Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare
1

¶ Questio Quarta. TErtio circa hanc materiam quaeritur an christiani possunt filios infidelium inuitis parentibus baptizare hanc quaestionem hic tractabimus. Tum quia est proposito partinens. Tum quia quaestio hec ex exemplari a nobis scripto incuria non dabatur calcographis in quarto. In hac quaestione primo terminum infidelitas explicabimus. postea aliquas conclusiones ponendo Infidelitas dicit doctor sanctus secunda secunde quaestione decima dupliciter accipitur. Unomodo secundum puram negationem vt dicatur infidelis ex hoc solo quod non habet fidem. Aliomodo potest intelligi infidelitas secundum contrarietatem ad fidem qua scilicet aliquis repugnat auditui fidei vel etiam contemnit ipsam secundum illud Esaye liii. Quis credit auditui nostro et in hoc proprie perficitur ratio infidelitatis: et secundum hoc infidelitas est peccatum. Si autem infidelitas accipiatur secundum negationem puram sicut in illis qui nihil audierunt de fide no habet rationem peccati: sed magis pene: quia talis ignorantia diuinorum ex peccato primi parentia consequuta est. Qui autem sic sunt infideles damnatur quidem propter alia peccata quae sine fide remitti non possunt: non autem damnatur propter infidelitatis peccatum vnde dominus dicit. Iohan. xv. Si non venissem: et loquutus eis fuisset peccatum non haberent quod exponens Augu. dicit quod loquitur de illo peccato quod non crediderunt in christum.

2

¶ Contra istud arguitr sic. Ubi dicit si infidelitas accipiatur secundum negationem puram non habet rationem peccati: sed magis pene tales dicit damnantur propter alia peccata quae sine fide remitti non possunt non autem propter infidelitatis peccatum Capio aliquem adultum in istis insulis de nouo repertis qui bene vtitur naturalibus suis per mediocre tempus vel breue: talis damnabitur alioquin tales quantumque diu viuentes excusabuntur a baptismate: etiam tales non damnantur propter alia peccata quae sine fide remitti non possunt. Tum primo quia non habet talia peccata Tum secundo aliis datis possunt de illis penitere illud Ioan. xv. non est ad propositum vt manifeste patet illud est contra iudeos sicut patet per verbum christi ad apostolos dicentis. Sed hec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me. Propterea subiungit. Si non venissem et loquutus fuisse eis peccatum non haberent. Item de paruulis illorum potest fieri argumentum: quia si decedant non baptisati videtur quod dam nabuntur sicut nostri paruuli. Scimus ambiguam esse quaestionem super illa materia an paruuli infidelium ad quis fama baptismi non peruenit in fide parentum saluantur tenendo sicut ponunt alii quod parentum fides sine sacramentis ab olim sufficiebat: quia hoc sufficiebat antequo fides esset eis promulgata: quia alioqui ita cito. existentes in Dan et Bersabea fuissent obligati ad baptisma sicut existentes hierosolymis. quod non est dicendum: quia secundum prophetam de syon exibit lex. et verbum domini de hierusalem: sed de hoc alibi loquuti sumus Propterea dicitur aliter de termino infidelitas: et quia negatiuum vel priuatiuum melius per positiuum cognoscitur de illo prius loquendum est. Fidelis dicitur ille qui habet signum fidei puta caracterem baptismalem vel equiualens. hoc addo propter eos qui baptismo flaminis et sanguinis baptisantur: interdum vocamus quem piam fidelem quando fidem infusam habet. sed prior acceptio est accommodatior: infidelis per oppositum capitur priuatiue: et non contradictorie pro illo qui non habet caracterem fidei et est aptus natus illum habere. Semper intelligo nec equiualens quo fit Omnis christianus et solus est fidelis. Secundo sequitur quod paruuli christianorum nondum baptisati tunc infideles patet: nondum susceperunt sacramentum fidei: et sunt apti nati ipsum suscipere et a fortiori paruuli infidelium sunt infideles Tertio sequitur. Aliquis est infidelis qui nec habet actum nec habitum infidelitatis: patet de istis paruulis Quarto sequitur. quod multa sunt membra infidelitatis in primo sunt paruuli qui non tenentur suscipere fidem sub pena noui peccati in secundo membro esset adultus qui nec assentiret nec dissentiret fidei nostre nec haberet velle neque nole sed omnem talem actum intellectus et voluntatis excluderet: et iste actualiter est in peccato mortali omissiue. In tertio membro est ille dissentiens fidei nolens assentire: et iste grauius peccat quam secundus: dato quod nihil mali molireter contra nos. Quartus est ille qui dissentit fidei nostre: et non vult illi assentire: sed vult assentire opposito et cum hoc habet velle veram fidem infrigere: et secuudum quod magis vel minus studet ad hoc laborare in maiori vel minori infidelitatis peccato est. In istis membris semper intelligo genus diffiniti: et licet infidelitas contraire sit actus intellectus vel eius habitus: tamen radix huius peccati in actu voluntatis consistit quae ad bonum et malum impellit. Ex omnibus his colligitur maliualuci baptisati sunt fideles capiendo: vt capimus. Probatur. sunt heretici: ergo non sunt infideles sic capto vocabulo bene sunt infideles: id est non habentes fidem infusam: et sunt apti nati eam habere.

