Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An sit aliquod caelum aquaeum

COntinuando materiam celorum. Queritur an sit aliquod celum aqueum. hec questio non est facilis captu quomodo aqua super aliquos celos permaneat quin descendat. et si ibi maneret: quid commodi afferret.

¶ In oppositum arguitur. dicit scriptura geneseos primo. dixit quoque deus. fiat firmamentum in medio aquarum et diuidat aquas ab aquis. vbi glosa interli nearis in verbo aquarum dicit quarum superior pars in modum cristallini lapidis congelata est: inferior in matricem redacta. Damascenus libro secundo. c. 0. dicit: quod deus locauit supera astra et solem aquam. alias ab illo ingenti feruore iamque conflagrasset firmamentum: et abiisset in flamas. sed quia celum non suscipit pegrinas impressiones: illud est modici momenti.

¶ Pro solutione pono conclusiones duas. Prior est non est aqua eiusdem speciei cum aqua han¬ bemus super firmamentum. non quin deus potest illic ponere aquam et ipsam conseruare perpetuo si vellet. sed quia non decet ordinem vniuersi posita est conclusio. pro qua est ratio ante oppositum.

¶ In super. nobiliora corpora semper sunt superiora vt superius diximus. sed nichil eiusdem speciei specialissime cum vera aqua est nobilius igne. ergo illic non est celum aqueum capiendo aqueum prout diximus.

¶ Secunda conclusio. illic est aliquod celum multum cum aqua conueniens: propterea dicit celum aqueum. sicut ioannes dictus est heias. illud cclu est perspicuum clarum et frigefactiuum: licet non sit formaliter frigidum a tribus celis supremis non est neganda influentia. per influentiam nisi sumns probare vnum celum quiescens in prima questione huius distinctionis.

¶ Item: scriptura dicit aquas esse super firmamentum vt post oppositum diximus in principio questionis. et psalmi sta benedicite aque que super celos sunt domino. Et alibi. Qui tegis aquis superiora eius. vel illic peraquam oportet intelligere angelos et spiritualiter. et hoc non. hanc via retractat augustinus 2. libro retractat. c. 6. quam ante posuit tertiodecimo confessionum. vel aquam similem aque nostre in his inferioribus. et hoc non ex priore conclusione. ergo oportet itelligere aquam sicut secunda conclusio dicit.

¶ Insupercelum emprreum dicit igneum methaphorice. ergo nonum celum et decimumbicitur aqueum methaphorice.

¶ Contra priorem conclusionem arguitur aucto ritate augustini 2. super genesim ad litteram. qui videtur velle quod sunt ibi aque quasi vaporaliter suspense ad modum quo videmus eas super istum aerem inferiorem in loco nubium. nec tendunt ad inferio ra sicut nec iste quandin vaporaliter suspense sunt. Similiter dicit in questionibus ad orosium questio ne 26

¶ Respondetur. dubie angustinus transit: et modum tangit quo aqua illic posset conseruari. potest etiam aliter illic conseruari. celum est solidum: quod nulla aqua diuidere potest.

¶ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. eidem rei competit diuersus modus in diuersis. sicut oleum quod ascendit in aqua et descendit in aere. ergo licet aqua in aere descedat: super celos stabit.

¶ Tertio arguitur. homo est minor mundus: octauo phisicorum. sed in homine cerebrum est frigidum de natura aque supremum in homine. ergo congruum est quod ita sit in maiore mundo.

¶ Quarto arguitur. videmus aliquos agiles ponere vitrum fermen plenum aqua in circulo ligneo: quem circulariter mouent super caput: nulla gutta aque cadente propter celerem circuli girationem. ergo velox celi motus impedit ne aqua cadat.

¶ Quinto arguitur. distantia corporis naturalis impedit ipsum a suo loco naturali: et eius inclinationem ad locum naturalem minuit. et propter hoc graue quanto magis descendat ad locum naturalem: velocius descendit.

¶ Ad secundum dicitur: oleum est vnum mixtum participans de atre in quo crescebat habens humidum aereum. et mixtum mouetur secundum naturam elementi in eo dominantis. proprterea ascendit super aquam: vt pauperes studentes olei penuriam habentes parisii practicant in aere descendit. quia de elementis inferioribus etiam participat de sicco terrestri participat aqua est corpus simplex. insuper diximus quod aqua non possit celos penetrare. sed esset super celos superfiue. ad quid illic deseruiret.

¶ Ad tertium dicitur non est idem inminore mundo et maiore. cor nobilissimum hominis membrum si esset in vertice capitis: suo calore non sufficienter in cetera membra influeret: sicut multi de sole dicerent inter planetas. oculi et sensus positi sunt in parte suprema tanquam speculatores: vt in custodibus vrbium videre est. non est sic in maiore mundo: in quo corpora suprema sunt nobilissima.

¶ Ad quartum dicitur. illa aqua in vtuco non est extra circulum. et sic non est ad propositum. circulariter mouens aquam: semper eam tenet supercirculum: et artificiosum modum mouendi assuefactione acquisiuit.

