Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

SEcundo quaeritur an quilibet contraueuiens conscientie sue peccat.

¶ Pro solutione questionis pono conclusiones: quarum prima est: aliquis confoconscientie sue peccat.

¶ Secunda conclusio: quilibet libere contraueniens conscientie sue dictante deobligatione peccat. prior conclusio probatur. quicuque contra uenit precepto superioris scienter vel ex ignorantia vincibili peccat. aliqu is conformans se coscientie sue est huiusmodi. igitur. consequentia tenet cum maiore. minor patet. multi infideles putabant obsequium prestare occidendo martyres: et defensores fidei. et tamen eos occidendo peccabant.

¶ Secunda conclusio probatur. quicumque facit vel omittit illud quod credit esse peccatum peccat. contraueniens conscientie sue libere est huismodi. igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem. qui contempnit preceptorem suum illuminantem in fide et moribus peccat. sed sic est de illo qui sue conscientie contra nit. igitur. non potest quilibet habere preceptorum extrinsecum semper presentem. propterea datur ei ratio ad recte dirigendum eum de actibus suiquam si relinquat quando ratio obligatorie dictat contempnit preceptorem datum.

¶ Tertio arguitur. quicumque credit occidere homine auctoritate prpa. percutiens statuam in tenebquam putat esse hominem: peccat mortalitere / ac si realiter hominem occideret. sed contrauenies conscientie sue est huiusmodi. igitur.

¶ Quarto arguitur per illud quod scribitur ad Romanos. 14. omne quod non est ex fide peccatum est. vbi glosa ex fide contra conscientiam: et per. c. litteras de resti. spo. et. 2I q. I. omnes.

¶ Tertia conclusio. non omnis conformans se conscientie erronee male agit se conformando illi. patet: si conscientia erronea dictet sorti quod teneatur intrare carthusiam. et ipse introeat: stat quod erit ei vtile. tunc talis conformando se conscientie erronee sue non peccat. et ita in talibus. et in indifferentibus patet. iste non contrauenit alicui praecepto. ergo intrado carthusiam non male agit.

¶ Insuper: talis actus volendi intrare carthusiam regulatur ab errore non imputa bili huic sed error non imputabilis vel ignorantia inuincibilis sufficit regulare actum moraliter bonum. igitur talis actus volendi intrare non est malus.

¶ Ex his sequitur: si quis iudicat si non surgat ad magnificat peccat. et non surgit cum potest: peccat. patet contrauenit conscientie sue.

¶ Secundo sequitur: si quis iudicet quod mortaliter peccat transiens super duo stramina plicata per modum crucis. et si super illam cruce transtuerit: mortaliter peccat

¶ Tertio sequitur: non quilibet contraueniens conscientie deliberato animo mortaliter peccat. pertet: stat quod sit conscientia de veniali. sortes scit quod mentiri iocose est veniale peccatum. non obstante men¬ tiri.

¶ Quarto sequitur: contraueniens conscientie dictanti de magno peccato plus peccat quam contraueniens conscientie dictanti de paruo. hoc correlarium sequitur ex probationibus secunde conclusionis si applicentur ad hanc.

¶ Quinto sequitur. Interdum ledit conscientia nimis stricta. patet facit de non peccato peccatum. hoc est facit illud quod de se est licitum esse peccatum propter difformi tatem ad conscientiam. nec ex illo sequitur quod habere nimis latam conscientiam est bonu. xmmo vtruque est malum. et medium bonum. potest esse excessus tantus in vno extremorum. et paruus excessus in alio: quod vnum notabiliter cognoscitur plus obesse / quam reliquum. sed vbi est equalis excessus a recto iudicio intellectus in conscientia lata vel angusta: ceteris paribus conscientia stricta est melior. patet. citius talis reuocatur ad bonum cui alludit illud gregorianum. bonarum mentium est culpam agnoscere vbi culpa nbnn est. hoc est trepidare et inquirere si est cuilpa. et abstinere quousque doceatur quid sit in rei veritate. viris stricte conscientie consulendum est: quod viuant cum prudentibus et timorate conscientie. quibus scrupulos conscientie sue detegat vt alii eorum conscientias ratificentur.

¶ Contra illa arguitur. ex conclusionibus et dictis sequitur: quod homo obligaretur ad impossibile. patet obligatur seruare legem dei. et cum hoc obligatur facere quod dictat conscientia: quam pono de opposito. sed hoc est incompossibile cum obseruatione praecepti dei. igitur.

