Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 10

An omnis avaritia sit mortale peccatum
1

potum more lothet noe. Questio. x. Ueritur: an omnis auaricia sit mortale peccatum. Pro illius intelligentia praemittenda sunt aliqua circa acceptionem pecunia rum et dationem: stat exuperare deficere: et mediocriter se habere sicut ostendit Aristoteles: quarti ethicorum. primo per pecuniam res corporales pecunia dignas intelligimus: et hoc propterea quia in pecoribus suas opes maiores habuere. Si homo dat quid oportet / cui oportet / et quando talis est liberalis. Quare indigno dando aliquid est prodigalitas quare rex dando dominia extre ma regni magnatibus immo propriis liberis ab herede regni non liberaliter agit: quia successu temporis talia solent in luem reipublice accedere coniungendo se hostibus Exempla facile est in medium citare de dominiis extremis in Scotia et Gallia: et vbiuis gentium. Secundo sequitur: non est liberali tas in rege augendo dominium potentis in medio regni. Noc patet: non est facile res secundas: et immoderatas opes equanimiter ferre: vnde tales insolescunt non nunquam in reipu. perniciem. Tertio sequitur: quando regum oratoribus reges magna conferant munera: licet diuitibus hec impertiantur / non est prodigalitas. Probatio amicitie: et pacis gratia hec dant: quare finis est honestus.

2

¶ Quarto sequitur: quod dando ensem vel arma philosopho non est libe ralitas: quia hec philosophum dedecent tali libri suo studio accommodi: et arma militi danda sunt.

3

¶ Quinto sequitur: Alex ander magnus non libe raliter immo prodige fecit dando pauperi vnam ciuitatem. Unde breuiter habitus liberalitatis hominem propensum facit ad hoc quod voluptuose miseris succurrat potando sitientes: cibando esurientes / ooperiendo nudos: et cetera huiusmodi. Ma¬ ficentia est species alia specie essentiali distincta a liberalitate ad res praeclarissimas faciendas inclinans: vt circa templorum vel pontium extructuram vel in rebus similibus. Liberalis simplex licet su cessu temporis tantum pecuniarum exponat sicut magnificus in vno opere: tamen nunquam ex suo habituexibit in opus ita arduum. Experiuntur nobis esse difficilius magnam molem pecunie simul quam successiuepaulatim erogare erit melto procliuior: aliis tamen ad acquirendum primum actum magnificentie. postquam moderate vsus est mediocribus pecuniis. Magnum et paruum circa idem non variant speciem bene autem circa diuersa. Nunc non insisto de discrimi ne essentialiter inter virtutes: idem potest esse patiale obiectum temperantie liberalitatis et iustitie: sed semper distinctarum virtutum distincta erunt ob iecta totalia: sed hoc est alterius speculationis: et ad tertium reseruamus. Preterea memorie conmendandum est quod habitus auaricie: et illiberalita tis interdum coincidunt / immo vocabula ipsa aucto res confundunt promiscue vno vtentes pro reliquo: non nunquam discrimen ponunt. Aliquis est illiberalis simplex quando ab iniusto segregatur. Aristote les vsurarios / lenones / aleatores / fures / illibere cum les vocat: inquiens. aleatores tamen et fures eberales sunt. turpi enim versantur in lucro omnia naque causa quaestus agut: et sustinere probra atque fures quidem capiendi gratia maxima pericula subeunt. aleatores autem ab amicis quibus dare oportet lucrantur. vtrique igitur vnde non oportet lucrari volentes turpi in lucro versantur et omnes tales accipiendi actus illiberales sunt: ergo hic illiberalis iustitiam includit: et tales actus proprie iustitie que ponuntur: et non liberalitati. Iustitia et liberalitas in hoc conueniunt quod vtraque virtus est ad alterum: sed in iustitia homo ad dandum tenetur: in liberali tate autem solum debito congruitatis: et sic capiendo illiberalitatem simplicem erit habitus non dandi quam do est decorum vel magis decorum dare quam retinere: nec erit peccatum immo meritum licet turpe reputatum apud homines. Non obstante apud sanctos auaritia iniustitiam includit: et illiberalitatem: et talis est illiberalitas mixta sicut Aristoteles dicit in litte ra. Queda est prodigalitas mixta vel prodigus mixtus ex illiberalitate et prodigalitate: dando quibus non oportet. Istis praelibatis pono conclusiones.

4

¶ Prima. Omnis auaritia est peccatum.

