Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An sufficiat unum uni planetae

¶ Quaestio quarta QUarto queritur circa hanc materiam an sufficiat vnum vni planete.

¶ Respondetur. aliqua nobis constat esse in celo. et triplex est discrimen in planetis et in eorum motibus. Unum in latitudine quia non semperplaneta equaliter Idistat a polis: vt superius diximus de motu trepidationis. Aliud est discrimen in longitudine. quia varii planete non equaliter peragrat sub 3odiaco. Tertium. discrimen est in exaltatione et depressione. hoc est. idem planeta interdum est terre vicinior: nonnumquam remotior. et illud facile experimento deprhenditur in luna: quia ipsa et sole existentibus in capite drachonis: vel equae propinque: interdum distant a capite et cauda: et tamen vna eclisis diutius durat quam alia. et hoc esse non potest nisi latiorem terre vmbram ingrederetur luna quando est longum deliquium. et quando eclipsis est breuis: circa conunvmbre terre ingreditur. et ad hoc est necessarium terre appropinquare et ab eadem se elongare. et luna non mouetur: sicut piscis in aqua ascendendo et descendendo in suo celo. ergo illa non possunt saluari per idem celum.

¶ Preterea. Planeta interdum apparet paruus nonnumquam magnus stante eadem serenitate medii et dispositione oculi. et non potest hoc saluari nisi planeta interdum sit propinqor nonnumquam sit remotior. propinquius videtur sub maiore piramide quam remotius: propterea iudicatur maior Iacobus pernaculi sanctem Genouefes existenti in turre circa verticem pinaculi iudicatur magnus qui execuentisuper montem martyrum iudicatur paruus. Pro hac difficultate. Pitagoras sanius excogitauit eccentricos: cuius modum Ptholomeus in almagesti late aperuit: qui est communis et ponendus. Alioqui non possumus saluare apparentia in sublimioribus. pro quolibet planeta ad minus ponendi sunt tres orbes: non continui: sed contigui. notanter proplaneta. pro stellis hos orbes ponere non oportet. duo orbes extremi: quorum supremus est mundo concentricus secundum superficiem conuexam: et infimus eidem secundum superficiem concauam concentricus. et orbis medius eccentricus egresse cuspidis aut egredientis centri: qui etiam deferens dicitur: sicut eccentricus equans appellatur. et per consequens totus orbis cathegoreumatice planete deseruiens est concentricus mundo. orbes extremi secundum suas duas superficies mundo concentrici: sunt difformes spissitudinis: sic ordinati: vt semper par¬ ti spissiori vnius pars tenuior alterius respondeat: vt in figura intueri potes: eodem modo quo sphericum in plano descriptum contemplari libet. fac in pomo hanc difformitatem et omnia clarius elucescent ad oculum. ordo spissitudinis situatur vtrobique sub tenuitate: vt corporum penetratio et vacuum in orbibus euitetur. et cum planeta semper est in deferente: quid mirum si interdum a terra elongetur: et et sit in sua auge: terre nonnumquao notabiliter appropinquat quando est in opposito augis. hoc tibi sic declaro. orbis infimus solis in aliqua sui parte in spissitudine habet decem pedes (exemplariter pedes pro plurimis leucis pono) ergo illa pars eccentrici quae est super decem pedes partem spissiorem: multum a terra elongatur. et pars eccentrici quae habet duos pedes solum orbis infimi solis sub se: minus a terra distat. ergo non est mirum quod sol vel alius planeta interdum sit terre propinquior nonnumquam remotior. et per consequens apparet interdum maior nonumquam minor et vna eclipsis erit alia longior data equali intercapedine luminarium prope caudam et caput drachonis: propter magnam vmbram vno tempore et alio minorem pertranseundam.

¶ Ecce quomodo per eccentricos et concentricos saluatur axparens maioritas et minoritas planetarum. et ex hoc habetur prima conclusio ad questionem responsiua: scllicet quod sunt ponendi pro planetis orbes concentrici et eccentrici. Patet hec conclusio: ratione cuius vis in iam dictis est imbibitaper eccentricos et concentricos saluantur illa que apparent in planetis tam quo ad magnitudinem / paruitatem / breuem eclipsim / et longam: et quare terra non est ita bene habitabilis inter tropicum capricorni et circulum antarticum sicut inter tropicum cancri et circulum articum: quia sol est in opposito augis quando est nobis hyems et terre vicinior. in estate nostra sol est in auge. ergo non calefacit terram nostram excessiue. omnia ista saluantur ponendo hos tres orbes: et non saluantur aliter. ergo isti tres orbes dictisunt ponendi consequentia tenet cum maiore. et minor patet. det eam negans alium modum. si eque apparentem det: non colliditur modus communis a probabilitate.

