Quaestio 3
Quaestio 3
An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo
¶ Questio Tertia. SEcundo circa hanc materiam quaeritur an licite christiani principes possint impetere saracenos proprie agarenos tartaros et reliquos gentiles bella mouendo: Respondetur nam infidelium: aliqui sunt habentes terras christianorum sicut menphicus rex quem vulgus Soledanum syrie appellamus terram promissionis egyptum: et arabiam habet Similiter et Othomannus turcus turciam et greciam habet quae quondam christiani principes habuerunt. Alii sunt habentes terras non sic per rapinam: sed gentilibus titulis iustis: hoc est titulis quos gentilis philosophus iustum appellaret: et tales possunt multi phariam se habere vel permittunt christianos praedicare fidem christi inter illos christum et legem non contemnentes vel resistunt plantationi fidei Istis presuppositis ponuntur aliquae conclusiones.
¶ Prima est: christiani principes possunt licite auferre terras quag saraceni habent pro nobis. probatio: Alii tenent alienum inuito domino. Nec est aliquis superior qui ministret iustitiam in restituendis illis terris: ergo bello possunt illas terras capere.
¶ Et confirmatur hec ratio: quia si illas terras capere non possunt hoc esset ideo quia alii iam longo tempore in illis terris prescripserunt: sed hoc consequens est falsum Possessor malefide in nullo tempore prescribit: ergo nullam prescriptionem in illis terris habent. Non sufficit quod ex errore vincibili se iustum titulum habere suspicatur
¶ Secunda conclusio: christiani principes possunt quascunque terras quas saraceni tenent vel gentiles capere: dato quor ipsi habeant illas terras per veram successionem: vel per consensum populi vel per quecumque alium iustum titulum gentilium: et hoc auctoritate ecclesie.
¶ Probatur hec conclusio: dominus inferior omni via procurans discessionem a suo superioris a quo totam auctoritatem dominandi habet iuste meretur priuari illo dominio: sed omnes infideles cuiuscumque secte fuerint moliuntur procurare discessionem a christo: a quo est omnis potestas: vt patet ad romanos. xiii. Et quaestione praecedente: igitur Ista maior patet. non alias ob crimen lese maiestatis quis dominium rerum suarum amittit et per heresim. Minor patet de saracenis tam in aphrica quam in asia qui moliuntur euertere quantum in eis est fidem christianam: et omnes attrahere ad errorem mahometi cum. oc idem faciunt tartari liuoniam: et ruthenos incursitantes.
¶ Et confirmatur hec ratio non alias milites tutonici beate marie virginis ceperunt liuoniam amissis terris in oriente eis concessum est capere terras illas a gentilibus christianos inuadentibus.
¶ In super secundum leges Cesareas comittens crimen lese maiestatis amittit rerum suarum dominium: sed isti hostiliter inquantum in eis est christum et eius membra inquietant in eum blasphemant paruulos et senes rapiunt: et in furore trucidant. horet animus recensere seuitiam quam capto bisantio illi viri beleal contra christi sacramenta imaginem: contra sacerdotes et moniales nequissime commiserit. hoc patuit apud achonem. et alias vrbes ab eis captas Ulterius hereticus dominium rerum suarum per heresim amittit. extra de here. vergentis: ergo idem erit in proposito. Preterea christianorum principium interest cultum diuini nominis procurare et ipsum augeri: sed hoc potissimum fit terras eorum capiendo et imponendo christianos
¶ Tertia conclusio: hac lege potest ecclesia concedere principi vni capere terras quae erant ab olim alterius principis quas nunc occupat saraceni quando alius princeps potissimum non potest eas capere
¶ Probatur hec conclusio Constantinopolis et trapesuntum habentur ab antiquis imperatoribus grecis nunc pro derelicto habentur. non quin vellent heredes veri terras illas habere sed hoc nequeunt Probatur conclusio. rationabile est: quod ille terre essent in manibus christianorum: sed illi qui terras amiserunt vel eorum heredes legitimi non possunt eos reuocare nemo est inter christianos principes qui suo marte vellet eis acquirere dominia: ergo rationabiliter velle deberent quod ille terre principi christiano alteri concedantur: et dato quod noluit ecclesia potest illlud alteri concedere. Et hoc iterum probatur: forte princeps plures sumptus faceret in recuperandis illis terris quam valeant. Tum in pecunia militi data Tum in tot in bello occisis in discrimine vite principis Et istud confirmatur non alias Godfridus de billon fuit rex hierosolimitanus: nisi quia primo primus muros fortissime condescendit et ab alia egregia facinora in regem electus est pro se et suis: et tamen alii principes christiani hierosolimam prius habuerunt: igitur
