Quaestio 2
Quaestio 2
An Deus sit actor mali
PRincipale intentum in hac distinctione aggrediendo: queritur: an deus sit actor mali. aliqui sunt dicentes deum producere voluntatem se solo: et postea voluntas producit suos actus tanquam causa totalis: quorum actuum deus non est causa immediata partialis: sed solum mediata. aliqui aliter opinantur. et est opinio communior et vt puto rationabilior
¶ Prima conclusio probatur Amos tertio: Si erit malum in ciuitate quod non fecerit dominus: et Eccle. 2. bona et mala / vita et mors / paupertas et honestas / a deo sunt. bona et mala: vbi glosa. prospeara et aduersa. et Esa. 45. Ego dominus faciens pace et creans malum. glo. hic ad cipitur pro afflictione et bello. hoc tenct Augustinus 12 de ciuitate dei. capitulo tertio
¶ Finaliter ratione arguitur. eillud est deo tribuendum actori quod deum decet: sed decet deum punire malefactores potentes qui alia via non possunt sufficienter puniri. pena est reordinatiua culpe. probationes conclusionum sequentium hanc probant. et quia de eis est maior difficultas: illis probatis prima nota euadit.
¶ Secunda conclusio probatur per simbolum fidei: creator omnium visibilium et inuisibilium. substantia actus peccati sub altero membrorum includitur. non valet dicere facit voluntatem. et voluntas facit actum malum: et per consequens deus facit illum actum. hec consequentia est mala / sol producit herbam vel animal venenosum et animal venenosum hominem occidit. ergo sol hominem occidit.
¶ Secundo agntur ad idem. est actor boni actus. ergo etiam substantie mali actus. tenet consequentia. licet deus sit causa prioris: manet libertas et meritum in merente. ergo ponendo quod sit causa secundi: manebit libertas et demeritum in demerente. ergo vnum eque conuenienter potest saluari sicut reliquum.
¶ Tertio: alicui reipositiue deus est causa partialis. et eadem est ratio in omnibus. substantia actus (qui est peccatum) est res positiua. igitur. et si neges eandem esse rationem in omnibus propter deordinationem in actuqui est peccatum.
¶ Cotra. licet ad substantiam actus qui est peccatum deus concurrat: non peccat nec male agit. duo possunt eundem effectum comunem producere: et vnus male agit et non alter. vt si sortes et plato trahant currum: et sorti sub pena peccati a deo esset prohibitum currum trahere: et non platoni: tunc alter male agit: et non plato. ergo licet substantiam actus deus et creatura producut: creatura peccat et non deus. idem patet de merito. substantiam actus meritorii deus et sortes producunt: et tamen sortes meretur et non deus simile est de cognitione et voluntate que concurrunt ad productionem mali actus: et tamen voluntas male agit et non noticia.
¶ Quarto arguitur. deus substantiam actus de meritorii conseruat. ergo illa facit. tenet consequentia dupliciter. tum primo. vnum non est maius inconueniens quam aliud. tum secundo. omne conseruare est facere: licet non econuerso. corpus luminosum conseruans lumen: continuo ipsum causat conseruare reducitur ad aliquod genus cause: non ad finalem / materialem vel formalem. ergo ad efficientem. antecedens patet. quodlibet ens requirit manutenentiam dei ad hoc quod sit: sicut lumen a corpore luminoso: patet Sapientie. 5. vbi sapiens de deo loquens dicit. quomodo posset aliquid permanere nisi tuvoluisses: aut quod a te nolitum non esset conseruaretur. vnde auctor dem causis. pria causa plus influit in effectum quod aliqua alia causa. et Augusti. 4. suxGenesi. c. 2. Creatoris potentia et omnipotentia atque omnitenentis virtus est causa subsistendi omni creature: que virtus ab eis que creata sunt regendis / si aliquado cessaret: simul et illorum cessaret species omnisque natura concederet. propterea ponit discrimen inter fabricatorem domus et creatorem rerum. quia domus stat abscedente artifice: non sic de opere dei. idem ponit. li. 22. de ciuitate dei. cap. 24. Si substantia mali actus non dependeret immediate a deo conseruante: sed a sola voluntate: esset dependens a deo. et a fortiore ipsa voluntas / ergo est nobilior: quod non est dicendum. Nunto: deus substantiam actus mali permittit nec ipsum impedit / nec subtrahit concursum suum generalem ab hoc: nec hoceum dedecet. ergo nec et causare.
