Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Questio sexta. Exto quero utrum ideme in mente diuina sint practice an speculatiue

⁋ Quod sint practice videtur. quia omnis idea in mente artificis est practica. cum ars sit habitus practicus. sed idee diuine sunt immente artificis increati. ergo etc

⁋ Ad oppositum quod sint spe culatiue videtur. quia in intellectu pure speculatiuo et nullo modo practico non est idea practica. sed intellectus diuinus est tantum speculatiuus et nullo modo practicus. ergo etc. maior est manifesta. minorem probo. quia intellectus qui non potest dirigere voluntatem non est practicus sed intellectus diuinus nullo modo potest dirigere voluntatem diuinam: cum ipsa voluntas non possit dirigi. sicut nec potest errare. ergo etc.

⁋ Ad istam. q. dico primo: quod ista. q. videtur esse nulla. quia speculatiuum et practicum videntur esse dicere cognitionum praecise et non quorumcumque obiectorum. et ideo cum ideec sicut supra ostensum e no sint cognitiones sec res cognite idee non erunt practice nec speculatiue

⁋ Ex eodem sequitur: quod non est conueniens modus loquendi dicere quod aliqua sint principia practica. et aliqua conclusiones practice. Istud potest declarari. quia quando sunt aliquae dicere opposite. si vna diferentia conuenit aliquibus in vno aliquo genere et non omnibus alia differentia competit aliis eiusdem generis. ergo si practicum conuenit aliquibus principiis et aliquibus comclusionibus et non omnibus. speculatiuum etiam competet aliquibus principiis et aliquibus conclusionibus. sed hoc non est verum quia principia non sunt speculatiua sed speculabilia tantum. ergo etc. Quod autem in prologo dixi quod aliqua principia sunt practica et aliqua speculativa. vsus fui communi mo loquendi qui sic debet intelligi quod ista dicantur principia speculatiua quae sunt obiecta scientie speculatiue et ista practica quae sunt obiecta scientie practice sed hoc est improprie loqui. Et ita patet quod ista. q. non habet difficultatem nisi ex difficultate. q. quae queritur. an scientia dei re spectu factibilium sit practica vel speculativa. Et ideo de ipsa est aliquid modo videndum.

⁋ Ad quauam dicitur quod scientia dei non est practica: quod probatur per talem rationem. quia duo sunt de ratione notitie practice. scilicet conformitas ad praxim quam conformitatem habet ex obiecto circa quod est. et prioritas eius naturalis ad eandem praxim. sed intellectus diuinus comprando cognitionem eius ad actum voluntatis eius non habet coguitionem dictatiuam de ali quo faciendo. ergo etc.

⁋ Sed opinio ista videtur insufficiens quantum ad duo. primum quia praecise arguit quod intellectus diuinus non habet notitiam practicam dictatiuam de faciendo: sicut patet manifeste ex processu eiusdem in eadem. q. sed praeter illam cognitionem practicam est vna alia quae est simpliciter practica. quia sicut ostensum est prius. logica. re thorica. gramatica et artes mechanice sunt simpliciter practice. et tamen non sunt dictatiue. sed dictamen de exercitio illarum notitiarum practicarum non pertinet ad istas artes. sed ad prudentiam pertinet Quod autem ad prudentiam pertineat patet. quia omnis actus impratus quai virtuose elici potest ad prudentiam pertinet. sed omnis talis actus potest elici virtuose. patet inductiue. ergo etc. maior patet per ari. vi. ethi. vbi vult quod in arte peccans est eligibilior circa autem prudentiam minus. Ex quo patet quod virtuose agere non pertinet ad artem sed ad prudentiam. Similitervere tus moralis secundum ari. vi. ethi. numquam est sine prudentia. ergo nec actus virtuosus sine actu prudentie. Similiter prudentie est imprare et principari exercitio artium. et scientiarum speculatiuarum in aliis. sicut patet per philosophum. x. libro ethi. quod prudentia praecipit quas quam artem debet exercere et quam scientiam debet audire. ergo multo magis habet imprare actus propositos. et per consequens habet de eis dicta re. et ita patet quod tales non sunt dictatiue. et tamen vere sunt practice secundum philosophum. vi. ethi. ergo probare quod deus non habet scientiam practicam dictatiuam non est probare eum non habere scientiam practicam.

