Quaestio 2
Quaestio 2
An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint
SEcundo circa hanc distinctionem queritur: an angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem ante quom illas acquisiuerint.
¶ Re qui spondetur affirmatiue. probatur conclusio affirmatiua. non merentur beatitudinem post eam: quia ipsa est perpetua. eodem modo intelligo de culpa et damnatione nec angelus meretur beatitudinem cum statu beatifico. quod probo. tum primo de nobis. et per certa in nobis probabiliter arguimus doe angelis. tum secundo. status btificus nullum peccatum admittit: status merendi obliquitatem compatitur et flexibilitatem. tum tertio / vel angeli merentur continuo ad diem iudicii vsque. et sic quilibet angelus longe plura merita habebit quam quicumque homo: quod non est dicendum vel est status merendi ante diem iudicii. et hoc non. quia illum dare non potes rationabiliter.
¶ Secundo arguitur ad idem: demones non demerentur imputabiliter tempore damnationis. ergo nec beatis angeli merentur tempore beatitudinis afis patet. non possunt mereri: ergo nec demereri.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur. pugnaturis in bello rex dat pecuniam tanquam premium mercedis in principio pro opera futu ra. ergo non inconuenit deum dare beatitudinem ante meritum.
¶ Respondetur: loquendo de lege consequentia est nulla. si sit sermo de potentia dei: potest vtique illud facere. Natura angelica in primo instanti sui ess est btinficabilis sicut anima christi. et deus potest in illo instanti ei beatitudinem comunicare pro merito natura precedente vel sine merito. Secundo. pugnaturus pro rege non habet completum dominium pecunie accepte quousque militauerit.
¶ Secundo arguitur. Ex hac conclusiione non possumus saluare angelos esse sic beatos. sicut asseritur. nemo repente fit sunmus. et hoc in quaestione precedente deduximus.
¶ Respondetur. hoc argumentum est apparentius contra conclusionem. Pro cuius solutione dico: angeli habuerum mediocre tempus vie: in qno mali pluribus oeccpeccarunt teptando bonos: et boni resistentes plurimum meritis sunt: iuxta illud Apocalipsis. xii. gactum est prelium magnum in celo / ochael et angeli elus priellabantur cum drachone. et sic bonl angest o et mali erant in continuo exercitio pro toto tempore e xie. actus eorum erant intensissimi et difficiles: cum habebant preclarissima naturalia leuiter dabatur occasio non parendi superiori.
¶ Contra. eranti in termino post primum actum elicitum. patet per Damascenum libro ii de orthodoxa fide c. iiii. in finer sic dicit. Scire autem oportet: quod est homimbus mors hoc angelis est lapsus. post lapsum em no est illis penitentie locus: vt neque post mortem hominibus.
¶ Sed quia hoc non satistacit nodo argumenti contra istud arguitur. totum tempus vie erat breue: forte non continens horam vel duas. et coniter adulti merentes et demerentes / in tempore incomparabiliter maiore merentur et demerentur. ergo saltem dabis pau¬ cos adultos quin erunt magis beatis quam angeli.
¶ Sed dices (et recte) angelus est superioris speciei quam homo: iuxta illud psalmographi. inuisti eum paulominus ab angelis: et sic potest habere actum forte in triplo intensiorem quod homo
¶ Contra hoc arguitur. sit intensissimus actus quem homo potest elicere vt decem: et intensissimus quem angelus potest elicere vt triginta: et eliceant duos actus tales secundum exatremum conatus eorum. hoc supposito arguitur sic. sortes facit tantum quantum in se est sicut angelus. ergo tantum meretur consequentia tenet. omnes potentie libere equaliter facientes quod in eis est equaliter merentur. sed sic est de sorte et angelo. igitur. probatiomaioris. stat male natum actum remissiorem producere quam naturalibus pollentem et tantum mereri supposito quod equaliter conetur: et hoc si non proueniat est culpa sua: vtpote ex influentia celi ad luxum / furtum / vel hnmoni.
¶ Respondetur: negando quod sortes tantum meretur per decem sicut angelus per triginta licet facit totum quod in se est: hoc non sufficit in agentibus diuersarum specierum. et non est improbabile in agentibus eiusdem speciei: quemadmodum sunt duo homines dati. Postqua vnues actus est alio intensior plus meretur. Sed quicquid sit de illo in agentibus diuersarum rationum non tenet. et sicut dico de homine et angelo: sic dicendum est de angelis oiuersarum specierum. Superior angelus potest semper actum intensiorem elicere: et per cosequens in sic eliciendo plus merebitur quam inferior
¶ Sed contra istud totum arguitur. hoc non saluat adhuc intentum. licet angelus in triplo plus mereatur per actum suum intensissimum quam homoper suum intensissimum: tamen tempus vie est in homine inconparabiliter maius quom in angelo: cum plerique vltra sexagesimum viuant annum
¶ Respondetur. angelus in eodem tempore non solum habet actum intensiorem quam homo: sed cum hoc multo plures actus habet simul. vbi homo potest quattuor aut quinque actus hebere simul angelus duodeci vel quindeci simul potest habere. et angelus superior plures actus in eodem tempore quom angelus inferior. et claritas noticie quam habet angelus super hominem pro statu vie mutum facit ad intensiorem actum voluntatis: et gratia. et verosimile est quod maiorem gratiam dedit superioribus et per consequens poterant elicere actus intensiores et magis meritorios. Si quis gratiam ex meritis acquirat: eliciendo actum intensiorem quom alter minus gratie habens: plus mereturiquam alter: vt in. xvii. distinctione primbdlximus. dem est de gratia sacramentorum / et de prima gratia collata angelis et de speciebus cum eis concreatis. Adde multas in terpollationes meritorum homins: nunc dormit: nunco distrahitur: interdum retrocedit et in peccatum labitur. et (secudum aliquos) non resurgit ad priora merita. sed de hoc in quarto locuti sumus.