¶ Sextovoluntas creata est libera ad hunc actum malum producendum et ad illum. nec est maior ratio quare vnum producat quam alium nisi quia determinatur a deo. ergo ad huc actum qui est malum determinatur a deo
¶ Septio omne bonum deus partialiter facit. substantiaactus qui est malum est bonum entitatiue ex prioribus. ergo deus illum facit.
¶ Octauo arguitur auctoritate beati Augustini in epistola canoni. beati Iacobi: omelia septima: traditio christi fuit a seipso a deo patre: et bene ab eis: a iuda et iudeis male. idem probatur auctoritate Anselmi de concordia christi scientie: et libero arbitrio. c. 17. sic dicentis. Omnis quippe qualitas et omnis actio et quicquid habet aliqua essentiam a deo est: a quo est omnis iusticia et nulla iniusticia. facit ero omlia deus que sunt iusta vel iniusta / voluntate fiunt. i. bona opera et mala in bonis quidam facit quod sunt: et quod bona sunt: sed non quod mala sunt. et hoc prosequens concludit / sic itaque facit deus in omnibus voluntatibus et operibus bonis: et quod essentialiter sunt et quod bona sunt. in malis vero non quod mala sunt: sed tantum quod per essentiam sunt. simile habet de casu diaboli. c. 20.
¶ Nono arguitur. peccatum omissionis fit a deo. ergo et commissionis. tenet consequentia. tantum inconueniens sequitur ad vnum sicut ad aliud. antecedens patet. peccatum omissionis est homo omittens: qui fit a deo: igitur. ex his patet secunda comclusio probata.
¶ Tertia conclusio probatur. bene sequitur / hunc actum deus causat demonstrando substantiam vnius mali actus in voluntate: vt pote volitionem furandi. capio substantiam actus pro entitate vel essentia actus sicut aristoteles capit in antepredicamentis. hic actus est peccatum. ergo peccatum deus causat. tenet consequentia expositorie. et premisse patent. maior est conclusio precedens. minor patet ex queffione precedenti. andreas de castro dicit: non sequitur: et instat in simili / hec imago fit ab arte: hec imago est lignum: ergo lignum fit ab arte. et sic / hoc lignum fit a natura: hoc lignum est imago: ergo imago fit a natura. dicit istos sillogismos non valere: pariter nec et alios. dicit insuper non est sillogismus. quia medium debet esse totale extremum in vtraque premissarum iste nichil dicit: et miror ingeniosum virum ita dicere. vterque discursus est euidens. hoc ex logica suppono. nolo ad artes descendere. nullomodo instat. maior primi sillogismi est falsa iste. tenet (et recte) quod res at tificialis non distinguitur a re naturali nec naturalibus. licet imago sit terminus connotatiuus: supponit pro ligno vel lapide qui est imago: sed hec propositio est vera fit imago ab arte. sicut conclusio primi sillogissimi est falsa. sic est maior.
¶ Ad secundum sillogismum dico: conclusio illa est vera et sequitur ex illis premissis veris. falsum est insuper quod dicit quod medium debet esse totale extremum in vtraque premissarum. aristoteles primo priorum docet ex vna de obliquo et alia de recto sit logisare. sufficit quod medium sit totale extremum in altera premissarum: relinquitur ergo quod tertiam conclusionem probat sillogismus adductus.
¶ Secundo arguitur ad idem illam rem que est malum culpe deus facit. ergo malum culpe deus facit. tenet consequentia antecedens explicat solum sensum consequentis: nec variatur appellatio vel alia proprietas locata vel impediens veritatem vnius propositionis potius quam alterius.
¶ Contra duas vltimas conclusiones arguitur sic: quia de eis idem est iudicium. cuiuslibet rei deus est causa. peccatum est res. ergo peccati deus est causa. et per consequens deus causat peccatum: quod in questione sequenti reprobabitur. premisse huius argumenti ex his duabus conclusionibus et questione precedenti patent.