¶ Item distinctio dominiorum est de iure humano. 8 distinctione: quo iure ergo pro rationabili causa in tota repu. hic ecclesia dominium transferre potest Nolumus tamen dicere quod ad nutum eius regna christianorum principum in quibus dominium in temporalibus non habet nisi regitiuum transferre potest: sed vbi essent heretici et fidem euertere molientes rex christianus deponendus esset. De mahometistis et tartaris plantationi fidei non resistentibus scilicet qui nolunt fidem suscipere: sed permittunt christianos libere predicare veritatem fidei nostre: et eorum deliria ex sacris hystoriis depromere non loquor quia nusquam inueniuntur. Sed dicis: hyspani tales inuenerunt in mari athlantico an iuste regnum ab eis abstulerunt quod rex eorum prius habebat vel quamcumque aliam policiam. Respondetur cum linguam hyspanicam non intellexerunt nec concionatores verbi diuini sine magno milite admitterent necesse erat arces munitas hic et illic exstruere: vt successu temporum effrenis populus ad mores christianorum assuescerent et intelligendo se mutuo: et quia in omnibus istis faciendis magne requiruntur impense: quas rex alius non ministrat Licitum est ergo illas capere quia alius hoc velle rationabiliter debebit: et tunc cum populus fuerit christianus vel antiquus rex fidem suscipit vel non. Si secundum cum potest vergere in iacturam fidei deponendus est ob libertatem orthodoxe fidei etiam meretur deponi: et hoc vult ille populus si bene christianitatem suscipiat. Quod si ponas populum velle adhuc habere illum antiquum regem licet gentilis maneat grande iudicium est quod non syncere adhuc suscipitur fides: et tunc non est relinquendum ei regnum. Etiam non decet regem infidelem habet populum christianum cum per munera: et honores potest eos a fide auertere: sed si fide voluerit suscipere cum aliis soluendo pro impensis assumptis non video quod deponendus sit: et hoc si prudens fuerit nisi timeatur de lapsu in infidelitatem. Si erat alia policia quam regalis illam insulam capiens mutare potest: et dignum est pro plantatione fidei quod ipse regnum capiat Etiam aliud est: populus ille bestialiter viuit citra vltraque equatorem et sub potis viuunt homines ferini vt Ptholomeus in quadripertito dicit: et iam hoc experientia compertum est quare primus eos occupans iuste eis imperat: quia natura sunt serui vt patet: primi politicorum tertio et quarto. dicit philosophus quod sunt alii natura serui alii liberi manifestum est: et in quibusdam determinatum est esse tale aliquid quibus ob idipsum prodest: et iustum est alium seruire alium esse liberum: et conuenit alium imperare alium parere eo imperio quod innatum est quare et dominari. Propterea dicit philosophus primo capite illius libri Quamobrem aiunt poete grecos barbaris dominari: oportere quod idem sit natura barbarus et seruus.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sic. Ex ea sequitur quod tenentes illas terras continuo peccant tenentes alienum.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur: sequeretur eodemmodo quod peccarent detinnentes terras quas habent per verum titulum succedendi cum non sint sue.
¶ Ad primum: non sequitur tempore quo dormiunt nec cogitant de restitutione nec cogitare tenentur: non peccant: sed semper sunt in peccato immo in multis in infidelitate cum blasphemia contra nomen dei: et tenentur velle restituere efficaciter alienum oblatum.
¶ Ad secundum concedimus eos semper esse in peccato vt patuit in solutione prioris argumenti: sed non sequitur quod peccent propter detentionem terrarum quas habent vero titulo gentilium non obstante possunt ab eis auferri iuste: sicut hereticus vtitur suis bonis quo ad auferantur: vt in fine primi diximus: et illa sufficiuut pro solutione huius.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Ex ea sequitur quod aliquis sine culpa priuabitur ter¬ ris suis: consequens est inconueniens: ergo et antecedens. consequentiam probo. legitimus heres constantinopolitanus spem habet forte pro recuperanda constantinopoli: et non peccauit in amissione illius: ergo si pannonie rex bisantium occuparet sine culpa suo dominio priuabitur.
¶ Insuper ex hac via sequitur quod aliquis princeps christianus poterat a triginta annis praeteritis vel a minori tempore poterat regnum granate capere: intelligo de principe alio a castellano: sed hoc videtur incoueniens: igitur Conceditur in illo casu quod aliquis sine culpa priuabitur suis terris: et iuste vt patet de filio heretici nullo pacto cum patre in heresi communicante: et de filio illius qui crimen sese maiestatis contra regem et rem publicam incurrit: sed id non est sine causa. Deberet velle citius iste quod rex pannonie terram haberet quam Othomannus: et si terras suas haberet eas protegere nequiret: sed in eius dolorem: et iterum in reipu. christiane iacturam totum amitteretur. Ubi dicis spem habet recuperandi. dicitur quod illa est bene vana: et nos loquimur vbi sapientes iudicarent quod non est spes recuperandi illa via.
¶ Ad secundum argumentum nego sequelam: post eiectos aphros de reliqua parte hyspanie a granata semper erat verosimile quod castellani granatam caperent. Et propterea nullus alius rex a castellano debebat ad hoc adhibere manum: quia hoc fuisset ponere falcem in messem alienam. Et seminaria litis inter christianos principes dispergere a quo cauendo castellie et lusitanie principes varias plagas aphrice sibi de legerunt vt si eas capere possunt inter eos incentiuum belli non oriretur. Supponimus oppositum in casu nostro nec de facto contendimus.
On this page