Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

An sint plures caeli, et de ordine eorum
1

IN hac. xiiii. distinctione (in qua magister loquitur de celo) varias formabo questiones: que suo ordine patebunt. Prinmo queram an sint plures celi et de ordine eorum.

2

¶ Pro cuius solutione declarabo acceptionem termini celum: ne in equiuoco fallamur: postea conclusiue ad questionis tiphorice pro corpore diaphano cum celo vero contulum responsurus. Celum accipitur interdum methauenienti. et sic aer dicit celum. sic accipitur in hymnon puerorum: benedicite volucres celi domino. et luce octauo volucres celi communederunt illud. nonnunquam sancta trinitas in scriptura dicitur celum. Pet Esayedecimo quarto. ascendam in celum i. equalitatem dei. interdum spiritualia bona in quibus est sanctorum remuneratio daunr celum: vt mathei quinto. merces vestra multa est in celis. exponit Augustinus quandoque tria genera spiritualium visionum: scilicet corpora lis / imaginaria / et intellectualis. tres celi nominantur. de quibus Augustinus exponit paulus raptus est ad tercium celum 2. corinthiorum. 12. in proposito capimus pro quinta essentia perpetua. et nonnunquam capitur collectiue pro tota congregatione celorum: nonnunquam pro vno celo quod est vnum continuum. frequenter capitur pro omnibus requisitis ad motum vnius planete: et sic concentricus et ecentricus et epiciclus dicuntur vnum celum. sermones accipiendi sunt secundum materiam subiectam.

3

¶ His praemissis pono conclusiones ad questionem considera in qua significatione loqui intendimus. quarum prima est. Plures sunt celi. probatur hec conclusio per stellas.

4

¶ Sed dicis. non sunt ponende stelle. sed est vnum celum fulgidum et lucidum supremum. et celum sub illo est aliquibus magnis fora¬ minibus aliquibus paruis repletum: ita quam est grossum foramen quod solem vocas. et hoc videmus celum lucidum. et hoc quod mercurium vocas paruum foramen per quod lucidum celum vides.

5

¶ Contra: per hec foramina non possunt saluari apparentie in sublimioribus: vt pote de augmento et decremento lune de apparentibus coloribus planetarum et stellarum cum eis in apparenti colore conuenientium: nec inequalis inter planetas intercapedo. relinquitur ergo quod realiter sunt stelle et plane te sicut via communis dicit. hoc supposito si: argumentor. Alique stelle interdum sunt propinquiores non nunquam remotiores inter se includo planetam substella. sed stella non mouetur motu progressiuo: sed est in suo orbe sicut clauus in rota. Probat hoc aristoteles secundo de celo. tunc natura dedisset ei instrumenta mouendi: cuius oppositum patet ad sensum. hoc idem Probatur. quia si sic: celum condensaretur: si stella more piscis in aqua moueretur vel instar sagitte in aere. cum pars anterior aeris condensatur et pars mobile sequens rarefit. inconueniens est ponere celum condensari vel rarefieri: licet vna pars celi entitatiue sit spissior et densior creata a principio. quod alique stelle sunt inter se propinquiores / et nonnunquam remotiores. patet de plane tis cum aliqua stella fixa et de planetis inter se quae interdumsunt in trino aspectu / interdum in sextili / ien coniunctione / vel oppositione non alias / stelle erratice dicuntur. Insuper stelle fixe scintillant. et vna causa est: stellarum fixarum distantia. erratice stelle non scintillat ob propinquitate. ergo sunt in variis celis

6

¶ Correlarie sequitur quot sunt stelle nunc magis distantes nunc minus distantes inter se: tot sunt celi. hec ex predictis sequitur.

7

¶ Secunda conclusio: pro omnibus stellis fixis est precise vnum celum. Probatur. si stelle ille essent in variis celis: nonnumquam magis nonnumquam minus distarent sicut planete illa probatio in proposito sufficit: licet non vinceret dicentem varios celos continentes stellas vniformiter moueri: et eque velociter ad vnam differentiam positionis: quorum stelle semper equaliter distant in ter se.

8

¶ Insuper arguitur ad idem. non alias celum stellatum vocatur firmamentum cum continuo moueatur. sed quia stelle sue semper equaliter distant inter se. nota hodie drachono inter geminas vrsas interceptum et earum inter se inter capedinem vel inter quascumque stellas illius orbis volueris: semper equale interuallum inuenies.

