Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem
1

QUarto et finaliter circa hanc materiam: et quinto circa hanc distinctionem quaritur An politia regalis per hereditariam successionem eidem prestet per electionem. Similiter an politiam laristocraticam et tymocraticam politia regalis anteeat. Aliquas notaciunculas de vocabulorum acceptio nibus premittemus: post hac conclusiones aliquas ad questionem ponemus. Due sunt politie. vna recta. et alia politie recte labefactatio. Et politia recta tres habet species: que sunt / politia regalis vel monarchia. politia aristocratica: et pouitia tyimocratica. Politia regalis est quando vnus dominatur intendens bonum commune subditor tyranis est labefactatio monarchie. sed in hoc conueniunt quod preest: sed in hoc discrimen habent: d cit Aristoteles octaui Ethicorum decimo. Nam tyrannus qui dem suum: rex autem eorum qui ab ipsoreguntur considerat commodum. Politia aristocra tica est illa que paucis et bonis dirigitur vt olim erat inter romanos: eligebantur interdum duodecim approbati et boni testimonii quos vocabant bonos homines a quibus tota ciuitas regebatur. De aliquibus casibus dicitur quod facti sunt tempore bonorum hominum de aliis autem tempore consulum: Et hoc patet ex termino / ares i. virtus. hinc inlucem abiit maiores in populo: et qui eum rege¬ rehabent optimates appellantur: quia optimi de bent preesse. Sed si illi pauci non intendat commune bonum: sed pro proprio laborant emolumento opprimentes alios: tunc est transgressio aristocratice politie et est obligarchia. Iterum habemus ex dominio paucorum duas politias. vel in politia multidominaturi et hoc est distinguendum: vel circa bonum commune laborant proportionabiliter pro diuitibus et in opibus: et tunc est politia tymocratica. Si laborant pro proprio comodo in iacturam diuitum tunc est illus politie labes: et vocatur democratica. Et creberrime iste politie sut mixte: apud agyropilon optimorum potestas: et censu potestas vocantur vel politia popularis. Istis notatis pono conclusiones.

2

¶ Prima est. Politia regalis politie aristocratice et tymocratice prestat.

3

¶ Secunda conclusio. Politia aristocratica politiam tymocratica antecelsit. Ex istis duabus seet quitur

4

¶ Tertia conclusio: correlarie quod monarchia in regno censu potestatem anteit.

5

¶ Quarta conclufio. Conducibilius est habere regem per hereditariam successionem quad per electionem.

6

¶ Quinta conclusio. Opposito modo est in malicuis oppositis. Istis politiis puta popuiaris potestatis labes est minima et tyrannis est pessima.

7

¶ Prima conclusio probatur sic: scilicet quod politia regalis est optima. In toto vniuerso est vnus deus quoniam pluralitas principium est mala. xii. methaphisice. Motus spherarum inferiorum a motu primi mobilis reguntur. In toto homine est vnum principale membrum scilicet cor: a quo reliqua influctia capiunt In vno alueario praeest vna apes (vt Aristoteles idem de animalibus dicit). Et Uirgilius in Geo Ricis: ergo conueniens est dare vnum monarcham in toto regno.

8

¶ Et istud adhuc confirmatur ratione. Nihil est quod rempubli. magis augeat quam pax: et quod eam magis eneruat quam bellum: secundum illud Salustiiin Iugurtha. Concordia parue res crescunt: discor dia magne delabuntur: sed sic est cst vnus toti reippreest optime seruatur traquillitas: igi. Et hoc patet in principe militie exercitus. Nam da duos: diuisis capitibus: vt crebro in vsu est. Scinditur in contraria vulgus in exercitus internicium. Tot ad hoc exemplaadducere possum eorum que in hac tempestate contige runt quod non est opus recursu ad monumenta maiorum.