¶ Tertio et vltimo discrimen noto: secundam differentiam aggredior: tangendo paucis quomodo hoc est quod vnus planeta nunc celerius nunc tardius sub vno signo suam viam peragrat: cum equale spacium habeat pertranseundum. hoc non potest saluari per hec que iam retulimus: sed per epiciclum. est enim epiciclus quidam paruus circulus (potius sphera parua) in superficie deferentis existens illi orbi non continuus sed contiguus. quia mouetur alio motum quam motu deferentis. in hoc epiciclo corpus planete est infixum. in hoc epiciclo quattuor sunt puncta: et eodem modo in deferenti: scilicet aux epicicli siue apogium: hoc est maxima epicicli eleuatio et pars a terra remotissima oppositum augis. siue perigium oppositum modo capiendo et stationes due equaliter ab his distantes. proportionabiliter in eccentrico dicatur. Aliquando planete dicuntur directi: interdum retrogradi / et stationarii. directi quando ob motus tarditatem videntur stare. licet de facto planeta actualiter moueatur. sicut sagitta in altum proiecta a principio impigre mouetur. postea ante reflexionem iudicatur stare ob motus tarditatem. quia impetus sursum motiuus est remissus: et resistentia tanta sicut erat a principio: et propterea tardatur motus. sic in proposito. quando planeta mouetur in epiciclo secundum successionem signorum et ad motum deferentis et ad motum sui epicicli: tunc celeriter mouetur. quando vero epiciclus mouetur contra deferentem tardatur motus. punctum a quo incipit motus est statio prima. aliud statio secunda. velocitas et tarditas ista exemplo tibi declarabitur: moueatur tabula vel nauis ab oriente ad occidentem. interea temporis faciat sortes circulum super tabulam occidentem versus vniformiter circueundo absolute. hoc secluso motu tabule. tunc occidentem versus impigrius mouetur quam quando giratur ad orientem: quia iuuatur motu tabule suus motus quo circuit. vel hanc analogiam capias de musca mota super cippam. moueatur circulariter cippa ad orientem. et musca circulum etiam faciat suo proprio motu progressiuo supercippam. ipsa velocius mouebitur quado ad orientem mouetur quam quando ad occidentem contra motum cippe. et sic planeta in parte superiore est directus: in inferiori retrogradus. in ascensu et descensu stationarius appellatur.

¶ his praimissis ponitur secunda conclusio. ponendus est epiciclus ad saluanda illa que apparent in motibus planetarum. Probatur. cum epiciclo saluatur quonam pacto planeta vno tempore celerius decurrit sub vno signo quam sub alio. planeta inquam equaliter distans a centro terre. quando planeta est in auge transeundo sub vno signo: habet maius spacium percurrere quam quando est in opposito augis. vt patet ducendo duas lineas a centro terre ad extremitates planete. quando magis elongantur ille due linee: tanto magis distant: et maius spacium imbibunt. sed illa non possunt salua ri sine epiciclo. igitur secunda conclusio vera.

¶ Tertia conclusio omnia que dicuntur de sole possunt melius saluari per eccentricum quam per epiciclum. patet ascenfus solis et descensus varietas eclipsis in longitudine possunt saluari per eccentricum. et si ei assignetur epiciclus: erit ei inutilis. et licet hec cum epiciclo saluari possent: epiciclus non habetur sine eccentrico. alter superflueret.

¶ Quarta conclusio. quilibet alius planeta a sole habet tam epiciclum quod eccentricum. probatur de eccentrico. talis planeta interdum ascendit et plus distat: interdum minus distat. hoc per eccentricum saluatur ex prima conclusione huius quaestionis 2. pars patet de epiciclo. quilibet alius planeta a sole est interdum directus non nunquam retrogradus et stationarius. hoc per epiciclum et non eccentricum saluatur.

¶ Quinta conclusio nullius alius planeta preter lunam habet motum condistinctum a motu deferentis et epicicli. Probatur hec exceptiua quo ad duas partes ambiguas de tertia exponente non ambigitur. alios planetas habere alium motum esset superfiuum. cum omnia saluantur sine tali motu. Et ratio est. Alie planete habent partes omnino similes. ergo licet in motu epicicli pars superior sit inferior et contra: in idem redit. pars extracapta patet. de luna: quod ipsa habeat motum proprium condistinctum a motu sui epicicli et sui deferentis patet. da oppositum: tunc pars superior lune appareret inferior et superior ad motum epicicli sui. oportet ergo assignare motum proprium corporis lune contra motum sui epicicli eque velocem cum motu epicicli: vt pars superior lune semper maneat superior et inferior respondenter inferior existat. luna ergo mouetur circulariter circa suum centrum: quod habet inter conuexum et con cauum sui epicicli. sicut epiciclus qui libet mouetur circulariter circum suum proprium centrum quod habet inter conuexum et concauum deferentis. quam admodum tota sphera mouetur circasuum centrum et deferens circa suum: querat qui voluerit pro mercurio multitudinem suorum orbium et pro aliis planetis prtholomeum in almagesti vel georgium pirtachium in planetarum theoricis. instituto theologo sat est pauca de lunaribus attigisse.

