Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora
SEptimo circa hanc distinctionem queritur an sit aliqua influentia celestis / a luce lumine / et motu / distincta: et an agat in hec inferiotra. Et hic due sunt vie erronee: quarum vna tenet errorem contra ex perientia et lumen naturale nec est error periculosus. alia via aliquorum imprudentum astrologorum tantum causalitati celi datium vt libertatem voluntatis plurimum ledant: et inique tam contra philosophiam naturalem quam contra fidem lacerant. hec questio erit contra priorem illorum errorum 2. contra posteriorem.
¶ Pro hac quaestione pono duas conclusiones. quarum prior est. Influentia est aliqua qualitas a lumine / luce et motu distincta 2. conclusio. illa influentia: magnas trasmutationes facit in his in ferioribus.
¶ Prior conclusio probatur. in visceribus terre multi effectus generantur: vt stamnum / plunbum / ferrum / aurum / cuprum / argentum viuum / et argentum verum. super primum / saturnus habet dominium vt volunt alchimiste. super 2. iuppiter. et sic descendem do per planetas eo ordine quo hec metalla nominata sunt. quod si eis non credas: quia in multis imprudentes sunt et inutiliter crebriter laborant: non minoratur intentio argumenti: sic ipsum ducendo. hec metalla in visceribus terre generantur vt experiem tia docet. et non a terra: immo varietates he in terra non generantur a terra. nec est assignanda alia causa nisi celi influentia. non sufficit dicere quod lumen hoc facit. vides paruum corpus opacum impedit luminis generationem. quod non impedit influentiam. sicut domus bene occulta et clausa impedit luminis ingressum in ea: et non soni.
¶ Preterea. piper frigidum formaliter et species aromatice multe calefaciunt. et non nisi a quadam qualitate occulta et eis connaturali. non alia qualitate coleram purgat reubarbarum: et saxiphraga vel radix petrosilii renes. et ita de mille qualitatibus occultis herbarum in horto. quare ergo tales quaelitates negabuntur a celo:
¶ Secunda conclusio probatur auctoritate philosophorum principis in lumine naturali scitissime loquentis primo metheororum. necesse est hunc mundum inferiorem lationibus superioribus esse contiguum vt tota virtus eius indegubernetur. et illud experientiis patet tam circa mixta quam elementa. cometa indicat quid celum facit in aere ipsum circulariter mouendo: et a for¬ tiore in igne ei propinquiore ipsum circa terram mouendo. et fluxus et refluxus oceani quid celum in aqua possit. vas plenum aqua in oppositionem luminarium: limites sui vasis in oppositione transcut rit. et magna nauis in portum expectat oppositionem luminarium vt ad mare conscendat. generatiometalli in terra: vt patet per aristo. 4. metheoro rum. quod multum possit circa animata tam animavegetatiua quam sensitiua: patet. nam si arbores facientes fructus plantaueris in plenilunio: non fructificant: ex quo luna est mater humiditatum: in plenilunio humiditates augeni. quia sua influentia iuuatur lumine vt diximus in quaestione precedenti. et tanta erit arboris humiditas quam eius natura non potest humiditatem regulare. et ion illud quod debet in fructus conuerti in ramos et folia conuertetur. ideo hortulani hoc cogscentes: huiuscemoni arbores luna non existente plena plantant als arbores non facientes fructus (quemadmodum sen salices et quercus) plantant in plenilunio. hinc si putentur vites non existente lumine lune: minores ramos germinant. sed aucto lumine lune: oppositum contingit. hinc aliqui megraneam capitis et multos alios morbos capitis in plenilunio patiuntur: quorum aliqui probrose dicuntur lunatici conche et ostree / et cancri / et pisces testium / in fortitudine luminis lune valent: et a prudentibus solum tunc emuntur. non als periti medici dies creticos notant non alias puer octauo mense genitus viuit communiter extra egiptum in qua mulieres facile pariunt: nisi quia saturnus (vt astronomi aiunt) primo in puero operatur: et sua frigiditate sanguine menstruum et sperma in vnum contrahendo: et sic commiscendo. postea reliqui sex planete suos menses habent circa regimen pueri. et redeundo saturnus in octauo mense. sed illa probatio est reliquis inefficacior. vnus ad carima: vt naso. Quicquid conabardicere versus erat. alter ad prosam non ad cariva vt tullius de quo iuuenalis. O fortunatam natam meconsule roma antho. gladios poterat contempne re. sic omnia dixisset. nascuntur poete: fiunt oratores secundum verbum comune. non alias variarum regionum homines varias habent inclinationes et mores vt afri astuti et vafri: meridionales prudentiores septentrionalibus. ecouerso septentrionales robustiores et anio fortes: vt aristo. dicit. 