Quaestio 1
Quaestio 1
Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt
N hac distinctione. xxxix. in qua maigister loquitur de conscientia et sinde resi: quera duo. Primo: quid est sinde U E ixresis et conscientia: et in qua potentia consi tunt. secundo quomodo conscientia liget. Circa primam questionem varias inuenio positiones. Unam quam sequitur Gandensis. 35. quotlibeto questione. xviii. dicens. magis proprie conscientia et sinderesis sunt in voluntate quam in intellectu. Durandus dicit: est aggregatum eorum que sunt in intellectu et in voluntate. verbaliter solum ab Henrico differt. Alii dicunt et est modus communis quod est inintellectu. Aliqui dicunt sinderesis realiter est ipse intellectus. nec est iudicium actuale vel habitua le in eo existens.
¶ Circa hanc materiam pono aliquas conclusiones Quarum prima est. Conscientia est actus intellectus. patet per communem modum hominum loquendi. testis est michi conscientia mea: hoc est iudicium intellectus mei. et cathoConscius ipse sibi de se putat omnia dici. et Ecclsiastici. 7. scit conscientia tua quia tua crebro male
¶ Secunda conclusio: sinderesis est in intellectu. dixisti aliis. scire autem pertinet ad intellectum. probatur: sinderesis est scintilla conscientie. sed conscientia est in intellectu per precedentem conclusionem: ergo et sinderesis. maior patet per illud Ezechie. primo. et facies et pennas per quattuor partes habebant: vbi dicit glosa: sinderesis est scintilla conscientie. Insuper: sinderesis est iudicium practici et euidens: sicut conscientia est assensus propoio sitionis practice concluse. hoc totum est in intellectu: igitur.
¶ Ex istis sequitur. Tertia conclusio: sindere sis et conscientia ab intellectu distinguuntur. patet sunt accidentia eius et ei inherent. probatur hec conclusio. aliter si sinderesis non distingueretur ab intellectu hoc tenet eo sicut dicunt: quod intellectus semper habet sinderestm: hoc est iudiciu practicum de euidenti propositione ex terminis. sed hac via nullus esset assensus principiorum contra Aristotelem primo posteriorum et omnes.
¶ Quarta conclusio nec sinderesis nec conscientia est in voluntate. patet nec est actus. passio. nec habitus. ergo nlon est in ea consequentia tenet ex secundo ethicorum. sed isti dicunt est habitus.
¶ Contra hoc arguitur. vel est habitus infusus vel acquisitus. non primum. effectus sinderesis: est remurmurare contra malum: et inclinare in bonum: reperiuntur in bonis et malis fidelibus et infidelibus. non est habitus acquisitus: patet: Omnis talis ex actu vel actibus generatur. sed non datur actus ex quo generatur. patet. ille non est actus voluntatis secundum eos: sed actus intellectus. et tunc sic. omnis habitus genitus ab actu intellectus manet subiectiue et primo in intellectu: patet de sapientia / prudentia / et scientia. sicut habitus acquisitus ex actibus voluntatis manet in voluntate: et ita vtrobique: igitur. Sed an sit ponendus aliquis habitus in voluntate qui malo resistit tanquam pondus. post hac inter arguendum dicetur ad primum argumentum. Sed ad cognoscendum quid sit sinderesis et conscientia. dicitur: sicut in speculabilibus sunt aliqua principia nota ex terminis. vt communes animi conceptiones: quibus cognitis terminis intellectus protinus assentit: ita in practicis sunt alique veritates potissimum propositionum vniuersalium ex terminis note: quibus intellectus assentit terminis cognitis. et assensus secundarum propositionum realiter est sinderesis. et assensus conclusionum practicarum est conscientia. et si iudicium verum fuerit obiectiue dicitur conscienentia recta. si fuerit de falso dicitur conscientia erronea. patet exemplariter. nullum malum est faciendum. furtum est malum. ergo furtum non est faciendum. assensus maioris est sinderesis. mi nor est pure speculatiua. assensus conclusionis practice est conscientia. si quis furatur et habet iudicium in oppositum. quod non est furandum. tunc conscientia remurmurat. circa maiorem non est error. sed crebro in malis in minore et conclusione est error. hinc dicitur sinderesis non extinguitur. conscientia vero extinguitur. hoc sic declaro: nullum malum est faciendum vel continuandum sorti. tenere hec duo beneficia est malum. ergo hoc non est faciendum. tam sortes quam amici eius secundum seculum assentiunt maiori. sed circa minorem et conclusionem dissentiunt.
¶ Contra ista arguitur probando quod sinde resis et conscientia non sunt in intellectur sic. ex isto sequitur quod ille qui melius scit de aliquo quod est malum magis tristaretur. et haberet maiorem conscientiam. consequens est falsum. multi litterati viri sciunt se male agere. nec formant conscientiam: sicut rudiores. ergo conscientia est in volun¬ tate.
¶ Secundo arguitur ad idem. bonitas est in voluntate. sed qui habet bonam conscientiam dicitur bonus de bono viro dicimus: habet bonam conscientiam. ergo conscientia est in voluntate.
¶ Tertio tristatur vir cum contra conscientiam aliquid fecerit. in nobis experimur post aliquod exprobrosumin nobis commissum tristamur et gemimus. et more sentis carnem pungentis affligimur: cum malum commissum intellectui obiectiue occurrit. sed tristicia est in voluntate: ergo causa illius productiua est in voluntate.
