Quaestio 6
Quaestio 6
An in haec inferiora agat
Questio. vi. SExto: de celo queritur an in hec inferiora agat. et quia dici solet quod motu lumine et influentia in hunc globum inferiorem agat celum. per motum calefacit. Probat hoc aristoteles primo metheororum et prrimo de celo. si emittatur sagitta cuius sine est plumbum: ipsa calefit. et non potest dari alia canisi motus localis. Secunda experientia: tempoune tempestatio interdum malum nauis agitatione incenditur. quando ligna dura terebramus: ferrum videmus celefieri: idem fit in axe moto continuo in ventriculo plaustri. Propterea rustici pinguedinem apponunt ad calorem impediendum: nec te moueat quod motus est ens successiuum non potens producere calorem. ens permanens. nec aliquod agens producit qualitatem violentam sue forme in se. ergo lapis frigidus non producit calorem in se. Primum non vincit propter duo. sonus producit noticiam sui 2. dico motum non esse accidens distinctum. et c. Ad 2. motiuum dicetur: ferrum producit calorem in lapidem et contra vel motus tales. nonne vides lotrices in hyeme prope sequancircunuoluere brachia et manus circa humeros vt calefiant. videmus quod motus localis nisi sit impedimentum calefaceret quando fit cum confricatione. alia pars mota cui nichil immediate adiungitur: ad confricationem non calefacit: vt patet de parte interiori sagitte vel de parte interiore molaris moti. nec motus lapis in aqua calesit propter frigus aque. quod aqua decurrens non tantum cale fiat sicut aqua stagnalis: non est ex defectu motus: sed quia non expectat actionem luminis continuo calefacientis. sicut capus celeriter giratus circa veru non sic calefit sicut capus continuo stans ad vnam partem: etiam proportionabiliter capiendo tempus. siue motus localis sit mobile siue ens successiuum: idem est. hoc modo dici potest celum sua influentia mouet localiter giratiue ignem et magnam partem aeris circa terram. et ratione illius motus calefiunt. similiter aliqua corpora hic inferius agitantur a celo ratione cuius calefierent nisi esset obex: vel ealorem in summo haberent vt ignis prope lunam. sed quia maior est actio influentie in hec inferiora quam motus localis: motum localem missum facio: totaliter ad influentiam aciem mentis conuerto.
¶ In primis scito quod influentiam a lumine et motu distincta negat dominus picus miraduia. super hoc erit specialis questio. quod lumen producat et mediante illo calorem: ab aliquibus in dubium reuocatum est. propterea circa hanc materiam tres speciales inquiram questiones. prima earum (que est sexta in ordine) questionum huius distinctionis erit an lumen sit productiuum caloris. Secunda quaestio et. 7. in ordine distinctionis erit an influentia celestis distinguatur a lumine celi et motu. et an agat in hec inferiora. Tertia erit an agat in liberum arbitrium. et illa erit octaua questio huius distinctionis.
¶ Circa primam quaestionem commentator 2. methaphisice videtur tenere partem negatiuam quod lumen non causat calorem. et dicit aristotelem id voluisse scilibet quod motus orbis generat calorem in corpore immediato sibi: et illud in alio: et sic deinceps ad nos vsque. sol autem plus caloris dat quia maior est et spissior aliis stellis et planetis. et ideo fortius commouet corpus quod sub eo est.
¶ Ponitur hec conclusio. lumen immed ate causat calorem. Probatur. lumen solis in speculoconcauo stupa applicata successu temporis ne dum stupam calefacit sed eam incinerat: sicut recte dicit euclides theoreumate. 3I in suis specularibus. speculum non mouetur nec motus localis hoc facit. Tum primo. tale accidens successiuum numquam produceret ignem. Tum 2. sol non plus mouetur super speculum quam super alia corpora. Secundo arguitur. dato opposito: non potest reddi causa quare est maior calor in pariete opposito soli quam in alio loco. sed illic est maior calor. igitur. Minor patet ad experientiam. hinc quando sol in vere appropinquare nobis incipit: mulieres rurales cum collis ad nendum ad parietes soli obiectos vadunt: et burretas dei loco burretarum venalium accipiunt. ponendo lumen calefacere: omnia hec saluantur. illic est lumen reflexum cum directo. et per consequens maior calor quam in loco alio propinquiori soli. dando oppositum: non potest dari causa. Tertio arguitur. lumen lune calefacit quod minus videtur quam de aliis luminibus. patet. noctes sunt calidiores in plenilunio quam in nouilunio vel quaedris: vt dicit aristoteles quinto de partibus animalium. capitulo quinto. ergo lumen calefacit. Quarto. oculi cattorum liquefaciunt niuem prope positam. et hoc non nisi per productione lumins plus quod animalia. igitur.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. ex conclusione sequitur quod ommia astra et planete sunt calefactiue. consequens est falsum. saturnus est frigefactinus.
