Quaestio 1
Quaestio 1
Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus
N ista. xli. dist. vbi magister loquitur de voluntate. Quero quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus. huius quaestionis inquisitio apprime est vtil ad cognoscendos actus nostros bonos et quo eos in finem vltimum referre deuincimur.
¶ Secundo recitabo modos in quibus contra dicunt et dicam sicut capio. Prima conclusio est hec relatio actualis sufficit ad meritum. In omnibus istis intelligo omnia alia que fieri debent sola relatione seclusa. Probat conclusio illa. quia aliqua sufficit ad meritum. alioquin nemo mereretur et nulla est ista potior nec ita potens: immo quecumque bonitas in aliis relationibus reperitur: in relatione actuali illa est reperibilis: non loquor de relatione a fundamento et termino distincta: nullam talem pono: sed loquor de actu relatino. Pro conclusionibus in quibus doctores contradicunt distinctionem vul garem in hac parte premittam Triplex est relatio. ouedam actualis quando quis actualiter vult facere aliquid propter deum vel habet nolie faciedi propter deum. primum propter precepta affirmatiua. secundum propter negatiua pono. siue fuerint duo actus quorum vnus est vsus simplex. et alter fruitio simplex: siue vnus actus qui est vsus. et fruitio non sit nobis cure. Alia est relatio virtualis i. quando quis habuit vnum actum circa finem et ratione illius actus imperatur aliquis actus circa medium ad illum finem. sic doctor seraphicus termino in hac parte vtitur duo ponens exempla bene accommodata. Unum est. Si aliquis intendat dare pro deo centum marcas et incipit dare et cogitat de deo in prima marca et in aliis non cogitat nihilominus tamen omnes dationes ille sunt ei meritorie et fructuose. Si autem opus altius generis inciperet: requiritur quod int entio renouaretur ad hoc vt opus esset meritorium. per hunc etia modum intelligit esse sufficientem relationem in viris religiosis: qui in principio ex charitate de uouert portare religionis pondus. quicquid venit faciunt quod ad sue religionis obfuantiam spectat ex prima intentione est eis mritorium ad salutem nisi forte quod absit contria intentio superueniat: in aliis autem quae ad religionem non spectant: secus est: quia illa intentio non se extendit ad alia habitualiter: et ideo non est parue securitatis et vtilitatis religionem intrare. Et amplius hoc explicans postea dicit relationem autem habitualem voco: non qua quis in generali refert ad deum omnia opera diei vel anni: sed qua quis refert aliquod opus ad deum. Ita quod opus sequens: dire¬ ctam habet ad opus primum ordinationem et consequentiam: sicut est de illo qui dat centum marcas. Aliud exemplum ponit de illo qui vult adire sanctum Iacobum cum eo plerique conueniunt vocantes relationem virtualem quam alter vocat habitualem. Tertia est habitualis. actus refertur habitualiter quando est referibilis: relationem virtualem dicunt ad actum meritorium fufficere: non autem habitualiter: alii dicunt quod semper ad merendum requiritur relati o actualis. Alii autem quod sufficit habitualis.
¶ Sed dicit doctor seraphicus priores nimis arctant viam dei Secundi eam nimis dilatant. Iste modus est multum communis quem insequitur Ioannes Gerson et plures alii: sed iste modus indubie non vacat difficultate: quod patet sic: que rendo ab eis de ista relatione virtuali vel habituali: terminis his promiscue vtar. relictis verbis: accipito mentem. Querendo quomodo volitio actualis circa talem finem imperat illos actus ita remotos a fine. In fine septennii non potes ire ad impetum causatum in membris ab illoactu voluntatis: quod patet per quietes medias capiam exemplum a fine exempli eorum. si quis velit adire sanctum Iacobum propter deum: tunc volens transire burgum regi nec non cogitans dedeo meretur. suppono cetera requisita ad meritum dempta relatione: postea volens proximum vicum adire de deo non cogitans meretur. et sic transeundo ad Aureliam: dato quod sequute sunt quietes intermedie. Eodem modo transeundo ad sanctum Tho. in India: vel faciens circulum circa terram per mariam per varias terras et tot discrimina rerum: et si esset claudus et de quolibet transiret vnum stadium: post tot quietes inter medias itinere interrupto: talis merebitur: ergo non requiritur ista sequela naturalis.
