Quaestio 13
Quaestio 13
De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo
c u vsihagr. TErtiadecima questio erit de aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo. Pro huius questionis solutione notabis. licet deus in principio creationis mundi circa terram totam / produxit aquam. tamen necessarium erat viuendo sicut homines viuunt: quod aliqua terre portio esset ab aquis discooperta: sed de modo quo aqua stat separata non currens in aridam: est altercatio. et aliquas vias recitabo quaerum aliquas reprobabo: probabiliores capiendo. Una positio est ioannis d sacro busco in suo libello d sphera dicentuis siccitas terre aquae resistit ne currat in aridam. illud non sufficit / querendo quare citius in vno loco resistit quam in alio. Alia est positio quod terra discooperta est aqua in septemtrione. quia pars celi septemtrio nalior est nobilior et potentior propter multitudinem stellarum / terram attrahit ad se sursum sicut magnes ferrum. et sic vna pars est discooperta vt in ea animalia gressibilia viuant. contra. hac via terra violente staret discooperta aquis. et per consequens non perpetuo. nullum violentum est perpetuum: primo celi. capite. ponitur aliquid contra communem viam quod pars septemtrionalis celi est nobilior. secundum philosophum secundo celi: pars celi in qua est polus antarticus apparet superior et pars opposita inferior. Et diebus his vltra equatorem nauigantes dicunt stellas esse quantitate et lumine maiores prope plagam meridionalem quam penes eas. et ab effectibus in illis locis inuentis / patet alterius partis celi nobilitas.
¶ Alia est via quam Paulus Burgensis. in additione / Gem. primo insequitur. et dicit quod terra est in medio vniuersi tanquam eius centrum: et eius centrum est idem cum centro vniuersi. et pari ratione elementum aque de sui natura est sphericum cuius centrum esi idem in sua prima productione cum centro terre seu vniuersi. Sed oportuit terram esse discoopertam ab aquis secundum aliquas partes sui propter habitationem animalium. Sapieritia autem diuina sic disposuit vt elementum aque seruando suam rotunditatem naturalem haberet centrum separatum a centro terre et vniuersi. quemadmodum centrum quorundam orbium planetarum est separatum a centro vniuersi. Hinc tales orbes vocantur eccentrici / siue egresse cuspidis. Et omnes aque vbicumque sint habent inclinationem ad centrum aque ad quod fluunt cessante impedimento. Postea dicit quod huiusmodi distantia cesntrorum fuit facta a deo et nulli potest attribui nisi potestati et ordinationi diuine. Et quoniam ipse tenet elementum aque in deciuplo esse maius terra: ideo etiam dicit / quod licet in ripa maris conmuniter terra et aqua sunt equalis altitudinis tamen procedendo in mari per elongationem a terra / mare semper est altius terra. et sic licet in ripa maris terra et aqua concurrant: procedendo tamen in mare per elongationem a terra mare est altius terra: sic scilicet: quod in tantum potest quis procedere quod ibi mare esset altius quam altissimi montes in terra. et hinc est vt dicit incedentes per terram ad mare descendere dicuntur.
¶ Contra hanc positionem arguitur de natura aque est a loco sublimiori ad decliuiorem fluere. nec in loco sublimiori manet nisi violente detineatur. modo nullum violentum est perpetuum. et licet deus possit rem violente detinere perpetuo: non est fugiendum ad miracula vbi omnia naturaliter saluari praesent.
