Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

An omnis ira sit peccatum
1

¶ Distinctionis. xlii. Questio. xii de Ira. terius quaeritur: an omnis Irasit peccatum. In hac questione duo faciemus Primo quasdam notatiunculas ad materie enodationem prelibabimus Secundo conclusiue ad titulum questionis respondebimus Ira vno modo capitur pro mo¬ tione corporali secundum quod dicitur primo de animaet primo posteriorum Ira est ascensio sanguinis circa cor. que non est in potestate volunta pedimentum causat ratione potest ponere huic tis: posita causa ire generatiua licet voluntas incause. Hinc plerique iratorum luridi officiuntur Tnmidus etiam tempore timoris est pallidus sed in eo calor currit ad inferiora vt ad ventrem Propter ea dicit Aristoteles in probleumatibus: talium vetres dissoluuntur quod experimento cognoscunt regentes miticulosos inuenies percutientes: sed in iracundo calor petit: quod probat Aristoteles a signo. quia si quis aquam frigidam contra testes et ventrem irati proiiciat statim mitigabitur ira: et id rationis est quia calor dispergitur et partibus infrigidatis succurrit: sed caueat aqua proniiciens ne ab iracundo iniuriam patiatur. Aliomodo capitur ira pro motu appetitus sensitiui: et hec passio potest dirigi per imperium voluntatis vt in aliis affectibus illius sensus contingit. Tertio accipitur pro actu voluntatis et hoc bifariam: vno modo siue talis actus sit recta ratione regulatus siue non et sic capitur in malam partem et in bonam Unde Cato. Impedit ira animum ne possit cerne re verum: quod patet ex vi vocabuli Ira a se ire qua semota homo dicitur ad se redire. Et aliqui semper capiunt in mala significatione et oppositum mansuetudini. In sacris tamen hystoriis interdum capitur in bonam partem: vt Irascimi ni et nolite peccare. psalmo iiii. et septimo. Nunquid irascetur per singulos dies. et psalmo. lxx viii. Usquequo domine irasceris in finem: et sic Aristoteles termino vtitur. iiii. et iii. Ethicorum Interdum extenditur ad iram proprie dictam iracundiam / inuidiam: et odium. Interdum illa senigate. Hec predixerim vt de nomine non certemus. Secundo memorie commendabis medium reputatum apud loquentes de mansuetudine et clementia. Nam mansuetudo est habitus genitus ex actibus quibus quis appetit penam secundum dictamen recte rationis. Sed clementia per hoc discrimen habet a mansuetudine secundum doctorem sanctum: quia mansuetur do proprie est circa refrenationem ire a qua quis incitatur ad inferendam penam alteri: et clementia proprie est circa diminutionem hamoni penarum Ita quod vult dicere: duo sunt ibi consideranda scilicet passio ire quae est appetitus vltionis et vindincte: et ipsa vi dicta appetita se habet vt effectus: et hoc est ratio passionis: masuetudo vero est moderatiua passionis et clement ia operationis. hoc sufficienter ab aliis impugnatur quia eirca actum interiorem et exteriorem sibi subordinatum: et ab eo imperatum non sunt ponende distincte virtutes Plerique ponunt clementiam et mansuetudinem termios synonimos. Ari. 4. ethi. nelum discrimen ponit. Aliqui dicunt clementiam esse mititatem superiorum ad inferiores cui Seneca in suo libello applaudere videtur: difficultas est verbalis non est nobis dure. Istis notatis ponuntur conclusiones aliqua de ira passione et mansuetudine. Secundo de peccato ire respondebimus.

2

¶ Prima ira passio nonnumquam est laudabiliter assumenda. probatur. Aliquis es superior qui debet puniri perper aliquod delictum comissum contra diuinum cultum: rempu. vel contra se: vel contra suos amicos: sed timor eum retrahit ne exequatur talem penam flagitio dignam: ergo secundum dictamen recte rationis passio timorem excutiens est assumen da: cuiusmodi est ira. Confirmatur per Aristotelem. 8 particula probleumatum probleumate. xx. Et per eundem tertio Ethicorum. viii de fortitudine similitudinaria loquentem: et pro maiori fide danda ad hoc homerum introducit sic dicens. At qui iram etiam ad fortitudinem referunt. Fortes enim et / i videntur qua ob iram feruntur perinde atque fere in eos qui ipsos vulnere affecerunt: quia et fortes concitantur ira. Est eius ira res impetuosissima ad aggredienda periculapropter et Homerus dixit Uires in secit ire et animum ira concitauit Et acuta per nares vis et efferbuit sanmguinis. Amplius Africanus leo bellum grande orsurus cauda solum et sese percutit vt concitatus ira bellum prodeat: hoc ipsum taurus in pludio belli facit puluerulentam terra pedibus et cornibus cauat vt ira succensus taurum vel vrsum inuadat

