Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

QUeritur penultimo circa hanc distinctionem. An Rex sit dominus omnium que sunt sub suo regno:

¶ Respondetur ad titulum quaestionis per conclusionem ne¬ gatiuam. Probatio: quia da oppositum Rex esset dominus libri mei et per consequens illum ego non possum alienare sine facultate speciali regis cum liber per te est ipsius regis. hoc consequens est falsum. ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet ex omni practica. consequentia est nota.

¶ Secundo arguitur ad idem. Multa sunt in regno vt volucres pisces et omnia animalia que a nullo possidentur. Quod enim ante nullius est id naturali ratione occupanti conceditur. Insti. de re. di. §. Fere igitur bestie. et hoc patet. et. ff. de acquirendo rerum dominio. de multis quorum dominium primus occupans accipit. Hoc idem patet de donatione inter viuos et mortis causa. de praescriptione et vsu capione: et multis aliis titulis quibus iusta rerum dominia acquiruntur Non valet dicere quod rex est condominus mecum in libro et in tunica mea: quia tunc non liceret mihi alienare tunicam sine eius facultate quo nihil absurdius.

¶ Preterea arguitur ad idem: proprter crimen lese maiestatis patentem heresim fiscus acquirit dominium delinquentium. ergo dominus fisci qui est rex prius non habuit dominium illarum rerum. Nullus acquirit dominium de re propria.

¶ Amplius: rex interdum emere laborat agros subditi: ergo subditus agrorum habet dominium: consequentia est nota: quia alias non venderet: antecedens patet: quia Achab volebat emere vineam Naboth Iezaraelite qui erat in Iezrael. Hec conclusio est ita lucinda: et hec tot locis scripture patet quod ad eam vallandam est plura ponere motiua.

¶ Contra quam conclusionem arguitur sic. Deus est dominus tunice mee et mecum condominus: et tamen in obtenta facultate dei eam vendo / do / vel permuto: et interdum etiam pecco hoc faciendo: ergo contra voluntatem eius signi eam alieno: sic quod alienatio tenet: ergo me non petere facultatem a rege pro alienanda tunica no arguit regem mecum esse condominum. Quis est deus mecum dominus patet. Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum: et vniuersi qui habitant in eo. psalmo vicesimoquarto

¶ Secundo arguitur ad idem primi Regum octauo. Deus dixit Samueli predicere ius regis super populum. vbi habetur agros quoque vestros / et vineas / et oliueta optima tollet et dabit seruis suis: sed et segetes vestras et vinearum redditus addecimabit: vt det Eunuchis et famulis suis: seruos etiam vestros et ancillas et iuuenes optimos: et asinos auferet et ponet in opere suo Greges quoque vestros addecimabit. vosque eritis ei serui: et si ista quae in ibi recitantur sint regis omnia regis erunt.

¶ Ad primum concedo: quod deus est mecum condominus. et hec tunica est tunica dei: et tunica mea copulatim et copulatiue. et potest me priuare tunica mea sine culpa mea pro sola sua voluntate: sed liberam admistrationem nobis permittit: nec requiritur ad alienationem huius tunice expetere voluntatem dei aliam: sufficit quod nobis constat quod placet deo modus contrahendi: licet interdum peccamus in ipso contractum. et hoc deo displicet. tamen placet deo translatio dominii. hoc pater quando quis prodige alteri quod sibi tenebatur seruare talis volendo sic transferre peccat: sed res transtata erit: sed quando deus irritat contractum tunc consensus hominum contrahendi non sufficit sicut iudei non poterant vendere suas terras in peripetuum propter irritationem dei: vt patet Levitici. 25. et hoc facere potest vbilibet. Sed quia pala est quod segalia legis nunc non obligant et deus non irritat contractus nostros: quia de hoc non docetur: licet sit omnium rerum generalissimus dominus. modo ista non contingunt in rege terreno: immo argumentum equaliter concludit contra reges: quia deus est eis condns rex meus non est ex equo mccu condunes huius tunice deus plus quod ex equo est mecu condominus: quia solum permittit me esse condominum. Et ad formam argumeti quando ego alieno tunicam sufficienter mihi innotescit de consensu condesueni Et si illud argumentum non concludat de rege: sufficit quod alia vincant. Etiam si duo viatores haberent eundem equum vnus non potest illum alienare sine consensu alterius: ergo si rex haberet mecum portionem in equo sine suo consensu eum alienare non possem.