¶ Sexta conclusio. motus accessus et recessus (qui est soli octaue sphere: scilicet celo stellato: peculiaris) cognoscitur per illa que in prima quem stione huius distinctionis diximus: modo spheram materialem ad hoc confectam habeas: sine qua vix materiam capies nisi bonam imaginatiuam habueris.

¶ Contra primam conclusione arguitur. ex hac sequitur quod planete non mouentur vnico simplici motu circa terram: sed ascendunt et descendunt: contra aristotelem: primo de celo et mundo: ponentem corpori simplici solum motum vnum simplicem conuenire: qui sunt ascensus / descensus / et circuitio eque distanter a centro mundi. Aliqui dicunt non est ascensus nec descensus nisi in sphera actiuorum et passiuorum. sed ad rem loquendo dicitur quod dictum aristotelis verificatur de totali orbe. concedo quod quilibet planeta ascendit et descendit hos eccentricos et concentricos posuit aristoteles vt post hac dicemus commentatorem introducentes.

¶ Secundo. ex illa conclusione sequitur: quod plures erunt celi quam vndecimi: cuius oppositum videbamur in questione prima dicere.

¶ Respondetur. in prima questione sermo habitus de celo totali itaquod vnum celum reputatur omne requisitum circa motum vnius planete. et sic quinque orbes mercurii reputantur vnum celum illic celum. capitur collectiue: itaquod non sequitur est vnum celum: ergo est vnum ens. ad vnitatem entis amplius requiritur quam ad vnitatem vnius celi. sicut ad vnitatem entis amplius requiritur quam ad vnitatem exterius nec perterrearis in hoc quod celum collectiue celum quod est vnum ens includit et presupponit. mentem accipe de numero celorum erant duo astronomi aristoteli contemporanei que in numero celorum digladiabantur scilicet chesippus qui quinquagintaquinque orbes posuit. Odosius vro pauciores posuit. patet duodecimo methaphisice. secundum communem nunc viam dandi sunt. xxxii. celi patet. pro quolibet planeta alio a sole ponendus est epiciclus et tres aliiorbes. ergo quilibet planeta alius a sole habet tres partiales celos cum epiciclo: et sic in toto quattuor et mercurius. 5. qui simul iuncti sunt celi. 28. et quattuor sunt orbes superiores: scilicet celum stellatum nonum mobile / primum mobile / et celum empireum. ergo in toto sunt. 32. celi.

¶ Tertio arguitur. Commentator in 2. de celo commento. 25 et in primo commento capite 2. et duodecimo methaphisce commento. 45. negat hos concentricos: dicens illam opinionem esse impossibilem. quia ex ea sequitur vacuum inter: nelestia et penetrationem corporum.

¶ Respond eturnegandus est commentator nullum modum pro saluandis apparentiis ipse aduenit. ponendo ista: omnia saluantur. et licet in iuuentute modum omnia saluandi sine istis promisit: in senectute (vt patet in duodecimo methaphisice super hoc desperauit.

¶ Quarto arguitur. ex dictis sequitur quod planeta non est fixus in suo orbe: sed mouetur. cuius oppositum nititur aristoteles probare in 2 de celo et mundo: et opposito semper in his quattuor questionibus innixi sumus tanquam in sustentaculo.

¶ Respondetur. Aristoteles de motu progressiuo loquitur. nulla stella habet proprium motum: nec aliquis planeta nisi luna: que proprium motum habet in suo epiciclo a motu epicicli distinctum. sed tamen manet contiguus epiciclo sicut epiciclus manet eccentrico contiguus. alii plauete et stelle omens mouentur ad motum orbis sui sicut clauus in rota plaustri mouetur ad rotam. et luna suum epiciclum nunquam egreditur.

¶ Contra quintam conclusionem arguitur probando quod alii planete a luna proprium habent motum. sol mane videtur salta re.

¶ Respondetur. sol non mouetur motu saltantium: sed sic apparet moueri propter motum vaporum existentium inter solem et oculum. nostri tamen rurales in ortu solis in paschate arbitrantur solem saltare ob gaudium resurrectionis. hic error non est malus: nec eum ab eorum cordibus emungere conducit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4