¶ Pro solutione primi argumenti notato quando aliquis recte iudicat de operabi li crebro voluntas conformiter vult vel nult / si est malum. vt quando aliquis in iuuentute audit de turpitudine luxus loqui: vel quod sit malum tenere immensitatem beneficiorum. elicit nolle facere talia. et qui est melior pluries elicit bonos actus in voluntate. qui quidam actus producunt in voluntate refrigitiuum mali: et prosequutiuum boni / aliquis plus habet de illo habitu / quod alter. et per consequens est difficilius tali facere oppositum. quia habet habitum inclinantem ad bonum. modo sicut homo prompte et delectabiliter operatur: quando operatur secundum inclinationem sui habitus: cum tristicia et murmure laborat. in oppositum malitia paruertit iudicium intellectus. et homo non format conscientiam vbi forma ri debet. patet de intemperato in gradum. 7. Ethicorum. et sexto ethicorum. peruertit iudicium malicia: et mentiri facit circa principia practica. sed posito quod quis nullum habitum habeat in oppositum illius quod facit preter rationem dempto iudicio intellectus recto: concedo quod homo operatur cum tristicia contraueniendo suo iudicio. et quanto habet maiorem noticiam. et perfectius iudicium: quod illud quod facit est malum: tanto magis contrauenit conscientie sue: et torquetur: si passum sit equaliter dispositum.
¶ Ad secundum concedo quod bonitas est in voluntate ad minorem dico quod homo habet crebriter bonam conscientiam. et conformiter operatur. stimulatur ad bonum a conscientia. non quod conscientia necessitet: sicut nec alia passio appetitus sensitiui. et sic communiter qui habet bonam conscientiam est bonus. non quod bonitas sit in conscientia sed in actu voluntatis conformi recte dictato. si homo non conformiter operatur ad rectam conscientiam: non est bonus. propterea dealiquibus dicimus iste bene iudicat. et nichil operatur. homines dicunt multa decora et honesta et tamen conformiter non operantur: primo Elenchorum. non eadem dicunt et volunt homines. dicunt de coratissimas orstones volunt ea que videntur prodesse.
¶ Ad tertium concedo quod vir tristatur cum aliquid fecerit contra conscientiam. et transeat quod tristicia est in voluntate. non sequitur quod causa productiua illius sit in voluntate. tristicia sequitur crebro apprehensionem displicibilis sine vllo actu voluntatis. tristicia enim est passio que potest esse in vna potentia: licet actus eius productiuus sit in alia. sicut noticia actus intellectus ad productionem actus voluntatis concurrit. et tamen noticia non est involuntate. sic in proposito. sed generaliter actus et habitus eius sunt in ea potentia.
¶ Contra secundam et tertiam conclusionem sic arguitur. sinderesis nunquam extinguitur. omne iudicium intellectus extinguitur. ergo sinderesis non est iudicium intellectus. sed intellectus ipse. maior patet per Augustinum de ciuitate dei. c. 26 dicentem "tanta est vis probitatis et castitatis vt omnes vel pene omnes eius laudemoneatur humana natura. nec vsque adeo sit turpitudinis viciosa: vt totum amittat sensum honestatis". et glosa super illud Luce. 10. abierunt semiuiuo relicto: dicit quod immortalitatem exuere sed rationis sensum abolere non possunt. quin homo sapere et deum possit cognoscere.
¶ Respondetur: idem argumentum potest fieri contra assensus propositionum per se notarum. distinguitur illa: quod sinde resis numquam extinguitur. si intelligatur quod iudicium quod est sinderesis nunquam desinit esse. hoc est falsum patet quando propositio cuius habetur sinde resis non presentatur intellectui. alius sensus est proposita propositione circa quam habetur sinderesis: protinus homo rationis compos illi assentit. cum est propositio practica per se nota ex terminis st atim assentitur illi. In foribus quis delinquit. et contra dignitatem non contingit instare: primo posteriorum. eius potest ad tempus poni obex. nunquam tamen ex tinguitur: quin homo rationis compos statim assentit propositioni eius est sinderesis. vt nullum malum est faciendum. bonum est faciendum pro loco et tempore. interdum extenditur sinderesis ad comnscientiam. et tunc potest deprauari sicut circa assensum conclusionis: sicut glosa Ezechielis primo. capit de sinderesi loquens ait hanc cum sicut in prouerbiis dicitur Impius cum in profundum venerit contempnit: sepe precipitari videmus. et suum locum amittere. cum quidam sine pudore peccant. quibus merito dicitur facies meretricis facta est tibi. noluisti erubescere. sed talis non est sinderesis proprie dicta. et si dicas secundum Aristotelem. 77. Ethicorum. viciosus iam habitum acquisiuit. qui habet ignorantiam finis. vnde et qualis vnusquisque est talis sibi videtur. sed stante errore in fine non potest esse rectum iudicium circa principium practicum. quia finis in practicis est sicut principium in speculabilibus secundo phisicorum. Respondeutr: non est error finis in vniuersali. vel de multis finibus. sed est error in fine particulari. et quicquid sit de fine non est error circa propositiones practicas per se notas quarum est sinderesis.
¶ Ex his patet tam sinderesis quam conscientia est iudicium intellectus et non cuiuslibet intellectus sed intellectus practici et non speculatiui. non quod sint duo intellectus realiter distincti: quorum vnus est speculatiuus et alter practicus sed pro quanto est noticia practica informatus dicitur practicus. et licet interdum ponatur habitus in voluntate conformis ad sinderesim et conscientiam. habitus ille generatur ex actibus voluntatis: qui nullomodo est sinderesis. vel conscientia. vel ad eas pertinens. et si quis in terminis luctari voluerit: capiatur aliquis sine habitu confomiter ad rationem inclinantem. adhuc in tali erit sti mulus ad bonum. et remurmuratio a malo: ex perfectione ipsius voluntatis et intellectus inclinati ad bonum.
On this page