Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum lumen producatur in medio subito an successive

SEcundo quaeritur an lumen producatur in medio subito vel successiue. proquaestionis intelligentia scito hic partitam esse positionem quaedam tenet quod lupmen producatur successiue: sed imperceptibiliter. Ponit signant imperceptibi erimur quod corpus luminosum parum vel nitris requirit ad illuminandum medium. propter¬ ea dixit opinio imperceptibilitr lumen producetur. hoc est successiue et temporanee sed in breui.

¶ Contra hanc viam cum positione opposita quaeplus michi placet pono hanc conclusionem. Corpus luminosum producit men suum in instanti. Probatur hec conclo. comnlor producit suas species visibiles in instati. ergo corpus luminosum suas species. tenet consequentia. quia lumen es species luci representatiua sicu species sensibilis representat colorem. Probatur antecedens. si quis contempletur celum oculis clausis: eis mox apertis subito videbit celum. et ipsum non potest videre sine speciebus celi representatiuis.

¶ Sed dicis. Species erant in medio ante producte. secus foret si sol de nouo produceretur vel celum.

¶ Contra. si auis: vt ardea alte volitans: accederet ad. a. locum: subito videtur. igitur.

¶ Dicis. successiue oculi aperiuntur: et sic non concluditur. tunc ponequod oculis apertis homo contempletur oculis: et superueniat auis. sed hic dicis. successiue aduenit hec auis. et sua species. per consequens successiue adherebit.

¶ Insuper. si sol successiue produceret suum lumen quado ascedit super orizontem in oriente: sequitur antequam illuminabit orizontem in occidente labetur magnum tempus. 4. vel. 5. horarum consequens est contra experientiam. et probo consequentiam. si requiratur tempus imperceptibile ad hoc quod illuminet vnum pedale prope orizontem: duplex tempus requiritur ad illuminanda duo pedalia. et triplex tempus ad illuminandum tria pedalia. sed multa sunt pedalia ad extremum orizontis accidentalis. modo notum est ex multis quirum qud libet est imperceptibile conflabitur vnum perceptibile sicut patet tollendo magnum montem ex arenulis vel grgenis millii. ergo totum tempus erit perceptibile. quo totalit orizo illuminabitur: contra experientiam.

¶ Tertio arguitur. medium est dispositum ad lumen: et ei non resistit. nec aquam contriam habet lumen. sed tale producitur in instanti.

¶ Quarto arguitur. si esset vnum passum qualitatiu dispositum ad susceptionem fotre sbsantialis: talis in fine alterationis subito produceretur. ergo et lumen. Hoc tenet Aristoteles 2 de anima / contra Empedoclem. et secundum eum visio et delectatio fit in instanti. patet. 7. et I Ethic. e Commentator con Alexadrum negate trasmutationes diuisibiles dicit quod in hoc Alexander contradicit magno et famoso scilicet Aristoteli. patet. 6. Ethic commento. 3 I vbi dicit commentator / Aristoteles et omnes peripathetici dicunt esse transmutationes quaefiunt in non tempore: et hoc est manifestum in illuminationibus. hoc vult Aristoteles. 4. Phisicorum in materia de vacuo: non alias mobile subito moueretu in eo secundum Aristotelem.

¶ Item: aliquid subito desinit esse. ergo subito potest incipere esse. consequentia tenet conuenienti similitudine. et antecedens patet de radio solis in hoc instanti existenti in camera immediate post hoc teotus ille radius non erit. alioquin migrabit in aliud subiectum et diuus Augustinus. 6 de trinitate. "splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur coeuus est illi. et esset coeternus: si esset ignis eternus".

¶ Contra hanc conclusionem argumentor: et primo contra tertiam probationem eius. ex ea sequitur quod forma aque produceret summum frigus subito post caloris corruptionem. consequens est contra experientiam. et quod sequatur patet. aqua disponitur ad susceptionem fri¬ goris. et nullus est calor in aqua frigori resistens. ergo forma aque subito frigus summum producit.

¶ Respondetur. non sequitur. si teneatur quod quaelitates contrievel eiusdem speciei cum eis se compatiantur in gradibus remissis: nulla est difficultas in argumento. dicetur sper est aliquid caloris quousque tota latitudo frigoris introducatur. tenendo etiam oppositum stat quod sit calor medii vicinus. Forte etiam non omnes partes aquesunt equaeliter disposite. sed omnibus his relictis: dicitur: in quaelitatibus corporalibus habentibus contrium illud non habet verum. in spirituali habente contrium vel in corporali contrium non habente: illud habet verum.