3

¶ Secunda conclusio. Clementia est preclara virtus. Probatio: clementia apud omnes sapientes in maximo praecio semper erat: et a sapientibus commedata et hoc propterea quia ad humanitatem tendit et in casu ambiguo vel lucido sanguini parcit. hinc Antonius plus adeo mausuetus et clemens extitit imperator quod semper sententiam Scipionis in ore haberet. Se male vnum ciuem seruare quam mille hostes occidere. Et cum Athenodrus philosophus ab augusto in patriam recederet petutque augustus vt ei aliquod monumctum relinquretur cui hoc reliquit quod si eius contigerit irasci nihil prius diceret vel faceret quod quatuor et vigiuti litteras prius mente percutrere se Et Agesilaus rex sparthenorum cum ab vxore instigaretur vt supplicium sumeret de adolescente qui eius filiam in propatulo de osculari ausus fuerat Cui rex. Si amicis et bene in nos meritis suprplicium inferimus quid faciemus inimicis: Et Socrates: cum quidem ei faciem verberibus et cicatribus petulanter fedauit nihil aliud fecit Socrates nisi nomen nebulonis publice in fronte portaret ira tus quidem hoc ad ganeonis infamiam sufficere: et splendorem Socraticum hoc pati dicere. Et cum Olympias Alexandrum magnum precaretur per nouem menses quibus eum in aluo gestauerat vt occideret quendam innocentem Cui Macedo aliam a me parens optimam mercedem postula: hominis enim vita nullo beneficio compensatur Propterea dicebat regius propheta. Memento domine dauid et omnis mansuetudinis eius: psalmo. cxxxi. et psalmo. xxxiii. Audiant mansueti et letantur. et psalmo. xxxvi. mansueti autem hereditabunt terram. Et ratthei. xxi Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. et mansuetudo eius multum patuit dum simei parceret: secundi regum. xvi. Et dum totiens saul quem occidere poterat manus non iniecit. Similiter cum amalechytem qui saul christum dominum occiderat interfici iusserat: secundi regum primo. Et idem fecit duobus carnificibus qui caput Isboseth ad eum tulerunt in hebronsecundi regum quarto. esto quod eius inimici essent hoc amplius patet cum archam domini tulerunt de domo Obededon gethei ad ciuitatem Dauid vbi magnanimus rex percutiebat in organis armigatis et saltabat totis viribus ante dominum etiam accinctus ephot lineo: sed habitus humilitatis eum ad istud inclinabat et non habitus mansuetudinis. Ex innumeris historiis mansuetos sum ma laude dignos deprehendimus: ergo mansuetudo vel clementia est preciosa virtus. Insuper probatur ex feditate vicii oppositi scilicet crudelitate quae apud sapientes fuit semper maxime ignominiosa ergo virtus ei opposita est multum spectabilis. Dyomedes Thracius qui hospites sua domo susceptos equis humana carne vesci assuetis in pabulum obiecit. Et phalaris qui premium proposuit ei qui nouum tormenti genus ad excruciandos homines excogitasset ridentur (et merito) apud posteros. Amplius plerique per tyramnidem amiserunt regna: et plurimi per clementiam illa protegebant: ergo non modo est virtus spectabilis principibus: sed ad tranquille regnandum apprime vtilis.

