Quaestio 7
Quaestio 7
An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum
¶ Distinctionis. xliiii. Questio Ultima. Ntimo circa hanc distinctionem. Queritur: an quis per peccatum mortale perdit dominium rem suarum Mouetur hec quaestio propter dominum Armacanu ybere nie primatem quae capite quarto libri decimi ad Armenos tenet quod nullus existens in peccato mortali habet verum dominium apud deum: sed est tyrannus / fur / aut raptor merito vocandus / quamuinomine regis principis aut domini. propter possessionem seu propter successionem hereditariam / aut propter approbationem populi sibi subiecti aut propter aliam legem humanam retineat: nec verum habet dominium donec peniteat et penitentie gratia eum in statu deo acceptum restituat. Ecce verba illius celebris viri nequeo satis mirari quomovir ita eruditus in scriptis bibliacis talem cocsionem posuerit.
¶ Contra eam sic arguitur. Ex ea sequltur quam quicunque rex est in peccato mortali desinit esse rex ( loquor de illo qui fuit rex secundum eum) quia est repugnantia in adiecto dare regem in peccato mortali. Ex hoc sequitur quod desinit esse dominus tunice sue: nec potest commedere tempore quo est in peccato mortali non potest habere vsum cibi et potus: quia rebus vsu consumptibilibus proprietas non distinguitur ab vsu. Ista sunt mirum immodum extranea: et quod sequantur patet intelligenti. Item tunc periret omnis certitudo dominii. Sed hec vltima ratio vix vinceret: quia apud aliquos theologos: immo beatum Thomam occultus hereticus dominium rerum suarum amittet: et tamen incertum est aliis quis est hereticus quis vero non. Propterea aliter arguitur. Multi erant reges veri ta inter infideles quam inter fideles qui habebat vera dominia tempore quo erant in peccato mortalhoc patet. Dauid tempue quo cognouit Bersabeam / et Uri am eius virum fecit occidi. erat verus rex Israhel et tamen tunc erat in peccato mortali: immo in maximo peccato contra illum optimum militemi Sed forte dices. pro tunc non erat rex Israel: sed protempore quo penituit erat rex Israhel: quia semper manserat consensus populi in eo: sed ineptitudo erat ex parte eius: sed cum reddit ad gratiam incipit habere iustum titulum in regno Israhel et iude: et ignorantia inuincibilis excusat alios ei parere. si sit aliqua via eum defendendi erit hec.
¶ Et confirmatur per vnum simile quod responsio habeat aliquid apparentie. Si quis bubulcus ineruditus subiret prouinciam episcopatus qui est electus a capitulo confirmatus et consecratus: talis peccat tenendo beneficium cum est inidoneus: si successu temporis euadat in virum idonenm non peccat tenendo beneficium proptertitulum quem ante habebat.