14. particla probleumatum probleumate. 1. et probleumate. 8. dicit quod habitantes in locis calidis sunt timidi: et inregionibus frigidis fortes et viriles. Simile habet princeps capite vndecimo doctrine secunde fen 2. primi. et causa est: propter frigus circunstans eovrum regiones: calor naturalis eorum conseruatur et intenditur sicut secundum hipocratem ventres hyeme et vere calidissimi sunt natura. quod galenus in commento aphorismi. 15. particula prime: calor inquit in yeme interiora ingreditur et ibidem adunatur. in estate autem sue similitudini gaudens et exteriora petens dissoluitur et in corpore minoratur. hoc est. ad ueniente frigore hyemis constringuntur pori nostri corporis: et calor et spiritus intus retinentur et prohibentur exhalare. propter quod interius fortifice praeterea. doctrina est philosophorum et eccle stasticorum quod parentum mores transeunt in filios. patet primo politicorum apud philosophum. et interdicere sacerdotum filiis et illegitime natis promoueri ad sacra: nisi cum eis dispesetur. ergo non est negandum a celo praeterea nunquid ab influentia celi vac ce pro imbre futura relictis pascuis redeunt ad presepe: et meota relinquit mare et petit campos. ista pluuiam praenosticant vt videre est apud aristotelem in methec et nec sententie aristotelis refragatur diuus augustinus theologus ex ercitatissimus. libro. 3 de trinitate. c. 4. asserens corpora crassiora inferiora per subtiliora et potentiora ordine quodam regi. et libro. 3 de ciuitate dei. c. 6 non vsquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos: sicut in solaribus accessibus et decessibus. videmus etiam ipsius ani tempora variari: et luminaribus crementis augeri et minui quedam genera rerum: sicut echi nos et conchas / et mirabiles estus oceaui: non autem animi voluntates: positionibus siderum subdi. dicit tamen corporum differentias non necessario esse a celesti influxu: cum simul concipi possunt gemini diuersi sexus. quid autem inquit tam ad corpus pertinens quam corporis sexus. fateor solum celum non sufficit ad sexum: sed causa seminis in caliditate et frigiditate. sicut aristoteles docet quomodo pastores ligant testem sinistrum cum agnos masculons querunt. et tempus ad generationem multum facit. proparterea in hyeme et flante borea citius quam austro fieri debent matrimonia: vt 7. politicorum dicit philosophus. et mulieres in egipto filios pariunt qui viuunt raro in aliis partibus. ergo celum multum facit ad partum. nec hoc negaret. b. augustinus.
¶ In super argumentor per regulam inueniende causalitatis (de qua in prima distinctione quaerti locuti sumus) probabitur influentia celestis hos effectus dictos et multo plures habere: sicut dicit aristo. 2. de generatione sol in obliquo circulo est causa generationis. ergo non est neganda hec influentia a celo per quam isti effectus suas causas reducuntur sine quibus nullam causam dare potes: viso quod omnibus his positis non sequitur quod liberum arbitrium necessitetur et ipsum a necessitate tenebimus ita immune sicut tu qui hoc negas. non eo tendimus vt deliros mathematicos a beatorum deliriis excusemus: sed vt ne veritas et experientia negetur. quibus negatis putas imprudens non esse aliam viam. et per consequens multo facilius ei suadebitur tenere illa mathematicorum figmenta. nonne videmus vno tempore nocet sanguinis diminutio: et modico vulnere vno tempore homo moritur. et sic cum farmatia applicata alio tempore non obest: sed prodest.
