Text List

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 4

An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

¶ Questio iii. Excto quexitux: gn sint ponende species in mediorepresentatie rerum quarum sunt speces:

¶ Circa praesente quaestionem partita est positio. vna partem negatiuam tet. alia via et communior sicut vt rectior prout opinor ponit species in medio et in sensu pariter et in intellectu. non capio speciem pro omni forma que est aliquo modo ratio cognoscendi aliam rem: secundum quem modum ars et alii habitus cognitiui dicuntur species ab aristotele. vii. metaphisice. sed capio speclem pro illo quod non est noticia actualis: sed est medium propinquum et ratio cognoscendi aliud.

¶ Pro solutione quaestionis pono duas conclusiones: quarum prior est. ponende sunt species tam in sensu interiori quam in intellectu: quae dicuntur species intelligibiles. hec conclusio patet ex questione precedenti.

¶ Secunda conclusio. ponende lunt species in medio producte ab obiecto. Probatur hec conclusio. lumen species lucis realiter est. similiter dantur species caloris et frigoris quae realiter producunt calorem et frigus: vt in materia de actione et reactione declarari solet. quare ergo ponitur peluis vel instrumentum concauum post caponem circumgiratum in veru nisi vt fiat reflectio specierum caloris a pelui: que producent calorem. sed huic experientie dicis: calor impeditur partransire et dilatare se per medium. et per consequens manet magis vnitus prope veru. ergo pari modo sunt ponende species visibiles in medio: et species audibiles.

¶ Secundo arguitur ad idem albedo producit suam noticiam in visum distantem. sed nichil agit in remotum quin prius agat in propinquum: si propinquum sit susceptiuum talis actionis que producitur in remotum. Dicis: aer non est susceptiuus visionis. etiam sol producit ranam in aere: et non in medio. saltem requiritur aliqua preuia dispositio in medio. nec sol vnquam producet ranam in aere nisi producat aliquas qualitatiuas dispositiones previas alteratiuas aeris ad ranarum productionem.

¶ Tertio arguitur. video faciem mea in speculo intuitiue per lineam reflexam. et hoc non potest saluari nisi quod facies mea tanquam visibile producat suas species ad a speculum que reflectuntur (ad sensum post hac declarandum in. xiii. distinctione huius) ad oculum meum similiter video coronam capitis me si sit bene rasa ponendo vnum speculum oblique super coronam / et aliud ante me: sic scillicet quod corona capitis producat suas species ad spe¬ culum superius situatum et illud speculum reflectat illas species ad aliud speculum quod in manu teneo. Ista non possunt saluari negando species in medio. nec loquendum est de radio reflexo refracto et directo. et breuiter tota perspectiuorum sclentia stat in ruinosa basi secundum hanc vium.

¶ Quarto arguitur. in iride non sunt veri colores: sed species producte in medio. igitur.

¶ Quinto arguitur. radius solaris transiens pervitrum rubeum ad parietem oppositum directus est species visibilis in medio. sed vnus horum precipuus in hac positione: scilicet Okam: dicit quod est verus color qui est in medio.

¶ Contra hoc argumentor. talis color non est in aere: quia si albedo producat veram albedinem in acre: et nigredo nigredinem: dabuntur qualitates contrarie in eadem parte medii saltem in gradibus remissis: quod ipse negat. prosequor argumentum de illa rubedine apparente. illa non est in pariete: quia simul esset cum intensa albedine. Ulterius. color verus est parmanens. illa rubedo apparens non est parmanens. igitur.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. angelus non producit suas species per medium: et tamen vnus angelus intuetur alium angelum distantem a se. ergo ad hoc quod aliquid cognoscatur intuitiue etiam non requiritur species in medio.

¶ Secundo arguitur. dicitur es species visibilis. ergo species videtur consequens est falsum. ergo et antecens.

¶ Conceditur maior angelus non producit species sensibiles et extensas: quia est immaterialis. et si immateriales producere potest: aer eat medium extensum non est susceptiuum talium specierum. non ergo producit species per medium. secus est de visibili audibili et obiectis sensuum concedo quod aliquid intuitiue cognoscitur sine productione specierum previa.

¶ Contra hoc arguitur. ex isto sequitur quod aliquid agit in remotum nihil producendo in propinquum. et per consequens secunda probatio est nulla.

¶ Secundo sequitur: si angelus a potest videre angelum b distantem sine speciebus in medio sequitur hec conclusio quod a / angelus in terra potest videre b angelum vel animam in celo vel quantumcumque vlterius distantem vel videre eum in vacuo vel in terra: cum non ponatur species producta in medio ad hec quod videatur. consequens est inconueniens. ergo et ateces. coansequentiam tamen sic probo. nulla causa impedit nisi terminatio specieru.

¶ Respondetur. non inconuenit quod aliquid agat in remotum nichil producendo in propinquum quando propinquum non est capax actionis agentis. agens naturale tamen non potest agere in remotum quin agat in propinquum si propinquum sit capax actionis elusdem cum actione in termino. vt ignis non potest calefacere lignum distans quin calefaciat acrem medium. nec aqua fcigefacer e aerem pedaliter distantem quin frigefaciat aere propinquum interceptum. nonnum quam producit effectum in remotum et alium alterius rationis in propinquum. vt sol producit ranam in aere et influ entiam in celum et in locis intermediis. Tertio modo angelus vel anima separata producit aliquid in remotum: puta partialiter obiectiue noticiam: non producendo in propiquum. quod agelus prae videre agelum distantem / patet perienangelistam de anima diuitis epulonis que cognout animam lamari et anlmam abrahe inter quas fuie magnum et firmatum chaos. Probatiosecunda fuit de corpore. et si probatio impediatur: non omnes tolluntur.

