Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

CIrca ista dubitatur: an deus potest punire aliquod peccatum ad condignum.

¶ Secundo dubitatur. An quodlibet peccatum est infinite malicie ex indignitate sua.

¶ Tertio dubitat: quare ista peccata vocantur capitalia / et e quo se inuicem productur

¶ Quarto Cum ista peccata mortalia sunt extrema secundum ex cessum respectu virtutis in medio: et totidem erunt extrema secundum defectum quare illa non reputantur etiam mortalia sicut ista.

¶ Quinto dubitatur: quare vnum peccatum dicitur filia alterius.

¶ Sexto dubitatur: quare signantur solum septem peccata mortalia cum tamen septem sunt habitus superbie pariter et actus specie distincti.

¶ Septimo dubitatur: quomodo ista septenaria diuisio stat cum illo. I Ioannis 2. omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite. Et prime ad Thimo. vltimo. Radix omnium malorum cupiditas. Et sapiens Prouer. 6. Sex sunt que odit dominus: et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes: mendacem: manus effundentes sanguinem innoxium: cor machinans cog tationes pessimas: pedes veloces ad currendum in malum proferentem mendacia testem fal lacem: et eum qui seminat inter fratres discordias.

¶ Ad primum dicitur quod multiplex indistinctum parit confusionem. distinguo quod deus potest punire ad condignum vel potest infligere pena cuipe respondentem. hoc est secundum digniaitatem culpe: et sict potest quia de facto sic punit de sege Aliomodo potest intelligi quod peccatum tanta penapuniri potest sicut ipsum est punibile: et tunc dicitur quacumque pena data qua pro peccato infligit acerbiorem. infligere / potest. Infinitam penam intensiue. potest in hunc demonem: vel in hanc animam ponere in vno loco: vel in infinitis locis secundum quod ei libet et quantalibet tali pena oblata. adhuc potest intentiorem infligere: tenendo quod vnum infinitum aliud excedat. Tertio modo potest intelligi quod pena erit ita mala sicut culpa. et in hoc sensu non punit ad condignum: culpa est peior in ratione malicie quam pena: quia ipsa est reordinatiua culpe in ratione pene: et licet damnati habeant peccata que realiter sunt pene. adhuc ille non sunt ita male in ratione malicie sicut peccata in hoc mundo: quia in inferno de necessitate illis penis et culpis torquentur non de necessitate simpliciter dicta: quia deus de sua potentia absoluta potest omnes illos damnatos protinus a faucibs inferni eripere in hoc mundo actus sunt liberi: et sic istic sunt peiores in ratione culpe quam illic. Etiam secundum legem pena non est ita mala in ratione pene sicut culpa in ratione culpe: et sic patet quomodo deus punit citra condignum non sicut multi suspicantur quod taxat vnam legem de pena pro quacunque culpa que est lex communis: et postea non infligit totam illam penam pro tali peccato: sed vnam partem illius pe¬ ne remittit aliquibus vel omnibus damnatis. hoc nihil est dictu. scimus quam potest atrociorem penam proculpa infligere quam infligat vel quod isti existimant per legem communem: et sic potes dicere quod mille gradus pene tollit. Item hoc nihil est dictu quod statuatur talis lex communis que in paucis vel in nullis obseruatur. Propterea dicimus sic: quia pena aliqua non est mala: et qualibet culpa hic comissa est mala: et curin inferno non est ita mala in ratione culpe vel ne sicut peccatum ratione culus infligitr illa pena. Es sic deus praemiat vltra condignum: quia beatitudo est prmum multipharia actui meritorio prestat: sed in mente diuina pro quolibet actu meritorio qua facimus est certa latitudo praimii ordinata quam protali actu meritorio ordinat secundum bonitatem sue sapientie.

¶ Ad secundam dubitationem. Multi hic multiplicant verba que hic non recito: sed distinguo illam: vel quod ei debeat respondere infinita pena ingradu vel in acerbitate: et sic patet quod non secundum legem: vel si intelligatur ex obligatione diuina est grossa radix in obligatione scelerum: et sic dicitur quod non: sed est tante indignitatis ad quantam deus obligat que potest nobis per sacras hystorias partim constare. Et licet sit infinite bonus intensiue deus non tamen deus acceptat culpa contra eum factam infinite. Si dicatur: est infinite dignitatis ex natura sua: quia potest iuste infligere infinitam penam proea illud bene volo. Si aliquem alium sensum proprium habes quomodo est infinite dignitatis: ediscere. Proprius est dicere quod est finite malicie. et finite indignitatis: vel si seriose contendere volueris. exeplica sensum in quo capis ne feda lucta verbalis inter amicos videatur. cum hoc tamen stat quod quodlibet peccatum est infinite fugibilitatis. hoc est pronullo bono finito maliciam admittere debemus non pro vno scuto: nec duobus / nec tribus. et sic sine statu: eodem modo inducendo per animi et corporis dotes quae fluxis bonis fortune sunt potiores. Ex isto patet quod plerique bacchalariorum putant tenere positiones opposicas: et tamen dextram dextre dant veritate discussa.