5

¶ Secunda Aliqua auaritia est peccatum veniale.

6

¶ Tertia conclusio. Aliqua auaritia est peccatum mortale.

7

¶ Quarta conclusio. Fama vri multum defsigrat auaritia

8

¶ Prima conclusio probatur. Tinis inordinatus amor pecunie est peccatum. omnis auaritia est inordinatus amor pecunie. ergo omnis auaritia est peccatum. consequentia tenet in Barbara: et maior patet propter terminum inordinatus. In minore praedicatur diffinitio de diffinito cui interpretatio vocabuli alludit auaritia auidus eris. hoc est plus cupit es quam par sit.

9

¶ Secunda conclusio probatur: potest esse inordinatus amor circa obiectum ita exile quod non constituat mortale: vt de gula superius diximus. In istis probationem nullam adduxi in primis motibus circa obiecta magna: et id rationis est quia materia est nodosa: et de ea hactenus mentionem nullam fecimus.

10

¶ Tertia conclusio probatur sic. Auaritia computatur inter peccata mortalia: et vnum de septem monstris est: igitur. Rone arguitur sic omnis inordinatus amor pecunie in notabilem iacturam proximi est peccatum mortale. Aliqua auaritia est huiusmodi: igitur. Tertio sic omnis seruitus idolorum est peccatum mortale: sed auaritia est huiusmodi vt patet: ad Ephe. 4. apostolus dicit. Omnis fornicator aut immundus aut auarus: quod est idolorum seruitus non habebit hereditatem in regno christi: et hoc patet per Diogenem: qui has opes irritamen ta malorum pessundabat pro quibus inhiabat Alexander Macedo. Propterea eum Diogenes seruum seruorum suorum vocabat.

11

¶ Quinto arguitur sic. Omne peccatum ex quo regulariter multa mala sequuntur est peccatum mortale: auaritia est huius modi: igitur. Probatio minoris: capita regum venatur toxica in escis parat: quia filii Samuelis post auaritiam cucurrerunt et pruerterunt iudicium: gratia cuius populus quaesiuit regem in eorum exitiale malum: vt patet primi regu. 8. pecunia accepta Iudas christum iudeis tradidit. Mathei. xxvi. Et milites custodiem tes sepulchrum christi accepta pecunia dixerunt discipulos ipsum tulisse. Math. xxvii. Propterea Ietro praecepit Moysi eligere iudices qui oderituit auaritiam Exo. xviii. quia munera excecat oculos prudentum. Munera crede mihi placant hominesque deosque. Placatur nummis Iuppiter ipse suis. pecunie obediunt omnia Eccle. x. et primo eneidos dicit Uirgilius: quid non mortalia pectora congis. Auri sacra fames ac si diceret ad omnia flagitia impellit hic illud matuani apud illum verum habet. Sola iuuat que lucraferunt: et sicut vulpes Esopi citius caudam humum verrere patiebatur quam partem simee ad verenda occultanda impertiret. sic opes superfluas citius tenet auarus antequam nudum operiat.

12

¶ Quarta conclusio patet: quod notam in famam viri ponat per illud Catonis. Cuxuriam fugito: simul et vitare memento Crimen auaritie. nam sunt contraria fame.

13

¶ Insuper homo qui reputatur maxime scelestus maxime sua famam lacerat: auarus est huiusmodi: igitur. Minor patet. Eccle. x. Auaro nihil est scelestius.

14

¶ Tertio. maxime famam postponit rex terram destruens: sed auarus est huiusmodi: igitur. Probatio minoris Prouer. xxix. Rex iustus erigit terram: vir auarus destruet eam.

15

¶ Quarto sic. Omne vicium incurabile fama viri impedit: sed auaritia est huiusmodi vt patet per Aristotelem. Illiberalitas ac auaritia incurabilis est: cetera vicia in snectute tolluntur: auaritia tunc crescit. Propterea dicit philosophus. Iterum et senectus et imbecillitas omnes auaros videtur efficere: prodigalitas tamen post egestatem est facile curabilis vt patet de Themistocle et Fabio maximo: qui in iuuentute erant corruptissimi: finaliter in ita pclaros duces eeuasere. vt phenne decus apud posteros adeptisint: non potest curari per appositionem diuitiarum quia tunc augetur sicut ignis per appositionem lignorum: et in nobis vere hoc experimur quando centum aureos habemus in archa solliciti sumus in eorum custodia: quando vix babemus vnum. sed mutuo capientes in diem viuentes soluimus in tempore promisso: pecunie tunc non sunt nobis cure

