Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quid est peccatum

Oquendum est conformiter ad ordinem magistri an deus est actor mali. quia dehoc potissimum in hac. 77. distinctione loquitur. et pro illius materie diligentia queram aliquas questiones: quarum prima erit / quid est peccatum.

¶ Inprimis augus. 22 contra faustum sic diffinit peccatum: est dictum factum vel concuvu. U ude os dde. sd vum. de. s. gem diuina vniuersaliter. Do hanc diffinitionem v d de visd d. iiide. dod d dirsds. gem. sub lege consuetudinem includo. et intelligitur quod lex sub pena peccati debita ligat. sed circ entitatem peccati: vel est factum vel omissum contra rectam rationem.

¶ hic scias varias ess positiones inter scholasticos viros de peccato. Gregorius tet quod peccatum est vnum complexe significabile et non est vnum incomplexe significabile. Aii ponunt peccatum vnum actum positiuum. Aliqui ponunt pro materiali esse positiuum: pro formali ens priuatiuum.

¶ Circa hec dico. de modo Grego. non loquar. hec complexa significabilia sunt chimere in utiles ad nichil deseruietes. Stultum esset talem materiam in theologia impugnare. Quis non perdet operam figmenta quae non deseruiunt prosequi in artibus semper inutile censui de illa materia loquendi. dixitamen de complexe significabilibus sicut iudico esse dicendum. oc modo tanquam inutili relicto: ponam conclusiones.

¶ Quarum prima est. aliquod peccatum est volitas hominis: et ex consequenti homo.

¶ Secunda conclusio. aliquod peccatum est actus positiuus voluntatis.

¶ Tertia conclusio. aliquod peccatum est actus alterius potentie a voluntate: puta actus inte llectus vel sensus.

¶ Quarta conclusio. aliqua operatio exterior est peccatum. et capio peccatum pro culpa: et non sicut dminr pccata in naturalibus: sicut secundo phisicorum aristoteles vocat mostra peccata.

¶ Prima conclusio probatur. dabilis est vna pura omissio vt post hac patebit.

¶ Secunda conclusiopatet. aliquid est peccatum commissionis in radice: et nichil aliud nisi actus voluntatis. igitur. actus exterior est peccatum quia imperatur ab actu interiori malo. ergo prius tempore vel natura actus interior est peccatum. et tunc sic. Uel actus voluntatis est primo peccatum: et tunc ipse est peccatum in radice. si actus voluntatis non sit primo peccatum: queritur de aliquo priore: et nichil dare potes aliud a voluntate. sed ipsa non est peccatum sed peccat: vel est concretiue peccas denomnata ab hoc abstracto peccatum. et Aug. 2 de libero arbitrio: causa. 3285 querens a quo sit motus voluntatis cum se auertit a deo / dicit quod talis motus sine dubitatione peccatum est. et magister sententiarum disictione 25. dicit quod libere tradi debet peccatum esse actum malum interiorem et exteriorem sculbet malam locutionem / cogitationem / et operationem.

¶ Preterea. suberbie actus / inuidie / et odii iest peccatum. et notum est quod tales sunt actus voluntatis.

¶ Insuper: meritum est actus voluntatis ergo demeritum est actus voluntatis.

¶ Amplius: diffinitio peccati quaelbet. siue aug. siue alia actui voluntatis conuenit. quis diceet quod odium dei vel inuidia proximi non esset contra rectam rationem. qmvoviino vvloi v denti de loquutione et cogitatione.

¶ Insuper ineeru seooe . S dau h. vdisbis. sr. vi. tutinia in confiteor dicimus / cogitatione loquum tione. confitemur nos in illis peccasse: ergo cogitatio et loquutio est peccatum.

¶ Preterea loquendo homo potest inutiliter perdere tempus ei a deo concessum: vel mala loqui de proximo: vel cogitare de turpibus: vt pote ve qyencreis: non propter rationabilem causam puta ad praedicandum de testandum vel scribendum: sed capiendo voluptatem in cogitatione / exponendo se periculo. modo talis peccat. ergo cogitatio talis est peccatum. licet voluntas peccet omittendo cohibere cogitationem: non refert quin cogitatio erit peccatum in illo casu argumenti. idem potest probari de actu appetitus sensitiui contra rationem insurgentis et non repressi per voluntatem. licet voluntas omittat in repressionem: non in peditur propositum.

¶ Preterea. omnis actus imperatus ab actu interiore malo vel inclinans ad malum non repressus pro tempore et loco / est peccatum. actus alterius potent. e a voluntate est huiusmoni igitur. potest actus esse imperatus: et tunc notum est quod est peccatum si non fuerit repressus: idem est: licet sit minus: non refert.

¶ Quarta conclusio patet ex vna parte probationis argumenti praecedentis. ommis actus inperatus ab actu interiori malo est malus. sed aliquis actus exterior est huiusmodi: igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem. datio elemosine exterior est bona cum imperatur ab actu interiore bono. ergo actus exterior est malus cum imperatur ab actu interiore malo. tet consequentia conuenienti similitudine.