¶ Secundo Ex isto sequitur quod volens adire sanctum Iacobum propter deum / licet mereatur per actum voluntatis in quolibet stadio de deo non cogitando: tamen flectendo extra iter ad capiendam auem vel ad audiendum sermonem extra iter non merebitur. Patet. hoc est impertinens suo itineri. Item videtur quod iste doctor propositiones incompossibiles simul colligat dicendo quod actus religiosorum licet in deum non referantur actualiter sunt meritorii: quia virtualiter dependent ab illo proposito quo dederunt se deo: sed non est sic in relatione virtuali. quia quis in generali refert ad deum omnia opera diei vel anni. Sed contra hoc arguitur. per eum / quilibet actus religio si licet de deo non sit notitia particularis: est meritorius. quia intendebat a principio facere omnia religionis propter deum: sed sic est quod sortes in principio anni intendit omnes actus suos bonos referre in deum in principio diei. ergo. quilibet actus bonus in illo die vel anno est virtualiter in deum relatus. Consequentia ista videtur esse bene clara. cum propositum actuale in religioso sufficit pro actibus futuris ad sexaginta an¬ nos: quare tale non sufficiet pro vno anno vel prodie in sorte seculari. Insuper: sufficit pro medio die vel pro vna hora. ergo pro duabus horis vel integro die: vel da rationem quare stabis in tam an gusto tempore in vno et non in alio. Insuper. hac via quilibet actus ad matrimonium spectans erit meritorius propter propositum generale quod Sortes habuit in principio quo voluit contrahe re propter deum vxori dando dominium sui corporis et eius dominium accipiendo. Preterea capio religiosum sortem. xiiii. annos natum quando profitetur regulam: capio tunc platonem qui habet hoc propositum: volo omnes actus meos facere propter deum de actibus referibilibus intelligendo: viuunt. xl. annos post hac in simili sanctimonia. Unde prouenit quod actus Sortis sunt meritorii et non Platonis: discrimen non video.
¶ Insuper videtur quod relatio virtualis non relinquit positionem solidam. Tum: nec est ab eis sui ficienter explicata. Tum secundo. non est facile modos ibi emergentes extricare. Tum tertio. viam dei nimis hec positio angustam relinquere vi detur.
¶ Istis non obstantibus nolo dicere doctorem seraphicum propositiones contradictionem implicantes in sua positione posuisse: saltem non volumus dicere. sed vtendo modo quo ipse loquitur circa alios: non capio compossibilitatem illorum dictorum. et si ista positio (prout recitauimus) viam dei nimis restringit: a fortiori hoc facit alia que ponit relationem actualem ad actum bonum requisitam.
¶ his premissis: pono aliquas conclusiones titulo questionis responsiuas. Prima est. ad bonitatem moralem actus requiritur finis debitus. probatur hec conclusio: ex aristotele tertii ethicorumseptimo dicente: fortis itaque est impauidus vt hoc mo. atque timebit quidem et huiusmodi res formidolosas. verum vt oportet et vt dictat ratio tolerabit honestatis causa. hec enim ipsius virtutis est finis.
¶ Secundo arguitur ad idem: si non ponatur finis debitus actui: ipse est ociosus. et per consequens peccatum: vt patet Matthei. xii. De omni verbo ocioso: vbi saluator inquit. Dico autem vobis: quoniam omne verbum ociosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in fine iudicii. vbi glosa interlinearis quod sine vtilitate loquentis dicitur et audientis. vt de friuolis et fabulis. breuiter ociosum verbum est illud quod nohabet debitum finem.
¶ Secunda conclusio non e improbabilis. ad bonitatem moralem actus requiritur aliqua relatio in vltimum finem. probatur. deo est fruendum. aliis creaturis est vtendum per actum positiuum approbationis et dilectionis: vel detestationis et reprobationis: et hoc propter deum igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem. homo est diligendus propter deum. et deus propter seipsum. et qua ratione homo est diligendus propter deum: ita quelibet alia res diligibilis. assumptum patet peraugustinum primo de doctria christians: capite nono dicentem homo est diligendus propter deum: deus vero propter seipsum. et augustinus contra iulianum. libro. 4. capite decdotartio. noueris itaque no officiis: sed finibus viciis discernendas esse vtutes officium est autem od faciendum est: finis vero propter quod faciendum est. cum itaque facit homo aliquid vbi peccatum non videtur. si non propter hoc facit prodm eeris t ce teur t ee ets. cv ve de. tio est cupiditas et peccatum: si creatura propter se: et non propter deum: amatur. et si in deum referatur charitas est. patet. secundum augustinum nono de trinitate: capite octauo dicentem: non quod non sit amanda creatura sed si ad creatorem referatur ille amor: iam non cupiditas sed charitas erit. tunc enim est cupiditas cum propter se amatur creatura. authoritates augustini ad illud propositum magister prima distinctione primi capi te vltimo introducit.