3

¶ Ulterius sequitur. Licet aliquis infidelis sit in paruo peccato: vt patet de paruulis: tamen aliqua infidelitas est maximum peccatum: et sic tota infidelitas cathegoreumatice magnum peccatum reputatur: vt de superbia contingit in quibus mortalia et veialia reperiuntur: vt superius visum est. Quid nominis termini praemisso reliquum est ad questionis elucidati onem deuenire Circa quam varie sunt pones aliquibus dicentibus quod nullo pacto licet paruulos infidelium inuitis parentibus baptisare. Aliis dicentibus quod cogendi sunt omnes ad fidem: et in proposito restringemus qnestionem ad iudeos in adultis: quia de illis maxime tontenditur apud loquentes.

4

¶ Circa hoc ponam conclusiones.

5

¶ Prima est. Iudei adulti non sunt cogendi ad fidem.

6

¶ Secunda conclusio. Si fidem coacti susciptiilla tenere vrgebunt.

7

¶ Tertia conclusio. Paruuliffidelium iiti pentibus sunt baptisandi. Priam conclusioprobatur: in dubiis sententia patrum e imitanda: et potissimum maximorum pontificum et conciliorum: sed res est dubia: et sine determinatione Patet. Aliqui docti tenuerunt oppositum: et alias ecclia non dedisset determinationem: et tamen ecclia determinauit pro hac conclusione. hoc in concilio toletano conclusum est: vt patet. 45. distinca de iudeis. vbi dicitur. De iudeis autem praecepit sanctam synodus nemini deinceps ad credendum vi inferre cumiei vult deus miseretur: et quem vult indurat: non eim tales inuiti saluandi sunt: sed volentes vt integra sit forma iustitie. Sicut enim ho proprii arbitrii voluntate serpenti obediens perst. sic vocatis gram dei propria mentis conuersione quisque credendo saluat. ergo novi: sed libera arbitrii sui voluntate et facuitate vt conuerta tur suadendi sunt. non potius impellendi: vt Greg. pascha sio epso Neapolitano scribit / qui syncera intentios extraneos a christiana religione ad fidem cupiunt rectaperducere blandimentis debent non asperitatibus studere: ne quorum mentem reddita ratio a plao poterat n ouocare pellat procul aduersitas. Nam quicumque aliter agunt: et eos sub hoc velaminem a consueta ritus sui voluerint cultura remouere: suas illic magis quam dei causas probantur attendere Iudei siquidem neapolim habentam tes quaesti sunt nobis asserentes quam quidam eos a quibusdam feriarum suarum solennitatibus irrationabiliter nitantur arcere ne illis sit licitum festiuitatum suarum solennia colere sicut eis nunc vsque: et parentibus eorum longis retro tempuibus licuit obseruare: quod si huius rei veritas ita se habet superuacue rei videntur operam dare. Nam quid vtilitatis est: quando et si contra longum vsum fuerit vetiti ad fidei illius conuersionem nihil proficit aut cum iudeis qualiter cerimonias suas colere debent regulas ponimus si perhoc eos lucrari non possumus. Agendum est ergo vt po¬ tius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos velit non fugere: vt eos ex eorum condicibus ostendentes quae dicimus ad sinum matris ecclesie deo possim liate conuertere. Itaque fraternitas tua eos modnitis prout potuerit deo adiuuante ad conuertendum accedat: et de suis illos solennitatibus inquietari denuo non permittat: sed omnes festiuitates feriasque suas (sicut hactenus tam ipsi quam parentes eorum per longacolentes retro tempora tenuerunt) liberam habeat obseruandi celebrandique licentiam. Istid etiam patet: extra de iude. sara. et eorum ser. capi. Sicut iudei. Et ca. iudei. non permittit eos erigere nouas synagogas bene tamen reparare antiquas permittit: vt patet in ca. Consuluit. Istud etiam patet. xxii. questio. 3. ad fidem.