4

¶ Tertia conclusio. Ciementia non inclinat seper superiorem remittere penam legalem in subdito: immo erit inciementia et ire vacunitas. Probatur hec conclusio. est aliquis grassator in republica dolo malo duos vel plures occidens: tali vi ro beleal non est remittenda pea nec in pecuniariam transmittenda. Probatur hec colsio: talis euadit effrenis: et truculentus carnifex in posterum: secundum illud Comici licentia deteriores sumus: ergo illi nocet: et si ei prodesset non refert propterea. Probatur hec conlo sic: quia homicidis alicubi (scio quae dico) nimis cito parcitur. Arguitur sic. pea illa quae es in iacturam reipu. in principis notam: et ex consequentiim eius exterminium non est remittenda: sed remissio huius pene est hamoni: igitur Probatio minoris. circailla tria primo parturbantur innocentes quos rex inbiete protegere tenetur. Ad hoc reges in medium intxoducti sunt vt sontes torqueant et insontes tueantur: ergo si hce / faciant eorum munus negligunt. Secundum sequitur ex primo vbi homines iustitia ministrata non vident de superioribus obloquuntur: si per bursam occidant eos auaros reputant. Si offensam remittunt eos ex indulgentia vel ignauia notant. Quod hoc est in exterminium principis patet sic: tunc homines fiunt audaces: et insolentes: agricultura et artibus mechanicis neglectis ad arma ruunt confidunt in magnatibus. et ad curias magnatum volant gratia cuius magnates insolentes fiunt in contemptum principis. Iste iactanter asserit se posse contrahere pro sui corporis defensione vel aliorum inuasione quinque mille viros vel decem mille viros. hoc eum rebellem et suos effrenes sine lege reddit: suspicatur suum principem velle pro eis intercedere quatenus a capitali supplicio quo digni sunt absoluantur: vel a quaeuis alia pena mitiori citra penam capitalem tot ex illo absurditates glonerati ruunt quod potius me defice¬ ret dies antequam illas: quin immo earum medietatem recensere potero. Quare nunc ab isto domino nunc ab illo pro donanda venia implicatur rex: et mille curis agitatur.

5

¶ Contra primam conclusionem arguitur. per illud Cationis. Impedit ira animum ne possit cernere verum: ergo ira non est assumenda Et Grego. quinto moralium circa finem. Naire sue stimulis accensum cor palpitat: corpus tremit: lingua se prepedit: facies pallescit: exasperantur oculi: et nequaquam recognoscuntur note: ore quidem clamorem format: sed sensus quid loquatur ignorat in quo itaque iste ab arepticiis longe est qui actio nis sue conscius non est: et consequenter multa ire incommoda deducit. Respondetur quod he auctoritates intelliguntur de ira perturbante rationem quae sensum obnubilatet ad illud solum punctum omnes rationes senece tendunt Aristotelem improbantes de ira. sed ira sumpta cum ratione est laudabilis.

6

¶ Contra secundam et tertiam conclusionem arguitur sic. Plerique reges seueri diu regnarunt tollentes scisma ticos et quidem potentes de medio: patet de Augusto cesare qui marcum tullium marco Antonio concesserat perimendum: et ita de multis aliis senatoribus quorum capita ad rostra affixa sunt: et circa dies nostros facile est inuenire reges seueros qui pacifice mortui sunt vbi clementissimi principes ab insolentibus perempti sunt: patet de Iullio cesare clementissimo: et multis aliis.

7

¶ Secundo arguitur. probando quod mansuetudo vel clementia non est laudabilis: et hoc sic Clementia est mitigatiua pene debite culpe: ergo non est virtus. Consequentia tenet. culpa debet respondere pene.

8

¶ Ad primum concedo antecedens: sed communius clementes diutius regnarunt: sermones in moralibus sunt de his communiter contingunt. Etiam non est seueritas remittere scisma inultum in republica quando alia via adhiberi non potest bonum remedium sed inclementia. De iullio cesare non erat clemens: sed tyrannus qui solus totam rempublicam vsurpauit propterea cruciatu quem pertulit a bruto et cassio dignus eratur. Similiter Augustus licet bonis naturalibus preditus simili tyrannide laborabat propterea partem patrie tullium Antonio proditori dedit: et sic inter hos duos omnia pro arbitrio: et non pro ratione regebantur. Propterea nimirum quod Marcus Antonius suo ferro se suffodit qui cum manus et caput Tullii crudeliter abscidit caput in mensa persuit per diem illud aspexit quousque expectaculoanimum exsatiasset: vt absanus refert. Et fuluea An tonii vxor que illud venerabile caput maledictis execrationem in ipsum inspuens linguam quoque illi e faucibus extraxit: qui per facundiam vrbem ab incendio et patriam seruauit sic per viros furea dignos lacerata est: sed felicitas natiuitatis christi Augusto pacem dedit vt vniuersus orbis quia christus. xlii. anno Augusti cesaris natus est: et tunc philosophus imperio romano subditus in maxima erat pace vt patet. Luce secundo. Exiit edictum a Cesare augusto: vt describeretur vniuersus orbis. quae descriptio pacem ostendit. et hoc erat praenun¬ ciatum per oracula prophetarum: psalmo. lxxi. Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis Et ysaie secundo. Non leuabit gens contra gentem gladium. Et nono. vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri seculi princeps pacis: ergo ista pax parum vel nihil erit attri buenda Augusto: sed quia in felici tempore christi contigit qui pacem dilexit: et tempore pacis nasci voluit.