¶ Secundo: accepta eadem maiore cuiuslibet rei deus est causa. disformitas peccati est res. ergo difformitatis peccati deus est causa. minor patet. actus qui est peccatum est sua difformitas. non ponimus conformitatam vel difformitatem relationem vel relationis carentiam vel aliquid aliud ab actu distinctum.
¶ Tertio arguitur ad idem. cuiuslibet rei deus est causa. peccatum est res. ergo peccati deus est causa.
¶ Dicis est fallacia figure dictionis: sub signo distributiuo peccati substantie subsumendo terminum alterius predicamenti. peccatum est de predicamento actionis.
¶ Contra. hec consequentia est in darii: cuiuslibet rei deus est causa. animal est res. ergo animalis deus est causa. ergo non contingit instare in simili forma: nec in simili acceptione terminorum. neutrum mutat terminus connontatiuus respectu termini absoluti: prout supponitur ex communi locata. igitur.
¶ Respondetur concedendo conclusionem prioris sillo gismi. ista est tertia conclusio. sed vlteriorem illationem nego: deus causat peccatum vel deus facit peccatum. per priorem denotatur quod deus substantia actus qui est peccatum causat: et hoc est verum. per secundam denotatur quod deus oblique et male agit: et facit aliqualiter et tenetur aliter facere: vel non facit id ad quod tenetur. peccatum est terminus connotatiuus: cbliquitatem conotat: et in recto substantiam actus seignificat et pro illo supponit. et factio vel causatio denotatur cadere in conotatum quando ille terminus connotatiuus sequitur ly facere vel causare. sicut sortes fecit domum vel imaginem: factio dicitur cadere in connotatum termini. sic in proposito
¶ Ad secundum concedo quod difformitatem actus deus facit: nec est alia difficultas a priori: sed deus non facit difformitatem.
¶ Ad tertium concedo conclusionem sillogismi in darii. et consequentia nullomodo est fallatia figure dictionis. istud est vnum dictum aliquorum antiquorum logicorum non valens. si subiectum complete distribuatur bene subsumas quencumcue terminum libuerit: et consequentia erit in darii.
¶ Contra ista arguitur. deus facit illud quod est peccgatum. ergo deus facit peccatum: ab equiualenti bus: allud quod est peccatum / et peccatum conuertuntur. ergo addito termino facit vel causat: manebit adhuc equiualentia
¶ Insuper. deus peccatum facit. ergo deus peccat. tenet consequentia. non alias sortes peccat nisi quia peccatum facit: sed deus nonm nus ad peccatum facit quam sortes. ergo si propter peccatum facere sortes peccat / deus peccat: quod non est concedendum.
¶ Tertio. peccatum nichil est et non habet causam efficientem: sed deficientem ex questione precedenti.
¶ Quarto. nullo homine sapiente actore fit homo deterior vt dicit Augustinus ii. 83. q. quastione tertia. Est autem deus omni homine prestantior. ergo deo auctore nomo est deterior. ergo actor peccati non est deus. Et super illo Esaye. 45. ego dominus facies pacem et creans malum: glosa. confundantur qui deum malorum conditorem arbitrantur. hic enim malum non contrarium bono: sed pro afflictione / ponitur: et bello.
¶ Quinto: super illo Roman. 3 nunquid deus iniquus est qui infert iram: glosa: illius rei deus vltor est cuius auctor non est.
¶ Sexto. Augustinus in sermone quoda: et recitamus in horis canonicis secundum vsum romanum: non te persequitur quod deus fecit: sed malicia quam fecit homo omnia quaecumque fecit deus laudant deum. nunquid ibi audistis: laudat deum ebriositas: nunquid ibi audistis: laudat deum auaricia: et quare ista non laudant deum: quia non sunt creata a deo. cui quadrat illud prime chorinthiorum. 8. Scimus quia nichil est vdolum. glosa: materia idoli fecit deus sed stulticia hominum fomam dedit. quecuque facta sunt naturaliter facta sunt per verbum. sed forma hominis in idolo non est facta per verbum: sicut peccatum non est factum per vers bum. multe similes auctoritates introduci possunt: sed solutis istis soluuntur ille: quia non petunt alias solutiones.