¶ Not fieri argumentum ad idem de radio veniente de medio rariori ad medium densius in quo radii laterales perpendicularem radium virsus tendunt propter fortificatiouem. et hoc non nisi propter resistentia medii densioris superuenientis: sed de hoc in quaestione sequenti dicetur vbi sua materia tangetur.

¶ Secundo arguitur. tenebre opponuntur lumini. ergo habet contrium. et per consequens probatio est nulla

¶ Respondetur negando quod habeat contrium ille terminus tenebre et lumen priuatiue opponuntur. nulla est oppositio priuatiua / relatiua / nec contradictoria rerum ad exur: sed solum contria

¶ Tertio arguitur contra conclusionem. sol successiue ascendit super orizontem. ergo successiueilluminat orizontem.

¶ Respondetur: hoc non prouenit ex parte luminosi si subito applicaretur. sed ex parte applicationis agentis ad medium: vt patet de successiueaperiente fenestram quae successiue illuminatur.

¶ Quarto arguitur. ex conclusione sequitur pedale millesimum ita cito illuminabitur sicut pedale propinquum: quod est inconueniens. patet. sit pedale proximum. a. secundum pedale. b. tertium. c. et sic per ordinem capiendo pedalia secundum ordinem alphabeti. In eodem instanti sol illuminabit. b. et. c. et. c. et d. et sic per ordinem.

¶ Respondetur: primo ad forma argumenti et postea ad materiam. ad formam dico. non esse disconueniens hoc quod est illatum. ad materiam est difficultas a quo lumen producitur in parte remota. potest dici quod lumen in parte remotissima a luminoso producitur a corpore lucido immediate immediatione cause: licet non immediatione effectus. hoc est. totum medium quod a luminoso illuminatur est vnum illumina bile et lumen: capit a sole. et lumen propinquum soliin. a. pedali / non producit lumen in. b. nec lumen in b. producit lumen in. c. sed sol omnia illa lumina simlproducit ordine quodam. Primo / lumen in. a. postea lumen in. b. prioritate nature. hoc tenet perspectiva comnmunis: libro primo / propositione tertia: et. b. vide: dicit: quemlibet punctum luminosi aut illuminati / obsiectum sibi medium totum illustrare: spherice quidem si a nulla parte opacum habeat: aut hemispherice si ex vna parte opacum obstat. et paulo post sequitur. pars itaque luminis a luce genita si consequenter aliam de segigneret: non modo in directum radium continu aret. sed et orbiclariter aut hemispherialiterse diffunderet. et sic obiectum luminosum eque in speculo lateraliter et directe opposito reluceret cuius contrarium experientia approbat.

¶ Contra: dicis si corpus luminosum non esset radius est potens lumen producere: sicut calor calorem.

¶ Respondetur. concedendo quod radius est potens ad producendum radium: sed praeuenitur a corpore lucido potente calorem producere. licet vterque lumen possit in instanti producere. Hoc dici non potest de lumine quod successiue producitur a corpore luminoso successiue moto. potest dici sicut dictum est quod lumen in. a. pedali producit lumen in. b. pedali. et lumen in. b. producit lumen in. c.

¶ Sed contra hoc arguitur. ergo lux producit lumen imprtibile prope se: et illud lumen aliud lumen: et sic consequenter.

¶ Secundo arguitur. si lumen producat aliud lumen sequitur quod lumen producit vndique circase: et sic visibile producit suas species: et per consequens stans ad latura speculi videbit faciem tuam sicut tuipse per reflectionem. viso quod lumen producit lumen: producit circa se spherice vel semispherice: sicut arguit Cantuariensis in perspectiua.

¶ e rationes non concludunt. Primum probaret quod calor non producit calorem: cuius oppositum dicunt omnes. calor ab igne et a calore producitur: sic hic.

¶ Ad secundum dicitur. corpus luminosum producit lumen circa se spherice. et si non possit ob obicem producere spherice: hemispherice suum lumen producit. et ita visibile. sed nego quod stans ad latera speculi videbit faciem per reflectionem. quando radius rectus cadit super speculum: reflectio est recta. et per consequens existentes in illo radio solum videbunt ipsum visibile de productione radii a sole qui producitur in rectum non mouearis. sicut tu dicis / sol producit radium in directum: sic dicetur radius. a. producit radium. b. et. b. producit radium. c. semper in rectum procedendo. nec sequitur si. a. radius producat. b. radium: et. b. producat. c. radium: et sic consequenter: quod totalis radius erit infinitus. semper posterior erit debilior. et tandem dabitur vnus ita paruus quani nullum producere potest. patet in calefactione aeris vel aque ab igne¬

¶ Quinto arguitur. Una pars corporis transparentis minus illuminatur quam alia. ergo illa magis productioni luminis resistit. et si est resistentia inilluminatione: est successio productionis luminis.

