Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

N questione praecedenti locuti sumus quomodo auxilium dei speciale requiritur ad bene moraliter agere: quod auxilium speciale apud maiores communius vocabatuU ix gratia dei: et verum est. potest dici gratia gratis data: cum deus suum auxilium gratis dat nunc autem manet modus loquendi sub auxilio speciali: et melius: propter confusionem acceptionis vocabuli / gratia.

¶ Nucloquor in hac quaestione de gratia gratum faciente: et quero hunc quaestionis titulum an hom sine gratia gratum faciente potest implere praecepta dei et homium: hoc est: ocuque percepta.

Robertus eliphattus dicit in prima distinctione primi: quilibet actus factus extra gratiam est peccatum. idem tenuit Thomas brauardinus vt Dionysius cisterciensis in secundo recitat. Dionysius in. 17. distinctione primi: quaestione prima tenet: quod nullum praeceptum potest adimpleri sine gratia actus caritatis secundum eum distinguitur specie ab actu quolibet qui non elicitur a charitate. propterea dixit: si homo det elemosinam quando est extra charitatem / peccat: licet faciat illud ad quod tenetur. tamen non facit taliter qualiter tenetur. hoc est: non elicit illum actum a charitate.

¶ Quia hec omina falsa reputo: ponam aliquas conclusiones quaestioni resposiuas: quarum prima est. non quilibet actus esiciturm extra gratiam est peccatum.

¶ Secunda conclusio. aliquis actus elicitus extra gratam est complete moraliter bonus.

¶ TerI tia conclusio. aliquis actus ex gratam elicitus est sufficienter impletiuus percepti: sic scilicet: quod actum talem faciens / non 4est transgressor praecepti.

¶ Quarta conclusio. aliquod est praeceptum quod non potest adimpleri ex gratam sine nouo peccato

¶ Probatur prima conclo cum secunda sil. aliqus habet auxilium speciale etu gratiam: patet de infideli iudicante rectede aliquo operabili: et similiter de fideli in peccato mortali. sed cum auxilio dei generali homo potest elicere actum complere moraliter bonum.

¶ Secundo da oppositum conclusionis / sequitur hec conclusio: quod dans elemosynam pauperi amore dei vel dicens horas canonicas extra gratiam: peccat taliter faciendo: quod nullus sapiens audire debet concessum. nulla est theologorum scola que hanc concessionem admitteret sine reuocatione.

¶ Tertia conclusio ferme similiter patet. sortes exisens in peccato mortali: tenetur dare elemosynam huic pauperi extremo / cognito tali. si non dat: peccat. ergo si det propter deum: non peccat. et sic adimplet preceptum.

¶ Secundo arguitur. sequitur ex dictis dionysii quod tantum peccat ille qui facit substantam actus extra gratiam sicut ille qui omittit scienter extra gratia. consequens est falsum: et ipse etiam concedit falsum. et quod sequatur patet ex dictis eius. det sortes in peccato mortali elemosynam: omittat plato. tunc sic. sortes omittit actum ad quem tenetur sicut Plato: quia tenetur ad opus a charitate elicitum. actus non elicitus a charitate est alterius speciei: et nullomodo impletiuus precepti. ergo non magis sortes adimplet preceptum quam plato.

¶ Tertio: pono sortem qui peccauit et est in mortali ipso ignorante. non tenetur esse in gratia immediate post mortale commissum sub pena noui pecen. in illo tempore medio occurrat ei opus preceptiquod tenetur facere. tunc facit substantiam actus: et non teneretur esse in gratia si non occurreret istud opus precepti. sed istud opus superueniens: puta datio elemosyne vel honor parentilimpensus: non requirit gratiam ad sui impletionem.

¶ Quarto sequitur ex dictis aduersarii: quandocumque occurreret materia precepti: homo tenetur tantum discutere conscientiam ne sit illius precepti transgressor sicut de sumenda eucharistia: quod non est concedendum

¶ Quinto. ho non transgreditur preceptum negatiuum tempore quo est in mortali. ergo nec preceptum affirmatiuum. sed affirmatiuum contrauenitur omittendo. ergo si non omittat non peccat.