8

¶ Secunda conclusio probatur de baptismorteius effectu. capi. maiores. 8 Item queritur. et quadrage sima quinta distinctione de iudeis. hoc insuper perlegem Cesaream patet. ff. deritu nup. Si pater. et C. in eadem rubrica. Nullis.

9

¶ Tertia conclusio est probanda de paruulis infidelium: et in primis recitabo modum doctoris sancti tenentis oppositum: et aliqua suorum motiuorum vt et conclusionem ipsam et suas rationes simul infringamus Dicit sic: duplex est ratioqua infidelium paruuli non baptisantur inuitis parentibus vna quidem propter periculum fidei. Si enim pueri nondum vsum rationis habentes baptismum susciperet postmodum cum ad perfectam etatem peruenirent de facili possent a parentibus induci vt relinquerent quod ignorantes susceperunt: quod vergeret in fidei de trimentum. Alia vero ratio est quia repugnat iustitie naturali. Filius enim naturaliter est aliquid partris et primo quidem a parentibus non distinguitur secundum corpus quamdiu in matris vtero continetur: post modum vero postquam ab vtero egreditur antequam vsum liberi arbitrii habeat continetur sub parentum cumra sicut sub quodam spirituali vtero. quamdiu enim rationis vsum non habet puer non differt ab animali irrationali. Unde sicut bos vel equus est alicuius vt vtatur eo cum voluerit secundum ius ciuile: sicut proprio instrumento: ita de iure natura li est quod filius antequam habeat vsum rationis sit subcura patris. Unde contra iustitiam naturalem esset si puer antequam habeat vsum rationis a cura parentum subtrahatur: vel de eo aliquid ordinetur inuitis parentibus. Potissima ratio in qua iste doctor stat est: quia repugnat iustitie naturali paruulum baptisare inuitis parentibus: et licet ita dicat: non video quod illud probet. Et arguitur sic. si aliquis christianus haberet infidelem seruum: vt crebro in vsu est: et ancillam puer natus est res domini suiInsti de rerum diuisione. §. ita mea que ex animalibus domino tuo subiectis nata sunt eodem iure tibi acquiruntur. hoc patet. C. de rei ven l. patet et. ff. de rei ven l. Si frumentum §d. idem scribit Tunc sic filiiilli sunt res nostre: ergo possumus parentibus contradicentibus illos baptisare sicut proprios filios. Negas consequentiam: quia seruus matrimonium contra here potest credere in deum: et credere contradicenti domino: quia ius seruitutis non preiudicat iure na¬ turali modo paruuli quamdiu sunt tales se habent more brutorum et debent a parentibus dirigi.

10

¶ Contra hoc arguitur ego video quod parens vellet suum filium suffocare: vel alia quauis via opprimere possum et debeo paruulo ferre opem eum de manibus truculenti patris capiendo: ergo si viderem paruulum morientem: et haberem aquam: et pater esset propinquus prohibens non modo possum paruulum baptisare. sed debeo. hec consequentia est bona: non credo quod doctor ille vel aliquis suorum negaret antecedens: et bonitas consequentie patet Si teneor ei succurrere ad saluandam vitam corporalem a fortiori teneor succurrere ne anima perpetuo puniatur pena damni.