9

¶ Ad materiam secundi argumenti respondebo: qua cognita facile erit ad formam respondere. C iuslibet culpe latitudo pene est diuisibilis hanc diuisionem imaginabere per extensionem: et non per intemsionem. hec latitudo habet duo extrema scilicet a. punctum sub feritate et. b. punctum super inclementi in istis extremis eut labefactio legis. latitudinem medii partiamur in tres partes quarum vna portio erit suba. puncto contigua.

10

¶ Tertia portio erit media inter illas. Si pena fuerit in infima tertia est clementia: si in suprema tertia erit seueritas in portione media medium locum inter seueritatem: et clemen tiam obtinet. Supremus iudex puta imperator in imperio. vel rex in regno potest quantumcumque istarum penarum infligere. Et secundum hoc vel seueritatem clementiam vel actum medium exercebit nullatent peccando. Ex isto patet quod scelus non manet inultum immoaliqua pena infligitur. stat etiam dare actum clemen tie nullam aliam pena infligendo a pena contracta. es pateant ista exemplariter: sit Sortes qui occidit hominem cui secundum legem imperialem: et regni consuetudinalem debetur supplicium capitale. Ad istud positiuum rex non est obligatus puta infligere mortem suificit amputare membrum ab isto vel extorrem hunc a regno eiicere imperpetuum vel ad certos anos vel aliqua alia minori pena secundum quod dictabit sapiens. si iste occidatur rex non peccat si ipse vere iudicat. Si mitiori pena puniatur rex clementer agit: et si recta ratio dictat quod occidendus est: et est preter rationem istum non occidere tunc rex istum occidere tenetur: sed pena non est impatibilis: potest eum decollare pendere vel incendere secundum quantitatem delicti. Et vbi pena esset de suspendio quod est falsum: quia illud est positiuum solum quod nocens debeat hac pena plecti. potest esse suspendium publicum vel non publicum quod corpus ibi maneat vel statim post mortem tradat sepulture. Dixi de Rege: quia iudex inferior non potest reuocare istam legem positiuam superioris propterea tenetur occidere: rex autem non. sed non potest remittere penam parti lese debitam: quia deiure necesse est parti lese satisfacere: et rex non esupra ius nec sufficit reo parti sese emendam conognam offerre nec rex tenetur occidere reum ad petitionem partis: quia tunc raro vteretur clementia Sed dicis: si iste occidatur pars lesa nullam emendam habebit in pecuuia vel quacumque alia via: ergo si rex remittat ei penam legalem non tenebitur satisfacere parti lese in pecunia. Negatur antecedens per penam capitalem: pars lesa est satiata: et mauult hoc habenre quampecuniam.

11

¶ Sed contra istud arguitur. tunc virtus virtuti opponeretur. patet de seueritate quae clementie op¬ ponitur: quod est inconueniens. Secundo: satius esset ire ad medium inter clementiam et seueritatem vtro bique quia tunc magis itur ad medium mathematicum Tum tertio tunc clementia ab epelrea non differret quod liquet esse falsum ex. 4. et. 5. Ethicorum.

12

¶ Ad primum conceditur quicquid dicat beatus set homas questione. clvii. secunda secunde in solutione ad primum prior pars solutionis in principio huius questionis est excussa nec secunda satisfacere vi detur. Dicit quod non est oppositio: eo quod clementia et seueritas est secundum recta ratione: quia secundu hoc inter nullas virtutes esset contrarietas: cursoppositum contingit de viduitate et castitate coniugali: sed de hoc alias.

13

¶ Ad secundum nego quod melius soret. habendus est oculus ad medium ronis magis quam ad medium rei licet medium rei in ratione includatur.