16

¶ Quinto arguitur sic. Omnis ille qui odio habetur ab omnibus est sue fame neglector: sed sic est de auato. Prodigus dicit philosophus diligitur ab his quibus pecunia impertit et aliis benemfacit: auarus nulli benefacit non aliis nec sibi. semper eget auarus: et cupido habendi in abyssum crescit. Midas rex phrigie obtinuit a baccho (vt fingunt poste) quod quicquid contingeret verteretur in aurum: et sic quod bus et potus eius in aurum conuersi sunt: et fame pernit Unde dicit Augu. diuitias inuenisti. ergo requie perdidisti: patet. dato opposito consequentis cum an tecedente quod non requiem perdidisti: sed quietem habes: vel hoc esset de die vel de nocte: non de die propter sollicitudinem. Nec de nocte quia tunc latrones somnias. igitur. Et cum primo ducentos francos quod erat in fine primi cursus collegeram an in archa vel in pariete vel sub straminibus ad que nullus respiceret vel an in libro eos recodere debebam: in bibliotheca hesitabundus mansi.

17

¶ Sexto arguitur sic. Uicium oppositum virtuti que hominem maxime honestat eum maxime inhonestat: sed auaricia est huiusmodi. liberalitati aduersatur et opum contemptui: sed opum conteptores apud sapientes sem per maximo praecio habiti sunt. Laudatur Scipio eo quod pecuniarum egebat pro filiarum dote que data est ei a senatu Laudatus est super ethera Dhoc qui quinquies et quadragesies imperato tatem habuit: qui perpetuo pauper mansit: cum facilpropter dignitates a populo traditas diues esse poterat: cui cum multum pecunie a philippo rega dono mitteretur: accipere recusauit et hortantibus oratoribus vt pecuniam saltem liberis daret qui difficile paternam dignitatem in tanta penuria tueri poterant: quibus respondit. Si similes mihi erunt liberi / hoc agello contenti erunt: qui me ad hanc dignita tem euexit: sin minus prouideant eis. generose vti que responsum. Et magnus ille Crassus: qui parthie aurum sitiebat: abscisso capite repletum plumbo et tantum auri a rege parthorum recepit qui illud caput regi obtulerat: et cum Mithridates cognouisset Aquilium ducem contra se ob auaritiam bellum suscepisse: capto Aquilio aurum in eius os liquauit. Et mus agrestis Esopi paupertas si leta venit ditissima res est: id est munus dei mundum intelctum dicit. Aucanus quod per somnum quietum amycle in casa dum aduentaret cesar ostendit. Et saty ricus Cantabit vacuus coram latrone viator: et patet per inope sartorem qui prope sollicitum diuitem in horas more phylomene cantabat enim cum pondus auri diues in fenestram iniecit: taciturnus mansit quo ad prouida vxor aurum in publicum eiecit: hoc patet de illo qui farsimina publice in vico ferebat in copia qui dum vnum haberet lacessitus est omnibus abiectis quietus incedebat Innumeri diuitiis perire.

18

¶ Sed contra omnia ista simul arguitur. Plurimi erant diuites boni vt patriarche abraham / ysaac / et iacob. Similiter reges israel vt dauid / ezechias / iosias: et plerique alii christianorum reges qui maximis diuitiis abundabant: et tamen omnes isti erant optimi et pauperibus praestabant. Ceterum contemptum diuitiarum per aliquos praucos qui paucis bonis fortune contenti erat colorabimus sed multi duces et multi alii prudentissimi manibus et pedibus ad diuitiarum congeriem volitant: ergo a prudentibus debemus capere argumentum quod opes sunt cumulande: et non dispergende.

19

¶ Ad primum concedimus quod aliqui diuites erant boni. Sed considera: cum Abraham et Loth effecti sunt diuites cohabitare nequiebant. et inter eorum pastores fiebant lites et iurgia: Genesis. lxiii. Isti de quibus est sermo iuste acquisierunt diuitias quas non in impios vsus impertiuerunt: vt patet de hospitalitate abrae: et Loth. qui angelos in hospitia suscipere meruerunt. sic reges pro tuitione reipu. et propriis causis opes possederunt quibus tanquod instrumentis bonis bene vsi sint parum voluptatis in eis ponentes. secundum illud psalmographi. Diuitie si affluant nolite cor apponere. psalmo lxi. Sed nolo negare quin aliqui diuites erant boni: sed communius vbi vnus vtitur bent diuitiis tres immomille eis abutuntur.

