Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Questio secunda. Secundo quero Utrum aliquis actus voluntatis pos sit esse meritorius sine charitate formaliter animam informante.

⁋ Quod non quia plures circumstantie requiruntur ad dilectionem dei meritoriam quam ad bonitatem et perfectionem moralem sed circumstantias quas actus moralis exigit nullus perfecte et integre potest coaceruare ex habitu virtuter acquisite. quia secundum philosophum i ethi. medium circumstantiarum attigere est summe difficile. immo forsam impossibile. ergo multo fortius ex puris naturalibus non poterit homo attingere ad circumstantiarum integritatem quam exigit actus diuine dilectionis. potissime cum inter circumstantias cadat hoc: quod omnia diuina volita adimpleantur

⁋ Preterea impossibile est actum attigere ex puris naturalibus ex quo impletur vniversaliter vniuersa lex diuina et omne dei mandatu. quia impossibile est mentem actu omnia illa comprehendere et voluntatem in omnia simul dirigere. sed actu charitatis omnia diuina mar data implentur. ergo etc.

⁋ Ad oppositum quae potest sine charitate esse acceptus deo potest sine charitate facere ppus meritorium. sed probatum est prius quod aliquis potest sine charitate esse acceptus deo. ergo etc.

⁋ Ad. q. dicitur quod non possit esse actus meritorius sine charitate formaliter informante.

⁋ hoc probatur sic. actus charitatis excedit totam facultatem nature humane. se non potest esse praecise ab aliquo principio quod est infra facultatem nature humane. sed non potest esse praecise ab ali quo principio exteriori puta si spirits ct om oportet quod sit ab aliquo habitum superaddito ipsi voluntati. minor patet quod sicut motus naturalis est ab aliquo principio intrinseco. ita motus voluntarius est ab aliquo intrinseco. ergo si actus charitatis esset totaliter ab exteriori mouente non esset voluntarius.

⁋ Similiter sequeretur quod non esset meritorius. quia illa meritoria sunt quae aliquo modo in nobis sunt. sed si esset totaliter ex exteriori mouente non esset in nob agere vel non agere.

⁋ Tertium inconueniens se quitur: quod homo quae esset in charitate non esset promptus ad actum charitatis neque ipsum deleci abiliter ageret. quia ex hoc actus virtitutum sunt in nob delectabiles. quia secundum habitus conformamur ad illos et inclinamur in illos per modum inclinationis naturalis. sed actus charitatis et maxime delectabilis. et per eum omnia alia quae agimus et patimur delectabilia redduntur ergo est aliquias talis habitus cire atus in nob Ista opinios sicut patet ipsam inspicienti ponit quod includit contradictionem actum charitatis esse meritorium sine tali habitu creato. sicut includit com tradictionem. aliquem motum esse alicui naturalem. et tamen non esse a principio intrinseco. et hoc intelligit de omni actu meritorio Istud reputo simplicitu falsum quia bonum motum voluntatis ex puris natura libus elicitum potest deus acceptare de gratia sua. et per consequens talis actus ex gratuita dei acceptatione erit meritorius. ergo ad hoc quod talis actus sit meritorius. non necessario requiritur talis habitus.

⁋ Pre terea omne illud quod potest ex se sufficienter in actum demeritorium potest de potentia dei absoluta in actum meritorium ex se. quia cum actus demeritorius et meritorius sint contrarii. non est maior repugnantia actus meritorii ad naturam in solis naturalibus constitu tam: quam sit actus demeritorii ad naturam in solis na turalibus constitutam. sed voluntas potest ex se in actum de meritorium. ergo non includit contradictionem voluntatem ex puris naturalibus ferri in actum meritorium non tamen erit ille actus meritorius ex puris naturalibus. sed ex sola gratia dei non formaliter voluntatem informante. sed illum actum ex puris naturalibus elicitum gratuitate acceptante.

⁋ Preterea nihil est meritorium nisi quia voluntarium. et hoc nisi quia libere elici tum vel factum. quia nihil meritorium nisi quod est in nobis hoc est in nostra potestate. sed nihil est in nostra po testate vt possimus agere et non agere: nisi quia est a voluntate tamquam a principio mouente et non ab habitu. quia cum habitus sit causa naturalis nihil est indifferens propter habitum. ergo ratio meriti principaliter consistit penes voluntatem ex hoc quod ipsa libere elicit. ergo vt actus sit meritorius non requiritur habitus.