¶ Ad quintum nego assumptum. semper grauitas extra suum locum naturalem appetit ipsum adire. sed quod in fine motus celerius descendit: est propter duo. vnum propter impetum acquisitum aliud est minor resistentia medii. minus enim resistit pedale aeris sue diuisioni quam centum pedes eiusdem.

¶ Dubitatur: an in celis sint sex differentie positionum: scilicet ante / retro / sursum / deorsum / dextrum / sinistrum.

¶ Respodetur. iste differentie positionum in aliquibus sumuntur ex natura rei: in aliquibus methaphorice. In quibusdam animatis propter diuersarum operationum principia sumuntur ex natu ra rei. in aliis propter similitudinem ad illa. Exemplum in animali. in animato pars per quam sumitur augmentum: dicitur sursum: prout est caput in animali et radix in arbore. homo est radix euersa: cuius rami: scilicet tibie: sunt deorsum que ramis arboris respondetur. et quia arbor per radicem capit alimentum: radix est sursum ex natura rei. In animali sumitur dextrum in ea parte in qua est principium motus localis. in illa parte est plus caloris et vis motiua fortior in illa parte est maior cordis influentia in calore: et maior epatis propinquitas hinc manu dextera scribimus et percutimus. pars opposita est sinistra. et licet aliquod sit animal paraliticum vel homo magis vtens brachio sinistro quam dextero: et mulieres multe et alioqui viri ensem in latere dextero ferentes: vel indifferenter vtraque manu vtentes: vt aioth: vel dextera orbati. tamen vocamus partem illam dexteram per quam communiter homines operantur. et ita in imagine hominis loquimur. partem anteriorem illam in qua vigent sensus: et partem oppositam posteriorem appellamus. Ex his patet qualitercumque homo situatur in ipso est sursum et deorsum cum aliis quattuor differentiis positionum ex natura rei: in arbore solum sursum et deorsum. in aliis autem partem celum versus sursum et partem oppositam deorsum dicimus.

¶ his suppositis dicitur. in celo non dantur iste partes ex natura rei: bene quidem similitudinarie. celi mouentur omnes ab oriente ad occidentem. et si inferiores ad occidentem: tamen primum mobile solum ab oriente ad occidentem: quod inter celos motos est prin¬ cipium. hinc illa pars a qua motus ille localis incipit potest vocari pars dextera: et pars opposita sinistra. Pro illo capiatur athlas celum circunuoluens ad imaginationem habens caput in polo antartico et pedes in polo artico: manum dexteram in oriente: sinistram in occidente faciem habendo ad partem celique est super nostrum hemispherium. huius gigantei viri (de quo fabulatur quod celum circunuoluat) differentie positionum ex natura rei: methaphorice similes partes in celo mensurant.

¶ Dubitatur vtrum pars celi non stellata sit a nobis visibilis. Respondetur probabiliter quod sic. probatio. quaelibet pars celi est corpus transparens et luminis susceptiua. et celum est productiuum specierum eius.

¶ Forte dicis propter raritatem eius non videtur.

¶ Contra. pars rara lune minus de lumine recipiens quam pars bene illuminata etiam videtur. ergo hoc non sufficit.

¶ Sed hic quis dicere potest. licet pars lune minus illuminata videatur: tamen est densior parte celi non stellata.

¶ Contra hanc responsionem arguitur. ex ea sequitur quod debemus de nocte videre partes celi non stellatas sicut de die in media nocte sol non magis distat a medietate octaue sphere que est super nostrum hemispherium quam existens in oriente a parte octaue sphere que est in occidente. ergo si partem celi non stellatam videremus de die: equa liter eam de nocte videremus: quod est contra sensum.

¶ Preterea. licet ignis sit luminosus: non vi detur a nobis propter suam raritatem. sed celum est rarius igne: cum sit nobilius. ergo celum non videtur.

¶ Respondetur in clara nocte videmus partes firmamenti: sed non ita bene sicut de die. quia medium in quo sumus non est ita illuminatum. licet existens in tenebris videat existentem prope candelam: si totum medium esset illuminatum melius ipsum videret. etiam stelle sunt magis visibiles quam pars celi non stellata. et minus visibile prope magis visibile visum multum actuans: minus videtur.

¶ Ad secundum concedo illud de igne qui est super aerem. vides ignem in foco tuo protinus ascendere: et suapte naturauit proficisci in regionem suam. et ita faceret si non extingueretur ab aere. et quanto est maior tanto altius ascendit quia non potest ita cito corrumpi. ergo non tendit stare in aere: nec sub eo. nec potest celos ascendere: ergo stat sub concauo orbis lune. sed raritas et distantia ignis facit quod non videatur. sed nego quod celum sit rarius. et cum inniteris illi probationi eo quod celum est nobilius. hoc non concludit. stella est ita nobibilis ymo nobilior quam pars sui orbis ei vicina: et tamen est densior pars orbis. sed propter distantiam magnam et orbium spissitudinem satis confuse celum videmus. quod altera pars melius quam altera videatur (stante eadem serenitate medii) esse potest quod illa pars est alia densior et plus luminis imbibit: vt est galacia pars celi octaui paruarum stellarum congeries que a partibus geminorum venit regirans per principium sagittarii in geminos: vt dicit pertholomeus in almagesti libro octauo capite 2. dicitur via lactea a vulgaribus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5