20

¶ Ad secundum argumentum quod illuc tendit quod multi prudentes indeficienter insudant pro bonis fortune: cumulandis et pauci sunt qui mediocribus sunt contenti: cui partim danda est fides. Responsio est lucida quod fidem sapientibus impartire necesse est / philosophantes opes contempserunt. Si viro daretur optio secundum rectam rationem habere bona necessaria suo statui vel habere in magna copia priorem partem eligere debet tanquam viam securiorem. Propterea dicebat sapiens prouer. xxx. diuitias ne dederis mihi. No dubitamus cum prudentes prudentia huius seculi que est stultitia apud deum secundum apostolum voluntarie pauperes vel paucis contentos imprudentes reputant. Nunquid cum propheta ad inungendum Ihesu venerat a principiis israel delirus putabatur: Dixerunt quid vult iste insanus sed sufficit: melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas. psalmo xxxvi. Et melius est nomen bonum quam diuitie multe prouer. xxii. Et diuites eguerunt et esurierunt. psalmo. xxxiii. Sapiens sibi videtur vir diues. prouerbiorum. xxviii. et potissimum si opes coaceruauit suo marte siue per fas siue per nefas: vbiuis gentium inuenies aliquos callidos et potentes nobiles iniuriam inferentes pauperibus nisi suos agelos eis vendant: et sic amplificant dominium cum splendore humano: contra quos loquitur propheta ysaie. v. Ue qui coniungitis domum ad domum: et agrum ad agrum copulatis vsque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terre. in auribus meis sunt hec dicit dominus exercituum. Et abacuch. 2. Ue qui multiplicat non sua. et Amos sexto ve qui commeditis agnum de grege: hoc est paupere: et certe frequenter opes sic congeste corruunt: et non diu stabilimentum capit domus secundum illud Mantuani. Opes cumulans quas olim prodigus heres Dissipat: et pingues ferat in conuiuia mensas. Et nimirum: qui seminat in corruptione in corruprtione metet: et si fundamentum debile / fallit opus.

21

¶ Circa ista dubitatur an homo peccet opes colligendo in immensum sine aliorum iniuria: hoc est a nullo lucratur iniuste: sed naues in omnem differentiam positionis mittit animaduertens ad illud. Pro lucro tui pone diem quicumque laboras.

22

¶ Secundo dubitatur an licet thesaurizare.

23

¶ Tertio dubitatur: an auaritia sit vicium spirituale.

24

¶ Quarto dubitatur: an aliqua illiberalitas sit non peccatum: prout videbamur dicere et videtur quod hoc sit falsum: quia ab Aristotele. 4. Ethicorum extremum viciosum reputatur / et virtus inter extrema viciosa mediat.

25

¶ Ad primam dubitationem est difficile virum damnare qui opes sine fine aggerat: per media licita quantumcumque pauper erat a principio dummodo non peccat in nimis auide detinendo: hoc est dat vbi oportet. Et istud patet sic. da statum quod homo opes colligere potest: sic quod tot habitis non potest plura superaddere: et videtur quod non potes illum assignare.

26

¶ Ulterius: isti nobiles in terra et possessione habet millionem auri qui de ignobilitate ad nobilitatem potissimum per diuitias vt moris est conscendit: quare prohibebitur huic ignobili repente id facere quod in alia domo factum est successiue. Ulterius petrum medicem / Iosinam / et Laurentium / Iob / et plerosque quos litteratorum turba ad superos euexit gratis danabis: securius tamen esset non facere talem ascensum subitaneum in liberorum ditatione propter peccata que diuitibus extreme contingere solent. et ne de alto in imum ruant

27

¶ Insuper: maneat alta mente repostum apud nobiles et potentes quod multo satius est eis terminum eorum dominiis imponere: loquor de subiectis regibus et id cause est: cum multum principi in bellicosa gente vel diuitiis appropinquare videantur: vix regum iussibus obtemperant: et si stantibus his circumstantiis regibus parerent: sunt eis tanquam signum ad sagittam: et arx in iugo montis quam omnes contemplantur ob formidinem periculi in republica potentes contingere: praesentes hoc discant a tot opulentissimis et famatiisimis ducatibus et comitatibus in britannia: et alibi hoc modo funditus euersis. vbi domus mediocris fortune in imavalle locate permansere immobiles.