9

¶ Preterea arguitur ad idem: et istud debet multum mouere. Semper politia regalis aliis duabus politiis erat diuturnior / stabilior / et magis aucta / vt patet legenti veterum annales. Sed ex prteritis pars prudentie est augurari de futuris et concludere de praesentibus: igitur. Rursus quod approbatur ab omnibus est solidius quam illud quod a paucis admittitur. pauci citius delirat quam multi: sed ab orbe condito ferme vbicunque locorum et omnium tempore erant politie regales: et non alie due: ergo iudicium est quod ipsa aliis duabus praestat. Amplius in politia aristocratica maior sequitur labes quod in politia regali: et ipsa est magis violenta. ergo ipsa est peior. Consequentia claret: in istis proprie non capimus comparatiuum: et antecedens patet: da optimates in quocunqu numero libet in idem redit: facile sequitur eorum dis¬ sensio: sint duo. Sicut Alexander respondet ad Darium post primam victoriam: nec celum duos soles nec regnum duos reges suscipere potest: vel duos recto res quocunque nomine voces. Et propterea operibus factis in secundo die non benedixit deus. Super quo verbo dicit vna glosa. Numerus binarius est infamis: quia primo ab vnitate recedit. Et licet hoc facile est impugnare: aliquid coloris habet. Finaliter istud patet ex iacturis que regulariter continguunt in duabus aliis politiis rarissi me in politia regali: quia difficilimum est aristocraticam sine tymocratica: et communiter miscentur vt patuit inter romanos vbi erant prouocationes nunc ad pleben nunc ad senatum: sed in tali mixtione seminarie discordie sunt in promptu quia vel iudices erunt nobiles: et sic multa in fauorem nobilium concludent. Si ignobiles pro plebe omnia facient. Si des tertium membrum quod sint mixti ex his vel in numero pari erant nobiles cum ignobilibus vel in numero maiori. Si primum: quis concludet / nobilis vel ignobilis: Si plures pro vna parte sunt itlites et dissensiones. Sed dicet mihi quispiam: licet hoc argumentum prima fronte aliquid coloris secum affert tamen contra me concludit: quia sic argumentaris Rex in toto suo regno est nobilissimus ergo pro parte nobilium concludit: et sic murmura bunt plebei. Sed ista obiectione nulla primo assigno quod multum in hac parte mouere debet quod inter nobiles et patricios romanorum ex vna parte et plebem ex altera creberrima scismata subortasunt: hoc patet eorum annales legentipost eiectum Tarquinium superbum: et apud genuenses: et potissi mum a quinque vel sex anis praeteritis in regno non audes hanc quaerimoniam omnes sunt reges: quia leuat a plebeis stipendia a nobilibus honores et militiam in bello pro tuenda republi. et nobiles et ignobiles humanitate prosequitur sicut filios: sicut dicit Aristoteles octaui Ethicorum decimo: sic inquiens. Societas enim patris ad filios regni prese fert effigiem Nati nanque patri sunt cure. Et ad hoc fulciendum poetam citat: ait inquit Homerus. iouem patrem appellat: ipsum nanque regnum imperium est suapte natura paternum. inc homerus agamennonem laudans pastorem grecorum appellauit Regis est vnicuique tribuere quod iustum est secundum illud maronis. Parcere prostratis et debellare superbos Et sicut ille benardita postea benedictus maximus pontifex dicebat romanum pontificem non habere consanguineos cum aliquid praeter rationem ab eo exige rent vnionem sanguinis introducentes. sic regi imaginabere nec nobilem nec ignobilem. sed personam neutram: et Aristoteles vocat eos in politicis semideos. et hoc est verum dum obtuitum vnius oculi super nobiles iactat. Altero oculo plebi conniuens quod nullo pacto in multitudine conueniet vt ex reuolutis temporibus deprehendere potes.

10

¶ Secunda conclusio probatur. politia illa malior vel minus mala que maxime ad politiam optimam accedit: sed aristocratica politia est huiusmo di: quia in ea est paucitas. Secundo hoc potest con¬ firmari ex minori labe que ex ea sequuta est quam ex tymocratica. igitur. Certe nulla est peior pestis in vna politia quod regi ab indomitis ignobilibus et multo satius est a nobilibus regi. Et cum ignobilis genere sim ex affectione non adducorvt clare intueris: sed res ita sese habet et Aristoteles. 3 politicorum. Et nobilibus communiter nobiles ortos esse dicit in teneris annis rectius educantur: stemmata maiorum pre oculis habent que eos ad facta laude digna incendunt: vt communi diuerbiodicunt. Asperius nihil est misero dum surgit in altum Respubli. gallica vix vnquam talem cladem passa est sicut ab effrene vulgo ignobilium: vt patuit illa tempestate qua Ioanne francorum regem Richardus vicallie princeps in angliam victor traduxit. peridem tempus eo processum est vt Stephanus Marcellus mercatorum parrhisiensium praepositus. Conflauum campanum mareschallum spectante delphino interemit: et parrhisienses caputiola delphino: et aulicis dant Identidem tunc insolens turba agricolarum fex hominum in beluacensium territorio duce Guillermo calleto surrexit: que si extincta non fuisset per nobiles florentissimum regnum euertissent.