¶ Ad primum concedo quod illud quod est peccatum et peccatum conuertuntur. sed non sequitur / deus facit illud quod est peccatum: ergo deus facit peccatum. in antecedente factio de notatur cadere in materiale et in subtractum actus: in consequente in connotato et formale: propterea variatur appellatio. exemplum in simili. deus necessario est illud quod est creans: et deus non necessario est creans. deus contingenter est creans: et tamen deus non contingenter est illud quod est creans.
¶ Ad secundum: deus peccatum facit ergo deus peccat: consequentia est nulla noticia partialiter peccatum facit: et tamen ipsa non peccat. partialiter facere in proposito est facere simpliciter. ergo non omnis res peccatum faciens peccat. si deus faceret peccatum / deus peccaret. modo tam antecedens quam consequens est impossibile. et licet deus malum facit: non facit malum de malo culpe loquor: nec facit male. non idem de iustum facere et iuste facere: nec grammaticum loqui et gram matice: secundo ethicorum. grammaticum curialista in latino militari facit: sed quia non facit illud ex habitu grammatice non loquitur grammatice. sic in proposito: sortes peccatum faciens facit peccatum: facit contra rectam rationem: non autem deus. vt si deus prohiberet sorti trahere nauem et relinqueret platonem liberum ad trahendum si velit: si ambo traherent: sortes peccaret: et in illo tractu non peccaret plato. sic est de deo et sorte. sortes habet bonum motum progressiuum: lesit de nouo tibiam: claudicat. defectus est in instrumento istius mali motus: et non in motu progressiuo.
¶ Ad ter¬ tium. multiplex est data via in quaestione praecedenti. sed constringendo paucis dicitur: quia peccatum est res inutilissima et contra rectam rationem: est nihil. hoc est nullius momenti: sic exposuit magister. vel sic: peccatum quo ad substractum actus est aliquid hoc in conclusionibus prosequimur: quo ad connotatum nihil est connotat peccatu quod sit contra recta rationem que deberet adesse et regulare actus voluntatis quia ratio non adest actualiter actus regulans: sed deest propterea quo ad formale peccatum nihil est: vel peccatum est nihil. nec stes tu in locata in talibus / quod sit affirmatiua de altero extremo non supponente vltra casus communes: ergo ipsa est falsa. et ratio est. ista potest concedi: cecitas est cecitas vel cecitas est priuatio. sat est quod extrema supponant pro ente priuatiuo ad hoc quod illa affirmatiua dicatur vera. et sicut tu ponis aliquas exceptiones: alter hic ponit alias. secundo cape moralem logicam et intentionem loquentium nec aliud hic exacte quaeras.
¶ Ad quartum concedo illam auctoritatem. sicut homo sapiens non instigat et allicit alium male agere: ita nec deus: sed homini. dissuadet peccare. prohibet peccata: et ea acriter et iustissime punit et praecipit et consulit recte. et sic voluntati signi cui debemus nos conformare tamquam regule prime suadet bonum. quia tamen sine eo nihil agere possumus paratus est nobis cooperari ad substantiam mali actus sed velimus cum sua prohibitione infirmante illud nobis esse nociuum. si tamen concurrit: et istud vult voluntate beneplaciti generalis influentie ex suppositione seu non substractionis cause influentie necessarie ad productionem actus. dicitur ex suppositione: hoc est: supposito quod nolumus seruare sua praecepta: mauult influentiam generalem non subtrahere quam eam impedire vel necessitari. modo voluntas beneplaciti dei saltem ex suppositione non est nobis regula / omne illud quod fit illa voluntate et datur analogia prudens pater dissuadet filio facere a. actum sub magna pena quia scit a. ese nociuum filio suo: et hoc etiam scit filius: non obstante filius non obstinet: an pater instigat ad malum: certum est quod non: sed allicit ad bonum. et est omnino simile: nisi quia pater in casu non solum habet dissuadere filio: sed tenetur eum impedire ab illo malo si possit efficaciter: non autem deus. et id rationis est deus non obligatur. pater vero sic. et quod fortius est rationi est maxime consentaneum. si deus efficaciter impedire vellet: nihil fieret contra eius velle efficax. voluntati eius quis resistit. ad Romanos nono: et sic tolleretur libertas arbitrii ab hominibus: et non possunt male agere: quod est grande inconueniens in vniuerso. male agere est malum. sed habere libertatem arbitrii in vtramque partem non est malum: sed grande bonum. illud Esa. 45. cum glosa intelligitur quod deus non condit mala culpe.