¶ Quarta via est. ex questione precedenti non est idem centrum magnitudinis et grauitatis terre. Deus propter salutem animantium primo re¬ traxit aquam ad partem que totam terram a principio circuibat: vt dicit scriptura / Genesis primo inquiens. Congregentur aque que sub celo sunt in locum vnum / et appareat arida. et factum est ita. et vocanit deus aridam terram: congregationesque aquarum appellauit maria. tunc aqua ad partem primo retracta relicta est terra influentie celesti. Sol et planete aliqui terram discoopertam calefecerunt et lenifecerunt: vel minus grauem fecerunt: vapores et exhalationes ab ea extrahendo. Pars aqua cooperta non est sic lenificata. ergo minus de terra aqua cooperta pellit equalem partem terre ex altera parte centri. et sic pars discooperta que est parua in ordine ad totum: magis celo appropinquauit naturaliter a grauitate alterius partis. licet violente sit pars aqua discooperta facta minus grauis. et per consequens linea ducta a centro grauitatis terre ad superficiem conuexam terre aquis coopertam est breuior quam linea ducta ab eodem centro ad superficiem conuexam terre aquis coopertam: vt patet ponendo pedem circini immobilem in centro terre: reducendo cum pede mobili aliter extenso varias lineas. sed de natura aque est ad locum decliuiorem fluere suapte natura. ergo vbi est mare oceanum / terra est decliuior quam arida. ergo naturaliter illic bene locatur oceanus. mare caspium siue hircanum est in loco decliuiore terre. non potest suum locum naturalem exire propter terras propinquas altiores et ita de mari mediterraneo et lacubus: vel de aqua fontali vel pluuiali in iugis montium. supmontes stabunt aque. etiam non est tantum aque sicut terre. ergo aqua non appetit circuire totam terram. sed se ad quandam sphericitatem reducere. Ex isto redditur causa quare mare non currit in littus proximum sine violentia si in aridam cur: reret: ascenderet: quod est inconueniens: secundum illud psalmiste. Congregans sicut in vtre aquas maris. et sic terra stat fundamentum stabile et abissus vestimentum eius. secundum illud psalmiste psalmo. 1oet. Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in seculum seculi. abissus sicut vestimentum amictus eius. et paulo post sequitur. terminum posuisti quem non transgredientur neque conuertentur operire terram: secundum promissum dei: Genosis nono. Neque erit deinceps diluuium dissipans omnem terram. Et Iob. 18. Quis conclusit ostiis mare. et paulo post circundedit illud terminis mais et posui vectem et ostia et dixi. vsque huc veni es et non procedes amplius. et hic confringes turnentes fluctus tuos.
¶ Contra ista arguitur: psasmno sexagesimooctauo dicitur: veni in altitudiitem maris. et psalmo centesimotertio: super montes stabunt aque.
¶ Ad primum dicitur quod altitudo tantum valet sicut profunditas: secundum illud Uergilianum primo Aeneio. vix e conspectu sicule telluris in altum vela dabant leti. Ad aliam auctoritatem dicitur quod loquitur de aqua que est in media regione aeris vel citra in casu. et aliqua aque vt fon¬ tes et magni lacus sunt in immanibus iugis montium. patet de lacu / de losanna et plerisque aliis.
¶ Secundo arguitur. licet aqua in littore maris non sit altior terra: tamen aqua distanter a littore est altior terra. quod patet sic. Aqua est spherica et plana. quod patet iudicio satis vulgari sit aliquis in naui et notet promontorium in littore maris vel turrim aliquam: recte nauigando de radice mali non poterit videre turrim: bene tamen in vertice mali: et tamen linea breuior est ab oculo ad turrim in pede mali quam in eius fastigio. et hoc non est nisi propter tumorem aque. non ob aliud mercatores timentes piratas speculatorem ad summitatem mali mittunt: non autem ad proram vel puppin.
¶ Insuper. Ista via non possunt saluari insule in mari: vt Taprobana Britannia quo terra illarum insularum debeat esse altior tra¬
¶ Ad primum nego / quod aqua in medio mari sit altior terra circumiacente. quia tunc in eam descenderet. bene potest esse profundior. quia terra eius eius subiecta plus distat a centro. et ad experimentum dicitur quod hoc prouenit propter altitudines vndarum insurgentes in aqua. Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis dominus. Del propter multos vapores eleuatos prope mare: qui impediunt visum. Si dicas quod mare a fronte quando ingredieris videtur altius. hoc idem videtur a tergo vt patet intuenti.