¶ Ad secundum argumentum dupliciter respondetur. Unomodo quod omnia illa sunt regis in necessitate ob magna necessitatem reipu. Rex potest me spoliare dominio particulari meo: et ego debeo illud velle: quia bonum commune est preferendum bono priuato: primo Ethicorum. quado bonum meum priuatum includitur in illo: non quod omnia rex capit ab vno: sed secundum proportionem bonorum fortune in subditis capere debebit.

¶ Sed contra hoc arguitur. Rex Achab egebat vinea Nabothet ad facienda olera: ergo poterat capere illam vineam sine pecunia. consequens est falsum. ipse Naboth noluit regi vende re pro pecunia.

¶ Respondetur non erat necessarium regi et reipublice habere illam vineam: sed solum ad auare ampliandum suum locum Propterea nullo pacto poterat alium cogere vendere. Et etiam forte voluit habere vineam in perpetuum contra praeceptum dei. Et nemo extra necessitatem poterat suam possessionem vendere ad iubileum vsque. modo Naboth erat diues in casu isto. reges docentur quod male agunt si cogant subditos vendere possessiones eorum. Et etiam prope palatium regis necessitas reipu. in hoc non dependet: immo citius eius eneruatio: quia aliquibus possessionibus habitis incideret quaestio de aliis vi cinis: et sic esset dissipator subditorum et non regaliter politisaret neglecto bono communi subditorum bono proprio adherendo. Pott tamen laborare pro consensu subditi vbi rex egebit. sed vbi consentire noluerit desisteridum est. Aliomodo dicitur: quod illic recitatur ius vocatum quo vnus monarcha vtitur: talibus tyramni interdum pro legibus vtuntur: et hoc dicebatur vt populus esset territus sed desisteret ab inceptis de postulando rege: sed quia istud implicat vnum: an ppolola in petendo rege peccauerit cum eorum petitio deo displicuit: et si sic videtur quod policia regalis non esset optima: sed de hoc in vna dubitatione ne impediamur a proposito quaeremus.

¶ Tertio arguitur Uel alicuius rei in regno rex habet dominium: vel nullius. Non secundum: quia tunc esset pauperior vno plebeo. Si primum equa est ratio in omnibus. sed dices habet aliquas ter¬ ras ei assignatas quarum dominium habet.

¶ Contra. non sufficitiomes ille terre non sufficiunt prodignitate regia: vt videre est in regnis vsquequaque. Sed dices redditus quos colligit cum terris ei sufficiunt.

¶ Contra hoc arguitur. Potest inponere tributa quecunque iure nature vel diuinonon aduersantia: et illorum erit dominus. ergo eadem ratione ante eorum dominium habuit: licet bona ipsa cum aliis permisit.

¶ Quarto arguitur. ff. ad legem Rhodiande iac. lege deprecatio. Imperator Eudenum quidem mundi dominus lex autem maris. et. C. de qua driem. prescrip. bene a zenone: et nunc tantum dominium habet rex in regno suo sicut Antoninus tunc habebat in imperio suor Ad quod propositum. si rex francorum non est dominus omnium in gallia quam ob rem rex eiusdem vocatur.

¶ Ad tertium inter arguendum responsum est ad finem vsque Illud est falsissimum. et nihil apparentie habens quod rex potest subditos obligare ad omne illud quod non est contra lege nature vel diuinam: quia contra illas leges non est quod m le: immo centum mille det omnia sua bona paupeet rex ad hoc cogere non potest: illa esset so Egyptiaca a qua deus precepit regem abstinere et prohibet ei capere superflua a populo ad popa inurlem. vt patet Deuterono. 17. Cunque fuerit constitutus rex non multiplicabit sibi equos Glo. ad popamn et ambitionem seculi nec reducet populum in egs ptum equitatus numero subleuatus: non prohibuit deus quin habeat necessaria pro suo statu / et pro glolria regni. Unde sicut abbas in religione non deberet precipere contra regulam: nec cogere subditumin bonis impertinentibus ad regulam: ita rex non debet imponere aliquid in humeris populi vltra leges regni quae in variis partibus varie sunt: quia re¬ cuem est propter populum et non contra.