11

¶ Tertia conclusio probatur: quicquid est melius meliori vel minus malo non refert: est melius minus bono sed monarchia in regnis est melior politia aristocratica vt ex prima patuit: et aristocratica tymocracie praestat ex primissa: consequens est politiam regalem tymocraticam longe antecellere.

12

¶ Quarta conclusio probatur. Illud est conducibilius in republi. quo concordia in ea magis alitur: et ipsa magis incrementum accipit. Quia ille est potissimus finis in politia terrena ciues concorditer viuere: et eos insufficientibus opibus conalescere: sed hoc fit per hereditaria successionem regum. Quod probo: quia da oppositum institutio regum ibit per electionem: statim nobiles: et facinorosos viros: et cordatos videbis ad arma ruere praecipites: quia facile erit inuenire in vno regno tres vel quatuor factiones: vel binas lites continuantes sine fine. Difficilimum est duas domos equaliter potentes: vel paulo inequaliter potentes: mutuo equaliter viuere considera vel longa continuata odia inter vrsinos: et columnenses / et vbilibet: sed istud non contingit vbi est hereditaria successio. scitur ad quem spectat hereditas. Insuper: interea temporis quo eligeretur rex essent grassationes et scelesti viri: et diu duraret scisma crebro eligendi.

13

¶ Tertio sic argustur: si repente aliquis exaltare tur. et inopinate egre res secundas talis ferre potest: hoc non contingit in hereditaria successione: hoc heredem non latet ab exordio quo ratione vtitur: quare propter dyadema regni adeptum non fit insolem tior.

14

¶ Quarto sic arguitur: accipe duas domos equales scilicet a. et b. si vnus de familia a. eligatur inregem. egre domus. b illi paret si antea erant familia res: electus rex eadem familiaritate vtetur. Et nimiafamiliarit as parit contemptum: vel minori et alter indignabitur modo indignatio scisma ministrat.

15

¶ Quinto sic arguitur. stat duas domos in republi. habere inueterata odia inter se vt. c et. d. si vnus de. c. familia eligatur in regem d. domum opprimet ne vicissitu dine rerum ipsa dominetur: et fortasse penitus eradicabit. Si dicas: dabuntur ei consules. e. tota republi. quorum consilio et ope omnium moderabitur. Contra: tunc erit politia tymocratica vel aristocratica vel ex his conflata et non regia. Et sic de maiori bono in minus bonum descendes.

16

¶ Sexto sic arguitr: quando sunt certi here des instituendi tunc bene erudiuntur in moribus: et in teneris annis in honore a magnatibus habentur: et ab aliis distat sicut parui dii gentilium quos semideos licet falso putabant et talibus multo facilius parent quam ante equalibus.

17

¶ Septimo sic arguitur: quam do sumus assueti habere vnam domum continuo regnantem illam domum communiter plus diligimus quam regemde nouo institutum. Uide quam affecti sunt inferiores picardi et Flamingi suo principe quod non reprobamus: vbi varie domus succederent eis non sic immobiliter adhererent: et sic est in aliis regnis dum rex habenas regni prudenter moderat ab omnibus suis laudat omnibus est cordi in prandio et in cena pro eius valitudine opem dei implorant.

18

¶ Octauo arguitur. Ex ista inueterata affectione spem maxima infuturis expectant et principem dum in iuuenilibus anis est Alexandro Macedoni Iude machabeo / vel alteri magnanimo antequam sciant quid futurum sit comparant. Et ex isto amore in hostium regis odium incenduntur: ita quod verbo et facto et maledici: et malefactores fiunt. Citius longeuus leodiensis se in flumen praecipitari permisit a diro satellite Burgundo antequam diceret viuat Burgundus: et tantum pertinacie in iuuenibus inuenies quod in vna patria dico in multis aliis intelligo.