14

¶ Ad tertiam nego consequentiam epelrea si ue naturalis equitas secundum philosophos veldispensatio apud canonistas segem communem in casu dubio interpretatur. Propterea Aristoteles de ea cum iustitia loquutus est quinto Ethicorum: clementia autem partem pene debite rescindit. Istud exemplariter patefiet. feriendus est homicida vltimo supplicio: sed nonnumquam dubitatur an illa pena debeat infligi sorti: quia hoc fecit in sui corporis defensionem cum paruo excessu inculpate tutele: tunc senatus rege inferior casum/ legis interpretatur Quod lex communis non currit. In isto ecce in casu ambiguo epelrea legem interpretatur vel potius clara contradicente ratione lex communis sic exponenda est: quia illic seruare legem verbaliter esset summum ius: et summa iniuria: sed in casu multum ambiguo ad supremum itur: quia cuius est condere eius est interpretari. Et hoc intelligo nisi vbi fuerint viri multum prudentes qui haberent nodos latentes leges interpretari a lege facultatem habentes: quia communiter hii melius interpretantur eua rex difficile erit flectere vnam communitatem a recto secundum exemplum. Esto: lex est calisie quod si quis francus menia vrbis conscendat occidatur. gratiaexempli hoc ponimus gallus conscedit menia pro arcendis hostibus: tuc epelrea aduersatur quod iste pena legali puniatur contdenti dem. per legem comunem nemo potest habere duas dignitates vel curas in ecclesia. ticius est reipublice admodum vtilis cui exilis cura non suppetit: tunc romanus pontifex dispensat in terpretando non debere esse subiectum legi communi sed etiam hic pontifex reuocat ius commune. in isto interdum est difficile interpretationem a reuocatione seiungere: et de illo contendere parum refert: quia hoc constat. Casum patentem legis. iudex inferior seruare debet siue esset ratio ad mitigandam penam siue non sed iudex supremus per h abitum clementie seueritatem et portionem mediam pene resecat. Ex isto patet: etiam ludex supremus prio consultat cum epelrea antequaaggreditur actum clementie: quia si contra naturalem equitatem ali quid faciat non clementer. immo clementer et perper. a penam remittit. Propterea viro beleal incorrigiibile vel quando datur occasio vehemens aliis occidencdi: non est clementia remittere penam imm¬ penam augendam clementia incliat. In corpore vero melius est membrum putridum resecare ne totum corpus contaminet. sic in corpore mystico factitandum est. Dixi interdum tota pena est remittenda: vt quis ex primo motu vel post fecundos calices quadam familiaritate ductus mouet /ites contraregem in crastina luce penitudine ductus prouol uit se ad genua implorans veniam de serotiva teme fi ritate: iam in rege concurrunt persona priuata: et e sona publica que est persona lesa: et iudex: iam clemen: er regis interest huic parcere in tot adiicit tot circunstantias in hypothesi: vt nullus sapiens istud in contemptum regis iudicabit: sed temnlentie ascribent. si: secus foret scelus ipsum non debet manere inultum. Istis conclusionibus de ira passione et mansuetudine et clementia premissis ponu tur conclusiones ad titulum questionis responsiue¬

15

¶ Prima. ira est peccatum. Secunda: non omnis ira 2est peccatum mortale. Certia: aliqua ira es peccatum mortale et detestandum.

16

¶ Pria conclusio probatur sic: omnis appetitio inordinata vindencte est peccatum: sed ira est huiusmodi. ergo est peccatum consequentia lucet cum maiore: et in minore predicatur diffinitio de diffinito: igitur quia iracundus /n habitum ire petit penam vbi nulla appetenda est vel maiorem quam par sit vel pretermisso ordine iuris.

17

¶ Secunda conclusio probatur: aliqua est appetitio parue vindicte vel pene que non sufficit ad denominationem peccati mortalis: et hoc potest probari sicut de gula superius probauimus.

18

¶ Tertia conclusio probatur omnis inordinata appetitio magne pene in proximo est peccatum mortale: sed ira aliqua est huiusmodi: igitur. Minor patet cum quis pro leui offendiculo appetit notabilem pena inferre pro parua iniuria.