11

¶ Secundo arguitur. ad idem siue paruulus sit in periculo vite vel non habeat dominium ciuile in hoc paruulo. et licet pater habeat aliquod dominium naturale in eo si pater prohiberet eum mittere ad disciplinam antequam paruulus potest se dirigere: ego dominus possum et debeo istum paruulum contradicente patre mitte re ad studium: vt in disciplina proficiat: quia ipse partante partria in paruulo abutitur. ego autem eum studiose educo: et quilibet vtens ratione recta diceret me studiose agere et patrem nocenter. ergo si ego precipiam baptisari: et pater prohibeat. mihi et non patri parendum est. Ancilla quam dominus prostituit ab eo capitur. C de episcopis. Si lenones. nec valet dicere quod ante vsum rationis non potest inhibere bonas conditiones vel malas vt cuilibet palam est: et mores tamtum spectant ad ius diuinum et ad paruulum sicut fides Nullam apparentiam video quicquid alii dicant quin licite dominus serui potest paruulum cuius est dominus contradicentibus parentibus baptisare: nec erit in iacturam fidei quaeest vna rationum eius: quia non dabitur patri: et siue hoc sit persona priuata siue publica.

12

¶ Preterea arguitur ad idem consentiente matre ad baptismum: et dissentiente patre possum ipsum baptisare. ergo non requiritur consensus parentum. Forte in illo casu dicis vnius parentis consensus sufficit vel adhuc non baptisandus: vel quia pater debet habere maiore: curam de filio quam mater: facile est omnem responsionem refellere Amplius: si pater neque consentiat neque dissentiat in praesentia mea si pure naturaliter se habeat possum paruulum baptisare. ergo non requiritur consensus parentum ad paruulorum baptismum in praesentia parentum. ergo non requiritur ista directio in parentibus. ergo eodemmodo inuitus. Semper voco possum quod iure possum.

13

¶ Amplius: capio vnum paruulum cuius parentes moriuntur et est solum vnus in quinto gradu consanguinitatis huic: et hoc mihi constat possum paruulum baptisare illo contradicente: et ille est proximus parens eius: quod si neges ponatur aliquis in sexto gradu: et tunc eodemmon ipso prohibentenon possum.

14

¶ Amplius. sit solum suspicio quod sortes est pater platonis paruuli: et non sit certum certitudine morali (semper loquor de possessis a me). Iam illoprohibente possum paruulum baptisare.

15

¶ Preterea Si aliquis vendat mihi vnu paruulum ia eximit illum a partria potestate. ergo nihil iuris habet in illo et ponatur quod abdicet omne ius eius cum hoc ponatur in fine ad tres dies. dicat quod displicet ei quod baptisem paruulum eius adhuc possum paruulum illum baptisare: igitur: Sit ergo illa conclusio quod paruulum cuius dominus sum: et ille esi mihi seruus seruitute legali baptisare possum: et non solum hoc: sed teneor contradicentibus parentibus. Probatur: etiam dato quod non sit a me possessus ille paruulus: et quod lyspani poterant. paru ulos granatensium licite baptisare patribus contradicentibus. et hoc sic licite hyspani poterant occidere omnes in ore gladii in malacha. sicut Mahometani fecerunt christianis tempue quo Rhodori cus partes illas amisit. ergo si tunc poterant occidere omnes poterant paruulos baptisare. etiam hoc significando parentibus antequam eos occiderent.

16

¶ Confirma tur hec ratio. licite poterant hyspani capere paruulos granatensium: et ees perpetuo tenere nunqua eos restituendo patri et sciebat quod displiceret parem tibus eorum baptismus. non obstante poterant eos bapti sare. Nemo debet dubitare qui poterant eos liberare a parentibus. Certe ego vellem suscipere illud peccatum: si aliquod esset ad capiendos omnes filiosro hometistarum. Non video quin sit meritum: et bene factu est baptisare. Fictio e dicere quod non plus baptisentur quam bruta supposito quod homo applicet aquam cum omnibus requisitis ad bap tismum vnius christiani: quia illic est materia et forma et intentio et cetera requisita. Si quis caperet paruulum vnius christiani anteconsensum patris sui et eum baptizet: realiter est baptisatus: ergo eodemmon de paruulo infidelium. Teneo quod licet baptisare paruulos iudeorum quos in seruitutem habemus / et omnes filios Mahometista rum et gentilium renitentium plantation fidei quos possumus capere: et hoc tempore belli.