¶ Ad quintum dicitur: illa auctoritas intelligitur non est actor peccati tamen est vltor peccati. peccatum punit. infligere penam a culpa distinctam totaliter se solo ratione peccati commissi: non est deo indecens. sed facere peccatum est indecens. ergo non est eodemmodo peccati vltor quo actor punit peccatum ratione peccati. et non est auctor ratione peccati: sed solum illius rei que est peccatum.
¶ Ad sextum concedo quod natura hominis non persequitur te sed hominis malicia. homo rectus creatus erat sed post peccatum ade sic hominum malicia creuit quod mali bonos et malos persequuntur. et vbi est sermo de peccatis que non creantur a deo: hoc est: non approbantur a deo. sed ea prohibet et prunit ad aliud de idolo ad Corinthios idolum pro materiali est aliquid. sed quo ad illud quod putat in idolo latere vel quod idolum repraesentat nihil est. simulacrum herculis representabat deum herculem: et suppitris idolum deum iouem apud gentiles. talis terminus simulacrum Iouis capiatur vt sit terminus connotatiuus supponens pro tali effigie in lapide vel ligno connotando quod iouem representet. sic apud gentiles talis terminus simulacrum iouis supponebat pro aliquo mediante copula de presenti deducta ampliatione. si conontat deitatem repraesentatam nihil est: nec talis terminus supponebat mediante copula de possibili stulticia ergo hominum inuenit idolum.
¶ Preterea arguitur: ex dictis sequitur quod peccatum bene fiat. consequens est inconueniens. quod sequatur patet sic. bene sequitur peccatum bene fit a deo ergo bene fit. vlterius sequitur quod idem actus bene fit et male fit: de actu interiori loquor: patet. bene fit a deo: et male a creatura. quod si concedas (et recte) infero vlterius: idem actus elicitus simul est bonus moralliter et malus: quod in questione precedenti negatum est.
¶ Amplius arguitur: deus solum sinit et permittit peccata: et non facit ea. ergo male dictum est. antecedens patet per Augustinum in Enchiridion. 77. et magister recitat li. I distin. 45. c. 10. Deus sinit fieri mala: sed non facit. bona vero ipse facit. idem habet damascenus lilbro 2. c. penul. et Anselmus de casu diaboli. c. 7. Credimus nullum hominem bonam posse habere voluntatem nisi dante deo: malam / vero semper habere posse sola permissione dei
¶ Finaliter. deus prohibet peccata fieri. ergo habet nolle respectu peccatorum. et per consequens non habet velle respectu eorum. et per consequens non fiunt neque causantur. quia velle dei efficax est rem facere secundum Augustinum libro. 83 questionum quaestione. 3. idem est aliquid fieri deo agente et deo volente. eo igitur modo vult quo causat et contra: cum volitio dei est sua causalitas et econuerso.
¶ Ad primam istarum rationum conceditur quod peccatum bene fiat. bene fit a deo: et male fit a creatura: fit contra reactam rationem a creatura: non sit contra rectam rationem a deo. nec sequitur / bene fit ergo non male fit: cum iam concedimus oppositum consequentis cum antecedente. et quando vlterius infers: idem actus interior voluntatis est bonus moraliter et malus moraliter. In primis hoc non habes a creatura. secundo nec a deo. actus dicitur bonus moraliter ab eo cui inest: vel actus exterior a tali interiori imperatus. licet deus faciat partialiter actum moraliter bonum: non dicitur moraliter bonus respectu dei. quemadmodum licet deus faciat actum meritorium: non tamen meretur.