9

¶ Tertia conclusio. pro planetis et celo stellato inuenti sunt octo celi. Probatur. pro septem planetis nunc equaliter nunc inequaliter distatibus inuentis sunt septem celi. et celum stellatum est aliud ab eis. ergo inuenti sunt octo celi. ad hos celos deuentum est in diebus aristotelis et non plures: saltem ab eo. propterea posuit celum stellatum sapremum / in et de celo et mundo

10

¶ Quarta conclusio. celum lune est celum nobis propinquissimum. Probatio. corpus lune inter omnes planetas et stellas est nobis propinquius. ergo celum lune consequentia est nota. probatur antetecedens. omne corpus / aliud eclipsans a nobis est nobis vicinius corpore quod eclipsat. corpus lune reliquas stellas omnes eclipsat. ergo luna est nobis propinquius. consequentia est nota. cum maiore. et minore experientia nota est. et sic ascedendo per ordinem per orbes planetarum secundum carmen vulgare. Post sim sum sequitur vltima luna subest. per mutuam eclipsim supcrioreitas et in ferioreitas est deprghensa: dempto sole. propterea circa hoc est difficultas. Aristoteles putabat solem lune esse proximum in ascendendo: cum a nullo planeta alio a luna sol eclipsetur. et hec ratio est apparens Albumasar solem / mercurium / et venerem in eodem celo locauit: eo quod nunquam multum elongantur. sed hanc paruam distantiam per magnum epiciclum saluauit. sed Ptholomeus in almagesti posuit mercurium et venerem sub sole inter lunam et solem. cuius opinionem: tum propter suasiones: tum propter viri peritiam in astronomia: omnes sequuntur.

11

¶ Et tunc ad rationem in oppositum luna solem eclipsat. venus et mercurius non eclipsant solem. ergo non sunt ponendi inter nos et solem. Respondetur: consequentia est nulla. tum primo. sunt corpora non ita compacta sicut luna: sed sunt magis transparentia. Tum secundo. sunt soli propinquiora. Unde dicit Alphraganus in libro suo triginta differentiarum: differentia quintadecima. venus ad plus a sole elongatur ad. 48. gradus. nocte accedens a solem a vulgaribus hesperus vocatur. cui alludit maro in bucco licis Ite domum sature venit hesperus ite capelle mane vocatur stella matutina quado solem precedit illa stella ante diem proximo futurum. et adhuc mercurius minus distat: solum 26 gradibus ad summum vt idem alphraganus in loco allegato dicit. et per consequens nobis sunt remotiora: et sic non eclipsant solem nobis sicut luna ipsum eclipsat Exemplum. sit a. teda: et ponatur. b. opacum prope nos inter nos et tedam. b. tedam eclipsabit nobis. et tamenc. et d. opaca nobis remotiora non sic nobis tedam eclipsabunt. sumus extra conum totius vmbre c. et d. Ecce octo celorum spheras non distinguendo inter spheram et orbem: licet in re differant. sphera est corpus solidum vnica superficie contentum in cuius medio ponitur punctum a quo omnes linee recte ducte ad circumferentia sunt equales. orbis vero duas habet superficies exteriorem coucxam et interiorem concauam. septem pro planetis siue stel lis erraticis: vnum pro firmamento et stellis fixis