17

¶ Cotra primam conclusionem arguit sic. 3ezebuthus laudatur eo quod coegit iudeos accipere baptisma: ergo prima concuso e falsam Respondetur negando quod in hoc laudetur religiosus ille princeps laudatur propter bonum animum quo volebe ampliare cultum diuinum: sed in illo facto reprobatur vt patet omnes istos passus quos in medium citauimus legenti.

18

¶ Secundo arguitur. iudei peccant seruantes suumritum et legalia: immo sunt idolatre. quod patet: quia prophanum est nunc seruare legalia: et error Cherithi et hebeonis sicut hierony. dicit in quadam epistolacontira Augustinum: et hoc patet per glosam ad Galathas quinto: super illo verbo. Nolite iugo seruitutis ite rum contineri. Ubi glosa marginalis: n es leuior hec seruitus quam idolatria: et hoc patet per glosam ad galathas quaerto. quibus denuo seruire vultis. Et ratione patet: cum christo qui deus est incompossibilia attribuant et diuinitatem ab eo negent: et multa alia imponant Talmudici cuius doctria vel error est apud eos in precio: sed debemus prohibere peccatum a proximis inquantum possumus: ergo eorumritus non est a nobis tolerandus: sed a nobis prorsus eiici endus. Respondetur quod multum peceant seruando eorumritum: sed non sequitur quod propterea sunt eiiciendi. Prudens legissator sinit meretrices in vrbe ne peiora contingant: et sic aliqua peccata sunt permittenda nec peiora contingant.

19

¶ Secundo: homo permittit alium peccare propter rationabilem causam quam habet cum illo. Et patet duobus exemplis Iacob permisit Laban iura re per idola pro sedere inter eos stabiliendo: vt ex genesi notum est. Similiter pecuniarum indig adit vsurarium dormientem vel in templo orantem: a quo petit pecuniam sciens quod nihil dabit nisi per vsuram iste non peccat licet sit causa occasionalis peccati alterius. In proposito christiani non sunt in causa huius peccati quia sic alibi facerent: et propter vti litatem eius sinit christianus vt testimonium apud aduersarios habeatur probando quod christus erat Mes sias promissus in lege mosayca: cuius ipsi sunt studiosissimi: secundum illud poete Fas est ab hoste doceri. per sacras historias hoc peminentie christiani habent super deliros Mahometanos qui solo ferro dimicant: christiani autem armis spiri tualibus et corporalibus inuadere et resistere possunt. secundum illud Iohan. quinto. scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam eternam habere et ille sunt quae testimonium phibent de me. Etiam iudei sunt venundati in omnem terram et timidi nec in magna quantitate ad resistendum. Propterea non nocet eos habere. a Mahometistis ratione nihil habtre potes. Etiam in terra promissionis chananei non erant protinus eiecti propter exercitationem filiorum israhel. sic isti occasionem exercitationis prebent christianis: et sic propter ista copulati permittuntur stare in ter christianos: quia lex nostra euangelica tanquam rota in rota ostenditur includi in earum ege i ex ercitationem nostram: nec possunt rebellare in perficiem reipubli. christiane: et hoc dummodo sine contumelia creatoris viuunt continentes se in limitibus superficialibus veteris testamenti. Araneam permittimus in domo ad imperfectiones colligendas: sufficit quod bonum inde proneniens / tota republica sit maius vel equale damno ex illo consequenti non tamen conducit eos habere vbilibet propter damna que iam homines experti sunt. Aliquid est bonum in tota republica cathegoreumatice et non in qualibet eius parte: si cut bonum est habere vnum pontificem in tota republica. et non in qualibet eius parte. Inconsulte factum esset admittere debiles in fide et in eruditos prope eos cohabitare: nunc autem sunt prope ecclesiam in qua presumitur plus eruditionis et fidei. Et si aliis illud egre admitterent contineant se vbi sunt: sufficit quod hic prudenter sunt eiecti. Etiam alia vtilitas ex eis sequitur: aliqui eorum conuertuntur ad fidem et sunt vtiles reipublice christiane qui non minus laudandi sunt quam ex nataliciis christianis orti cum per eos non stetit. Apostoli et columne ecclesie tales erant. Et cum tanta humanitate sicut alii tractandi sunt vt ceteri similiter ad legem amoris et gratie redeant. Si dicas: si sic expellentur de patria in patriam nulli manebunt et falsicabuntur oracula prophetarum. reliqui israel conuertentur in fine. Romanorum nono. et ysaie decimo. et per consequens non ex pectabunt tempus Antichristi. Respondes: oportuit eos ponere in quamdam insulam. sed quia aliquis statim potest eos illic inuadere dicatur aliter Probabile est quod antichristus iam venit et hoc crebrem iam defensatum est in schola in ordinariis quod mahometus erat antichristus. a multis multa dicuntur de antichristo: et quia fulcimentum a scriptura non habent eadem ratione contemnuntur qu admittuntur. Ulterius dicitur. et si bonum esset eisce re eos ab hoc loco christianorum et ab illo et sic de quolibet particulari loco seorsum. Non tamen est consequens quod bonum est eos eiicere a tota multitudine christianorum vt alibi practicari solet. bonum est sorti ducere vitam celibem. et bonum est platoni: et sic de quolibet non obligato (quos paucos inuenies) ergo bonum est toti multitudini.