¶ Ad quartum distinguo quod rex est dominus regni vel totius cathego reumatice sic concedo: si syncathegoreumatice. tumiterum distiguo: vel quod quaelibet res in regno sit eius huoc est falsum siue sit sermo de rebus temporalibus siuespiritualibus: vel quod dominium regitiuum habeat in omnibus rebus regni sui. et sic conceditur: vel in rebus aliorum etiam pro salute reipu. vbi res sue priuate non sufficiunt. et sic conceditur Et ex illo patet quod defendendo res subditorum suorum non ponit falcem in messem alienam: quia dominium regitiuum habet in illis rebus Et pro subditorum tuitione dantur ei (vt par est) tamampli census Et sic omnia regni dicuntur regis in modo loquendi hominum et in scriptura Gems. i14. Abraham respondit regi sodomorum. Leua manum meam ad dominum deum excelsum possessorem celi et terre: quod a filo subtegmins vsque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus quae tua sunt. et patet 25. q. 5. ca. dicat. Multe similes auctoritates induci possunt quaesolum de dominio regitiuo concludunt. Et licet Rex sit dominus totius regni non potest illud dominium comunicare cuicumque vult: sed deuincitur tenere leges consuetudinales regni: in aliquibus dominiis tame paruis ab eo possessio permittitur libera communicatio.

¶ Dubitatur de hoc quod superius tetigimus: an populus Israheliticus peccauit petendo regem¬ Hic ab aliquibus vario modo respondetur Burgem. primi regum. octauo dicit aliqua.

¶ Primum est. Populus non peccauit in petendo rege Ratio secundum eum: quia habere regem est conforme iure nature: et ad hoc introducit litteram Deutero. 177. Sed cum necessarium est ex historla bibliaca dicere populum deliquisse: dicit quod peccauit populus in petendo rege more gentium. hoc est absolutum a legibus: et hoc deo displicuit et secundum hec tria dicta totam materiam deducit: quodlibet illorum est falsum. Non erat preceptum dei de eligendo rege vel petendo in Deutero. vt patet ex rotunda littera septimidecimi capitis: et expressiue per glosam interlinearem eius cui (quicquid sit de aliis glosematibus) contraire est insolitum. Deus praeuiderat casum futurum populi sicut omnia futura ab eterno contemplabatur Propterea dixit cum petieris regem noliaccipere alienigena: ecce litteram. Cum ingressus fueris terram qua dominus deus tuus dabit tibi et possederis eam habitauerisque in illa et dixeris constituam superme regem sicut habens omne per circuitum nationis super verbo dixeris dicit Glosa: tu non ego: et hoc est clare dicere. tu es petiturus regem. ego autem non precipio. vbi populus peccauit querendo depositionem Samuelis sine sua culpa quod tangit Glosa interlinearis primi Regum octauo. super illo verbo Nonenim te abiecerunt inquiens. Qui vos spernit mespernit peccauit populus in petendo rege huano: quia immediate regebatur ab eo: et tamen quando bene vixerunt eos triumphator in Israhel defendebat. Propterea petentes regem terrenum recesserunt a speciali cura dei. et hec littera est clara Non enim te abiecerunt sed mene regnarem supereos iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de egypto vsque ad diem hanc. Et clare hoc dicit Glosa interlinearis. super illo verbo Deutero. Constituam super me regem non deum sed hominem nihil coloris habent argumenta urgensis in oppositum: licet deus sit super omnem populum tanquam generalissimus dominus: tamen specialem curam dummodo ipse solus regnabat super eos suscepit: vt patet ex processu iudicum qui erant vicarii dei sine fasturegio. Aliud dictum est falsum quod petebant regem liberum a legibus more gentium quia cum Ioel et Abya iudicium in Bersabee declinauerunt post auariciam peruertentes iudicium pro numeribus voluit populus a tali grauamine liberari. propterea non quesiuerunt regem absolutum a legibus. Quo fit populus peccauit in petendo rege: nec saluat peccatum populi via qua putat: nec littera Deutero. est pro eo: sed ei aduersatur.