12

¶ Sed de reliquorum celorum numero inquirendo ponitur hec quinta conclusio. Super hos octo celos sunt duo alii celi moti. non possumus per sensibilia vt pote per stellas hoc probare qua rum motus tanquam quedam notiora multas celorum passiones ostendunt: sicut principia conclusiones ignotas detegunt. propterea in diebus Aristotelis firmamentum putatum est primum mobile et solo vnico motu moueri: vt patet secundo de celo et mundo. Ptholomeus posterius superueniens inuenit stellas a predecessoribus notatas mutatas esse incentum annis vno gradu ab occidente in orientem. et ita in triginta sex milibus annorum compleri: nec aliud superius celum posuit. Adhuc posteriores vi dentes pertholomeum hoc bene super maiores deprehendisse: recentiores circa astronomiam vigilantes perceperunt celum stellatum tripliciter moueri: ab oriente in occidentem motu diurno: et econtrario secundum successionem signorum ad motum noue sphere in ducentis annis gradum vno et 28. minutis. et sic in. 4oNo0. annis totus perficitur: et motus augium et stellarum fixarum dicitur. quo scilicet motu stelle que sunt in firmamento variantur de signo in signum respectu 3odiaci primi mobilis. hoc deprehendi tur pleyades stelle fixe que sunt in capite tauri in firmamento respectu 3odiaci superioris sunt in. xxii. gradu tauri. Tertius est motus trepidationis vel accessus et recessus: quo scilicet octaua sphera mouetur super duobus circulis paruis quorum poli sunt capita arietis et libre noue sphere. hi duo parucirculi iu septem milibus annorum describunc homo non tantu viuit: primus notat quant transit in suo tempore: et scripto posteris relinquit: et sic consequenter. habito quantum describat in centum annis vel in alio tempore notabili: sciunt quantum in magno tempore describit. his suppositis quod celum stellatum triplici motu moueatur arguitur sic. vnus istorum est firmamento proprius et a sua intelligentia: non ab oriente in occidentem: hoc eni conuenit motui raptus primi mobilis et mouetur ab occidente ad orientem. Omnis motus conueniens alicui preter naturam alicui conuenit secundum naturam. sed hoc non conuenit primo mobili: nec habet illum motum ab aliquo celo inferiori. quia superioris est suo influxu inferiorem mouere et non econtrario. ergo est aliquod celum quod a sua natura habet motum ab occidente in orientem: quod trahit stellatum celum ad orientem. et illud est nouum mobile super quod est primum mobile solum vnico motu motum a sua intelligentia regularissime circa terram. ergo conclusio quinta vera.

13

¶ Sexta conclusio. super hos dece celos continuo motos datur vnum quiescens. Probatur de celo empireo. hoc pobasilus in 2. exameron. hoc beda et sancti tene se Et probatur hoc idem ratione et congruentia. ratione primo. aliqua animalia et res habentur in oriente quaenon habentur in occidente et econuerso: etiam subeodem paralello vt in aurea therroneso et in taprobana insula. Patet in cornubia britanica et non inpartibus vicinis. hybernia non nutrit serpentem vllum: et partes propinque nutriunt. regios equos et mollius multo incedentes nutrit quod portio hbibettannie sub eodem palello secum existes: vt patet de his equis in gallia quos hobinos de anglia vocant: quos ab hibernitis angli habent equaliter a polo distantes: vt experientia docet. et illud non potest saluari per vllum celum motum. quod patet. cum pars celi moti: quae causat aliquem effectum in hac parte: mouetur ad alia partem occiduam: similem effectum causabit. illud non prouenit ex parte terre que indisferens est ad hec omnia nisi hoc a celo haberet.

14

¶ In super: difficile est aliter dare causam quare vna plaga terre inhabitetur et non altere: sed gst cira cundata aquis. sed de hoc post hac futurus est sermo.

15

¶ Preterea: aliter non potest dari. ratio quare terra non ita bene inhabitetur inter tropicum capricorni et circulum antarticum sicut inter tropicum cancri et circulum articum. sed hic dicis. sol est inopposito augis in nostra hyeme quando est estas illis ab altera parte equatoris. et sic sol eos comburit: non autem nos in estate nostra: quia tunc sol est nobis in auge. ratio prima sufficienter suadet congruitas est. illud celmum est dei smmum habitaculum: non quad illic solum sit: sed illic magna mainfestagloria eius. est locus beatorum spitrituum qui eternaliter in contemplatione dei insistunt: ferme ab orbecondito: vt patet de angelis. ergo vndecimum celum est quiescens. et loquor hic de totali celo.

16

¶ Contra sextam conclusionem arguitur. corpus motum est nobilius corpore immoto. hinc terra corpus ignobilissimum / ponitur corpus immotum.

17

¶ Respodetur negando assumptum. post diem iudicii celum non mouetur. Moueri non est conditio simpliciter melior quam non moueri. creauit deus celos motos prostatu vie: quibus additio celi quiescentis est vtilissima propter aliquos effectus quos deus mediante illo in terra in vna plaga producit et non in alia. illud celum vndecimum est metrum et mensura celorum motorum. motus per quietem mensuratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1