¶ Contra has duas conclusiones sic argumentor: Aliqui sunt bene complexionati. molles carne sunt apti mente 2 de anima. talium lucidum ingeminum est reducendum in dispositionem corporis a progenitoribus tractam.
¶ Secundo. aliqui sunt meridionales ita audaces sicut iste vel ille borea lis. pariter aliqui sunt bortales ita prestanti in¬ genio sicut multi meridionales: ergo falsum est quod influentia celi hoc faciat.
¶ Ad primum concedo: dispositio corporis multum facit ad sublime ingenium visis manuu palmis: statim iudicamus si quis habeat sublime ingenitu per carnis teneritudinem / per puarum rigarum mitipsicitatem. ad hoc tamen celum partialiter concurrit: et etiam parentes influentia celestis est solum partialis causaet remota ingenium nisi colatur: instar ferri contrahit rub iginem et obtunditur. exercitatio ipsum coadunat fabricando fabri fimus. cui alludit psalmista. intellectus bonus omnibus facientibus eum.
¶ Ad secundud apparet illud coniter verum quod est assumptu quod meridionales plus valent mente quam boreales. ecouerso alii plus animositate et corporis viribus. sed non sequitur quod septentrionales alios vicerent sper. sepe compertum est quod subtiles inuentiones in re militari equiparantur viribus et animositati aliorum. Ptolomeus in secundo tracta tu quadripartiti vbiuis gentium mores describens dicit. Horum autem qui meridiei sunt proximiores: in maiori parte melioris sunt ingenii / et acutioris intellectus / et in scientia rerum secularium fortiores / propter circuli signorum et stellarum erraticarum loco zenith capitum eorum propinquitatem: quod alia transtatio clarius prosequitur sic inquiens. et motus suorum intellectuum conuenienter motui stellarum: et assimilantur eis inueniendo res cito. suntque magni studii in quaedriuiales scientias leuitur perquirendo ad illos qui morantur in terris quae temperate sunt inter frigus et calorem a parte meridiei quod hali habenrodan / in commento exponens dicit. isti sunt de. 3. 4. 5. climatibus: et generaliter de omnibus qui moramtur inter latitudinem. 3 4. ereduum vsque ad latitudinem 44. Ptholomeus hic loquitur communiter et dicit in scientia quaedriuiali. licet isti qui ita scripserunt erant de partibus his oriundi: forte est verum quod dicunt: et mihi vosimilimum addo. non sper oportet habtre obtuitum ad latitudinem celi. boc est distantiam ab equetore. sed etiam ad longitudinem. sic Ptholomeus dicit in quadripartito. Cum hece stat illud quod argumentum quaerit: multos meridionales his vel illis septentr: onalibus dabis animosiores: et contra septentrionales varios dabis qui his vel illis meridioalibus prestant. bene dicebat Ptholomeus in quadriuiali bus. hieronymus pannonus et multi litris vacantes Parisius et in aliis vniuersitatibus germanie et britamnie non inanitr tempus dilapidanit.
¶ Tertio arguitur de his influentiis. vel sunt suobsane vel accestentia in quibus subiectis sunt. et an sensibiles vel insensibiles. si primum: quaere non sentimus aliqui sensu hamoni si insensibiles non habemus causam eas ponendi.
¶ Quarto. vel sunt accestentia indiuisibilia: et sic quo praesent inherere celo: quod est extensum: secundum illud psal. qui extendis celum sicut pellensi sunt qualitates extense videtur quod sint sensibiles. et etiam quod impediri possint per obstaculum terre ne in eam agant: sicut lumen impedire.