¶ Sed contra istud arguitur. argumento eius quod facit contra postillatorem. Si filii Israhel peccarunt in petendo rege sequeretur quod semper in eodem peccato perseuerarent durante regio regimine Nam sic existendo semper fecissent contra dei ordinationem quae sibi solieorum regimine immediatum retinuerat nolens quod super eos homo mortalis regnaret (vt ait postilla tor. Ex quo vlterius sequitur quod oratio Samuelis pro populo: vt deus eis perceret hoc peccatum esset vana: et contra regulam diuine legis durante eorum contumacia eodem in peccato. ratio huius est. Nam secundum legem diuinam non datur venia nisi correcto: vt patet Ezech. decimo octauo. Cum auerterit se impius et c. Sed constat vt habetur in 12. ca. quod Samuel populo sibi supplicanti: vt pro eo oraret: et suum peccatum de petendo rege aperte confitenti respondit. Ne timeatis. et c. Et infra absit a me neorem deum pro vobis. etc. Ex quibus satis patet. quod huiuscemodi peccatum per populi confessionem et orationem prophete fuit sublatum. non obstante quod adhucperseuerabant in eodem peccato retinendo sibi regem illicite.

¶ Ad hoc argumentum respondet Doring. in replica dicens quod petere regem absolute non es peccatum in proposito commissum: sed petere contra dei ordinationem est in proposito peccatum petebant regem humanitus institui. scilicet a Samuele: et hoc fuit peccatum Si dixissent pete a deo nobis regennon peccassent.

¶ Contra istud arguitur. Si dixissent Samueli quod tempore petiuisset eis regem a deo abiecissent deum ne ipsespecialiter regnaret super eos. et sic adhuc peccassent: viderunt quod Samuel singula ardua fecit ex consilio domini. preterea idem erat quaerere regem ab eo et quaerere quod ipse intercederet pro eis. Propterea di citur qua populus peccauit in petendo rege: quia hoc esset discedere a speciali cura dei: quia deus erat eorum rex vt eis innotescebat a toto tempore quo eos de egypto eduxerat tanta gloria: et splendore quibus indigni erant Sed tunc restat respondere ad nodum argumenti. Et dicitur quod in petendo rege peccabam nec deus cepit talem curam de eis sicut antea: quia non satis in eo confidebant secundum verbum Samuelis. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis: et non exaudiet vos dominus in die illa: quia petiistis vobis regem. postea deus consensensit quod haberent regem: et tunc non peccabant in continuatione politie regal: quia ca. 10. vnxit Saul in regem Sanuel. Et ca. 10. Cum dominus voces et pluuias dedit et prpls timeret dicebat. Ora pro seruis tuis ad dominum deum tuum vt non moriamur. addidimus enim vniuersa peccata in malum vt peteremus nobis regem. Ibi innuitur quod ante peccabant: sed manentes iam sub politia regali cum rex institutus erat resilire non poterant. crebro hoc est in vsu quod homo peccat acquisitione prima rei et non in possessione post rem acquisitam: nec hoc debuit eos mouere. vt patet de vendente res suas in festo contra cultum sabbati. patet de pecunia in meretricio acquisita: vel ad ludos vetitos in matrimonio post votum simplex et in aliis innumeris: et concedo quod politia regalis est optima. proptea regi a deo reguconditore est stare in solidissima politia regali. ipse non quaesiuisset ab eis vectigalia pro fastu: quia nimis bene protecti erant: quaesiuerturt nouitatem more multorum bonos dominos habetium ex lenitate alios adeuntium. Populus more ranarum Esopi fecit quae Ioui supplicuerunt vt regem haberent. Dum nihil auderet ludentes ludere ranas. Supplicuere Ioui ne sine rege forent Iuppiter huic votorisum dedit ansa secundas rana praeces: et quae sequuntur.

¶ Secundo dubitatur: an politia regniest mala in qua primogenitus in tota hereditate suc cedit. et mouetur dubitatio: quia ita est apud vtrumque regnum Britannorum. Ex dicendis apparebit ratio dubitandi.

¶ Respondetur per conclusiones sequentes.

¶ Quarum prima es. Illa lex est satis iusta qua praimogenitus nobilis in tota terra paterna succedit.