¶ Secundo: homo obligatur non furari ex precepto diuino. sed pono quod conscientia erronea dictat sorti quod est capiendum alienum ab auaro diuiti: vt detur bono pauperi. si homo furetur peccat. si vero non furetur contraueniet conscientie sue: et iterum peccabit. et sic homo erit realiter in lege dei perplexus. et sic ad impossibile obligabitur

¶ Ad primum respondetur. negado sequelam. et ad probationem concedo quod homo tenetur seruare legem dei. sed nego quod conscientia de opposito obliget. nulla conscientia erronea proprie loquendo obligat. sed ligat hominem ad eius depositionem. vel ad conformamndum se illi. quando conscientia erronea est opposita precepto: tunc homo obligatur conscientiam deponere. et non contrauenire precepto.

¶ Ad secundum admitto illa in argumento assumpta et si homo furetur peccat. et iterum si sue conscientie contra ueniat peccat. sed non sequitur quod talis realiter in lege dei erit perplexus. patet ei via euadendi peccati: deponendo conscientiam. in nulla lege homoest realiter perplexus: quin patet ei via euadendi peccati. uicet existimat secundum suam stulta opinionem quicquid egerit peccabit. stat quod homo contraueniat vni legi: ex ignoratia inuincibili. et tunc non peccat. si ex ignorantia vincibili tunc non excusatur a toto.

¶ Tertio arguitur: ponendo quod aliquis habeat conscientiam erroneam inuincibiliter contrasnum in preceptum in hoc instanti. quod non teneatur facere a. opus precepti. mox sciat per informationem internam vel externam immediate post hoc. a. esse opus precepti. talis non subito conscientiam erroneam deponere. ludicium est certe intentionis licet in instanti fuit productum: non potest subto extingui. nitatur conscientiam deponere quae tum potest et interea faciat a. ille talis non peccat. et tamen contrauenit conscientie sue. ergo secunda conclusio est falsa.

¶ Respondetur: stante illo iudicio illud non est preceptum: non potest habere iudicium quod est preceptum. et facit tantum quantum potest ad conscientic depositionem: non imputabitur ei pro tunc de precepto.

¶ Quarto arguitur: ponatur sortem habere scrupulum quod non dixit quattuor vel quinque psalmos matutinarum. puta a te deum lauda mus inclusiue ad laudate dominum de celis. et interdicendum horas: ex distractione inueniat se in fine psalmi vltimi. et habeat scrupulum de psalmis non dictis. adhuc cum his scrupulis stat hominem non peccare. non vlterius dicentem illos psalmos. ergo homo contraueniens sue conscientie non peccat.

¶ Respondetur non est idem scrupulus conscientie / et conscientia. nam conscientia est iudicium quo intellectus iudicat habere scrupulum conscientio nnllum iudicium ponit: sed motiua aliqua contra conscientiam. modo illa stant simul in intellectu: quod homo habeat iudicium quod dixit hos psalmos. et habeat noticiam in opprstum. illa motiua sunt insufficientia ad illius iudicii depositionem. habet sortes motiuum grandius pro sua conscientia. scit quando dixit cum socio inaduertenter. scit dicere psalmos laudum memoriter ex habitu sine aduertentia. nec tenetur semper aduertere dicendo horas inuenit se nunc in vltimo psalmo. ergo est ei verisimile quod reliquos iam dixit. pro leuibus motiuis. in oppositum non tenetur psalmos hos iterare vel dicere: dato quod non dixit. per ignoratia inuincibilem excusatur. et ita in qualibet alia materia scrupulorum cum conscientia. quia solum exemplariter de horis locutus sum. scrupulus potest esse leuis et tunc est negligendus et contemnendus. si sit magnus scrupulus magis est ponderandus. potest eus talis scrupulus: quod tollit conscientiam: ita quod homo erit dubius nullum assensum habendo: de hac parte vel opposita. quando motiua hinc inde sunt equaliter fortia. tunc teneatur pars securior. sed pondera non esse idem: scrupulum conscientie. et conscientiam.

¶ Quinto arguitur: si secunda conclusio esset vera: sequitur hec conclusio multum extranea: vt videtur ad peccatum sortes obligatur. patet pono quod sortes teneatur ad a. opus praecepti diuini: vt pote ad dandam elemosinam extreme pauperi. indicet erronee illum esse inutiliter reipublice: et quod non est illi subueniendum et subueniat illi: implendo preceptum diuinum stante hoc iudicio erroneo. Arguitur sic. ad hoc opus sortes obligatur. hoc opus est sorti peccatum. ergo ad peccatum sortis obligatur. consequentia patet expositorie et maior patet ex diuino praecepto termino. minor patet ex conclusione secunda contrauenit conscientie sue. dictanti ei quod peccat sic faciendo.