¶ Sed contra hoc. Non sufficit ad hoc quod homo sit idoneus pro beneficio vel regno. non oportet quod semper sit in gratia / quod patet. Meretrix per peccatum lucratur pecuniam: similiter et Histrio etiam quam non tenentur restituere. ergo in peccato praesent illam pecuniam tenere. Insuper scriptura vocat aliquos reges tempore quo erant in peccato ergo illa via euadere non potes. consequentia claret. Et probatur antecedens de Saul tempore quo persequebatur iniuste Dauid adhuc erat rex: et in peccato mortali: ergo propositum. quod mansit in peccato mortali non eget probatione: sed quod manserat rex probatur ex confessione ipsus Diuid quem persequbatur primi Regum vigesimo sexto ait Dauid ad Saul audi oro domine mi rex per cum serui tui. hoc non dixisset Dauid si putasset quod sus per peccatum mortale regni sui dominium amisisset et 24. eiusdem. cum Dauid habitaret in locis tutissimis Engaddi. et paulopost. Cum Saul spelumcausa ingressus est: vt purgaret ventrem in qua Dauid et vi ri eius latebant qui Dauidi dixerunt. ecce dies de qua loquutus est dominus ad te: ego tradam tibi inimicum tuum vt facias ei sicut placuerit in oculis tuis. et cum Dauid surrexit et praecidit oram chlamidis Saul silem ter. post hoc percussit cor suum Dauid eo quod abscidisset chlamidis oram Saul. dixitque ad viros suos. Pro picius sit mihi dominus ne faciam hanc rem domino mes christo domini: vt mittam manum meam in eum quoniam Christus domini est viuit dominus qui nisi dominus percusserit eum aut dies eius venerit vt moriatur: aut descendens in praelium perierit Propicius sit mihi dominus vt non mittam manum meam in christum domini. et confregit Dauid viros sermonibus istis et non permisit eos vt consurgerent in Saul: ergo Dauid iudicauit eum regem. non obstante peccato in quo erat. Idem patet de Salomone qui a multitudine vxorum deceptus est de Benadab regis Syrie qui triginta duos reges secum contraxit vt Samariam obsideret. tertii Regum. 20. Idem patet de Nabuchonosor et regibus Caldeorum: et de regibus Egypti hoc patet de malo Achab filio Amri. de quo dicitur tertii Regum 1I8. Et regnauit Achab filius Amri super Israhel in samaria 22 annis. et fecit Achab filius Amri malum in conspectu domini super omnes qui fuerunt ante eum: nec suffecit ei: vt ambularet in peccatis hieroboam filii Nabath. Insuper: duxit vxorem Iezabel filiam Methaal regis Sydonio rum. Et abiit et seruiuit Baal: et adorauit eum: et posuit Aram Baal in templo aal quod edificauerat in Samaria. et plantauit lucum et addidit Achab in opere suo irritans dominum deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerunt ante eum Non obstante iste pessimus Achab. et pessimus Manasses opti mi viri filius reputantur reges Israhel. et iude Et brevi ter inter reges Iuda nulli erant boni reges nisi Dauid Eechias / et Innocentissimus Iosyas. Reliquivel non abstulerunt effeminatos vel excelsa. bene erant aliqui alii boni in respectu. et tamen omnes isti cum regibus Israhel pessimis apud sacras hy storias bibliacas reges appellantur: legenti scriptu ras ista sunt ita perspicua quod inane est plura in medium afferre ex sacra hyitoria. Iste erat error contra Ioannem viclephum. et Ioannem hussum in sacrosancta synodo constantie damnatus. qui dixerunt sipapa sit perscitus et malus. et per consequens membrum diaboli non habet potestatem super fideles ab aliquo sibi data nisi forte a cesare Is est error octauus ab his recitatus qui eos collegerunt et 15. est illic reprobatus. Nullus est dominus ciuilis nullus est prelatus: nullus est episcopus dum est in peccato mortali est error pauperum de Lugduno: et quidem pestifer. Sed forte dices Saul non erat rex Israhel tempore illo quo persequebatur Dauid. quod patet primi Regum. 15. Samuel dixit Sauli proeo quod abiecisti sermonem dominus abiecit te dominus: ne sis rex et cum apprehendit summitatem pallii eius scissa est. dix it Samuel scidit dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. Et i6. eiusdem vnxerat Dauid in regem. ergo probatio de Saule nihil valuit.
¶ Respondetur. ponitur preteritum pro futuro: sicut In omnem terram exiuit sonus eorum quod dicitur a psalmista de apostolis: et hoc quia propheta vidit futurum certum sicut et preteritum. non est credendum more aliquorum quod vltra electionem dei requiratur consensus populi: quia siue populus contradicat siue non. sufficit dei auctoritas in transferenda regia dignitate vel quocunque alio dominio. non est idem de rege terreno contradicente toto populo.
¶ Sed contra istam conclusionem arguitur sic. Quicumque peccat mortaliter conmittit crimen lese maiestatis in deum: sed talis est priuandus dominio rerum suarum.