¶ Ex his patet quo sustinere potest quo angeli plus meruerunt pro tpore vie quam multi homines. nec opus est confugere ad circunstantiam persone quod deus actum angeli plus acceptat quam homins. quemadmodum rex plus premii illustri confert viro quam equiti vel pediti etiam equaliter pognanti in bello. Sed vbi oppositum non potest defen¬ di nisi illa via: in ea asylum locare oportebit.
¶ Tertio arguitur. angeli custodiunt nos. ergo proilla custodia aliquid merentur. et non premium tuturum. ergo premium precedens. et per consequens beatitudo in eis precedit meritum
¶ Respondetur. hoc officium est a deo angelis commissum quod sua sponte libenter impendunt propter perfecta charitatem in qua sunt. multi sunt viatores charitatiui qui libenter alii obsequium impendunt. sed si ab cis homes comiss in via morum proficiant: gaudium accidentale habent secom illud euangeliste Matthel. xvii si fuerint alicui centu oues et perderit vnam ex eis. ec non tamen tristabitur beatus angelus si ab eo custodiendus in via morum non proficiat. tristiciam suus status non compatitur. vehemens gaudium tristiciam etiam impertinentem non formaliter contrariam excludit. vii. Ethicorum.
¶ Quarto arguitur. angeli beati sunt in gratia et eliciunt ab ea multos actus gratia non excidet. prime ad Corinth. xiii. sed quilibet actus a gratia elicitus est meritorius. igitur.
¶ Respondetur concedendo quod sunt in gratia. et licet ab ea actus eliciant: cum non sint in via: nichimerentur.
¶ Quinto arguitur. chrits fuit coprehensor secundum magistrum in primo instanti quo anima eius fuit in rerum natura. et tamen cum hoc meruit. ergo non inconuenit angelos mereri in tpore quo sunt beati.
¶ Respondetur concedendo antecede vt in tertio deducitur. non est simile de aliis. b. Tho. in quotli. ix. articulo vli. tenet quod in primo instanti angelus erat comprehensor: et meruit. dicit idem actus pro quanto elicitur a gratia et voluntate est meritorius. Idem dicit in secum do sententiarum: distin itii. qui. prima. articulo primo. licet in prima parte. qui. lxii. articulo. v. dicat: quod in primo instanti erant pure vlatores: et immediate post hoc erant comprehensores et in termino. sed de damnatione perpetua malorum oportet illud quod dicat: immediate post primum instans boni erant comprehensores et mali non poterant peccare in primoinstanti. ergo in eodem instanti erunt in termino et in demerito. certe tenendo hoc quod ipse tenet potest dicere quod christs beatitudinem meruit: cuius oppositum ipse dicit cum communi schola.
¶ Sed redeundo ad argumentum pro me concedo antecedens sicut dixi: et negoconsequentiam. teneo quod boni et mali angeli steterunt viatores per tepus. nec admitto quod aliquis mereatur beatitudine aliquo modo in instanti quo est boeatus vel damnationem prpetua tpore vel instanti terminatiuo vie.
¶ Sexto arguitur. christs meruit sua passione preuise gratiam patribus qui christum precesserunt quo ad humanitatem et ad meritum. et go non inconuenit premium meritum praecessisse. ad hoc in. xix. distinctione tertii respondebitur.
¶ Septimo arguitur. angeli habuerunt beatitudinem naturalem in primo instanti sui esse. ergo et supernaturalem. consequentia tenet. ita potens est deus darebeatitudine iupernaturalem sicut angelus capiens beatitudinem naturalem antecedens patet. habebant in primo instanti noticiam abstractiua distinctam dei et cetera quae quis in lumine naturali consequi potest circa deum. et in hoc consistit beatitudo naturalis: secundum ari¬ siotelem primo et decimo Ethicorum.
¶ Respondetur / consequentia est nulla. priorem a seipsis cum influentia dei generali acquirere poterant: non autem secundam quae est beatifica. quia hoc non decuit sine meritis previis.
¶ Respodetur quo sic. patet s erant adhuc viatores. ergo poterant corum peccata detestari pro tempore vie. non imobl liter adhcrent cuicunque adherent. ratio est. habebant liberum arbitrium tam ad bonum quam ad malum rertibile.
¶ Ex his vides quo non est difficultas quin angeli multum premiati sunt: patet. multum meriti sunt in pusillo tempore. bonis / actus multum intensos habuerunt in deum purissime et actualiter latos / et gratias agentes de eorum creatione nolentes malis consentire: sed parere suo creatori. intensio actus per naturalia gratias et habitus concreatos. patet. noticia perfecta ad idem multum facit. actum iusticie exercuerunt et fortitudinis contra luciferum et angelos eius de quibus triumphabant. actus eorum erant circa doifficile. hec omnia ad meritum maxime promouent. ex dictis patet non omnes angelos esse equaliter beatos. et verosimile hoc est in omibus his que sunt eiusdem speciei: forte non habebant omnes actus es
On this page