¶ Ad tertiam dubitationem dicitur quod methaphorice peccata dicuntur capitalia sicut caput in membra infiuit: et ipso discrasiam habente reliqua membra compatiuntur: secundum illud vulgare. Qu do caput dolet cetera membra dolent. et membra sub capite collocantur: sic in alia scelera hec septe intiuentia habent: et sub eis includuntur. Propterea non abs re capitalia appellantur. e bitus superbie mediante actu suo elicito: et ratione recta vel erronea producit primum actum inuidie vel ire. habitus superbie inclinat Pompeium ad hoc quod appetat suam excellentiam singularem si Cesar sit ei per hanc singularitatem non habet quare inclinat ad nolle Cesari hanc dictaturam. et habitus in uidie ad vltionem inordinatam ire viam praeparat. eodemmodo nullo pacto aliqui doctores existimant quod superbia inclinat ad actum gule vel luxurie: immo in eorum opposita: quod patet: quia habitus super bie inclinat ad singularem habendam excellentiam: et resistit illius excellentie impedimento. modo gu¬ la et luxus excellentiam non modo impediunt: sed gloriam in tenebris precipitant: sed istud non est verum: nec sic superbia esset regina ceterorum. cuius oppositum dicit beatus Gregorius et communiter loquentes. propterea in quo sensu hoc verum habeat. post hac videbitur. habitus gule efficientiam naturalem habet in luxuriam: et hic loquuti sumus secundum causalitatem cause efficientis. interdum est causali tas finalis. hoc est vnum vicium sumitur tamquam medium ad aliud vicium tanquam ad finem: sicut sortes mulierem ad crapulam / et temulentiam introducit: vt eius castitatem inuadat quam alias expugnare diffidit: et maceratio corporis post luxum excessiuum viam aperit ad gulam. et rursus fomentum luxui gula subministrat. et per consequens vnum vicium in genere cause efficientis in aliud inclinat. et contra aliud in ipsum impellit. Tristicia quae in accidia: et in inuidia esse solet. ad gulam vt tristitia eiiciatur quandam originem prestat: et sic ista peccata inuicem inclinant. habitus superbie inclinat in aliquam gulam et in aliquem luxum semper petit propriam excellentiam: tumidus apud ignobile vulgus eos in honore videt qui lauta mensam tenent et vt alios aliquid ei obsequendum alliciat opipere cibum ministrat: in ciborum praesentia difficile est ei abstinere quare ad luxum disponitur: et quia prodige sua exponit ab aliis iniuste capere vrgetur: et sic profunde in auariciam descendit: vt patet dePhilippo macedone semper egente: et semper exponente nonnunquam immediate in luxum inclinat superbia: vt si mulierem sterilem habeat se minoris praecii estimat quo circa nititur hanc notam abolere commixtionem cum aliqua nobili muliere procreat et si liberos habeat. hoc ex habitu superbie cum mulieribus vel multum formosis: vel multum nobilibus commixtionem appetit: existimans seplus glorie illa via consequi. hoc patet per holofernem ad Iuditha luxu cum abiectis personis vel a Castrimergia solitaria perquam famam perdit abstinet. Idem de Sardanapalo patet Interdum habitus superbie ad accidiam inclinat immediate. vt Penus Hannibal post tot Nomanos a se praeclare victos responsum non dedit militi nisi per interpretem. et hoc est torpere in ocioad partem.

¶ Ad quartam dubitationem concedo illa extrema esse peccata: sed quia raro accidunt: vt Aristoteles dicit secundo Ethicorum. et hoc lucide experimento cognoscimus Sancti primo de eis loquentes non fecere de eis mentionem de peccatis loquuti sunt quae nobiscum in quotidiano conflictu sunt.