¶ Aliud ergumentum est impertinens qualitercumque dicatur. siue ponatur centrum aque separatum a centro terre siue non. et argumentum est multo maius contra illam positionem. Sed dicitur quod britannia est altior mari circumiacente et sic taprobana saltem littora et ripe maris. licet partes remote / terre possunt esse mari illo decliuiores. sed ingressus aque impedietur ad has partes per ripas maris.
¶ Sed dubitas quomodo causatur britannia: puta quod illa terra est altior reliquis partibus terre vicinis.
¶ Pro nunc dico. iste insule sunt magni montes et generantur more ceterorum montium. Gritannia (que secundum Ptholomeum septimo libro geographie post taprobanam est maxima insularum) fiebat altero istorum modorum. vel deus a principio (quod est michi verosimilius) non condiderat terram sphericam: sed aliquas gibbositates et altitudines in superficie terre fect: quaerum alique sunt immanis magnitudinis. et ille in aquis proiecte dicuntur insule. quarum alique sunt minule: vt rodus / minorica: et relique bealires. alique magne. quia archa None descendit super montes armenie Genesi. 8. verosimile est quod modo tes illi diluuium precesserunt: vel fluuius None suoimpetu terram in aliquo loco molliori cauabat et multam congeriem terre et saporum proiecit in vnam massam eleuatam ex qua facta est insula. licet homo non improbabiliter potest loqui de Britannia sicut fertur de Cecilia vltra pharon / quod sicut Trinacria olim Italie coniungebatur: sed mare ingrediens separationem fecit. Unde Plinius libro secundo / ca. 20. loquens de terra quam mare abstulit et insulam fecit sic inquit: auellit cicilliam italie. ciprum sirie. et c. sic forte erat de britannia quod relique europe coniungebatur et mare oceanum irrupit iter parando viam a septemtrione ad meridiem citius in vna parte quam alia perper terre molliciem in vna parte et resistentiam in alia. intercepado inter calisiam in picardia et douerum in anglia non est supra quindecim leucas et inter nostram dominam de Bolonia et angliam minus est interuallum. et eodem modo dicetur inter Hiberniam et Britanniam: et de Orchadibus insul / tile / et reliquis. et sicut impetus maris a continenti terram rapit et insulam facit: sic continenti insulam continuat. Eadem est ratio. et Plinius. ca. dI eiusdem libri hoc factum fuisse ostendit. per terre motus valles et montes generantur: ita quod aliqua pars terre tremuit propter spiritus in terra inclusos sicut tempore meo dicere solent de monte sonum dante veniendo de Hadingtona ad Albam ecclesiam ad ducentos passus ab alba ecclesia distante. Simile de terre tremore in Gabinensi agro ostendit Plinius. c. c6 et per longam pluuiam et decursum aque. modo longa erat pluuia et impetuosa ante None diluuium. Unte Gems. 7. scribitur. Ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre. Primus modus est michi verosimilior. Montes non sunt a casu et fortuna facti: sed nutu diuino tempore ardoris solis sub vmbra montium quiescunt animalia. et vbicumque flat frigidus boreas vel ventus alius: ab vna parte montium animalia capiunt requiem. hoc nouere rurales in regionibus pascuis habundantes: qui in hyeme ad montes vel nemorahabent refugium pro ouium boum et equorum siluestrium quiete. Rursus non parum vtilitatis propace inter gentes maria et montes afferunt. patet de montibus pyrreneis inter gallos et hispanos. alpes inter gallos cisalpinos et transalpinos. germani ab hisperia per eosdem alpes separantur: et alie regiones per eorum descensum in greciam. sic facit mos immanis ab orientali mari asie Oriens ad mediterraneum protensus nichil vtilius quam per grandes habere fluctus vel motes difficilis accessus inter regna vicina.