¶ Respondetur in istis duobus vltimis argumentis an debeamus in absoluto ser¬ mone concedere deus peccatum quod fit vult vel nult: vel neque sic neque sic: sed nullum actum voluntatis latum habet in substantiam peccati. et dici potest quod velle generalis influentie habet latum in substantiam peccati. sed velle generalis influentie non sufficit denominare deum velle absolute vt ex dicendis patebit. licet velle dei efficax sit eius effectiua causalis: stat aliquod predicatum de vno enunciari cum modificatione aliqua: et non de reliquo. exemplum in simili: deus sine addito scit sortem peccaturum esse dam pernandum et esse reprobum. has sine addito concedimus: non tamen concedere solemus deus vult sortem esse reprobum similiter deus eternaliter vult a. et tamen temporaliter causat a. similiter abner occidit asahel: et tamen non concedimus quod vult occidere asahel quando non potest aliter euadere quin occidat. sed limitationem ponimus cum verbo volendi dicendo / asahel mauult occidere quam desiderari: vel si non potest aliter euadere: hoc est ex suppositione. sed ad occidere vel causare mortem non sic addimus. creatio actiua dei et dilectio dei qua se diligit sunt idem: et tamen deus contingenter est creatio actiua et tamen hec est falsa: deus contingenter est dilectio qua se diligit. et ratio est. determinatio variis determinabilibus addita variam habet significationem vel consignificationem. hugo de sancto victore li. I de sacramentis parte. 4. c. 2. dicit: potest concedi tanquam verum quod deus vult malum fieri et esse: et loquitur de malo culpe: licet non sit communiter dicendum. quia simplicibus potest esse occasio errionee opinionis. dicit / dicimus deum velle bonum sine scrupulo. Si dicatur. deus vult malu: graue est auditu: et non facile recipit pia meus. cum enim dicitur deus vult malu: videtur hoc solum dici. quia deus malum diligit / et approbat quod prauum est / et amicam sibi reputat iniquitatem / et gaudet quasi de consimili / et putat bonum quod malum est: et ideo refutat hoc pia mens: scilicet quod deus vult malum: non quia quod dicit non bene dicitur: sed quia quod bene dicitur non bene intelligitur. hec hugo. sed hic scito. non stat in appellatione rationis: sicut nec Gregorius nec andreas de castro longe posteriores / eandem materiam tractantes. illa est salsa expresse quam hugo concedit: et hoc ex questione sequenti magis patebit. iste late differunt. sortes malum vult et sortes vult malum. secundum multos secunda est impossibilis et prior possibilis. per secundam denotatur quod sortes vult malum sub ratione malitie: quod per primam minime denotatur. si malum sub alia ratione velit: vt sub ratione homicidii vel entis: hoc ad eius veritatem sufficit.
¶ hac speculatione pro nunc relicta sermo conuertatur ad hanc deus malum vult malum culpe deus causat ex precedentibus. sed an te debeamus propterea concedere deus peccatum vult / vel deus malum culpe vult: de illo contenditur. hugo dicit ita de virtute sermonis: quia peccatum deus vult voluntate beneplaciti. sed in 16 arti. in posterioribus articulis parrisiensibus sic habetur cue quod deus aliquid reprobat quod ipse vult voluntate beneplaciti: error et nunc oportet aliter diffinire vo¬ luntatem beneplaciti quam hugo caperet et multi alii. et licet sit difficultas de modo loquendi: tamen simus memores vrbi Augusti. 10. de ciuitate dei. c. 23 Liberis verbis loquuntur philosophi nec in rebus aliquid intelligendum difficilius offensionem aurium religiosarum pertimescunt: nobis autem ad certam regulam loqui phas est: ne verborum licentia etiam de rebus que his significantur impiam gignat opinionem. si negemus hanc / peccatum deus vult. oportet negare hanc substantiam huius actus deus vult. quocumque peccato demonstrato: quia illa concessa / hanc substantia actus deus vult: addatur ei hec propositio / hec substantia actus est peccatum: inferendum est / peccatum deus vult. licet peccatum deus facit / vel peccatum deus causat / concedantur: non tamen est consequens concedere peccatum deus vult: licet causalitas dei sit sua volitio: et volitio dei sit causalitas vt patet iam ex nuperrime dictis. sed hec est concedenda: peccatum deus vult voluntate generalis influentie vel ex suppositione: vel hunc actum demonstrando substantiam peccati deus vult ex suppositione. supposito quod homo velit hunc actum: deus non subtrahit suam influentiam generalem qua ad huiusmodi