19

¶ Nono arguitur sic. si filius regis non debet succedere patri in regnu pater colligeret opes reipubli. per fas et nefas: vt filium ditaret et extolleret neglecto bono communi solum oculum ad bonum particulare haberet: istud non contingit dum liberi eius vel proxime ei coniuncti succedant. filium reputat alium ipsummet quia est suus effectus / et quia causa in illo relucet. Propterea Aristo. viii. Ethicorum dicit patrem plus diligere filium quam econuerso: hec lex data ade et omnibus filiis eius. Propterea Dauid mirum in modum gauisus est de hereditate eius a domino in sua posteritate concessa. vt patet secundi Regum septimo. Quis ego sum domine deus meus: et que domus mea: quia adduxisti me hucusque. Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo domine: deus meus: nisi loquereris etiam de domo serui tui in longinquum: ista est enim lex Adam domine deus.

20

¶ Quinta conclusio probatur auctoritate Aristotelis et sua ratione. Illud quod opponitur optimo est pessimum: tyrannis politie regalis opponitur: et ita consequenter: igitur propositum. Item quinto politicorum: omnem labem contingentem in duabus vltimis politiis contingere ostendit in tyrannide et aliquas alias: ergo propositum.

21

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic de politia regali ad aristocraticausavt emendetur respu. descenditur: ergo aristocratica est melior antecedens patet: de Tarquinio superboab vrbe eiecta in policiam aristocratica vel tymocraticam descensum est: igitur. Confirmatur a signo. flor¬. bat romanorum imperium latissime dum a senatu regeretur. dum ad monarcham redactum est ipsum paulatim vires amisit: ergo politia aristocratica vel ex his mixta monarchie praestat. Idem patet in hac tempestate de venetis qui Cipro Crete Dalmatie: et alicui parti italie imperant.

22

¶ Ad primum conceditur quod descenditur de tyrannide ad alias politias: quia tarquinus pro arbitrio sine ratione omnia moderabatur quod nullo pacto est ferendum. Sed rarissime vel nunquam de politia regali in alias politias itur: et si vsquam hoc contingat ex simultatibus potentum non itur de minus bono in magis bonum: sed potius contra.

23

¶ Ad confirmationem fateor parum auctum est imperium sub imperatoribus super imperium quod acquisiuit senatus. Nec vsquam tale imperium in terra repertum est: licet Alexander Macedo totam asiam ei subegerit. Toti europe et aphrice cum bona portione asie romani imperitabant circa illa respublica a prudentissimis regebatur. vt patet de eorum laude cumulatissime: primi Machabeorum octauo. vbi dicitur et et audiuit Iudas nomen romanorum: quia sunt potentes viribus et acquiescunt ad omnia que postulantur ab eis: et quicunque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus et audierunt prelia eorum: et virtutes bonas quas fecerunt in Galla cia qui obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum: et quanta fecerunt in regione hyspanie: et quod in potestatem redigerunt metalla argenti et auri que illio sunt: et possederunt omnem locum consilio suo et patientia et que sequuntur: quomodo hoc venit ex illo felici tempore: et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura vt magnificaretur in ea: et quia curiam fecerunt sibi et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine vt que digna sunt gerant: et committunt vni homini magistratum suum per singulos annos dominari vniuerse terre sue et omnes obediunt vni: et non est inuidia neque zelus inter eos: sed istud erat solum pro illo paruo tempore tot vaframen ta inter eos contigerunt post reges eiectos sicut tempore Tarquinii: tempore quo Apius et decem viri praerant iam populus clamabat quod pro vno rege malo eiecto decem quorum quilibet erat peior subditio erant. Considera rabiem que erat inter domum Syi le et marii: casum Catiline et Cethegi: immo Iugurtha callidus cum roma egrederetur vt post homilcarem in aphricam proficisceretur fertur sepe tacitus respexisse postremo dixisse vrbem venalem et mature perituram si emptorem inuenerit. oc idem patet debellis ciuilibus inter pompeium magnum et Cesarem et de innumerabilibus aliis transgressionibus que tempore senatus nunc inter vrbes primores nunc inter nobiles et vulgus contigerunt: politia romano rum quo ad multa erat tymocratica: quia in rebus arduis et in multorum magistratuum electionibus: et ma plebiscitis recursus erat ad multitudinem et senatus erat ordinatus a toto populo: raro accedit adhuc aliqua politia aristocratica simplex. De venetis non insisto: eorum respu. non est magne molis plerique sunt reges eis potentiores. Secundo non loquendum erit de his que raro contingunt: sed que regulariter in vsu sunt: raro aliquid boni habebis in istis politiis quae per leges municipales viuunt relicto rege: quod patet ab effectum dum quaelibet vrbs in grecia se traxit ad partem omnes simul iugum seruitutis experte sunt: quot seditiones Genue inter primores vrbis contigerunt tempore quo superiorem non cognouerunt facile est ex eorum annalibus deprehendere. De florentinis non loqui est / multo satius foret helueciis lubecensibus: et ceteris germanis sub eodem principe stare quam ad partem se retrahere: hoc conduceret reipu. christiane et eorum politie: quia sic vnite et Othomanno resisterent solidius et eum ab europa eiicerent. In ore omnium notissimum est illud salustianum quod antea recitauimus. Concordis parueres crescunt: discordia magne dilabuntur. Secundum verbum christi omne regnum in se diuisum desolabitur Mathei. xii. Apprime conducit non modo habere vnitatem ad caput: sed quod caput ipsum late dominetur potissimum in terris hosti fidei vicinis: heu hoc ex perimur in europe dedecus quae asie et aphrice dominari solet per vires vnitas in othomanno. Et si regna hyspaniarum essent sub variis regibus sicut interdum solent diuisa: difficilius tamen proficeret sicut nunc proficiunt et domi et foris in armis.