⁋ Preterea omnis actus qui cum aliqua circumstantia quae non est de se laudabilis est meritorius potest de potentia dei absoluta esse meritorius sine illa circumstantia. sed actus diligendi deum super omnia cum charitate quae non est de se laudabilis est meritorius. ergo sine ea potest esse meritorius. Quod autem charitas non sit de se laudabilis probo. quia nullus habitus est de se laudabilis. quia sicut habitus acquisitus non est de se laudabilis nec vitupra bilis. ita nec alius. cum quaelibet alius praecise infusus a deo minus sit in potestate habentis quam habitus acquisitus ex actibus libere elicitis. sed nullus habitus acquisitus est de se laudabilis nec vituperabilis patet quia ille potest stare cum charitate. et per consequens tunc habens talem habitum non est vituperabilis. et eadem ratione habitus sibi contrarius non est de se laudabilis

⁋ Ideo dico aliter ad . q. quod non includit contradictionem aliquem actum esse meritorium sine omni tali habitum semper naturali formaliter inherente. quia nullus actus ex puris naturalibus: nec ex quacumque causa creata potest esse meritorius. sed ex gratia dei voluntarie et libere acceptante. et ideo sicut deus voluntarie et libere acceptat bonum motum voluntatis tamquam meritorium. quando elicitur ab habente charitatem. ita de potentia sua absolu¬ ta posset acceptare eundem motum voluntatis etiam si non infundat charitatem.

⁋ Ad primam rationem alterius opinionis dico primo: quod actus meritorius nec etiam actus charitatis excedit totam facultatem na ture humane: quia omnis actus charitatis quem secundum communem cursum habemus in via est eiusdem rationis cum actu ex puris naturalibus possibili. et ita ille actus non excedit facultatem nature humane. Ueruntamen illum actum esse meritorium non est in potestate nature humane: siue habeat charitatem siue non habeat. sed est in libera dei acceptatione: ita quod siue charitas insit anime siue non insit et actu elicito adhuc est in potestate dei acceptare illum actum tamquam meritorium vel non acceptare. Unde idem actus qui modo elicitur ab habente charitatem et est meritorius posset deus de potentia sua absoluta non acceptare eum. et tunc non esset meritorius. et tamen esset idem actus et charitas eadem. Aliter enim sequeretur quod aliqua creatura posset deum necessitare ad aliquod in futuro faciendum. quia habita charitate necessitaretur deus aliquando in futuro dare habenti charitatem vitam eternam. Similiter quando dicitur quod si ab ali quo exteriori principio non esset actus meritorius. illud est conclrsi seipsum. quia sic nullus actus est meritorius quae est totaliter a principio exteriori: ita nullus actus est voluntarius secundum quod voluntarium distinguitur contrusio naturale. quae est totaliter a principio naturaliter agente. ergo si actus charitatis esset a charitate et non a voluntate. non esset actus voluntarius. Ideo leuiter dicerent illi contra quos arguitur: quod sicut charitas ponatur in voluntate: nisi ipsa voluntas concurrat tamquam causa mouens non potest esse actus voluntarius. cum ipsa charitas agat naturaliter quicquid agit. sed ipsa voluntate concorditur mouente cum charitate est actus voluntarius. non quia est a charitate. sed quia a voluntate. it siespiritus sanctus qusaret actum charitatis et non voluntas. non esset actus voluntarius. hoc est illa voluntas non libere vellet. sed ipsa voluntate mouente tum spiritus sanctus est voluntarius. quia libere elicitus a voluntate.

⁋ Per idem ad aliud quod innuitur: quod ille actus erit in nobis. quia voluntas ipsa actiue mouet. et ideo erit: meritorius. quia est effectiue a voluntate et deus ipsum acceptat. et ita actum existentem in potestate nostra posset deus acceptare sine tali habitu creato si sibi placeret.

⁋ Ad aliud quod innuitur dico quod delectatio potest esse sine omni habitu. Unde primus actus ex quo generatur habitus potest esse delectabilis. et ita sismper eliceretur sine habitu posset esse delec tabilis. et ita propter delectationem non oportet ponere habitum talem. Similiter ad talem delectationem quam sentimus in actu meritorio posset sufficere habitus acquisitus ex actibus delectabilibus. et per consequens propter delectationem actus non oportet ponere habitum talem infusum. Similiter non est causa delectationis nisi quia est causa actus quem consequitur delectatio. Unde si ille idem acius causaretur a solo deo ita foret delectabilis sicut si causaretur ab habitu

⁋ Preterea si est de ratione actus meritorii esse de¬ lectabile. hoc non est nisi quia est de ratione sua quod sit amor vel procedens ab amorem. Unde aliquando potest esse actus meritorius cum tristitia et dolore: sicut patet quando aliquis dolet meritorie de peccatis suis. Similiter non est plues de ratione habitus causare delectatione quam tristitiam. Unde sicut habitus inclinans ad volit onem est aliquo modo causa delectationis. ita habitus inclinans ad actus nolitionis quando euenit aliquid quod est no litum est aliquo modo causa tristitie. et hoc est quia ex istis actibus prouenit delectatio. et ex illis tristitia. et ita delectabilitas habitus nihil facit.

⁋ Ad primum principale dico quod omnes circumstantie necessarie possunt esse note et ad eas posset homo attingere si deo placeret. quia posset statuere quod pauce suffice rentimputa de potentia sua absoluta posset statuere quod quaecumque diligeret deum super omnia. et non faceret scienter con recta rationem quod mereretur vitam eternam

⁋ Ad secundum quod non oportet de necessitate ad actum meritorium quod tota lex actualiter impleatur sed quod aliquod mandatum impleatur. et contra nullum fiat transgressio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2