19

¶ Secundo arguitur ad idem: omnis mater ex qua de per se nascuntur filie detestabiles est graue peccatum: et detestandum sed ira est huiusmodi: igitur. quia est difficile assumere actum voluntatis praeter ronem sine motu corporis. hoc in nobis experimur hepudice filie per antiphrasim generantur verbera: homicidia: perturbatio mentis / faciei et oculorum discolor etas non posse comuersare cum homimbus: et vbi non potest vlcisci iracundus in al terum in se suum ferrum conuertit vt patet de Aiace qui iniurias perferre non poterat de quo Oui. xiii. Meta. Surgit ad os clipei dominus septemplicis Aiax. vt quia erat impatiens ire / et armis Achillis amissis: ita ira succens est vt ferrum capulo tenus in pectus transfodit. proptea sci te dicit. Oui. ectora qui solus quae ferrumque igneque iouemque sustinuit totiens. vnam non sustinet iram. Inuictumque virum vicit dolor. Et paulopost. Nec quisquam aiacem posset superare nisi Aiax Dixit et in pectus tum demum vulnera passum Qua patuit ferro letalem condidit ensem. Et licet torrentissimus Aiax ita fecerit non erat actus fortitudinis: vt probe dicit philosophus tertio Ethicorum: sed ab impatientia vincebatur: et de hoc dicemus paulopost in speciebus iracundorum Hec temera ria ira in Alexandro lisimachum leoni obiecit Clitum dilectissimum hasta traiecit calisthenem philosophunmori iussit.

20

¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Iob quinto: virum stultum interficit iracundia. et loqui¬ tur de interfectione spirituali: et hoc non sit nisi per peccatum mortale.

21

¶ Et confirmatur illud Matthei. v. Omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio: et nullus erit reus in iudicio nisi qui peccat mortaliter. Et hoc amplius patet: qui autem dixerit fratri suo racha reus erit consilio. Qui autem dixerit satue reus erit gehenne ignis: et hic omnes species ire enumerantur: igitur.

22

¶ Ad primam dicitur quod ex illa auctoritate non habetur quod omnis iracundia est peccatum mortale: sed ab aliquo motu ire qui erat venialis ad mortale proceditur sicut glosa marginalis psalmo. 4. dicit super illo verbo. Irascimini et nolite peccare. Irascimini inquit si motus surgit animi qui non est in potestate / non consentiat ei ratio: motus animi in potestate nostra non est: sed dei gratia temperare possumus. Quod ergo consuetudinis est permttit quod culpe prohibet licet glo. interlinearis hoc bene ex ponat quod ira scamur de peccatis preteritis vlterius nolendo peccare. et sic potest esse zelus vel nemesis quia de hoc palam est quod nullum est peccatum. Et ad ephe iiii. Sol non occidet super iracundiam vestram et postea. glo. cas. venialis est ira que non ducitur ad effectum.

23

¶ Ad confirmatione que tangit verba christi. Matthei quinto dicitur quod illic non est determ nata specificatio inter mortale et veniale: sed ostonditur quod non solum pro actu exteriori est infligenda pena: sed etiam pro interiori: et quod lex euangelica legem vetere in hoc exuperat: propterea dicist audistis quia dictum est antiquis non occides: qui autem occiderit reus erit iudicio: vt iudicio puniatur laeges exponunt: glo. interli. Ego autem dico vobis quia omnis quilirascitur fratri suo reus erit iudicio id est dignus accusatione: sicut in homicidio vt eadem glo. exponit. qui autem dixerit fratri suo racha hoc est sine cerebro reus erit consilio: hoc estconsultandum est qua pena est puniendus si accusetur: qui autem dixerit fatue reus erit gehenne ignis per hoc nullum ponitur discrimen inter mortalia et venialia vt liquet.

24

¶ Circa ista dubitatur quomodo est mitiganda ira. Secundo quot sunt species iracundorum.

25

¶ Ad primum dicitur per verba dulcia ira est mitiganda prouerbiorum. xv. Resposio mollis frangit iram. Et gedeon cum esset lacessitus a viris effrain quare non vocaret eos ad pugnam contra filios Mad ian humiliter respondit. Nonne melior est racemus effrain vindemiis ab iezer Iudicum. viii. Et cum quidam minando Euclidi iureiurando affirmabat quod eum occideret: cui iurauit Euclides quod eum mitigaret: et per consequens esset multum impatiens si eum occideret: et sic alter ei non nocuit Arma Achillis per facundiam vlyssis importauit a bello potente aiace: secundum illud Quidii. Et quid facundia posset tunc patuit. Fortisque viri tulit arma. desertus Assuescat. iracundus actus mansuetudinis: et habitu illo tamnquam ornamento pulcherrimo non irascetur. Non viuat cum alio iracundo quia seinuicem destruunt. Non maledicat aliis. quia prouerbialiter dicimus pro maledicto maled ictum super pontem londoniarum reportabis: secundum illud Esopi Dulcia pro¬ dulci proturpi turpia reddi verba solent: qui dicit omnia que placent crebro audiet illa que displicent. Nec clare minus satyricus (de quo Aristoteles in problematibus mentionem facit) a maledictis euade deret licet cum aliis maledixerit aures claudebavt aliorum maledicta non audiret quousque tacerent Si quis sit atrabile infectus a natura et cum hoc habituatus resistere paruis iniurus difficillimum est. videat turpitudine quae ex ira contingit quia ab sicut a serpente homines effugiunt: quida tota socieparturbat: secundum illud prouer. xxix. Uir in prouocat rixas. Ubi glo. Ianua est omnium vicioru iracundia / qua clausa virtutibus intrinsecus dabitur quies: aperta autem / ad omne facinus armabitur animus.

