Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Uarto quaeritur an aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem sui actus:

¶ Respondetur. aliqui ponunt obiectum ad actum voluntatis concurrere. laliqui noticiam. aliqui dicunt noticia esse solum causam sine quaenon actus voluntatis: et non causam effectiuam.

¶ Sed ponam conclusiones sequentes: quarum prima est: respectu multorum actuum voluntatis nullam actionem habet obsiectum.

¶ Secunda conclusio. aliquis est actus voluntatis qui non potest haberi naturaliter sine presentia obiecti.

¶ Tertia conclusio. non est necesse dicere obiectu habere efficientiam immediatam respectu talis actus voluntatis

¶ Quarta conclusio. noticia concurrit effectiue ad productionem actus voluntatis.

¶ Prima conclusio probatur. amamus crebriter obiecta absentia. mo¬ do obiectum absens nullam efficientiam habet refpecttiactus voluntatis.

¶ Confirmatur hec ratio. amamus obiectum mortuum. modo quod non est / nihil agit.

¶ Secunda conclusio probatur. noticia intuitiua naturaliter non potest haberi sine presentia obiecti et actus voluntatis ei respondens. quod patet. duo actus voluntatis rum vnus a noticia intuitiua dependet / et alter ab ab stractiua specie distinguuntur: vt ex. 40. distinctione quarti patuit. alias quis possit in via habere dilectionem eiusdem speciei cum dilectione dei in patria: quod non est dicendum. His omnibus visis Arguitur si Aliqua dilectio non potest naturaliter haberi sine noticia intuitiua. et noticia intuitiua non potest haberi sine concursu obiecti. ergo aliqua dilectio non potest haberi sine concursu obiecti.

¶ Tertia conclusio patet. sufficit illic noticiam intuitiua obiecti ad hro habere actionem: et non requiritur concursus obiecti ex prima conclusione. ergo non oportet dicere obiect immediate concurrere ad productionem actus voluntatis. notanter immediate: quia dici potest quod obiectum concurrit ad productionem noticie: et noticia immediate ad productionem actus voluntatis. ergo obiectum concurrit mediate ad productionem actus voluntatis. sed istud mediate concurrere nichil est: si obiectum non esset: et deus conseruaret actum intellectus: non minus produceretur actur voluntatis. propterea dico / obiectum creatum nullefficientiam habere respectu actus voluntatis. deus qui est obiectum beatificum ad omnem actum immediate concurrit.

¶ Quarta conclusio probatur. voluntas non potest amare incognitum: vt dicit Augu. 10. de trinitur. et. 8. ergo requiritur noticia obiecti ad hoc quod ametur. sed ista noticia non requiritur ad hon quod voluntas recpiat amorem. ergo requiritur ad hoc quod agat amorem: hoc est: requiritur tanquam causa partialis coagens sine qua voluntas non potest agere.

¶ Sed hic diceret qui tenet opposstum: verum est requiritur noticia: non tamcausa coagens ad actum voluntatis: sed tamquam dispositiopreuia. sicut ignis non producit ignem in materiam quae fuit ligni quoad fuerit siccitas et caliditas sufficienter producta. sed nec caliditas nec siccita actionem habet respectu forme substantialis ignis.

¶ Amplius arguitur auctoritate aristotelis in quaestione prcedenti allegata. 3 de anima: textu commenti. 5ponentis ordinem mouentium et motorum: sic scilibet: quod ad petibile est mouens non motum: appetitus mouens et motum ab ipso scilicet obiecto appetibili: et tertio motum non mouens: quod scilicet mouetur per actum et imperium voluntatis vel appetitus vt corpus animalis. sed apptitus proprie mouet corpus et alias potentias. ergo appetibile: hoc est appetibilis noticia: mouet effectiue appetitum.

¶ Rursus. si intellectus non concurrat cum voluntate ad suum actum: sequitur quod dilectio dei in via et in patria sunt eiusdem speciei: cum sinin eodem subiecto primo / et habent idem obiectum. et sic aliquis erit beatus in via: licet remissius quam in patria sed si ponas noticiam concurrere ad actum voluntatis: omnia ista bene saluabuntur. cum noticia abstractiua et intuitiua eiusdem obiecti specie distinguuntur: causa sant duas dilectiones specie distinctas.