actum concurrit. velle dei simplex et illimitatum: propter varium modum volendi dicitur multiplex. voluntas dei respectu quorundam habet velle efficax. velle efficax dei est volitio qua aliquid vult esse et tollit impedimentum omne impeditiuum / et omne defectum supplet respectu illius rei quam sic vult. hoc modo vult mundum esse et beatos continuo frui deo. de hac voluntate intelligitur illud superius allegatum ad Romanos nono. voluntati eius quis resistet. potest homo absolute velle quod non vult sic efficaciter: quia non tolleret impedimentum si occurreret: sed quia non occurrit impedimentum / facit et vult istud cathegorice: sed non est velle efficax sic sumptum sicut limitationis. efficaciter volumus quod facimus / si sit nobis pole: et omnia media possibilia nobis ponimus: et impedimenta nobis possibilia tollimus si contingant. huic membro / nolle efficax opponitur: vt respectu illius quod nunquam erit habet nolle efficax. Secundo modo deus respectu aliquirum dicitur habere velle preordinationis preceptorie vel consultorie. et sic dicitur velle ea quae praecipit vel consulit: siue fiant siue non fiant. et hoc est velle beneplaciti antecedentis. quia quae tum est ex parte dei / bene vellet illa fieri: quia ea precipit vel consulit. et hoc patet in communimodo loquendi / dicimus opposita preceptorum esse contra voluntatem dei: et respectu bonorum que fiunt dicitur deus velle beneplaciti consequentis: cui opponitur nolle prohibitionis: vt respectu peccatorum. Tertio respectu actumum indifferentium deus habet vel le licentie et concessionis. Quarto deus respectu aliquirum dicitur habere velle generalis influentie: cui respond et nolle negationis et generalis influentie. et sic est nolens ea quae non sunt. Alia distinctio. quedam deus dicitur velle simpliciter et absolute: quedam vero secundum quid et ex suppositione. vult autem simpliciter et absolute ea quae efficaciter vult ea que vult et secundum velle approbationis consequentis: et ea que vult secundum velle concessionis et licentie. similiter illa quem contingunt ex dispositione causarum naturalium. deus dicitur velle secundum quid et quasi conditionaliter bona que vult secundum velle ordinationis antecedentis: que tamen non fiunt. non enim simpliciter et absolute vult illa esse: quia tunc fierent secundum magistrum in primo: distinctione. 40 et 47. tamen dicitur ea velle: quia quantum est de se mallet illa esse quam non esse nisi staret ex parte voluntatis libere create. et sic vult omnes homines saluos fieri: prime ad thimo. 2. et Mathei 25. quotiens volui congregare filios vestros sub alis et noluistis. Ad propositum difficultatis in argumento: deus respectu peccati quod fit habet nolle prohibitorium: et hoc est peccatu permittere. solum velle generalis influentie non est velle simpliciter. quia crebro habet nolle admixtum. hoc modo vtitur pontifex in. c. Maiores. de baptismo et eius effectu. et istud in ab soluto modo loquendi potius vocatur nolitum a deo quod volitum: secundum illud Ezechielis. In8. Nunquid voluntatis mee est mors impii et vt non conuertatur vt viuat: quaesi diceret quod non et. 3. eiusdem / nolo mortemimpir sed vt conuertatur. et trenorum. 3 non enim ex corde humiliauit et ab iecit filios hominum: ac si diceret quodammodo inuite et ex suppositione solum hoc facit vt peccata puniat. ergo interso sermone citius dicere debemus peccata deus permittit et sinit quam quod velit. quod elegater et ad longum Ioannes damascenus lilbro 2. c. 28 declarat: loquens illio de prudentia dei ait. prouidentie vero hec quidam secundum acceptionem / hec autem secundum permissionem sunt. secundum acceptionem sunt quaecumque sine controuersia bona sunt. sunt et quedam secundum permissionem. nan sinit iustum frequenter incidere in calamitates. et post in eodem capite permittitur et quis quandoque in turpemincidere actionem ad emendationem deterioris effectus: vt superbum in adulterium sinit prolabi. postea declarat quomo deus vult omnes homines saluos fie: ri voluntate antecedente: et punire malos voluntate consequenti: concludens de bonis simpliciter et malis culpe ait. Eorum autem que in nobis sunt. si dona quidem: praesertim antecedenterque vult et acceptat. sint mala et reuera mala: neque presertim vult neque consequenter vult: sinit tamen arbitrium ad illa liberum. ecce quomodo semper dicit deum mala culpe sinere et permittere: et non in absoluto sermone velle.