24

¶ Secundo arguitur. hoc vi detur esse contra Aristotelem iii. politicorum. xii. Quipolitiam aristocraticam monarchie ante ponere videtur: inquiens. Si quidem vir studiosus quaniam melior sit praesse debet vna autem duo boni meliores sunt: hoc est enim quod homerus ait duos simul euntes: et optatio agamennonis vtinam tales missi decem consultores adessent: et paulopost. Forsan vero absurdum videre posset si melius discernat quis duobus oculis et duabus auribus audiat et duobus pedibus duabus: que manibus agat quam plures pluribus: cum et nunc quidem reges et tyranni oculos sibi plures comparent et aures et manus et pedes. Nam et eos qui sunt in magi stratu et suos amicos vna principatus participe efsiciunt curationem rerum eis committendo: qui nisi sint amici non faciunt secundum illorum intentionem: si vero sunt amici sunt et illorum: et principatus cum amicus par sit et similis quare si eos censet praeficiendos: certe pares: et similes gubernatio praesse censet oportere. Et Aristoteles dicit barbaros citius pati reges imperio regnare quam grecos: ergo prudentis est a politia regali discedere cum greci secundum eum septimo politicoram sunt aptissimi ad dominandum propter prudentiam et animositatem. Respondetur Aristoteles solum disputa tiue procedit in illo capite: patet eum consideranti. Pro in dubitato tenet octauo Ethicorum: et crebro in politicis quod politia regalis est longe omnum politiarum prestantissima et ad hoc rationem habemus tam a c ausa que ab effectu. De hoc quod dicit de duio grecorum aliqua dica: quis scit si non erga suos grecos nimis a ficie batur. et hoc esse poterat amor patrie: et eius anales melius quam ceterarum gentium cognouit. Secundo erat ad parentia de grecis in diebus eius: tum ex parte sapientie: et tum ex parte imperit quod tunc in grecia pollebat: imperia et studia solent semper esse matrimo¬ nialiter coniuncta: sed si greci paruissent vni capiti (heu prohdolor) non essent sic oppressi. Superborum et insipientum hominum est non parere regi. magna minorum et sapientum regibus scire obsequi vbi par est. Si intelligat de barbaris id est alienigenis a grecia sicut vocabulum ipsum interdum accipitur hoc non est verum: sed per barbaros intelligit efferatos sicut: septimo Ethicorum. loquitur philosophus. Et ad rationem quam videtur capere illa non est contra politiam regalem: rex debet habere consules sapientes quorum consilio vtitur et sic habet multas aures et multos oculos et argumenta vadunt contra virum qui propriovtitur capite patre ratione. Sicut dominus Bresenis Ludouico vndecimo dicebat quod miraretur de magnitudine sui equi qui exiguo erat: hoc scite exposuit eo quod totum consilium regni ferret / ac si aliam facete incusasset quod sapientum consilium non admiserit. Sed contra: forte dices vel rex tenetur parere consilio sapientum vel non. Si primum non habet plene dominium in regno plus quam rector in vniuersitate vel consul interromanos: et sic hac via Saul et Dauid non fuissent maioris auctoritatis in Israhele quam Heli et Samuel: et reliqui Israhelis iudices. quod non videtur dicendum: immo tunc alii erant eo superiores: si non hoc est contra Aristotelem et solutionem datam. Respondetur: quod rex tenetur sub pena peccati acquiescere consilio sapientum et ex hoc non sequitur sapientes sunt super eum Salus autem vbi multa consiltia: prouerbiorum vntedecimo et duodecimo eiusdem. Qui autem sapiens est au dit consilium: et decimotertio. Astutus agit omnia cum consilio. Nunquid Roboam decem tribus annis sit consilio sapientum spreto. sicut multi regna pardiderunt spretis consiliis. Sed contra istud arguitr: ex isto sequitur si rex tenetur acquiescere consilio quod sua politia non erit regalis sed aristocratica. Responsio consequentia est nulla etiam dando tibi aliam propositionem quae consequentiam / etiam fulcire videtur quod quando rex videtur incorrigibi lis: et omnino reipublice inutilis quod deponendus esset: totum istud non sufficit ad politia aristocraticam. politia ecclesie ex institutione christi est regalis et optima. Non obstante consilium in aliquibus causis dat eius libellum repudii: sed quia est super vnum quemlibet et auctoritatiue condit leges positiuas in quibus dispensat: licet teneatur acquiescere consilio sapientum dato quod super ipsum fuerint: hoc politiam regalem non infringit Secus est in politia aristocratica vbi nullus preest auctoritatem habens perpetuam: et si perpetuam habeat potest deponi et alter institui sine culpa eius cui etiam dantur a communitate ad secum iudicandum ita quod de necessitate tenetur concludere a maiori parte: vt rector in vniuersitate parrhisiensi: vel abbas in cenobio / vel decanus in capitulo: duin venetis: consul in romanis / et eorum leges positiuas seruare cogitur: licet interdum in aliquibus minutissimis datur ei auctoritas. rex autem regulariter in positiuis dispensat et ad nutum de officiis temporalibus et bello subeundo disponit / licet cogatur in causis arduissimis consulere pares sui regni qui vicem gerunt totius communitatis vel tres status vt modus loquendi est alicubi vel electores imperii: vt alibi est modus: et istud sufficit dicere regulariter: quia non sunt ponenda discrimina metamphysicalia: sed secundum materiam subiectam loquendum est.