¶ Conceditur maior. est minus apta reciperelumen. siu in luna quae habet aliquas partes magis compactas et ille magis incorporant lumen. alie sunt minus compacte: quae non tantum luminis incorporant. patet de stella quae est densior orbi suo propinquo. idem patet in nube difformiter rara. sed ex illo non sequitur quod sit aliqua positiua resistentia. tam lumen remissum quod intensum eque cito producuntur.

¶ Sexto arguitur. sonus successiueauditur. citius audit sonum mulieris lotricis pannum percutientis / prope sequanam incidens quam distans / et stans ivrtice montis sancti Uictoris simel ferme vident tales ictum baculi super pannum. et tamen existens super montem vi det per notabile tempus baculum capere antequo sonum percipiat. ergo idem est de visione.

¶ Respondetur: non est simile. vnum pure successiue species producit et est materialius: non autem aliud varia sensibilia habent diuersum modum immutandi sensum. et hoc a posteriori ratione et experimento deprehendimus. species soni penetrat cameram optime clausam: et potentiam auditiuam immutat: non autem species corporis luminosi.

¶ Dubitatur an lumen species lucis / et similiter species coloris / sit forma realis in medio vel imaginaria.

¶ Respondetur. biphariam dicitur aliqua fora realis. Uno modo pro aliqua qualitate existente in medio quae non causatur nec conseruatur ab extrinseco particulari agente: vt caliditas / albedo. et hoc non potest competere corpori incorruptibili. et hoc modo lumen nec species coloris est forma realis. dependet a corpore luminoso vel colore. et competit celo quod est corpus incorruptibile sicut aeri. alio modo dicitur forma realis qualitas realiterr existens. hoc modo species est forma realis. et per consequens non est solum res imaginaria pro illo quod apparet esse et non esse: vt est de apparenti circulo causato ex celeri motu circulari baculi in extremo igniti. putatur esse circulus propter conseruationem specierum ignis et subitam circulare agitationem et insensibilem. Ratio tamen hoc iudicium a sensu acceptum corrigit: ostendens quod in rei veritate non est illic aliquis igneus circulus: sed est solum circulus imaginarius. vel apparet esse circulus: licet nullus circulus sit illic qui est apparens. et quia lumen representat lucemn / et species coloris colorem: potest dici intentio. quia est ratio sentiendi et medium per quod sensus tendit in obiectum: quod est causa istius speciei. ergo siue vocetur intentio lucis vel coloris: forma spiritualis est forma realiter existens in medio: et non solum imaginaria. et diuisibilis tam extensiue quam intensiuead diuisionem subiecti in quo est. omne quod recipitur ad modum recipientis recipitur: secundo de anima.

¶ Dubitatur an lumen lune et lumen candele specie: differant. similiter de luce solis et luce candele

¶ Potest defendi quod non produci a causis specie distinctis / non arguit distinctionem specificam. patet de calore producto a sole et ab igne. Item quaelibet lux habet siles operationes cum alia: et similiter de lumine.

¶ Contra hoc arguitur. corruptibile et incorruptibile differunt plus quod genere. 10. Methaphisice. ergo specie. lumen aliquod est incorruptibile. patet de lumine in orbe solis inter quod lumen et sol non potest cadere corpus opacum. patet de luce solis hoc manifeste. lux et lumen in istis inferioribus corrumpitur. igitur.

¶ Respondetur illud. x. Methaphisice. intelligitur de genere phisico: et non de genere logico. illa sunt eiusdem generis phisici quae habent materiam comnem transmutabilem adinuicem: quemadmodum mixta hic inferius. illud non arguit lucen solis vel eius lumen differre specie a luce vel lumine in his inferioribus. stat dare duo eiusdem rationis quorum vnum corrumpitur et non aliud. patet de calore in foco tuo et calore in sphera ignis prope celum lunea ille calor non corrumpetur ab influentia frigefactiva: cum est in sua sphera et adiuuetur a toto. nec est necesse quod deueniat ad aerem. stat quod dies iudicii citius adueniat. et dato quod celum sper moueatur: non est necesse quod vnquam suam spheram egrediatur. hoc patet de quantitate tenendo quod distinguitur a re quanta: probabile est quod quantitas celi est eiusdem rationis cum quantitate hic inferius et patet certius in alio: omnibus opinionibus relictis. lumensolis productum in mercurium vel venerem: quae semper sunt soli propinqui ad hoc quod aliquod lumen eius recipiant: et per accessum ad solem et discessum ab eo lu¬ men in eis intenditur et remittitur. ergo lumen corruptibile: et quod de facto corrumpetur: est eiusdem speciei cum lumine quod numquam corrumpetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2