¶ Finaliter arguitur: deus est prima causa efficiens ergo et vltimus finis omnium: secundum illud apocalipsis primo. ego sum alpha et o: hec conclusio non est improbabilis: quam sustinet gregorius. sed ex illa conclusione sequitur: quod pure infidelis qui nullam noticiam habet de deo: non potest habere actum moraliter bonum: etiam cum auxilio dei speciali: quod est nimis durum. propter ea teneo cum communi scola oppositum istius conclusionis. authoritates sanctorum intelliguntur de virtutibus ad beatitudinem sufficientibus: vel de actibus meritoriis.
¶ Tertia conclusio. ad actum moraliter bonum sat est: quod habeat finem creatum honestum. dato opposito conclusionis: sequitur quod pure infidelis nil audiens loqui de deo non possit habere actum moraliter bonum. contra communem scolam: et etiam nimis durum hoc videtur. hac via strenui illi romani de quibus loquitur augustinus quinto de ciuitate dei capite quintodecimo. non fecissent actus moraliter bonos: cuius oppositum illic augustinus ostendit.
¶ Quarta conclusio: ad actum meritorie bonum non requiritur relatio actualis in deum. hoc est non oportet quod actualiter referatur in deum. probatur: sufficit quod habeat finem propinquum honestum. dato opposito: pauci essent actus moraliter boni: quod est inconueniens.
¶ Secundo arguitur: quis interdum facit actum meritorie bonum non cogitando de deo ergo nec referendo actualiter in deum. antecedens patet de illo qui dat elemosinam sorti vt sue inopie succurrat. si talis habeat iudicium in intellectu illius actus regulatiuum talis actus est meritorie bonus. regulatur a prudentia. habet obiectum et finem debitum nec aliqua circunstantia deest. igitur.
¶ Quinta conclusio: relatio habitualis in finem ltimum semel habita dum modo non habetur oppositum sufficit ad bonitatem meritoria actus dunmodo cetera ad bonitatem actus requisita ponantur. probatur. religiosus quatuordecim annos natus dans se religioni: volens omnia face¬ e propter deum que in religione continentur. talis sufficieuter refert omnes actus suos in deum secundum beatum bonauenturam. ergo. secularis tot annos natus: volens omnia facere propter deum: et eodem modo si tale propositum haberet cum primum venit ad annos discretionis: ita quod non requiritur vlterior relatio actus sui in deum: nisi in actu quem homo tenetur actualiter in deum referre.
¶ Secundo arguitur ad idem. si non esset actus meritorie bonus: hoc esset propterea: quia requiritur relatio aliqua in finem vltimum: pono omnia alia requisita. sed hoc non. Non requiritur re latio actualis. nec virtualis aliorum more sufficit nec videtur que alia relatio requiratur et suffici cig d
¶ Sexta conclusio. post hanc relationem generalem et non reuocatam: non datur actus deliberatus indifferens inter bonum et malum. patet. vel actus habet obie ctum / finem / et ceterarequisita ad bonitatem moralem: vel non habet sed aliquid deest eorum / quae requiruntur ad bonitatem moralem. si primum: actus est moraliter bonus. si secundum: actus est malus. Dicis: non habet omnia requisita ad bonitatem moralem. sed non sequitur propterea quod sit malus. stat quod aliquid requisitum deficiat ad hoc quod sit complete moraliter bonus. sed illud requisitum actum non inficit: sed ipsum relinquitineutrum Dicis: diligo sortem. et non cogito de alio fine vel de deo vel gratia virtutis sortis: vel ad vitam eternam sed actus voluntatatis nude fertur in sortem. Contra. adhuc talis actus est bonus. obiectum talis actus est finis sufficiens. non inconuenit obiectum coincidere cum fine. patet: quando quis diligit deum propter se. vnus finis creatus potest in alium finem creatum referrt licite. non referendo vlterius actualiter. ergo aliquis potest diligere sortem non referendo vlterius illam dilectionem actualiter
¶ Preterea. omnis actus deliberatus voluntatis: aut est recte rationi conformis: aut non est conformis. si primum: actus est bonus moraliter si secundum: est recte rationi difformis / vel non est deliberatus. et per consequens est malus. hic dicerent aduersarii: non est conformis recte rationi fufficienter actus boni regulatiue. sed non sequitur: est difformis. stat dare medium quicquid sit placet mihi plus conclusio.