¶ Quarta conclusio probatur. Aliquod est preceptum ad quod homo tenetur: quod non potest adimplere sine gratia. patet. sortes adultus tenetur interdum capere corpus christi. capio a. tempus in quo tenetur. tunc sortes tenetur ad substantiam actus in a. tempore: et cum hoc capere corpus christi in gratia: vt patet prime ad Corinthi. xi. si quis indigne manducat iudicium sibi manducat et bibit. tunc sic. vel sortes facit omne illud ad quod tenetur sub pena peccati mortalis ad discutiendam conscientiam: vel non facit: sed stat in ignorantia inuincibili. si primum: est in gratia. si secundum peccat nouo peccato. quia istud prolixius in distinctione nona quarti sententiarum deduxi: pertranseo.

¶ Ex conclusionibus probatis infero. idem est adimplere preceptum quod homo non tenetur adimplere in gratia quo ad substantiam actus et intentionem precipientis / quo ad non transgredi.

¶ Secundo sequitur. nemo existens in mortali debet negligere precepta dei et superiorum. probatur. si non faciat actus ei praeceptos peccat nouo peccato omittendo: ratione cuius debetur noua pena in hoc mundo vel alio. si opus illud precepti faciat: a nouo peccato cauet. igitur.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic per commune dictum: si homo dicat horas canonicas in mortali peccato / licet adimpleat penitentiam quo ad substantia actus: non tamen ad intentionem precipeientis. modo prtergrediens intentiono legissa toris omittit et peccat. igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem. opera precepta ducunt ad vitam eternam Mathei. 10. Si vis ad vitam ingredi serua mandata. modo nullum opus non elicitum a gratia ducit ad vitam eternam. igitur.

¶ Respondetur. in praecepto sunt duo. vnum est obiectum / materia / illud quod praecipi77Na tur / siue substantia actus que praecipitur illa cadit subprecepto: ita quod illam pretergrediens peccat committendo vel omittendo. ad illa solam est obligatio. Est etiam finis praecepti siue intentio legissatoris vt homo mereatur substantia praecepti faciendo: non quod ho sit obligatus ad illu finem sub pena peccati: modo substantia actus fecerit. exempium in simili precipitur in positia facere couiuia mutuo: ita quod non couiuans cum aliis aliqua pena plectitur legislator tamen intendit quod ciues per hoc contrahant amicitiam et familiaritatem mutuo. est sortes vir agrestis nihil amicitie contrahit cum aliquo: adit tamen conuiuia in policia instituta. iste sortes non consequitur finem institutum a legissatore: tamen fon punitur: quia facit illud quod est ei preceptum. sic in proposito.

¶ Ad secundum concedo auctoritatem: qui non obseruat precepta peccat. et qui obseruat omnia habebit vita eternam: quia discedit finaliter in gratia: si praeceptum de contritione obseruet post mortale commissum: sed non oportet omne opus precepti esse meritorium vite eterne.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur. alicuius precepti actus non potest adimpleri sine gratia. et eadem est ratio in omnibus praeceptis. igitur.

¶ Respondetur. minor est falsa. in praeceptis supernaturalibus sacramentalibus: et potissimum in eucharistia: tenemur non modo facere substantiam actus: sed etiam illud quod precipitur in gratia. hoc nobis specialiter manifestat apostolus prime Corinthi. xi. in aliis non habemus hoc intimatu: ymmo ratio intimat oppositum: vt patet ex conclusionibus et earum probationibus. potest da ri tamen preceptum de iure nature quod non adimpletur quin detur gratia. exemplum. post crimen commissum ipsum detestari pro loco et tempore est de iure nature: licet non confiteri. et illa detestatio non fit sine infusione gratie a deo. illa est vltimata dispositio ad gratia: et eius recuperatiua. sed dato quod non daretur gratia / poterat homo facere substantiam illius precepti: et patet imaginando modum eorum qui ponunt eundem actum primo esse attritionem postea contritionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2