20

¶ Ulterius dicitur: et si essent eiecti ab omnibus christianis in aliis regnis in magna copia reperiuntur. vt quindecim mille in cairo solo: homo est animal est necessaria apud Aristotelem: et quelibet singularis eius est contingens Uel capiatur ista: aliquis homo viuit in aliquo loco que est magit ad propositum: illa secundum eum est necessaria et tamen demonstrando hunc locum paruum et inlum locum paruum: quelibet illarum est contingens Et si dicis vnam singularem necessariam ( demonstrando magnam partem illius loci) hoc non refert. Potest dicere: aliquis homo viuit in vna leuca: vel sic de talibus in quibus non est insistendum

21

¶ Tertio arguitur sic. Licitum est priuare eos honoribus / puta quod non habeant seruum christ num: vt patet extra de iudeis. Multorum. et si se uus a iudeo emptus causa mercemonii factus est vel fieri desyderat christianus pro duodecim solidis redimitur: capitulo. Presenti. Nec permittitur eius habere officium publicum: capitulo Cum sit nimium Similiter magna tributa imponuntur eis / et praecipitur eis egredi regnum vel suscipere baptisma: vt Ferdinandus Aragonum rex qui castelle preest in nostra tempestate fecit: sed hoc est eos ad fidem cogre.

22

¶ Ad ista dicatur: hoc non est eos cogere: multe enim leges cesarie ad liberandum iugum seruitutis de clinant. nec conducit quod christianos habent seruos qui sunt in lege gratiae et libertatis: cum talis vero vult esse christianus gaudet libertate: nec hoc enim est eos cogere. De casu Ferdinandi et animum et factum viri in illo et contra saracenos non detestamur sed apprime laudamus: sed totum istud non est eos per verbera vel permnas mortis ad fidem cogere de qua prohibitione date sunt: et aliquid conducit pro aliquo tempore et inalio nocet.

23

¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic. voluntas non potest cogi: ergo conclisio falsum presupponit: consequentia claret: et antecedens patet: secundum Augustinum et Bernar: dum de libero arbitrio. Preterea ex ista via pueriiudeorum baptisati cogentur seruare fidem qua nunquam sua sponte susceperunt. Et sic aliquis es cogendus ad fidem quod est contra primam conclusionem. Distinguo quod voluntas non potest cogi: vel proprie capto termino: hoc est habere contra naturalem incliationem eius: et hoc est verum nec a deo cogitur nec ab homine: quia si voluntas habeat actum cum eo con¬ currit: et dato quod teneatur quod a solo deo producatur voluntas per illum actum tendit in obiectum: et sic nunquam violentatur nec cogitur. Secundo aliquid cogitur vulgariter quando inducitur per suasiones vel per amissionem rerum temporalium vel quauis alia inductione: et de illa intelligimus: et sic in iure et apud vulgariter loquentes terminus capitur.