¶ Ad quinta dubitationem dicitur. Licet filia sit eiusdem speciei specialissime cum matribus. plerumque in animalibus: tamen impresentiarum non est ita: quia si ita foret. iam vicium principale vel terminus vicium significans praedica retur in recto de pronomine filiam demonstrate quod est falsum. ergo est alterius speciei in proposito a sua matre. Superbus qui quaerit propriam excellentiam: interdum mouetur ad publice in mensa praedicandas suas laudes. et sic est arrogans: et in actum arrogantie descendit primam sedem in capite mense quaerit: sicut Cesar primus malebat esse ruri quam secundus Rome in mensade abditis nature. et quaestionibus scitu dignis etiam inter fecundos calices disputat: vt aurem popularem sibi consiliet dicacitate apparentes excellentie infractiua non vtitur. Interdum in hypocrisim a via regia: et in heresim impellit: vt si excellentiam via regia: et per fas habere nequeat: per nefas et metodum obliquam eam vendicare satagit. in opinione pertinax est errare et labi in decorum censet quare dure ceruicis: et erecto collo incedit ab errore ad rectum egerrime reuocabilis. testes sunt Arrius Sabellius Faustus Manicheus. et id genus hominum superstitiosum: et Mahometum (vt auguror) hoc pessimum monstrum supbia ad sua errata impulit sicut ad innocentum homicidia: et ad multa alia flagitia inclinat reputans illud satyricum bene dictum. Napulchrum est digito monstrari et dicier hic est. et dicuntur filie istarum matrum citius quam patrum: quia mulieres viris peiores esse solent: et paruuli cum eis magis in domo educantur quam cum patribus. sic iste pessime filie in iuuentute matribus accubant in senecta. hoc est quando sunt habitus geniti sine ope in publicum cursitant. Nec curandum est de numero filiarum: quia dabiles sunt plures filie quam adhuc a doctoribus sint nominate quare aliqui inaniter se fatigant in reductione filiarum ad quandam vnitatem. Aliqui ponunt plures filias ad vnum vicium sequi. aliqui pauciores: aliqui alias et alias: et tamen multi propterea fingunt nouas equuocationes in aere: vt terminos in omni significatia disparatos comnicidere faciunt.

¶ Ulterius non inconuenit duas filias eiusdem speciei esse a duabus matribus specie distinctis productas: vt contingit de caloribus a sole / et ab igneproductis: vt aliquod homicidium generat ira / aliquod inuidia / aliquod auaricia: vt in B. araba / aliquod luxuria.

¶ Ad sextam dubitationem conceditur: quod multi sunt habitus superbie specie distincti: immo mille et plures: quia tanta est discrepantia habituum: quanta est actuum: mille sunt actus superbie specie distincti: vt patet per eorum obiecta specie distincta: licet ad eundem finem tendant: scilicet ad singularem excellentiam antiqui patres qui rati sunt identitatem finis sufficere ad identitatem specificam species specialissime longe in philosophia aberrant: sed quia omnes isti habitus et actus habent suam materiam ab aliis distinctam: saltem sub ratione formali: vel materiali vocantur superbia. non quod sit vnus actus vel habitus superbie quo fit. Non omnis supbia a qualibet supbia intenditur: patet de actu et habitu qui specie distinguuntur circa eandem materiam. hoc ipsum patet de duobus habitibus vel actibus specie distinctis: sed omnis superbia a superbia intenditur.

¶ Tertio sequitur. Hec consequentia est nulla. iste facit actum superbie super superbiam habitam. ergo est magis superbus intensiue. bene tamen est magis superbus et extensiue. Et sicut de supbia diximus: ita de aliis habitibus viciosis dicatur. Sed vnum nunc dicam quod in quarta dubitatione bene quadraret: sed angustus margo papiri nos impedit: et est hoc. Licet ista mala monstra septenaria sibiinuicem suffragentur et suppetias afferant pro consequutione finis optati: tamen interdum bellum ciuile in propria mentione construunt. quod patet. Si quis est auarus et superbus et exoptat pecuniam ab alio auaricia inclinat eum ad media temdentia ad illum finem: scilicet per humiliabo. placebo: vt referunt: et fortasse ad alium ad eundem. sicut Iuno Phlegetontea deorum regina. hoc est reproborum mater ad Eolum deum venti: quando eius ope egebat descendit (vt primo Eneidos poeta dicit) contra istud superbia reluctatur et impellit suum dominum: vt magnifice in domo maneat: nec alium quouis modo salutat: vel saltem siadire alium necesse fuerit suo nomine proprio alium et non per dominum vel per tuam maiestatem nominabit quod scite in Iunone: primo Eneidos notauit poeta inquiens. Talia flammato secum dea corde volutans. Nimborum in patriam loca feta furentibus austris Eo liam venit. Et postea Eole namque tibi diuum pater atque hominum rex. Et mulcere dedit fluctus titulos alter ius non dereliquit: vt potieretur optato: sed ad hoc superbia minime inclinabat.

¶ Ad septimam dubitationem respondetur: quod bene stat omne verum omni vero consonat. beatus Ioannes in canonica loquitur de peccatis quibus communiter coinquinamur dicens. Quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum: et superbia vite. auaricia luxus et superbia longe lateque inter mortales: immo latius quam tartarorum rex dominatur. Et ad apostolum dicitur: quod cupiditas illic ex tenso vocabulo accipitur: etiam ipsa auaricia ad alia peccata fomentum ministrat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16