¶ Secundo sequitur. omnis actus virtualiter et implicite relatus in finem malum est masus. vt hebreus vult seruare vetus testamentum. Ad hoc ordinat circuncisionem. extruit sinagogam. fert et scindit lapides: non cogitando de actuali seruatione veteris testamenti: sed implicite media ad hunc finem ordinat. ergo omnia illa media implicite feruntur in malum finem. Eodem modo de gentilibus: iouem herculem: vel huiusmoni simlachra colentibus et ordinantibus media in idolorum cultum: et sic ferme tota vita infidelium est in peccato. hoc est quasi omnes actus eorum sunt peccata. cui consonat glosa marginalis ad Romanos decimo quarto. omne quod non est de fide peccatum est vbi dicit glosa: omnis vita infidelium peccatum est nichil bonum sine summo bono: vbi deest agnitio veritatis eterne.
¶ Tertio sequitur. adiunctis manifestis. multi gentiles habebant actus moraliter bonos hoc ex tertia conclusione et eius probatione patet: et amplius probatur. habuerunt recta iudicia in intellectu de agibilibus. et multi eorum conformiter egerunt rectis illis iudiciis non est negandum ab eis auxilium dei speciale. et multi eorum sciebant vnum esse deum: cui placere voluerunt in actibus suis. patet ex aristotele duodecimo methaphisice. et decimo ethicorum. et plerunque in politicis. idem patet in seneca / socrate tullio / fabricio / cathone maiore / et aliis innumeris.
¶ Quito sequitur. ad honitatem moralem actus sat est post generalem relationem habitam: quod sit in vltimum finem per actum volitiuum referibilis in potentia propinqua. peccatum per actum nolitiuum est in vltimum finem referibile. similiter: aliquid quod est peccatum de iure positiuo prohibitiuo: potest esse actus bonus. et tunc esset natus referri in vltimum finem. ergo in vltimum finem talis actus est referibilis. sed non in potentia propinqua. nec ad maliciam sufficit quod in malum finem referri possit.
¶ Contra secundam conclusionem et aliquas sequentes arguitur. Multi sunt illitterati qui non referunt hac relatione generali suos actus in deum ergo tales non merentur. tenet consequentia. talis relatio per te requiritur ad bonitatem moralem actus: tanquam circunstantia finis: ergo ad bonitatem meritoriam actus. tenet consequentia. secunda bonitas super priorem aliquid bonitatis addit. assumptum patet de plebeis: qui ecclesias visitant / orationes dicunt / de deo cogitant dicentes / benedicatur dominus: vel aliud simile: et tamen non referunt.
¶ Respondetur. isti boni plebei explicite vel in valore referunt. et quanto expressius tanto melius et securius. plebani qui eorum curam habent: debent hoc eis detegere. aliqui eorum quibus hoc non est detectum: implicite et effectualiter omnia in deum referunt. vt volo in omnibus parere deo. intendo in omnibus deo inseruire / intendo actibus meis hab ere beatitudinem a deo. vel per aliquid simile.
¶ Itemha bent multas relationes particulares: vni vniuersali equiualentes / vel meliores. debet homo eniti quantum potest actualiter suas operationes bonas in deum referre. bonitas meritoria nil aliNud addit super bonitatem moralem fisi acceptationem ad vitam eterna. quilibet actus bonus moraliter est bonus meritorie in habente gratiam post relationem generalem actuum in deum.
¶ Contra quartam et quintam conclusiones sic arguitur. ex hac via lex dei multum auxiliatur. et pluries homines merebuntur. et cum multis meritis discedent. contra scripturam: arcta est via dei.
¶ Secundo arguitur. diligat sortes deum non habendo iudicium in intellectu relatum illius dilectionis. tunc sic ille actus non est bonus moraliter. quia deficit ei sua regula nec actus malus. ergo est actus neuter: puta nec bonus / nec malus. ergo est medius per abnegationem. et per consequens actus neuter.
¶ Respondetur: talis actus non est deliberatus: quemadmodum sunt multi alii actus hominum. vt fricare barbam: rumpere stramen. mouere zonam ex habitu et imaginatione. sed cum isti actus non sunt deliberati: non sunt humani. homo est homo. Ad hoc quod actus suus dicatur humanus per intellectum et rationem.
¶ Tertio arguitur per Gregorium in quadam omelia. et recitamus in horis ad vsum romanum in communi apostolorum. nam sunt nonnulli qui diligunt proximos. sed propter affectum cognationis carnis: quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. sed aliud est quod sponte impenditur nature: aliud quod preceptis diuersis ex charitate debetur obedientie. hinimirum et proximum diligunt: et tamen illa sublimia dilectionis premis non assequuntur. quia amorem suum non spiritualiter / sed carnaliter impediunt.