26

¶ Ad secundam dubitationem dicit Aristoteles: quarto Ethicorum. 5. Aliqui sunt qui facile irase tur et ii stati placantur: inquiens. Iracundi igit soquidem irascuntur. et quibus non oportet / et pro quibus non oportet / magis quam oporteat cito desistut: quod et optimum habent: tales summbilis homines appellantur: Quod facile aduenit facile decedit: sicut strimen facile ignitur sed mox flama straminis perit. e. cundi sunt amari qui cum difficultate placantur: er longo tempore sunt sub ira Detinent enim ipsam: sed vbi reddiderit cessant. vltionemque ponit ire modum prodolore voluptatem efficiens quod si hoc non fiat habent ipsum pondus. Etenim quia non est manifestum nemo persuadet ipsis: vt in se autem concoctio fiat ire. tempore opus est sunt autem tales homines: et sibiipsis et amicissimis permolesti Tertii sunt isensi qui sine vltione vepena non recosiliant sicut hec ira lente venit sic prudes et non eques abit more ferri quod pigre cassuscipit: sed susceptu diu conseruat. Isti notal tristitiam incurrunt. et seipsos gratis torquent: secundum illud prouer. xxvii. Graue saxum: et onerosa arena: sed ira stulti vtroque grauior. Unde multi se praecipites ob cumulatam tristitiam se in flumina proiiciunt. Alii laqueis se suspendent credentes se ab his curis liberari passiones anime cum tristitiam vitam abbreuiant. vnde schola salerni ad anglorum regem iram prohibet in capite libri inquiens Anglorum regi scripsit schola tota salerni Si vis incolumen: si vis te reddere sanu Curas tolle graues irasci crede prophanum. Aliqui sunt ex complexione ad iracundiam propensi vt parui potissimum si atrabiles sint in suprema sunt iracundi quia eorum calor est bene vnitus: aliqui longi et graciles facile irascuntur quia tales sunt colerici a dominio: de paruis prouerbialiter dicimus quod de iraest danda ei venia et id rationis est. Inter cor et os parua est intercapedo: tales ad litteras tamnaptissimi. et frigidi inepti vt ex Aristotelis problematibus: et experientia notum euadit: Eurylocus qui eliensem phronam audiuit sic ista atrabile vexatus erat vt cum in elide respondendo fatigatus esset palium abiecit. Et alpheum fluuium intrauit. Interdum sumpto veru cum carnibus famulum ad forum vsque persquebatur / hercules. Lisander. Aiax. Alcmeo berophomo eodem vicio laborabant Et non abs re dicitur: nemo egregia edere carmina qui no habet furorem poeticum Et plato in libro de scientia vbi demetrius cum socrate hoc exequuntur de theeteto agens Est admodum inquit arduum reperire hominem ingeniosum qud simul etiam mansuetus atque modestus sit. Nec enifuisse quemquam hactenus aut esse video qui eo nature genio sit: vt vtrumque simul habeat. Sed enim qui acuti sunt callidique ac memoriosi: et dociles in iracundiam fere atque contentiones feruntur praecipites atqude raptantur peinde ac ipse naues sine vllis retinaculis. Idemque homines furore potius quodam quam fortitudine perstant. Uerum qui natura grauiores sunt sicubi se inquit ad disciplinas conferunt tardi / desides obliuiosi atque obtorpescentes videntur sicut homerus in iliade nestore introducit quod in iuuentu te robustus erat et non prudens: in senecta econtrario. non concedit omnia simul Iuppiter. Quicquid sit de stygio ioue crebro perfectum: et imperfectum miscentur: et hoc voluit deus ne homines nimis superbirent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12