¶ Ad 3. dico quod sunt accidentia et celo inherent ratione partis primo. vel totius primo non refert quae multiplicantur ad nos sicut superius distinctione praecedenti de lumine diximus. et sunt insensibiles ab omni sensu. sed non sequitur propterea quod non habeamus causam eas ponendi. hoc tibi sic declaro. cum aliunde sufficientur probare id possumus. nonne vides grauesursum remoto prohibente descendere. ergo oportet dicere quod aliquid mouet ipsum deorsum: vel guitas accedens: vel forma substantialis rei grauis. nunquid motus iste quem percipis fae te deuetre in noticiam illius quod aliquid est etia insensibile quod pellit illud corpus deorsum. subsantia nulla (saltem ex te) pro hoc statu est sensibilis. non obstante substantiam confiteris sicut in herbis et lapidibus contingit. expatum est quod dialtea dolorem capitis mitigat si militer succus papaueris cum oleo mixtus. quis per sensum laedeprhenderet numquid pluries morbo per appositionem talium curato: conclusum est hec his morbis mederi. quemadmodum Galenus conclusit de corallo de dolore stomachi quod ipso remoto dolebat patiens. ipsoapposito minus dolebat: per regulam inueniende causalitatis effectioe. alias non probas ignem calefactiuum et albedinem non albefactiua. iste vtutes sunt quaelitates occulte: quia non cognite per sensum: sed per rationem et discursum conuenientes herbis et lapidibus. et accesentia non proprie passiones. sed accesentia difficulter seperabilia a suis sbsentis experimento quo scimus quod aliqua herba viridis vigorem habet: quoe desiccata parum aut nichil valet. Aliqua valet et viridis et desiccata. virtus secunde non ita cito remouetur a subiecto sicut virtus prioris. Aliqua non habet vigorem et robur nisi de siccetur. aliqua nisi puluerisetur. virtutes he sunt accidentia occulta herbis inherentia: quorum aliqua requirunt alia accidentia ad hoc quod agant fortiter / alia non requirunt. sicut superius diximus de influentia lune que discoopertum diuin radiis eius reddit paraliticum. Talis influentia ergo ad hoc quod talem habeat effectum requirit secum lumen. sic virtus occulta in herba vel in lapide.
¶ Ad quartum dico. talia accidentia sunt extensa ad extensionem subiectorum intensibilia et remissibilia. virtus influentie non est infinita. tandem consumitur. ad certum limitem protendere. sed non potest impedire per obstaculum terre. voluit enim dominus deus ne terra esset inanis sed nobis conduceret tam exterius quam interius. exterius fructus ferendo ad cibum et potum. egemus auro argento ferro ad resistendum male factoribus et inuadendos oppressores bonorum et rerum publicarum partutbatores. aliis metall egemus vt videm est in quotidiano hominum vsu. non omnes facile possumus bibere aquam plicatis maibus more optimi diogenis. et quia terra non potest ista producere seipsa: dedit dominus deus virtutem celo omnia talia procreandi. et si influentia non penetras set terram plus quam lumen: nil in tra produxisset. dedit ergo eisvirtutem mltiplicande influentie vlterius per tram ad aliquem limitem. dato quod influentia celi produceret influentiam totam illam in medio in terra sine proc quod vna influentia aliam produceret in idem redit quo ad nostram difficltatem. sicut superius diximus camera potest sic claudi quod lumen nilmlibet ingrediatur eam: et tamen sonus audietur. ergo aliter sonus penetrat: aliter lumenvltra hec omnia influentia penetrat. dominus Ioannes picus mirandula li. 3 contra astronomos facit rationes contra influentias celestes: quarum nullam adducere curabo tenet vir ille multis generibus linguarum et plurima lectione virsatus fuerit rationes sue ex philsophia non habent magnam vi: et potissime in hac man: propterea earum nullam afferam. quia nullam podero: et liber est vulgaris quas videbis si voles. Ex omnibus perspicuum arbitror celum non solum esse signum multorum effectuum in his inferioribus: sed etiam esse causam eorum.
On this page