¶ Quarto arguitur. auctoritate Hieronymi in quadam epla ad Augustinum sic scribentis. bonum est continentia: malum est luxuria. inter vtrumque indifferens ambulare digerere alui ster cora: capitis naribus purgamenta prouicere: sputa reumatis iacere. hoc nec malum nec bonum est siue enim feceris: siue non feceris: nec iusticiam habebis. nec in iusticiam.
¶ Ad tertium dicitur. est sermo de dilectione naturali vel indeliberata. secundo inte lligendo dedeliberata dico: actus est bonus moraliter et meritorius in habente gratiam. sed si non referatur specialiter: non est magni meriti. paruum meritum comparatiue non meritum vocatur. sicut in euangelio dicitur: quam mercedem habebunt illi qui diligunt eos qui ipsos diligunt: cum ethnici hoc faciunt. et tamen redamare amantem deliberate est actus bonus. tertio hec auctoritas mltos aliorum iuuare non poest. nec auctoritas in. 4. argumento. quia ponam hos actus de quibus hieronymus et Grego rius loquuntur post relationem virtualem ad eorum intentionem
¶ Similiter respondetur ad quartum. crebro indeliberate et ex habitu incedimus. et reumate ad cloacam capitis descendente caput purgamus. et cum hoc hieronymus dicere vult. aliqui sunt statim nominata bona. vt continentia. aliqua vero mala. vt luxuria. 3 sunt quae ex se et sua ratione non habent quod sunt bona vel sunt mala: sed paesent propter finem rationum bonum bene fieri: et ob malum male fieri. quis potest ambulare vt transeat ad furtum ita quod furtum erit finis implicitus ambulationis. vel celebrare in eccle¬ sia. et tamen manebit actus idem quo ad substantiam. dixi propter finem implicitum. isti actus specie distinguuntur. volo incedere vt furer. volo incedere vt celebrem in eccla. vt patet per distinctionem specificam obiectorum. in priori casu incessio solum est obiectum actus volendi nihil est obiectum voluntatis nisi quod est actualiter volitum. si quis deliberate vult aluum purgare. ille actus est bonus. et ille finis qui est obiectum est in alios fines vlteriores bonos reducibilis. vt volo aluum purgare: quatenus sit corpus dispositum. volo corpus disponi: vt promptius bene agam. et seruiam deo.
¶ Iam paucis epilogabo materiam. nec ad actum moraliter bonum nec meritorium bonum requiritur relatio actualis in fine vltimum sufficit vna generalis relatio in illum finem semel in vita. si non ponat opposita dummondo actus suos actuales referat dummodo tenetur. et potest ho tripliciter tunc viam eligere: vnomodo requiritur aliqua talis relatio in finem vltimum ad hoc quod actus dicatur moraliter bonus. alias est malus moraliter. sed consequenter dicendo qui nullam noticiam habet de deo vero: nullum actu moraliter bonum elicit. Secunda via: non requiritur relatio aliqua generalis in finem vltimum ad hoc quod actus dicatur moraliter bonus satis est quod referatur in finem creatum. sed talis actus non erit meritorie bonus et sic non datur medium inter actum moraliter bonum et moraliter malum. bene medium inter actum meritorie bonum et malum. hanc viam secuti sumus. Tertia via potest hic ponere actum indifferentem. tamen infideles vel heretici falsos ponentes fines vltimos: eliciunt actus qui sunt peccata. et hoc est in actibus quos ordinant explicite vel implicite in tales fines. et sic intelligit Augustinus quarto libro contra iulianum capite. 15. inquiens de infidelibus qui visi sunt singulariter inter ceteros veras habere virtutes. naturaliter que legis sunt faciunt: scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus vt aliis non facerent quost perpeti nollent. In hoc tamen peccantes: quod homines sine fide non ad eum finem ista opera retulerunt: ad quem referre debuerunt. minus enim fabricius quam lratilina punitur: non quia ille bonus sed quia ille magis malus et magis impius quam lratilina fabricius. non veras virtutes habendo sed a veris virtutibus non plurimum deuiando intelligendum est de actibus quos ad finem indebibitum retulerunt vt ad iouem. martem: romulum: vel huiusmodi. vt patet per verba Augustini: multos actus moraliter bonos habuerunt. et si in fine vite penituit eos sufficienter malorum actuum preteritorum: saluati sunt.
On this page