¶ Pre terea arguitur. Commentator 3 de anima: commento. 56 dicit: omnis appetitus fit ex imaginatione. et 12. methaphisice: commento. 3 5 dicit / quod forma balnei que est in anima est agens desiderium: et quod propter illam: scilibet tanquam propter causam efficientem: desideramus formam quoe est extra animam. Et commento 28 dicit quod conprehensio est causa voluptatis. Et Aug. 15 de trinitate. c. 253. dicit quod amor procedit de scientia et in. c. 28. dicit quod amor de gignente mente et de genita notione tanquam de parente ac prole procedit. et ad siplicianum lib. I. q 2. otest / quod vocatio quae vtique est noticia effectrix bone voluntatis.

¶ Rursus arguitur. non est neganda causalitas ab aliqui vbi est mltum apparens ratio causalitatis: nisi de opposito doceatur. sed non potest doceri de opposito: vt patet soluendo argumenta in oppositum.

¶ Ulterius arguitur. cum concursu notitie conseruabitur: ita bene libertas voluntatis ac si non concurreret: nec videtur propter quid aliud negabitur concursus notitie ad actum voluntatis: et rationes aliorum non habent apparentiam contra hanc conclusionem: ergo ipsa est ponenda saltem tanquam rationabilior.

¶ Contra tres primas conclusiones argumentor. si obiectum non sit causa actus voluntatis: sequitur quod actus voluntatis non capiunt distinctionem formale ab obiectis.

¶ Secundo tunc vnus actus non esset alio nobilior nisi quia cantur a nobiliori causa.

¶ Ad primum nego sequelam: actus intrinsece seipsis distinguuntur. et arguitiue distinguum tur: quia terminantur ad diuersa obiecta. et quando obiecta spem distinguuntur actus spem distinguuntur et nobilioris obiecti semper est nobilior actus: eo quod terminatur ad nobilius obiectum: licet ab ipso non causetur. si deus se solo produceret noticiam dei et vnius formice: vna esset alia perfectior.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur. ex ea sequitur quanto aliquid magis cognoscimus tato illud magis diligimus consequens est contra experientiam conuersando cum malo quem putabamus bonum minus eum diligimus: et tamen ipsum plus cognoscimus consequentia tamen patet. maiorata causa ( potissimum naturali) maioratur effectus.

¶ Secundo arguitur. sequitur quod actus voluntatis esset naturalis sicut et liber: quod est inconueniens. patet. producitur a noticia quae est agens naturale sicut voluntas est agens liberum.

¶ Ad priorem istarum rationum respondetur negando sequelam nisi cetera sint paria. dilexi sortem ratione bonitatis quem noui esse ypocritam / vel alio vicio infectum cum non est in eo antea putata bonitas: remitto conatum voluntatis eum diligendo: semper maiorata causa naturali augetur effectus ceteris paribus. propterea si quis diligat platonem ratione bonitatis: quanto magis eum cognoscit cum equali conatu voluntatis: plus diligit. et preterea bonum praesens (cum est magis cognitum) plus diligitur quam bonum absens.

¶ Sed contra istud arguitur. sequitur quod sortes intensius actu meritorio diligit ciceronem propter deum quam plato: et minus meretur: dato quod ambo sint in gratia. patet. si ciceronem plus cognoscat. habeant sortes et plato equales conatus liberos: tunc actus meritorius sortis erit actu meritorio platonis intensior.

¶ Di¬ co: libet sit intensior in ratione actus vel intensione graduali: non est intensior vel maior in ratione meriti illi duo actus sunt eque meritorii nisi aliqua circunstantia ponatur quare vnus plus meretur quaealter.

¶ Ad secundum nego sequelam. ad actum esse liberum sat est quod potentia habens inhesiue actum sii libera. licet ponatur alia causa naturalis concurrens. patet. sensualitas secundum omnes inclinat homisi es ad multa. sed quia non necessitat voluntatem: actus dicitur libere produci. ergo licet notitia naturaliter concurrat ad actum voluntatis: voluntas non necessitatur suum actum elicere mere libere. ergo actum suum elicit. dixi potentia in se habens actum inhesiue. licet deus ad omnem actum concurrat qui est agens liberum: non tamen omnis actus est liber. sed ex his sequitur quod actus fidei et aliarum potentiarum actus a voluntate imperati / non sunt liberi: cum potentia cui tales actus insunt non sunt potentie libere. melius sic dicis. ad actum esse liberum sufficit quod ipse producatur libere a creatura: siue sit actus elicitus a voluntate siue actus alterius potentie ab ea imperatus mediante actu imperatiuo voluntatis.