¶ Contra primam conclusionem non argumentabor: quia de ipsa erit vna specialis questio ad partem.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. ex ea sequitur quod peccati deus est causa hoc consequens est negandum. ergo et antecedens consequentia tamen patet omnis entis positiui deus est causa. peccatum est ens positiuum. ergo peccati deus est causa.

¶ Respondetur non attingendo illam difficultatem hic / an peccati deus est causa. sed pro quanto concernit vnum methaphisicum. aliqui dicunt et nominatim conterraneus peccatum de materiali supponit pro actu positiuo: de formali dicit carentiam rectitudinis debere inesse actui. secundum eos rectitudo est relatio actui bono inherens terminata ad rectam rationem vel ad legem superioris: a quae relatione actus dicitur rectus. et quando actus caret hac relatione est malus et peccatum.

¶ Contra hoc arguit Olram et aliqui alii. primo dicunt odium dei non erit actus malus. patet. rectitudo non est nata inherere actui huic

¶ Secundo arguunt aliqui supposito quod quis eliciat actum pro tempore quo non tenetur: et per consequens non tenetur ponere rectitudinem in suo actu. tunc dicunt eliciens actum pro tunc / non tenetur ponere rectitudinem in suo actu: quia non tenetur suum actum elicere.

¶ Ista argumenta nichil faciunt contra doctorem illum. expresse dicit si actus est capax rectitudinis. et si est incapax de se: est malus.

¶ Secunda obiectio est nulla. licet homo non tenetur elicere actum rectum: et per consequens non tenebitur ponere rectitudinem in suo actu: tenetur tamen (si actum eliciat) ponere in deo rectitudinem. potest esse obiectio de actu indifferenti qui est ponendus secundum hunc doctorem. potest aliquid pro illo addere. cum ergo actus caret hac rectitudine: est peccatum. et sic est priuatio quo ad formale. sua opinio potest dici paucioribus et vniuersalius: peccatum quo ad forma le est actus non indifferens non habens rectiti dinem ei inherentem.

¶ Sed quia non pono relationes cum communi schola nominalium conformando me sanctorum dictis et negando relationes dico peccatum est terminus connotatiuus de materiali signifcato suponens pro actu voluntatis connotando quod non sit conformiter ad rectam rationem vel ad legen supioris: vel connotando quod fiat aliquomodo quo fieri non debet vt includat omissionem que non fit hoc modo. et tamen tali modo fieri debet. et sic in connotato importat aliquid quod deficit quod est requisitum: et sic importat priuationem sicut cecus supponit pro oculo vel homine connotando quod non habeat visum in potentia propinqua et tenebre supponunt pro aere vel alio corpore transparente conotando quod non habeat lumen. et hoc est quod in artibus dici solet: aliqui termini positiui connotant vt charus: albus. et deficiente connotato in talibus deficit suppositio secundum exigentiam copule propositionis. aliqui termini priu atiue connotant: vt surdus defectum auditus. si connotatio desit: tales termini supponunt pro tali cui connotatio deest: quemadmodum est de terminopeccatum. nominales communiter vtuntur talibus terminis sinonime in concreto et abstracto. vt si sortes est surdus: sortes est surditas si aer est tenebrosus: aer est tenebre. et hoc est satis proprie loquutum: licet non quadret cum omni modo loquendi: cum multiplici modo loquendi quadrat. vt diuisit deus lucem a tenebris non est diuisio inter lucem et nichil. et iterum / benedicite lux et tenebre domino. et mittite eum in tenebras exteriores: et iste modus satis quadrat cum modo loquendi augustini in plerisque locis. dicit in libro de beata vita in disputatione tertie diei. c. tertio: vbi disputans quid est miseria et egestas ait: habere egestatem tale est/ ac si locum aliquem qui lumine caret dicamus habere tenebras. quod nihil aliud est quam lumen non habere. non enim tenebre quasi veniunt: aut recedunt: sed carere lumine hoc ipsum est iam tenebrosum esse. non enim veste accedente veluti aliqua res mobilis nuditas fugit. sic ergo dicimus aliquem habere egestatem quasi dicamus habere nuditatem. egestas enim verbum est non habendi: quam obrem vt quod volo explicem sicut possum simile ponit vndecimo de ciuitate dei. c. primo de tenebra et li. 14. c. xi de malo. vel si capiam tur tales in affectione in abstracto loco negatiuarum: parum refert. vt aer habet tenebras i. non habet lucem quam natus est habere. sic vocat augui. et multi sancti peccatum nichil. vt Ioannis prims omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil. i. peccatum. licet vna glosa capit negationem inclusam in dictione nichil pure negatiue: vt nihil est factum sine ipso. et augus de fi. ad pe. c. 2I malum nihil aliud es nisi priuatio boni: hoc est quo ad connotatum. et libro. 83 questionum. q. 6 quod totum hoc non mali de speciei priuatione repertum est. et 12 de ciuitate dei. c. 7. dicit. mala voluntas non habet cum efficiente: sed deficietem. et. en¬ aliud quod malum dicitur nisi priuatio boni. et de natura boni / malum nichil aliud est quam corruptio modi vel specier vel ordinis naturalis. hoc modo loquendi vtitur Ansel. de casu diaboli. c. 5. Et est modus crebro apud veteres.

