Quaestio 2
Quaestio 2
An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae
¶ Prosolutione questionis pono conclusiones. Prima est. ex sola vna costa potest fieri integrum corpus eue. Probatur hec conclusio: poterat adam fuisse magnus vir: et vnam costam habere multo maiorem aliis: et aliis notabiliorem densiorem: ex quae eus mediocris mulier magis rara (sicut multe mulieres viris sunt rariores) formari poterat.
¶ Secunda conclusio. ex omni costa viri potest integrum corpus mulieris formari sine rarefactione: probatur hec conclusio. ex vno pane potest deus pascere totum mundum. patet ponendo illum panem in multitudine locorum. in vno loco vnum pascit. et tantum potest facere in. b. loco. c. loco: et sic consequenter. igitur potest sic facere deus cum costa. declaratur vis rationis. potest deus capere materiam coste et ponere in suprema parte capitis mulieris: et coniungere eandem costam sub illa componendo vlterius caput. et sic consequenter ad pedes vsque
¶ Confirmatur clarius hec ratio. capiat deus acerem pedalem parieti iunctum cuius a finis parietem tangit et. b. finis erit remotior a pariete. postea illo pedali illic remanente: ponat eandem a cerem iunctum cum seipso per partes diuersas: ita quod a finis aceris pedalis continuetur cum. b. siue eius aceris. et sic consequenter per decem pedes faciat idem ad latus in fine pulcra tabulam longam et latam habebis ex eodem acere pedali. ergo ex eadem costapotest deus facere corpus totaliter ipsius eue.
¶ Tertia conclusio. licet deus possit rarefacere materiam coste ade ad sufficientem quantitatem vnius mulieris: non tamen est decens quantitas et densitas pro corpore mulieris. prior pars est nota. non est dabilis summa caritas deo polis. Secunda pars patet istud corpus esset aere rarius vel ita rarum. ergo est indecens pro corpore mulieris.
¶ Quarta conclusio. non est possibile ex parua costa vel ex re alia quacumque facere corpus magnum entitatiue sine additione noue materie. procedamus nunc cum quantitate cum re quanta idemptificata. alioquinhomo potest vias inutiles excogitare in quibus insistere nolo. probatur hec conclusio. non est possibile quod pars sit totum.
¶ Quinta conclusio. licet ex sola costa ade poterat formari corpus eue ad sensum secunde conclusionis: non tamen est verosimile quod ita factum est: sed alia materia adiuncta: ex qua reliquum corpus eue est plasmatum. secunda pars patet. non est verosimile quod minus materie corpus eueprime matris habuit quam aliarum mulierum adultarum. sed alie mulieres plus materie habent. igitur.
¶ Contra secundam conclusionem argumentor: ea posita in esse sequuntur he conclusiones absone: scilicet quod caput eue erat pes eue. consequens est absurdum. ergo et antecedens. probo consequentiam. hic binarius est caput eue: demonstrando materiam et animam. et hic binarius est pes eue: loquor ac si eua esset. ergo pes eue est caput. quod si concedas. Contra: vlterius sequitur: pes eue videt. quia hoc caput videt. hoc capunt est iste pes eue. igitur iste pes eue videt. Secundo: sequitur quod pes eue est super collum eue. quia hoc caput eue est super collum eue. et hoc caput est pes eue igitur. Tertio sequitur quod super caput eueeua graditur. super hunc pedem vel hos pedes eua graditur. hi pedes sunt caput eue. igitur. Quarto sequitur quod eua est minor entitatiue quod brachium ade. quia costa est minor brachio ade. Quinto sequitur quod minima inter mulieres ab origine mundi erat eua. Sexto maius corpus entitatiue habebat in vtero quam erat tota Eua. patet de prima eius prole. non est opus dicere quod noua materia / adhuc aduenit et tota costa fuit resoluta. Septimo: maior erat idemptitas inter adam et euam quod inter quemcumque virum et vxorem suam. patet. materia partialis ade fuit totalis materia eue. Octatauo sequitur quod plus augmentabatur quam adam. eua peralimentum accepit nouas partes partibus coste resolutis et sic augmentabatur realiter. non sic de adam apparet. erat creatus homo adultus: et sic nutriebatur. tamen forte tantum amisit de carne priore quantum de nouo acquisiuit. non sic de eua. quia apparet quod ipsa mansit in statu sue magnitudinis in qua creata erat: et quod tandem tota costa resoluebatur. et sic semper prope finem vite incipit esse minor idemptitas inter eam et adam et alia materia. multe alie propositiones peregrine possunt inferri concedende cum istis propositis: sed non insisto.