¶ Respondetur: concedo quod saturnus et planeta quilibet suo lumine est calefactiuus: licet influentia occulta frigefaciat mediam tibus variis instrumentis varias habet actiones
¶ Contra hoc arguitur. quando noctes sunt pulcherrime in hyeme et stelle lucet sunt magna frigora. ergo sequitur quod lumen non calefacit.
¶ Responsio. lumeniuuat influentiam ad operandum: ergo frigefacit lamen est lima influentie frigefactiue sicut siccitas est lima caloris. hinc dormiens discooperens in radiis lune: paraliticus efficitur. et sine lumine non efficeret paraliticus. Contra hoc arguitur. hac via das michi occasionem tenendi quod lumen non calefacit: sed est lima influentie calefactiue calorem producentis.
¶ Respondetur non est idem. per regulam inueniende causalitatis actiue probabitur lume respectu caloris efficientiam habere.
¶ Tertio arguitur. ex dictis sequitur quod calor non debet dici qualitas prima. cum sit aliqua qualitas prior illa productiua caloris. consequens est contra aristotelem primo de generatione
¶ Quarto arguitur. si lumen esset calefactiuum sequitur quod alba essent nigris calidiora consequens est falsum. mulieres sunt viris frigidiores: et tamen sunt albiores hinc praelingunt nigre nutrices ante ali¬ tanquam calidiores consequentia tamen patet. quia albedo plus participat de iure quod nigredo.
¶ Ad. 3. respondetur negando sequelam. non dicitur prima in ordine ad qualitates celestes cuius est lumen. Sed est prima in ordine ad qualitates mixtorum et elementorum.
¶ Ad quartum respondetur negando sequelam. non omnia alba sunt lucida. si sit aliquod album habens lucem innatam de illo habes colorem. albedo est qualitas distincta a luce. albadicuntur participare cum lucido et non nigra: quia magis mouent potentiam visiuam ad videndum qua nigra. nix magna in camera tenebrosa proiecta si ne vlteriore luce vel lumine visum immutat: et non nigrum vt experimur. et istud potest esse altero istoram modorum: quod corpora multa alba habent cum albedine luce in eodem subiecto: vel albedo potest esse sic intensa quod ipsa sola potentiam immutabit sine luce vel lumine. et ad hanc viam consequenter dicendum est lumen non requiritur: propter colorem in communi ad potentiam immutandam. quia albedo multum intensa siue ipsa potentiam immutat. vtraque istarum viarum est probabilis: elige quam volueris.
¶ Quinto arguitur. si lumen esset calefactiuum sequitur quod vbi esset plus de lumine ibi esset plus de calore. consequens est falsum. semper media regio aeris est frigida i. metheororum et alti montes vt yporborei et riphei perpetua niue cadent eo quod habent vertices in media regione acris. dicit ala ten in suo tractatu de crepusculis vapores ex quibus fiunt nubes possunt eleuari a terra per quinquaginta duo miliaria. idem dicit vitulio conclusione. 58. decimi. et infima est calida. et tamen minus de lumine inferius. cum omne agens naturale fortius agit in propinquum quam distans.
¶ Respondetur: concedendo vbi est plus de lumine plus est de calore ceteris paribus. est lumen directum et reflexum regione infima aeris: et sic maius quam in media in regione aeris ad quam refsexio luminis non partingit. vbi est finis luminis reflexi ibi est status infime in regionis aeris. sicut vbi cessat calor et motus circularis in aere ab igne productus: illic cessat suprema regio aeris. Concedo quod lumen directum est maius in media regione aeris quam in infima. sed illud non sufficit illic producere calorem. passum est indispositum. vapores a planetis et astris eleuantur. cum hic inferius erant calefacti: ad mediam regionem aeris delati non habentes causam caloris conseruatiuam suapte natura ad frigus redeunt. sicut remoto calefaciente aqua frigefacit. et influentie frigefactiue frigus fortiter imprimunt cum passum est ad frigus dispositum. et illud frigus in medioper antiperistasim fortificatur. sicut in lignis viridibus vides igni applicatis frigus cum suo subiecto humiditati fugere ad extrema lignorum. et fumus in balneo aperto hostio in frigore: ad interiora redit. in calido tempore: egreditur. hinc caueeet fontes profundi redduntur in estate frigidi et in hyeme calidi. et hoc est quod ingeniose tangit medicorum princeps in verbis recitatis in commento sue similitudini gaudens contrarium non penetrans sed solum circunstans. hoc est: non notabiliter potentius suo contrario: non potens ipsum corrupere: redit in se. hoc est: facit suum subiectum condensari et perspecies caloris calorem producit nonnunquam intensiorem quod prius habuerat. appetit se permanere in esse. sicut vides cattum dorsum constringere in presentia noui canis cameram tuam ingredientis: vt se fortificet per virtutem ignitam. sicut in distinctione precedenti diximus de radiis debilibus ad perpendiculum tendentibus vt ab eo sustententur. ista fiunt qua tenus rore et pluuia terra humectetur. pluit enim propter frumenta terre 2. phisicorum Ex his patet solutio ad argumentum.
On this page