¶ Ecce quid est malum: de malo culpe loquor: quo ad materiale vel denominatum / est actus volutatis / vel alterius potentie vel omissio talis / conotando quod non fiat secundum rectam ratione. et hoc est vnum priuatiuum vel negatiuum ratione cuius peccatumi apud multos dicitur nihil: sclcet ratione connotati. quia ratione illius connotati onis est malicia non esse peccatum: si illa qualitas esset: et non effectiue a voluntate creata. magister in hac distinctione. c. primo: dat aliam causam qua re peccatum dicitur nihil. quia discedit a vero esse scilicet a deo: inquiens / qui enim a summi boni participationem recedunt: quod solum vere ac proprie est: merito non esse dicunt. ratione actus subtracti secundum multos dicitur aliquid ratione formalis nichil. semper est in eadem sententia theologice. et non ponendo relationes distictas a fundamento et termino: sicut communis schola nunc parisii tenet: non multum refert qualiter hec exposuerimus / dummodo teneamus eandem sententiam.

¶ Contra secundam conclusionem facit grego. aliquas rationes: quarum vna est hec. non omne quod denominatur malum est aliqua entitas. ergo. antecedens patet. abstinere a cibo et potu est malum animali: et tamen non est aliqua enti tas. et ita claudicare est malum et non est aliqua entitas.

¶ Secundo arguit (in speciali dicit) de adulterio non est adulter: nec adultera: nec aliquid aliud. non video aliud in rationibus eis nisi hoc quod prolixius in quaestione sequenti tractare intendo quomodo deus est actor mali cum superficie auctoritatum.

¶ Ad priorem harum rationum dico: abstinere a cibo nichil aliud est quam animal abstinens a cibo. et alicui animali est bonum: vt homini male se habenti. alicui est malum: qui fame cruciatur preter rationem. in talibus pro regula seruetur / quod accusatiuus in nominatiuum et infinitiuus in participium eiusdem significationis resoluatur: et erit conuertibilis. sortem currere est sortem agere. sortes currens est sortes agens. ilest vera si sortes currat. si non currat sortem currere non est sortem agere. deum diligi a sorte est bonum. deus dilectus a sorte est bonum. sed de modo loquendi aliud per huiusmodi propositiones intelligimus: sortes bene agit diligendo deum. crebriter alius est sensus in quo propositio fit: alius est sensus quem facit de virtute sermonis vocabulorum. et sic claudicare est homo claudus. et per consequens sortem claudicare est bonus homo: si sortes sit bonus. et forte ei expedit in casu quod claudicet. sed quia est malum pene conuniter reputamus malum. est defectus boni instrumenti ad incedendum. licet sortem claudicare sit sortes: non significat absolute sortem: sed cum sua comnotatione. sortes autem absolute sortem representat. sic tales auctoritates exponende sunt: et non fingende chimere.

¶ Ad tertium dico / adulterium est actus voluntatis quo quis denominatur adulter secundum responsum christi. si quis viderit muli¬ rem ad concupiscendum eam: iam mechatus est eam in corde suo. adulterium nihil aliud est quam actus quo coniunctus vult cognoscere non suam / vel solutus non suam coniunctam sit conceptio generum vt masculinum femininum concipiat. ad auctoritates non respondeo. debent exponi cum priore solutione.

¶ Contra vltimam conclusionem arguitur. si omnis acintus patus ab interiore malo sit malus: sequitur quod actus idem numero est bonus et malus. patet. idem actus exterior potest imperari a duobus actibus voluntatis quorum alter est bonus et alter est malus. quod si concedas. contra. bene sequitur / hic actus est bonus. ergo fit tali ter qualiter fieri debet: vel habet omnia requisita ad actum bonum. et vltra sequitur a. actus est malus. ergo non fit taliter qualiter fieri debet: vel non habet omnia requisita ad actum bonum. modo istud consequens repugnat alteri illato ex actus bonitate.

¶ Secundo sequitur quod dilectio dei imperata a peccato esset peccatum consequens est falsum. dilectio dei propter seipsum non potest male fieri.

¶ Ad priorem istarum rationum concedo quod idem actus exterior est bonus et malus. hoc non concedo in actu interiore. et concedo vlterius consequentiam illatam ex actu bono: et nego consequentiam illatam ab actu malo. hec consequentia est nulla a. actus est malus. ergo non fit taliter qualiter debet: sed debes inserere: ergo non sit taliter qualiter debet inquantum malus: vel non habet omnia requisita ad actum bonum illa ratione qua malus est. et hoc est verum.

¶ Ad secundum transeat illatum. nego quod dilectio dei non potest male fieri. si prohiberetur a deo vel fieret contra conscientiam: dilectio dei esset mala.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1