¶ Et confirmatur perDionysium in epistola ad Demophilum monachum qui non est gratia illuminatus non est iste sacerdos: sed inimicus dolosus delusor suiipsius et lupus contra dominicum populum pelle ouina armatus.
¶ Ad primum nego maiore quod quis priuetur bonis suis ob crimen lese maiestatis: et ius positiuum humanum: et tunc est crimen lese maiestatis: quando quis hostili animo aduersus rempubli. vel principem animatus est: quod crimen heresi comparatur: vt in fine primi diximus ad auctoritatem beati Dionysii. distinguo quod talis monachus non est sacerdos vel sacradocens secundum Ethimologiam vocabuli sacerdos: et sic concedo hoc esse verum. interdum quia regulariter existens in peccato mortali non bene docet: non tamen volo negare quin existens in peccato mortali bene predicat et alios actus studiosos facit si intelligatur quod prohibetur ab executione sacerdotii: puta quod non consecrat vel non absoluit in confessione: et hoc nego: quia ipsum est falsum et hereticum. Quis aliqui canoniste dicant quod existens in peccato mortali non est eligibilis. vide panormitanum in ca fi. de cleri. ex com. mi. est vnum somnium panormitani Richardus Rodulphi hanc conclusionem colorat aliquibus auctoritatibus que non sunt magne molis propterea ad eas non respondeo. Et suspicor istum eruditum virum impremeditate conclusionem posuisse: nec eam fortasse relegisse. Ponere heresim non arguit hereticum si non concomitetur pertinacia.
¶ Respondetur. Duplices sunt serui. quidam sunt qui dominis ob sequuntur gratia seruientium vt pecuniam lucrentur proeorum commodo habituri pro tempore conuentionis: et isti proprie sunt mercennarii. Alii sunt serui lega les qui adulti se vendunt vel a parentibus vendum tur: vel in bello seruantr a morte qui dicuntur seruia seruando: vel cum libertus ratione ingratitudinis in seruitutem reducitur. l. Si manumissus. c de liber. et eo. libe. Istis notatis pono conclusiones.
¶ Prima est. Necessarium est habere seruos. Probatio: quia da oppositum periret hierarchia humana et nullus laboraret pro alio nisi ad nutum et sic homines non possent conuiuere. sicut in corpore vero sunt varie partes ordinate ad varia officia: sic incorpore mystico varia sunt officia: quia vnus non potest exercere: quia si instrumenta ad nutum domini moueretur non esset opus seruis: sicut Aristoteles primi Politicorum tertio. ex homero introducit. Si possent enim instrumenta ad iussum vel nutum domini suum opsconficere. quemadmodum Dedali aut Uulcani tripodes quos inquit poeta sponte sua diuinum prodisse in certame: sic et pectines texerent et plectra cytharam pulsarent: neque architecti sane ministris: neque domini indigerent seruis: sed instrumenta homerica habere non possumus: igitur.
¶ Secunda conclusio. Aliquos seruos legales habere possumus. Probatur. Aliqui sunt imprudentes mente et robusti corpore imbecilli: et mente perspicaces primos decet seruire et secundos dominari. vt vir asino dominatur. Hec conclusio est Aristotelis primi. Politicorum tertio / et quarto capitibus. Melius est esse rudibus qui seregere nequeunt vt prudentibus famulentur. Probatur conclusio. etia de seruis prudentibus. Insti. de iur. persona. §. Serui autem ex eo appaellatis sunt quod imperatores captiuos vendere subet / ac per hoc seuare nec occidere solet. Qu i etiam mancipia dicti sunt eo quod ab hostibus manu capiunt. Serui auto nascuntur aut fiunt: nascuntur ex ancillis nostris: fiunt autem iuregentium: id est ex captiuitate: aut iure ciuili cum homo liber maior viginti annis ad precium participandum sese venundare passus est. vbi imperator non facit discrimen inter prudentes et imprudentes: et melius est eis seruari quam occidi in belio. Et istud patet ex lege mosayca Exodi. 2I Si emeris seruum hebreum sex annis seruiet tibi / in septimo egredietur liber gratis. Et licet deus statuit terminum in seruis hebreis (quia specialus diuum in terra promissionis quam vspiam accepit) tamen poterant habere alterius gentis seruos perpetuos: quia statim dicitur Sinautem dominus dederit illi vxorem et peperit filios et filias / mulier et filii eius erunt domini sui: ipse vero exibit cum vestitu suo. Intelligit de vxore alterius gentis / et partus ventre insequitur.