¶ Respondetur dupliciter: tum primo. maior est falsa. Si per pronomenhoc demonstres actum interiorem puta volitionem dam di: tunc maior est falsa. per medietatem illius actus homo potest adimplere preceptum et sic cauillari potes. si pronomen demonsiret dationem exteriorem iudicio maiorem: quod homo teneatur ad hanc dationem. per aliam similem potest adimplere praeceptum. et si contra hoc replices: ad hanc dationem vel hanc et c. homo tenetur. Hec datio vel illa est peccatum: ergo ad peccatum homo tenetur. hoc non iuuat singularisando totum disiunctum vnica singularisatione totum accipitur provno discreto supplemento et sic maior erit falsa finon sic singularises erit nullus.

¶ Secundo respondetur: maiore admissa rotunde loquendo concedendo hanc. ad illud quod est sorti peccatum ex stulticia sua sortes tenetur que valet hanc: ad substantiam actus sortes tenetur ex praecepto dei: quam sortes faciendo ex sua stulticia: quia contrauenit conscientie sue peccat: nec illud est extraneum si multi sapientes dicerent sorti. facere a. est preceptum diuinum. quibus tenetur credere et ipse facit a. contra conscientia: nunmquid ipse peccat faciendo a: ergo tunc ad aliquid sortes tenetur: quod faciendo ipse peccat: ex stulticia sua contraueniendo conscientie sue quam tenetur deponere et non facit.

¶ Redeundo ergo ad neruum argumenti conceditur hec conclusio de virtute sermonis: ad peccatum sortes tenetur que valet hanc: ad illud quod est peccatum sortes tenetur: et hanc ad illud quod est peccatum ex stulticia sua sortens tenetur sed sortes non tenetur ad peccatum quo nec tenetur peccare immo tenetur non peccare. et hoc fit deponendo conscientiam erroneam quam tenetur deponere.

¶ Sexto arguitur sic. ticius iudex coram quo sempronius est probatus nocens in casu sanguinis: quem iudex nouit innocentem. putet ipse quod debeat procedere secundum allegata et probata. et iudicet sempronium vltimo supplicio puniendum. cum hoc iudicet quod ipse male agit. tunc sic ticius contrauenit conscientie sue in hoc casu et non peccat. ergo secunda conclusiofalsa.

¶ Forte dices contrauenit conscientie sue vt est persona priuata: non autem vt est persona publica: iudicat vt est persona publica quod debet procedere secudum allegata et probata vt est persona priuata iudicat quod male agit et tenetur hoc non facere.

¶ Contra hoc arguitur titius habet nisi vnum intellectum: et non potest habere iudicia contraria dato quod sit persona publica in iudicio. et domi persona priuata: ergo si iudicet quod male agit et tenetur hoc non facere contrauenit conscientie sue et per consequens peccat. Uel secunda conclusio est falsa: quod probare contendimus.

¶ Septimo arguitur: habeat sortes conscientiam erroneam quod tenetur facere a: habent praeceptum diuinum in oppositum et sit in terminis casus hic non sit mostrimonium intersortem et bertam: et credat sortes erronee quod sic. et quod teneatur reddere berte tanquam vxori debitum hac nocte. tunc quicquid facit sortes stante hac conscientia quam non deponit peccat. vel ergo magis peccat debitum reddendo vel minus peccat quam abstinendo. si magis peccat. Contra: ponatur quod ipse iudicet esse multo maius peccatum non reddere debitum quam adulterari. si minus peccat. ergo lex inferioris scilicet conscientia sortis plus obligat quam lex dei superioris: quod non videtur esse dicendum. glo. c. i. de offi. iudi. ordi. dicit quod iudex debet procedere secundum alle ta et probata. nec peccat agendo contra conscientiam hoc idem tenet glo. in. c. iudicet. 3. q. 7. Cardinalis dicit non debet sequi conscientiam vt persona priuatua: sed conscientia qua habet vt persona publica: nec peccat faciendo contra conscientia vt persona pruata: hee absolutiones inter arguendum reprobantur. non potest propter duplex officiu vel triplex habere iudicia contraria. propterea licet sit persona priuata quo ad aliquos actus circa se et suam familiam. et psona publica quo ad alios actus habet nisi vna quia scientia. Ergo ad hoc scilicet est iuste damnandus vel iniuste contrarie. si conscientias circa alias materias habeat quid ad a: si iudicet est male actum eum damnare: tunc peccat accusatum damnando. nunquam debet iudicare contra conscientiam. Et patet per probationem conclusionis secunde et ex iure potificio. adhuc patet per capitulum Cum eterni de re iud li. 6. et in clemen i. 8. verum de hereti.