¶ Preterea arguitur Matthei. 6. scribitur. Descendit ad illos de naui. et Luce. 5. scribitur. Et ascendente iesu in nauiculam. ergo mare est terre contermine altius.
¶ Respondetur. consequentia est nulla. solum sequitur quod nauis cuius magna pars est superaquam est terra contermina altior. et illud potest per passus sacre scripture colorari. psalmo centesimosexto scribitur: qui descendunt ad mare. et descendentes iopen inuenerunt nauim.
¶ Amplius arguitur. Aqua super herbas cadens ad quamdam rotunditatem se recollit: et sic patet de aqua ex foramine dolii cum aqua egreditur.
¶ Rursus: recitat Aristoteles circa finem primi Metheororum historiam de egypto. cum quidam rex voluit deducere sinum arabicum in mare me¬ diterraneum: et cum longam confossionem faceret: quidem antiquus philosophus nomine Seiocres inuenit per artem mare altius terra. et sic nisi cessaret tota epyptus fuisset submersa. et sic rex ille cessauit. et iterum darius hoc attentans cessauit.
¶ Respondetur. aqua in principio sue generationis quando est parua se reducit ad figuram sphericam: vel a frigore circumstante ad hoc reducitur. et sic aqua vel vinum dolium exiens: non autem quando est in magna quantitate.
¶ Ad secundum argumentum de illis cessationibus regum egipti. dicitur: non est sermo de terra mari proximo sed remoto. propterea aliqui hoc timentes aggeres apponunt ad resistendum mari. quod terra est altius: vt in flandria et selandia fieri solet impensis reipublice.
¶ Ex his duabus questionibus simul iunctis patet non esse idem centrum graui tatis terre et eius magnitudinis. et per consequens semper stante pede circini immobiliter in centro grauitatis terre: et alio pede mobili leuato ad superficiem conuexam terre sub aqua et sine aqua: longior est linea ad aridam protensa. et per consequens superficies terre discoopta aquae est celo vicinior et alia depressior. et per consequens illic tantum requiescit a quae in suo alueo: si non violente agitetur aliunde.
¶ Insuper insulas de nouo in aquis potest facere aqua maris sicut in aqua dulci videmus. et duas insulas mutuo collidere in vnam: vel vnam continenti addere Aliqua etiam terra propter exhalationem inclusam tremit potissimum equitibus. quod mirabilius putatur / dicit Plinius libro secundo. c. 17. quod alique insule semper fluctuant hoc in egeo et campania dicit sic inquiens. Similiter in reatiuo quedam insule semper fluctuant sicut in agro cecuboet eodem reatino mutinensi in vaduno iuslacuet ad tutilas aquas opaca silua que nunquam diu acnoctu eodem loco visitatur. Audiui in patria meaesse natantem insulam: et hoc reputant vnum de tribus scotie britannice mirabilibus. licet terra naturaliter appetit esse sub aqua vbicumque locorum posita fuerit: tamen potest dari terra sic porosabituminosa de oleo vel aliis mixtis participans cum superioribus elementis: dato quod essentialiter et entitatiue sit pura terra et non qualitatiue quod supernatet aque. et illa aqua est super terram solidam. sicut capere potes cespitem terre superfici aliter bene calefacte et ponere super aquam supernatabit. Et si aqua fuerit profunda et grossa. et terra argillosa et valde lata supportabit onus grande. sicut de naui in mari videmus: vel de lignis funibus coniunctis que nostri super taym flumen ponunt: super que sedent homines cum ouium et boum magna caterua. vidi in pratis aliquibus nobiscum crebriter loca super que pueri ludunt flexibiliter ad 4. vel quinque pedes descendit et ascendit. equus vel bos ad ventrem cadit. illie est aqua grossa terram humidam et fixam supportans. et si non adhereret fixo solo: moueretur circulariter ad motum aque.
On this page