¶ Tertia conclusto. Non est sanum colerico habere seruum nimis aniosum. Aristoteles primi Economicorum quinto capite dicit. Genera vero seruorum ad opfaciendum optime erunt neque timida neque fortia nimis: in vtrisque enim peccatum est. Nam et nimis timidi non ferunt laborem: et ferocibus non commode imperatur: sed prosequor conclusionem quam proposui: que sic probatur Colericus ex atrabile facile commouetur ad iniuria vel ad pulsandum seruum: et interdum sine ratione qui si nimis alosus fuerit non fert iniuriam / et ferrum vibrat in herum. Istud patet per casum qui in agro nouiomensi contigit de quodam seruo a domino inique ceso in campis: qui ad domum preceps iuit: ad cuius fastigium tres paruulos duxit / repagulo posito in ostio cum dominum appropinquantem videret / duorum filiorum vnum post alterum ad terram occisos proiecit: conueniens cum domino vt nasum abscinderet: vt tertius et soligenitus sospes maneret. quo facto adhuc tertium precipitem a domus culmine proiecit: et denique seipsum ne dominus vltione satiaretur. Scirem casus apud nostrates qui in diebus meis contigere ad illud propositum recensere.
¶ Quarta conclusio. Homo pacificus seruum extreme anosum non debet tenere. Probatur conclusio. Dato quod seruum non cedat nec illi inferat iniuriam tamen alter erit scismaticus: et dominum inquietabit: secus est vbi dominus esset in discrimine sue vite. habenda est ratio temporis.
¶ Contra secundam arguitur sic. Seruitus est contra naturam. Institu de iure persona q8 Seruitus autem est constitutio iuris gentium qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. ergo est contra naturam hec serustus. Item: nulli sunt tales serui in Gallia vel Pritannia quos adhuc viderim. ergo iudicium est quod ista seruitus non est iusta.
¶ Ad primum dicitur quaod est contra naturam hominis primo instituti. quia tunc non fuisset seruitus ad commodum domini sicut de seruitute legali contingit: et cum est de iuregentium non est contra ius nature: quia ius gentium omni humano generi commune est. Dicit imperator iure enim naturali omnes homines ab initio liberi nascebantur. Insti de iu. naturali gentium et ciuili ergo Ius autem et de libertinis "que res a iure gentium originem assumpsit: vt puta cum iure naturali omnes homines liberi nascerentur. Nec esse notam manumissio cum serui tui esset incognita. Sed postquam iuregem. sequutum est beneficium manumissionis. Et cum vno communi nomine omnes homines appellarentur iuregentium tria genera esse hominum ceperunt liberi et his contrarium serui et tertium genus libertini qui desiderant esse serui."
¶ Ad secundum argumentum multum est illud approbandum quod hic nulli sunt serui legales: sed solum mercennarii: quia lex illa est satis rigorosa quod homo prudens sic seruiat ad commodum domini in signum cuius leges Cesaree multa ponunt pro libertate seruorum: et Iustinianus leges predecessorum eius multas de seruitute mitigat: et deus Exo. 2I dicit: quod si dixerit seruus diligo dominum meum vxorem ac liberos non egrediar liber: auferat eum dominus diis. et applicabitur ad ostium et postes: perforabitque aurem eius subula: et erit ei seruus in seculum in penam: quia noluit vti libertate: quia non bene profuluo libertas venditur auro. De seruitute peccati non loquor. A qu nos deus eximat: et nos sibi faciat seruire: cui seruire regnare est. A ME N.
On this page