¶ Tertio arguitur. sequitur quod aliquod agens naturale producit contrarios e ffectus successiue in eodo passo equaliter disposito: quod est inconueniens: invariis passis non esset dubium. lutum sol indurat et terram rarefacit consequentia patet. stante noticia sortis eum diligo. postea eadem noticia stante eum non diligo: sed odio. ex libertate voluntatis.

¶ Respondetur: istud argumentum est potissimum aduersariorum. ostendam quod non debeat eos vllo modo mouere. dico non inconuenire aliquod agens naturale partialiter concurrere ad effectus contrarios: et hoc potissimum quando coniungitur agens liberum quemadmodum est voluntas. patet secundum eos de charitate ex. 17. distinctiono primi secundum prohabiliorem viam concurrente ad actus contrarios successiue: et tamen charitas est agens naturale. inclinabat iudeum ad velle circuncidere peruulum: nunc vero ad nolle. patet hoc ipsum de generatione actus fidei: actus credendi producitur a voluntate et motiuo. patet hoc etiam: licet nulla causa secunda sit libera de agente partiali. nunmquid assensus vnius proponis euidens cum euidente notitia bonitatis consequentie producit scientiam: et cum consequentia probabili solum producit opinionem: vel addatur ei nuno minor euidens: nunc vero minor thopica. producitur / nunc assensus euidens consequentis: nunc vero formidolosus: et tamen illi sunt assensus contrarii secundum eos et veritatem: et nullum est agens creatum liberum in isto assensu. In corporalibus solet dari simile de calore putrefaciente et vitam conseruante cum alia causa.

¶ Quarto arguitur. aliquis querit scire quod ignorat: hoc est. vult scire aliquid quod ignorat. sicut recitat Aug. d. de trinitate ca. vlti. et ad hoc est experientia. ergo ad illud velle non concurrit notitia: cum illam notitiam precedit volitio: et nurquaeffectus precedit suam causam efficientem. ergo potest dari aliqua volitio ad quam notitia non concurrit: et eadem ratione ad nullam concurrit.

¶ Quinto arSdis t. usi d vudii d . g adte reviiuseem. notitie. remittatur illa tota ad non gradum vsque adhuc stabit actus volendi. ergo notitia non concurrit actualiter ad producendum illum actum volendi.

¶ Sexto arguitur. voluntas partialiter concurrit ad actum voluntatis. ergo datur vna portio actus volendi a sola voluntate productus.

¶ Ad quartum dico quod ipsum est commune vtrique parti: sicut nec dicimus esse volitionem sine concursu noticie sic ipsi dicunt nichil est volitum nisi cognitum: sed de hoc alia est difficultas alibi tractanda: ad quam nunc dico: aliquis querit scire distincte quod indistincte cognoscit: vt si michi occurrat aliquis quem ante parum vidi: quero vlterius cuius est filius: et cuius professionis: et sic aliquam noticiam precedit volitio: sed quamlibet volitionem noticia precedit a qua partialiter causatur.

¶ Quintum argumentum est etiam commune: sed quia vnum verbum ei sufficit: et non duo verba argumento priori: dico. si actus intellectus remittat ad non gradum: non stabit actus voluntatis. potest tamen stare actus voluntatis equaliter intensus cum remissione actus intellectus: supposito quod voluntas tantum communetur ad promotionem intensionis actus voluntatis sicut remissio intellectus facit ad eiusremissionem si fuerit tamen supremus actus voluntatis quem voluntas potest elicere cum intenso actu intellectus: tunc ad remissionem actus intellectus sequitur remissio actus voluntatis: quia tunc conatus voluntatis non potest supplere defectum actus intellectus: cum applicuit suppremum sue potentie: et non potest amplius communicari.

¶ Ad sextum distinguo quod voluntas concurrit partialiter ad actum voluntatis: vel partialitate cause: concedo: vel partialitate effectus: et sic nego. totus actus producitur a voluntate: licet non totaliter. et similiter totus producitur a noticia.

¶ Contra hoc arguitur. tantus potest esse conatus voluntatis quod totum concursum intellectus supplebit: et sic a sola voluntate producetur actus voluntatis.

¶ Respondetur scilicet due cause essentialiter subordinate noticia et voluntas: sicut obiectum et intellectus respectu noticie intuitiue. et per consequens voluntas non potest supplere concursum noticie: nec noticia potest supplere concursum voluntatis.

¶ Septimo arguitur. voluntas potest velle intellectum nullam noticia habere: et sic volet nihil cognoscendo.

¶ Ad septimum concedo quod hoc potest voluntas: sed oportet si velit quod intellectus ei obediat quod omnem actum eius voluntas etiam secludat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4