25

¶ Tertio arguitur sic. vnus homo est magis corruptibilis quam multi ira vel odio vel qua uis alia affectione facilius a veritate abducitur quaevna multitudo: ergo vtilior ad iudicandum est politia aristocratica quod regalis. Respondetur: si vnus homo vteretur proprio suo capite hoc est verum: secus est vbi consilio sapientum acquiescit ita cito vel citius multitudo equalium presentetur quae vbi vnus presidet inter sapientes.

26

¶ Contra quartam conclusiouem arguitur sic. probando quod melius est habere regem per electionem quam per hereditariam successionem: et hoc sic: rex debet supereminere aliis virtute: vt patet octauo Ethicorum: sed hoc non potest esse per hereditariam successionem cum sapientes secundum Aristotelem in probleumatibus: et per ex perientiam frequenter generant stolidos: sed per electionem ista non contingerent cum maxime idoneum in tota rex eligeretur ad hoc: hoc est maxime idoneus ad regnandum: nec valet dicere quod in vna rationum predixi interarguendum quod nimis sollicite per fas et nefas opes suis liberis vel spuriis colligeret: quia sicut antiquitus fiebat in taprobana caperetur vnus senex non habens pueros qui in regem eligeretur: et vbi postea procrearet filios a magistratu deponeretur.

27

¶ Et confirmatur: quia si regnum dabitur huic familie nonnunquam dabitur mulieri: et sic exteras gentes dabitur que non curabunt salutem reipubli.