¶ Ad secundum argumentum nego quod anzelus a. potest viderc angelm quantumcumque distantem. b. angelus obiectiue concurrit ad productionem noticie quae habetur de b. et intellectus ipsius a. etiam concurrit ad illam noticiam tanquam effectum conmunem. pro ducendum. modo actiones istarum creaturarum non sunt ad quamcumque distantiam: sed ad limitatam sicut Augustinus vult in libro de cura promortuis agenda anime dicit existentes in infernon nichil possunt scire de his que actualiter sunt in mnndo nisi discant relatione eorum qui hinc illuc descendunt. per hunc modum dicit Abraham sciuisse qualis in mundo fuerat diues ille et lazarus. visibile tamen non videtur vltra speciem piramidis eiu3 angelus tamen potest habere noticiam abstra ctiuam de re quantumcumque distante illa potest haberi de non existente. et concedo quod angelus a / potest videre angelum b in vacuo vel in terra medium densum non plus impedit quam medium transparens: nisi impediendo prodactionem specierum que sunt necessarie secundam legem communem ad hoc quod visibile vel aliud obum sensibile sentiatur.

¶ Ad secundum argu nentum principale dicitur. non dicitur species visibilis eo quod videatur: sed eo quod est principium videndi / et medium per quod videtur. ad vistonem requiritur lumen in quo albedo vel aliud obiectum videtur. species visibilis tanquam medium per quod videtur. An species visibiles aliquo modo videri possunt patebit distinctione. xiii. huius.

¶ Tertio arguitur. albedo in se immediate videtur. debite presens oblectiue applicatur. ergo nichi aliud requiritur a potentia bene disposita et bene applicata cum concursu dei generali ad hoc quod videatur. ergo super flue ponuntur he species in medio.

¶ Confirmatur hec ratio ponendo quod albedo maneat in prospectu tuo absque hoc quod producantur species in medio: puta quod deus non concurrat ad productionem illarum specierum. tunc sic. vel illo casu stante albedo videtur vel non videtur. si primum: inanes sunt tue species si secundum: sequitur hec conclusio. albedo est optime potentie visiue applicata: et ipsa non videtur.

¶ Quarto arguitur. si visibile producat species in medio: vel easdem producit in qualibet parte medii. et sic idem accidens naturaliter est in duobus subiectis locoet situ distinctis: immo in duobus subicctis specie distinctis: quod est inconueniens. Si dicas. in vna parte medii est vna species: et in alia parte medii est alia species. Contra in quacumque parte medii oculus fuerit videbitur idem visibile: et non nisi per eandem speciem exist entem in medio.

¶ Ad tertium concedo quod albedo immediate in se videtur: quia immediate terminat actum intuitiuum potentie visiue. et hoc est im nediate in se videri. sed illa albedo non potest videri naturaliter nisi per has species. et quando bonis vltra legem quod deus non concurrat sua influctia generali ad productionem harum specierum. tunc dicoquo ipsa albedo non videtur: quia deficit requisit¬ tum ad videndum secundum legem communem: nisi deus suppleret causalitatem specierum in medio ad productio nem noticie habite. videtur quod species requiruntur tanquam cause partiales effectiue respectu noticie. sed hic possunt cadere varie imaginationes. quarum vna diceret: albedo non concurrit ad productionem visionis que de ea habetur: sed solum concurrit ad productionem speclerum: et species et potentia producunt visionem: quam causalitatem deus potest supplere. et tunc albedo sine concursu specierum videretur. alia imaginatio doateretitam albedo praesens quam species effectiue concurrunt ad productionem noticie intuitiue in noticia abstractiua obiectum non concurrit. Tertia imaginatio. species requiruntur tanquam dispositio preuia ad hoc quod cognoscatur visibile: et nullam efficientiam habent respectu visionis.

¶ Ad quartum dicitur quod visibile non producit easdem species numero in variis partibus medii. Inconueniens reputo ponere idem accidens numero in variis subiectis naturaliter. visibile et queli bet para superficialis eius producit aliquas species visibiles in hanc partem medii: et alias similes in aliam partem medii. propterea oculi varii in variis sitibus medii vident eandem partem obiecti et quia species representatiue illius sunt in variis sitibus medii.

¶ Quinto arguitur. si species visibiles sint medium per quod videtur visibile. ergo vbicumque sunt ille species oculus prope eas existens potest visi bile videre. consequens est contra experientiam. patet de visibili a tergo meo posito: quod non video sine speculo. et tamen a visibile a tergo meo producit suas species orbiculariter. ergo eas producit ante me: et realiter sunt ante.

¶ Ad quintum nego consedauentiam. ad hoc quod visibile videatur non sufficit presentia sperx in medio: sed cum hoc requiritur visibile in prospectu potentie visiue: vel aliquid obiciens spes productas a visibili potentiam visiuam versus: vt speculum quo video speculum a tergo. de audibili illud non requiritur. species audibilis in medio sufficienter mouent potentiam auditiuam ad hoc quod immutetur: siue a tergo siue a fronte fuerit audibile. sic de speciebus sensum tactus vel gustum immutautibus varia sensibilia varium habent modum et situm immutandi suas potentias.

PrevBack to TopNext