24

¶ Ad secundum respodetur: casus non est lucidus nec ex omnibus dictis sequitur nec eisdem repugnat: sed omnibus pensatis pro nunc concedo quod talis cogetur seruare fidem: licet nunquam sua sponte suscepit: licet non sit eadem ratio cum adulto qui consensum coactum voluit. Modo coacta voluntas est voluntas: et hoc me mouet sicut leges Cesaree et pontificie multum declinabant ad mititatem circaseruos: licet videretur esse prima fronte in iacturam dominorum Sic iste paruulus baptisatus cogetur seruare fidem post quam signo fidei lustratus est dato quod numquam consense rit. Nec inconuenit quod christianus cogatur seruare fidem cuiusmodi est iste: immo si resiliret esse hereticus: et apostata in fide. Sed dices: hac via omnes iudei priuabuntur suis paruulis quia licet aliquis peccet eos baptisando: tamen cogentur seruare fidem susceptam. Respondetur: non sequitur contineant eos domi: et homines male agerent passim eos baptisantes vt post hac dicemus. Sed contra ista arguitur: paruulus in cunabulis factus sacerdos non cogetur seruare vitam celibem quia non consensit in ordine suscipiendo: et tamen adultus sacros ordines capiens cogetur subpena peccati se seruare immunem ab omnibus venereis: ergo licet adultus coacte baptisatus cogetur seruare fidem paruulus non cogetur. Responsio: argumentum assumit antecedens dubium est magis dubia est illatio. Propterea concesso antecedente negatur consequentia. Unum est sacramentum necessitatis: et sic est fides catholica in adulto. Castitas autem sicut dicit Ambrosius suaderi potest: imperari autem non potest. Sed dices nec imperiose aliqus est cogendus ad fidem. verum est: sed ista fidem susceptam cogetur seruare. Quod iterum suadeo alioquin quilibet christianus veniens ad annos adultos potest se negare fidelem: et dicere quod erat baptisatus ipso non consentiente et retrocedere a fide catholica: quod omnino est illicitum. Sed contra omnia ista dices: ex isto sequitur quod malmaluci syri: et memphicus rex e ssent cogendi ad fidem et non Othomannus turcus: quod non vi detur dicendum. hec consequentia patet: quia hi sunt baptisati isti autem non. respondeo concedendo illatum si haberentur: sed sicut vulgo dicitur. Currens per prata non est lepus esca parata: non potes eos ad nutum habere.

25

¶ Contra tertiam conclusionem vel omnium infidelium filii sunt inuitis parentibus baptisandi: vel aliqui sic / et aliqui non. secundum non est dicendum: quia non est maior ratio de vno quam dealio. nec primum: quia tunc omnium iudeorum filii apud christianos commorantium a parentibus raperentur. Respondetur: saracenorum: gentilium: et iudeorum filii quos habemus in seruos baptisandi sunt etiam inuitis parentibus nec eis vnquom restituendi. Sed filii iudeorum qui viuunt sub christianis principibus non blasphemantes nomen christi: sed vi¬ uentes litteraliter in lege non sunt ab eis rapiendi nec baptisandi: sed cum parentibus relinquendi. quia inhumanum esset spoliare eos suis liberis in illo casu: sed vbi enormia in blasphemiam christiperpetrarent vt innocentes paruulos cruci affigentes (sicut olim repertum est scelus) illud semper prodiit in lucem quantumcunque occultum fuerit non debet illud manere inultum: sed dira morte piandum et a consentientibus et agentibus in penam peccati possunt omnes eorum paruuli tolli: et tunc baptisari. Ob perpetratum scelus crebro homo meretur punire in sobole: et in bonis fortune. Sed loquor de his qui loquuntur cum honore quo decet de christoet de eius diua matre: et ceteris celicolis in disputationibus cum christianis: et sic dicendo non opus est respondere ad duo argumenta beati Thome que recitauimus in principio huius tertie conclusionis. Aliud est argumentum eius quod vsus ecclesie est maioris auctoritatis quod Augustini vel hie ronvmi vel alicuius auctoris: sed nunquam ecclesiavsa est ista violenta baptisatione paruulorum licet sancti multum poterant apud imperatores vt sil uester apud costantinum et Ambrosius apud theodosium. ideo persculosum videtur hanc affectionem de nouo inducere vt preter consuetudinem in ecclesia hactenus obseruatam iudeorum filii inuitis paren tibus baptisentur. Respondetur: argumentum hoc est bonum ad aliquid concludendum scilicet de illo quod concedimus: et etiam de Mahometistis qui inter nos viuunt dummodo pauci sunt et si habeant sicut superius dictum est sed adhuc addo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4