¶ Arguitur contra duas vltimas conclusiones. primo authoritate magistri in littera tenentis corpus mulieris ex sola costa ade plasmatum fuisse. nec intellexit ipse ad imaginationem secunde conclusionis: nec viri isti quos ad hoc introducam. dicit magister sic. Solet etiam queri vtrum de illa costa sine adiectione rei extrinsece facta sit mulier: quod quibusdam non placuit. Ceterum. si ad perficiendum corpous mulie¬ ris deus extrinsecum augmentum addidisset: maius illud esset quam ipsa costa. ideo que potius de illo addito quam de ipsa costa mulier facta deberet dici: de quo plures accepisset substantie partes. restat ergo vt de sola ipsius coste substantia sine omni extrinseco additamento per diuinam potentiam in semetipsum multiplicata mulieris corpus factum dicatur: eo sane miraculo quo postea de quinque panibus iesu celesti benedictione multiplicatis quinque millia hominum saciata sunt. vides licet magister hoc ex aliis recitat prout sibi est communis modus: insequitur hanc viam. et idem tenet hugo de sancto victore libro primo de sacramentis pate sexta. c. penultimo et vltimo. ad horum auctoritates vtraque nego. licet deus potest creare noumateriam: infinitam si voluerit: quod de paruo possit magnum facere sine rarefactione non capio: vel maius entitatiue dato quod esset rarefactio non existimo.
¶ Sed contra hoc arguitur. de quicumque panibus euangelicis mathei. 1. recitatis: de quibus christus quinque millia hominum sufficientem dedit cibum si erat creando nouos panes vel conuertendo alias res in panes: non fuisset miraculum. non enim est miraculum ex decem mille panibus dare quinque mille viris sufficientem victum.
¶ Respondetur. deus poterat potuisse. 5. eosdem panes vel aliquos eorum in pluribus locis sine rarefactione ecce vnum modum possibilem. et forte ita factum est. poterat deus etiam conuertisse aliam materiam in panes: et verosimiliter ita factum est. sic videtur beatus Augustinus / dicere Ioannis sexto. ad eandem materiam dicit sic. inde multiplicauit quinque panes vnde ex paucis granis creat segetes. modo segetes creantur ex conuersione materie praeexistentes in segetem. et licet non sit miraculum ex decem mille grossis panibus pascere quinque millia hominum: tamen eos taliter producere de nouo ad eos pascendos erat grande miraculum.
¶ Ad aliam rationem quam magister innuit. si corpus eueerat plasmatum ex maiore materia addita: citius debet dici compositum ex illa materia maiori addita. hoc negetur. solum loquendum erat de vnitate que capta est a viro in mulierem: hoc est de costa quam tulerat dominus deus de latere adeloco illius relinquendo carnem: et non de reliqua parte addita in qua non communicabant successiue. sicut sam person adultus dicebatur fuisse in vtero anne matris sue ratione partis: licet in vno sit discrimen ab alio. quod de sampsone egressum est de vtero anne semper est reputatum idem. conuertit in se reliquam partem. non sic autem in costa. quia costa non conuerterat in se reliquan partem corporis eue. Ex isto quodammodo patet quo modo corpus eue non erat seminaliter plasmatum ex costa ade. et vlterius patet. quinto methafisice. c. 6. dicit Aristoteles. semen non est potentia quecumque remota: sed potentia propinqua de quo proxime et per vnum processum potest res formari: sed in costa ade hoc non fuit. quia nec per vnam transmutationem nec etiam quamcumque poterat sic conuerti naturaliter. vnde solet frequenter saluari ta¬ le discrimen in modo loquendi inter rationes primordiales causales / naturales et seminales / rationes primord ales sunt rationes creaturarum factiue in deo exestentes quas ideas vsitatiore vocabulo apellamus. hoc magister ex Augustino in lircatia conuincit. causa les rationes sunt quaedam possibilitates obedientie in creaturis per quas creator facit de creaturis quicquid voluerit. sic accipit Augustinus. c. 6. super Genesim dicens. corpus viri et mulieris facta fuerunt causaliter scilicet quando primo facta sunt inuisibiliter cum deus creauit omnia simul. rationes naturales sunt vires naturales rerum vt ignis aquam in se secundum rationem naturalem conuertit de rationibus seminalibus nuperrime iam locuti sumus.
¶ Respondetur. mulier non est facta de capite viri nec de pede. hocem. non est viro domina nec ancilla sed socia in latere suo dormiens. multe tamen sunt viris dure rigide et contrie. nimirum (iocose loquendo) ex dura materia et quidem curua prima mulier composita est. et saccus plenus ossibus magnum solet emittere sonum: ex terravo plenus modicum. modo ex terra vir plasmatus est. quod ipso dormiente costa assumpta est: non est proprterea quia si in vigilia costam abstulisset adam dolorem habuisset. Poterat em deus costam ab adam auferre insensibiliter quod nullum dolorem adam percepisset: nec quidem hoc deprehendisset vllo modo. nec sopor erat obfumos cibi meatus spirituum claudentes vt homo quiescat in sompno: sed supernaturaliter fuit. sed hoc fuit in mysterium. ex latere christi dormientis in cruce sanguis et aqua egresse sunt ex quibus sacramenta ecclesie emanarunt. i. hoc representabat mulier ex costa viri dormientis composita.
On this page