28

¶ Ad illud concedo: quod dicit Aristoteles quod debet supereminere de congruo non de necessitate: quia oportet capere reges secundum quod inueniuntur. Secundo distinguo illam: rex debet semper supereminere vel semper in sua persona: et hoc est falsum: vel in se et in suis sapientibus. et sic ego concedo et hoc sufficit sicut dicitur cuius est condere eius est interpretari: et tamen imperator in persona non condidit leges Cesareas sed Cheophilus et Dorotheus et Tribunianus sacri palacii exquaestor: vt patet in exordio codicis et institutionum: et tamen dicuntur leges Iustiniani: quia sapientibus conditas approbaui Auctoritatiue: et vulgo dicitur leges sunin corde imperatoris: hoc est in sapientibus quam sunt cor eius: et sic dato quod filii regum patribus imprudentiores sint in persona: hoc potest suppler per prudentes: rex imprudens in persona maiori eget consilio quod prudens: et vnum addo si monitis sapio tum acqeuerit iudicabitur prudentioribus circuspectior. Et istud est solum temperarium prudentes s i beros imprudens etherato generabit: hoc quod alle gas de taprobana esto quod vnum argumentorum euacuet reliqua non extinguit: non euitarentur tumultuationes in reipubli. perniciem: et ad hoc etiam alie rationes adducte fuere.

29

¶ Ad confirmationem de mulieribus respubli. potest leges statuere quod hereditas per legem masculinam descendat: etiam non est opus: leges ille sunt sufficientes quod femine si mares non affuerint succedant ille: sunt solum leges positiue sic quod vtraque pars contradictoriarum legi nec vel diuine non aduersatur. Si teneatur vt multi probabile existimant quod christus secundum humanitatem fuit rex iude multi consequenter concedunt quod beate virgini debebatur regnum: sed de hoc solum exemplariter sic dictum apud nostrates et castellanos mulieres succedunt: et licet regnum transeat ad exteros hoc est ad verum alterius patrie liberi eius mediate vel immediate nati erant in regno. Etiam non est proprie deextragente qui matrem habet de regno immo est de securiori latere vt aiunt de regno.

30

¶ Secundo arguitur: maximus pontifex eligitur: et non vadit per successionem sicut in lege mosayca de Aaron et filiis ergo ita debet esse in regibus. Et iterum hoc confirmatur: imperator per electionem et non hereditatem eligitur. Similiter panonie rex creberrime: et sic maxime idoneus eligitur vt patuit in Matthia Ioannis Henniadis filio qui turcorum impetum solus compescuit sic eligitur rex Northugie quo ad aliqua regna immo sic memphicus rex soledanus syrie hac via procedit.

31

¶ Ad secundum dicitur: quicquid sit de Aaron tamen reges iude per hereditariam successionem regnum habuerant: vt patet de genealogia christi Matthei primo. Et hoc Dauidi et eius semini promisa sum est vt supra recitauimus. Non fiunt inconuenientia in electionibus maximorum pontificum que in regum electionibus contingerent cum pontifices maximi vel a cardinalibus vel in sacrosancta synodo vniuersali deputatis cum his eligantur: isti sunt viri ecclesiastici et maturi qui eligunt verbo et ratione: et non ferro pro eligendo digladiantur Nulle sunt preces armate nec spes vlla est quod ferrum eligendo opem afferre potest: sicut foret in electionibus regum vbi temporales eligerent et si senibus et quidem ecclesiasticis ius eligendi impartiretur praeces armate ex parte eligendorum principum porrigerentur: potentes et nobiles pauperes et ignobiles electionem neutiquam tolerarent. Plerosque religiosos viros humillimos in suis cellulis orantes in maximos pontifices electos vidimus vt mendicantium et non mendicantium religionibus lucidum est contemplari

32

¶ Ad confirmationem dicitur: licet ita sit in regnis de quibus est mentio facta: multo melius fieret si per hereditariam successionem regna illa haberent. stat tamen in casu dare virum meliorem per electionem quam per successionem: vt in magnanimo pannonie Matthia contingit: sed nos loquimur de his que regulariter contingunt. Etiam creberrime eligunt viros eiusdem familie et potissimum dum eos potentiores vident: et non modo vnum quemlibet de familia: sed proximum heredem. De memphico rege esto quod tyrannice illa qua habet vsurpat Duo dicam quae nostra dicta confirmant: vnum est. quod ordo pugnandi et imperandi Othomanni magis suum imperium auget et nobis officit quam soledani. Secundum quod melius terras in oriente proteximus dum erant plures soledani quam existente vno.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5