28

¶ Ad secundam dubitationem respondetur: aliquibus licet thesaurizare vt regibus pro de fensione reipublice aurum est neruus belli: et potissimum vbi ad bellum non progreditur miles sine stipendiis: et vbi populus regi non dans vectigalia tenetur bellum adire propriis sumptibus: adhuc opus est magna auri copia pro ducendis machinamentis bellicis ad aciem belli: vel ad demoliendas arces vel vrbes: vel ad protrahendum bellum vbi necessitas incumbit vltra sumptus populi: et ob multa alia quae in republica contingere solent: sic licet omnibus liberos habentibus thesaurizare paro filiarum matrimonio et pro alendis filiis secundum eorum statum. Ecclesia stici. Non egent thesauro: illa pecunia vltra statum vi¬ ri est danda pauperibus aurum habet ecclesia vt egem tium necessitati sibi et captiuis subueniat. vt Ambrosius dicit in libro de officiis. et auctoritas est canonizata. xii quaesti. ii. ca. Aurum. ecclesia habet vt non seruet: sed vt eroget et subueiat in necessitati bus: quid est opus custodire quod nihil adiuuat: an ignoramus quatum auri atque argenti de templo domini assyrii sustulerunt: Nonne melius conflat sacerdos pro alimonia pauperum si aliqua subsidia desunt quod si sacrilegus contaminat et asportat hostes. Non ne dicturus est dominus cur passus es tot inopes fame mori: certe habebas aurum vnde ministras ses alimoniam Cur tot captiui in captiuitatem ducti nec redempti ab hoste occisi sunt: Melius fuerat vt vasa viuentium seruares quam metallorum. his non potes responsum referre. Quid enim dices timui ne tempio dei ornatus deesset. Respondet aurum sacta non querunt neque auro placet: que auro non emuntur: ornatus sacrorum redemptio captiuorum est: et vera illa sunt vala preciosa quae redimunt animas a morte: ille verus thesaurus es domini quod operatur quod sanguis eius operatus est. Et post pauca. Nemo potest dicere cur pauper viuit: nemo potest quaeriquia captiui: nemo potest accusare quia templum dei est edificatum: neno potest indignari quia humandis fidelium reliquiis spacia laxata sunt. Nemo potest dolere quia in sepulchris christianorum requies defunctor est. In his tribus generibus: vasa ecclesie etiam initiata confringere conflare vendere licet: hec beatus Amhrosius et pulchre dum ecclesie sunt sufficienter exstructe et paupes notabiliter egent: vt plerumque est insipientis o ampliare templa nouas insulas ad partem / vel testudines erigere: neglectis pauperibus qui sunt templum dei spirituale: quia cate cuminus Martinus licet adolescens neglecto cultu sui corporis in illo casu chlamidem nudo partitus est exemplum episcopis et abbatibus relinquens: vt frena deaurata et mutatoria vestium relinquant: et memorie commendent inopes neglectos. Non negamus tamen quin episcopus vbi ecclesia minatur ruinam: vel non est culta secundum eius statum: vel prohonesta defensione eiusdem potest pecuniam in thesaurum pro tempore ponere. Nulla vna lex generalis hic sufficit: sed prudens habet omnia considerare.

29

¶ Ad tertiam dubitationem dicitur quod es vicium spiritualegula et luxus flagitia sunt corporalia: quia in eis consistit voluptas corporis est: sic de auaricia: bene est circa obiectum corporale vt circa pecuniam: sed hoc non sufficienter arguit peccatum esse corporale.

30

¶ Ad quartam dubitationem dicitur quod sic: nec extremum virtutis est vicium quando actus virtutis est de consilio vt de actu liberalitatis contingit: illic vtrumque oppositorum es bonum: sed vnum est minus bonum / quod comparatum ad maius dici tur malum: sicut minus malum in ordine ad maius dicitur bonum: vt patet ex Aristot le quinto ethi. oc potest ostendi de extremo ieiunii quod temperanti am regularem includit vel de abstinentia. hoc ipsum patet de clementia quae pro extreno seueritatem habet: et tamen seueritas non est peccatum: sed de hoc futurus est sermo: quis potest si voluerit inuoluere aliquam malam circunstantiam propter nimiam spem positam in opibus: illiberalitas non dat: secundum illud Prouerbiorum vndecimo: qui confidit in diuitiis corruit. sed non est oportunum ad illud volare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10