¶ Sed alia est questio an debeat conscientiam vnam deponcre et emendare peraliam. et hoc dependet ex duabus opinionibus: quarum vtraque defendi pot: sed quod debeat procedere secundu allegata et probata: dummodo fecit quod decet probum iudicem facere circa testes: iudicio probabilius: tunc debet vnam conscientiam per aliam rectificare. Deponendo suam conscientiam particularem: hoc est iudicium quod ipse habet vt persona priuata: assentiendo huio potest vel debet hunc taliter probatum condemnare: esto quod sit innocens. cum est nocens probatus: cum testibus omnium exceptione maioribus. tunc non stat iudicium eius vt est persona priuata quod male agat. vt patet. 4. metha. si teneatur opposita opinio: tunc vel iudex vt persona priuata scit istum accusatum esse innocentem. puta quod non occidit vel scit vt persona priuata eum nocentem. puta quod occiderit: est probatus tamen innocens. si primum liberet eum vt remittat eum ad vlteriorem iudicent quia fortasse sub alio damnabitur quod est isti illicitum secundum hanc viam non improbabilem. Si sit probatus innocens: et quod non occidit iudex tamen scit quod occidit tunc debet eum liberare. Ad iudicem non spectat illud crimen probare: nec est ab alio probatus. ergo liberandus est: nec formet iudex vllam conscientiam in hoc quod liberet cum non est probatus sufficienter criminosus et per consequens non est puniendus. vt patet. 6. q. 2. Si tantum occulta sunt relinquenda iudicio dei. 6. q. I. c. si omnia. Sic fecit mulieri in adulterio deprehense dicens. quis te accusat mulier. nemo domine: dixit christus: nec ego te condenabo vadet et noli amplius peccare.

¶ Contra istud quod dictum est de emendatione conscientie potest esse replica. quod nemo potest conscientiam emenda re. patet. non potest scire se errare. sed ne alia argumenta impediamus: in calce questionis tangetur in dubitatione ad partem.

¶ Respondeo ergo ad septimum quod querit: an sit maius peccatum contrauenire precepto diuino vel conscientie erronee Ad quod dicitur: oportet videre quid coscientia dictet: et contra quod preceptum vel prohibitionem est: et secundum hoc iudicare. practicatur exemplari ter / capiendo aliquod illicitum quod conscientia dictat esse faciendum conscientia sortis dictat men tiendum esse: quatenus sortes saluetur in vita. mentiri officiose est veniale peccatum solum. quoniam est mortale id quod conscientia erraneo dictat esse faciendum: vt furari a diuitibus vt detur elemosinapauperibus. Altera ex parte oportet videre quid conscientia erronea dictat: an scilicet erit peccatum veniale vel mortale nisi fecerit illud quod conscientia dictat. ecce erit iudicium conscientie erronee cum suo dictamine ex vna parte: et hoc vel illud illicitum ex altera in primo casu vbi quis mentitur vt vitam saluat: solum venialiter peccat conformando se conscientie erronee sue. et mortaliter peccaret vbi esset reus homoicidii. in secundo casu conformare se conscientiae furando notabile bonum est mortale peccatum difformando se conscientie non est peccatum uo aliquod non faciens opus nunc non peccat. ex hoc patet responsio ad maturiam solue tuipse in forma

¶ Octauo arguitur. contrauemiens conscientiae erronee non agit contra aliquam legem. ergo non peccat consequentia est nota. antecedens patet non contra legem dei. stat quod habeat legem dei praecipientem oppositum illius quod conscientia erronea dictat esse faciendum.

¶ Nono arguitur. quando lex superioris legislatoris et inferio ris contradicunt: non est parendum inferiori. ergo si deus iubeat vnum et conscientia dictet aliud conscientia tunc non erit lex sed eut contempnenda: sicut de proconsule et imperatore loquitur augustinus.

¶ Decio arguitur. ex istis sequitur quod dilectio dei propter se esset mala: posito quod conscientia errionea dictaret quod deus non est diligendus nunc: sed debet nunc non diligi consequens est falsum. dilectio dei propter se non potest male fieri.

¶ Ad octauum dici quod agens contra conscientiam erroneam agit contra putatam legem: quod ad peccandum sufficit.