¶ Secunda conclusio. Male agunt parentes aliis liberis non relinquentes prouisione de qua viuant more sui status.

¶ Tertia conclusio. Uabi pentes liberis non prouident de modo viuendi primogenitus temnetur eos alere sub pena peccati.

¶ Quarta conclso. Nex non est ita rationabilis inter ignobiles: vt puta inter rurales et mercatores et reliquos plebeos. Probatur prima conclusio. Cogruum est quod domus nobilium maneant integre. patet. da oppositum successu temporis magnam domum e medio tolles: si duobus vel tribus hereditas ex equo diuidatur domus principalis erit multo minor: et dominium fortasse primogenitus non augebit: sed diminuet. ergo si ipsum de beat iterum diuidi tandem deuenietur ad non solumquia omne finitum per ablationem finiti tandem consumetur primo Physicorum: et hoc quando non est partitio geo metrica: vt in proposito.

¶ Et confirmatur hec ratio o. Non licet regna partiri duobus vel tribus liberis: quia tadem ex amicissimis fiunt hostes: et hoc cognoscitur experientia. Si francorum reges euentum rei a principio cognouissent ducatum Burgundie et Flandria non dedissent a regno etiam propriis liberis: quia successu temporis fiunt non consanguinei. Eodem modo in comitatibus et aliis dominiis nobilium: sed ista consequentia est tenuis ad pertitiones dominiorum sub eodem principe non sequum tur tot labefactationes sicut ad diuisionemregnorum.

¶ Preterea aliter arguitur. Congruum est habere vnum truncum ad quem omnes rami de familia descendentes habeant recursum: sed hoc fit per manutenentiam vnius magne familie omes de cognomine illic habent refugium et more lapparum mutuo herent. Modo virtus vnita est fortior soipsa disparsa. Sed contra istam conclusione arguitur sic. De iure nature est quod alii filii a primogenito alam tur a parentibus: sicut primogenitus: nec eut de iure nature quod primogenitus habeat potiorem partem in bonis. ergo de iure nature est quod habeant bona ex equo

¶ Secundo arguitur. Inconueniens est quod vnus comes habens quatuor vel quinque liberos equaliter alitos in iuuentute: et cum adoleuerint quatuor posteriores debeant primogenito inseruire: sed hoc communiter est in Britannia per istam legem. ergo non est lex cum est iniqua.

¶ Ad primum conceditur. est de iure nature quod prouideatur eis equaliter: sed cum vni dandum est totale dominium senex solet eius se ceteris prudentior et plus diligitur a parentibus quia diutius iam amorem circa eum habuerunt. Congruum est quod illi detur licet vltimus maiori opeegeat propter teneram etatem nesciret tamen tantis bonis vti: et licet tenerius diligatur a parentibus: vt Ioseph et Beniamin a Iacob quam adulti non oportet ad maius bonum. Primogenitis ante legem dabatur portio duplex. patet de iure primogeni ture quod emit Iacob ab Esau. Sed dices Ia¬ cob non constituit primogenitum regem inter filios Uerum est propter peccata primogenitorum auferebat ab eis ius primogeniture. Etiam prophetice vidit quid fieri debebat in eis. Tertio nec erat dux neque commes. vel amplum dominium in terris habens prouident filiis per emptas domos vel emptos agros / vel per prouentus ecclesie. et hoc est licitum quando sunt digni. Sed dices ex ista parte maris primo genitus non habet totum: et tamen antique domus non corruunt. ergo probatio nulla. Respondetur. parum datur aliis liberis a primo in gallia. et licet omnes filii ducis in Germania nomine ducum appellantur ferme totum pondus ducatus apud primogenitum residet: et ita est inqualibet patria Sed contra. Ex parua partitione dominii ad liberos per calculationem sequitur difformis dominii ata tenuatio. Responsio: non sequitur. Raro principes quia nimis delicate viuunt generant. Tum secundo hic datur terra cum muliere in dotem in Britannia siipsa non fuerit heres sola pecunia: saltem apud nostrates. et credo ita esse apud anglos: et sic vides quod hic est crementum dominii per vxores maius vel equale quam sit partitio dominii quo ad fratres: et nobiles ex pecunia dotis raro terras emunt.