¶ Contra ista arguitur. bene sequitur. peccatum deus vult voluntate generalis influentie. ergo peccatum deus vult.
¶ Secundo arguitur. peccatum deus causat. ergo peccatum deus est volens. tenet consequentia a conuertibilibus. voluntas dei est sua efficientia et econuerso.
¶ Tertio arguitur. ex dictis sequitur quod deus nunc aliquid vult simpliciter: et tamen paterprohibitionem hominis talem actum prohibentis talem actum non vult simpliciter: quod est inconueniens. patet. capio a. actum indifferentem vel bonum: illum actum deus vult quando fit. si talis actus prohiberetur ab homine licite: tunc a. non est volitum a deo.
¶ Quarto sequitur quam illa est concedenda. hunc actum in sorte vult deus: et similem actum non vult in plato¬ ne: denotando volitionem comedendi carnes invtroque. sit sortes secularis cui licet commedere carnes: et plato carthusiensis vel monachus cui non licet sed contra. illi actus sunt eiusdem speciei.
¶ Ad primum consequentia est nulla arguitur a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. per consequens denotatur quod deus illum actum approbat et diligit. dicit hugo. et licet ipse dicat putatur: et non ita esse de virtute sermonis: vsus loquendi sic concipit penes quem stat vis sermonis: nomina significat ad placitum vtentium. modo antecedens concessum in illo sensu non infert consequens in sensu quem facit.
¶ Ad secundum superius responsum est concedimus / deus vult antichristum in a. et tamen non causat antichristum in a.
¶ Ad tertium conceditur illatum: nec ipsum est inconueniens. in effectu nihil aliud est concedere nisi quod deus approbat aliquod tempore quo est bonum: et tempore quo est malum culpe ipsum non approbat.
¶ Ad quartum conceditur quod infertur licet illi actus sint eiusdem speciei entitatiue: non tamen in genere malicie.
¶ Ex his omnibus habes quod deus non solum causat voluntatem et ipsa tanquam causa totalis producit substantiam actus mali. sed deus substantiam actus mali partialiter sacit: et per consequens actum malum causat. et peccati deus est causa: sed deus non est causa peccati. he late differuunt. nec ex his sequitur quod deus male agat vel peccat plusquam noticia ad actum voluntatis concurrens. multi antiquorum interdum capiunt vnum pro alio. interdum vnam concedunt: in alio loco eandem negant. cape eorum mentem et non proprietatem verborum. sancti sunt exponendi secundum eorum mentem: et non semper capiendi secundum verborum proprietatem. Ulteri dicimus peccatum deus vult voluntate generalus influentie. quia si cum illa non concurreret: non posset creatura male velle. et per consequens non esset slibera ad male agendum. et sic non esset laudandus ille qui abstinet a malo vel a maiore malo plusquam alter: quod est inconueniens. sed peccatum non est a deo volitum simpliciter propter admixtionem cum contrario. Simile patet ex Aristotele tertii Ethicorum primo. et licet mercator eiiciens merces in mare gratia exonerande nauis magis habet de nolle quod de velle: tamen vsus loquendi est in oppositum. patet in. c. maiores. de baptismo et eius effectu: et signanter in proposito: quicquid sit de illo. et vsus loquendi hic facit artem: cum sctiptura et sancti hoc modo loquendi vtuntur. nec aliqua logicalis vel ex alia scientia naturali opprtuaem ostendit: sed peccatum est nolitum nolitione prohibitoria: et non efficaci. et sic perdistinctiones datas respondere potes ad quecum quem argumenta adducibilia in oppositum: quare non amplius immoror.
On this page