¶ Ad nonum concedo quod non est parendum conscientie contra legem dei. sed conscientia est referenda

¶ Ad decimum concedo quod illo causau stante dilectio dei est mala. non opinor cum eis dicentibus quod dilectio dei in nullo casu potest male fieri

¶ Undecimo arguitur. habeat intellectus hoc iudicium erroneum / aliquid est diligendum et nec propter se nec propter aliud: non po nendo actum medium intur vti et frui: aruguitur sic. vel voluntas conformaret se illi iudicio: et hoc est contra positum si nten: potest contrauenire conscientiae sue et non peccat. quia est impossibile quod voluntas conformet se illi iudicio.

¶ Duodecimo arguitur. si fortes credit mendacium esse licitum non desinit propterea esse peccatum. ergo si credat dationem elemosine esse illicitam: et det: non propter ea peccat.

¶ Ad. xi. patet solutio ex prima distinctione primi.

¶ Ad duodecimum nego consequentiam. et negationis causa est. si homo credat erronee prohibitum esse non prohibitum oportet quod prptea excusetur: nisi sit ignorantia inuincibilis. si tamen faciat aliquid: quod credit illicitum. et non minus faceret si inrei veritate esset illicitum quia ipse credit quod male agit. et propterea imputatur ei ad peccatum.

¶ Nuric vidimus quid est conscientia recta et quid erronea. et quomodo obligant. conscientia erronea siue error inuincibilis excusat a toto. si fuerit error imputabilis non excusat a toto. et rursus conscientia interdum est per modum consilii et suasionis et tunc non ligat nec illi contraueniens peccat vt iudico bonum est intrare religionem. illi iudicio contraueniens non pecco. interdum con¬ scientia dictat de precepto vel prohibitione: et hoc est tripliciter. vno modo dictat aliquid quod est legi diuine consonum. aliquando dictat de illo quod legi diuine est dissonum. nonnumquam de illo quod stat cum lege nec illi repugnat. quemadmodum est actus indifferens si ponatur. vel opus consilii. et suum oppositum. in primo simpliciter ligat. et homo est duplici /ure ligatus. tum a lege dei: tum a conscientia et vtrerque contraueniens plus peccat quam si vnisoli contraueniret. si secundo modo conscientia est de ponenda. quia non stat cum anime salute. vt si dictem: nunc iste tyrannus est a me occidendus. siu non faciam quod dictatur pecco conscientie proprie contraueniendo. si facio et pecco. solum restat remedium conscientiam deponendi. esto quod cum hoc dictamine illud iudicium habtrem: nulla conscientia est a me deponenda: illa conscientia est etam tunc erronea et excutienda: voco conscientiam dictare: quia habet dictamen pro obiecto: hoc est propositionem de aliquo dictantem. tertio modo conscientia dictat Si puta est leuanda crux de terra vel tteneor: facere melio: ri modo quo possum facere: vel teneor intrare chartusiam: tunc non obligor conscientia deponere: quia cum conscientia stat ane salus conformiter operando ad dictamen erroneum. teneor tamen conformiter ad dicta men cuius conscientiam habeo operari vel conscientiam exuere. Ex his patet. si quis haberet hanc conscientiam erroneam non licet michi comedere carnes in quadragesima. si non occurrat casus commedendi non peccat. et vbi casus praecepti occurit continuando conscientiam peccat. si commedat contrauenit conscientiae si non communedat contrait precepto dei de seruanda vita potissimum si non sit carthusiensis. de quo in. 388 distin. quarti loquuti sumus

¶ Dubitatur an homo potest deponere conscientiam suam erroneam. et dubitationis ro c. quia notum est quod sic: consilio sapientum. vel aliorum scripta reuoluendo. vl qurendo vbi hec deficiut auxili. um a domino. secundum illud secundi palapomeno / cdocuignoramus quid agere debeamus hoc sosum hemus residuevt oclusos nostros dirigamus ad te. et Iacobi secuno. . quis indiget sapientia postulet in fide nihil helitas.

¶ In opposittum ar. neo potest scire se errare. ergo non potest scire se errasse. tet consequentia si illa de praeterito est va illa de praesenti interdum fuit vera. vel fuisset si fuisse fosata assumptum patet. neno potest assentire filo noto tili. probatur. neno potest assentire propositioni neutre ineuidenti sine motio 2 de anima. imaginari possumus cum volumus: non autem possumus opoinari cum volumus. ergo neno potest assentire filoscito tmili. secludo propositiones reflexiuas: propter assemsus talium: hoc est fcilm: per ly hoc demonsitrando propositionem cuius est pars. ego erro. et hmoni. igitur

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2