¶ Ad aliud argumentum. seruitus quomodo iuniores fratres impendunt maximo natui est honesta nec eos dedecet: quia cum prudentes sunt ferme equali precio habentur apud subditos cum prigenito De filiabus non oportet loqui. quia eis optime prouidetur cum pecunia. pecunie obediunt omnia augeat opulentus mercator dotem in Britannia et heredem nobilis habebit.

¶ Tertio arguitur. Si primogenitus est imprudens domus tota repente corruit propter prodigalitatem vnius: et scirem exemplificare in multis domibus hoc habere verum. Mo si dominium fuisset triptitum vel quadripartitum si vnus suam portionem dissiparet alii suas conseruarent vel augerent. ergo argumentum quod feci pro construenda conclusione eam infirmat. Preterea. non conducit habere domos in immensum auctas: quia hoc facit eas insolentes et moliri scismata in perniciem reipu. Et etiam opprimere alios: quia a suis per fas et nefas proteguntur.

¶ Ad tertium respondetur quod interdumita est. modo leges dantur de his quae communiter contingunt

¶ Ad quartum non amplius respondeo. multa sunt positiua humana quae sunt rationabilia. Et etiam sua opposita sicut annectere dominium cognomini: et quod filia non succedat: et hoc est rationabile nec ab ea aufertur dominium habitum: sed ipsa impeditur a dominio habendo. secundum doctrinam politicausa Aristotelis. leges minus rationabiles propter ap parentiores non sunt immutande: quia sic ad omnem ventum euellerentur leges. propterea Licurgus qui lacedemo niis leges instituit post spontaneum exilium sua ossa in mare proiici praecepit: vt firmitatem in legibus suis poneret. et hoc intelligo si non omnino irrrationabiles fuerint: et hoc iudicare ad solos sapientes spectat.

¶ Quinto arguitur. Plerique reges de duobus vel tribus filiis crearunt reges: et in hoc laudati sunt. antecedens patet. ex historiis innumeris.

¶ Respondetur. quicumque laudauerint ego non laudo. Euentus rei iam docuit millies quod hoc in perniciem reipu. cedat. Nec secundo genitis ampla dominia in extremitatibus regni communicanda sunt sed erudiantur in ocio litterario vt tandem sint digni episcopatibus vel dentur eis mediocria dominia circa centrum regniUt si rebelles extiterint facile impugnari possint.

¶ Secunda conclusio probatur. Conforme est legi nature quad istis prouideatur a parentibus secundum possibilitatem parentum: quia oportet quod ab aliquibus prouideantur: et nulli alii ad hoc deuiciuntur nisi parentes qui eos in rerunatura produxerunt: qui inter causas secundas liberis dederunt esse naturale debent dare eis sustentationem ad illud esse nisi eis aliunde prouideatur: quod laborent more pauperum est preter rationem ciuilem nec ad hoc obligantur. ergo parentes deberent eis prouidere in pecunia vel dando eis vsufructum aliquorum praediorum pro eorum vita: et si prudentes fuerint iterum liberis suis prouidebunt. Ex isto correlarie sequitur quod primo genitus tenetur portionem in bonis mobilibus communicare fratribus siue parentes hoc in testamento reliquerint siue non: et a fortiori: et perperam et fede pecuniam a parentibus relictam liberis primogenitus detinet. Uix omnes fratres habent millesima partem ad partem primogeniti: et tamen ex ceca auaricia sui sam guinis immemor legis nature et diuine partem fratrum occupant (de aliquibus loquor) multos noui non minus gratos fratribus quam eis parens esset. et illud est rati qod nabile: quia loco patris tamquam maximus natu eis relinquitur.

¶ Tertia conclusio patet: quia ipse habet omnia bona quae deberent communicari liberis. ergo si teneat omnia iniuste agit: et ad restitutionem tenetur.

¶ Quarta conclusio probatur. Quia circa eam non militant suasiones ad primam conclusionem adducte: nec hic erit ordo in breui tempore ad vnum caput: sed quot sunt filie tot protinus euadunt capita non subordina ta. Et quis ab altero descenderit obliuioni tradetur. Opposito modo contingit de magnatibus. oc manet in memoria perscribentes annales patrie: et per annales particulares domorum nobilium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6