⁋ Et si obiiciatur quod secundum ari. vi. ethi. Ars est habitus cum vera ratione factiuus. ergo ars de faciendis habet dictare vere. et per consequens est vere dicta tiua.

⁋ Respondeo quod non omnis vera ratio est dictamen sic notitia quae scio hominem componi ex corpore et anima non est dictamen. quamuis sit ratio vera. et ita est de arte quod est habitus cum vera ratione factiuus. et tamen non dictatuus. nec habet dictare vtrum debeat fieri vel non.

⁋ Secundo viditur opiniones sufficiens. quia praecise probat quod notitia dei respectu factibilium non habet illas duas circumstantias scilicet consormitatem et prioritatem respectu volitionis diuine intrinsece. et non probat quod non habet illas duas conditiones respectu operationis ad extra. qua tamen potest dici praxis. et per consequens non probat quin respectu alicuius praxis habeat illas duas conditiones et per consequens non sufficienter probat quod non sit practica. Quod autem actio quae deus producit aliquid extra sit praxis potest probari per descriptionem istius quam pouit de praxi. quia iste actus productivus est actus alterius poten¬ tie quam intellectus naturaliter posterior intellectione: natus elici conformiter intentioni recte ad hoc quod sit rectus. ergo iste actus vere est praxis

⁋ Confirmatur. iste actus secundum istos non est actus intellectus nisi effectiue. non forma liter. sed talis actus intellectus potest esse praxis etiam secundum eos ergo etc. Si dicatur quod actus quae est primo praxis est actus voluntatis. et quia actus voluntatis diuine non est praxis. ideo nullus actus sequens erit praxis. Istud non sufficit. quia siue actus voluntatis sit praxis siue non tali actuicontingenter elicito ab agente cognoscente vere competit omnis particula posita in diffinitione praxis. sicut patet inductiue. quia est actus alterius potentie quam intellectus. quia secundum eos est actus immediate voluntatis et est naturaliter posterior intellectione. manifestum est. et est natus elici conformiter intellectioni recte ad hoc vt sit rectus. quia numquam retributio diuina esset recta vel iusta nisi ratio recta hoc dictaret. ergo talis actus vere erit: praxis

⁋ Ideo dico aliter ad istum articulum quod no titia diuina respectu factibilium ab eo est practica. quia quantumcumque volitio diuina quae est ipse deus realiter secundum omnes. et vt credo non plus distinguitur a diuina essentia quam deitas distinguitur a deitate non sit vere praxis. quia non est actus in potestate voluntatis. tamen in po testate voluntatis diuine est producere creaturam contingentur et omnia alia facere circa creaturas est in potestate voluntatis diuine. et ista productio potest aliquo modo dicipraxis. quia scilicet contingentur est a voluntate diuina. et per consequens notitia sibi correspondens vere practica potest dici.

⁋ Per illud posset dici ad formam. q. quod idee in mente divina proprie loquendo nec sunt practice nec speculatiue. Ueruntamen secundum istum modum loquendi quo dico quod idee in mente artifiquae creati sunt practice. quia scilicet notitia agendorum per illas ideas est practica. Ita potest dici quod idee in mente divina sunt practice. quia notitia agendorum per illas ideas est practica.

⁋ Se coclusio praedicta potest obiici primo quia dictum est prius quod actus voluntatis elicitus est primo praxis. ergo nullus actus est praxis nisi actus a voluntate elicitus sit praxis. sed volitio diuina non est praxis. ergo etc.

⁋ Preterea. si productio creature. remuneratio meritorum. conseruatio. gubernatio etc. huiusmodi sunt praxes. Quero. aut ista sunt realiter deus aut sunt realiter creature. Si deus. ergo deus est vere praxis. et per consequens volitio diuina est praxis. Si sunt creature. ergo creature sunt praxes sed non est maior ratio quod vna creatura est praxis diuina quam alia. ergo quaelibet creatura est praxis diuina. et per hoc asinus et omnes sub stantie essent praxes diuine quod est absurdum

⁋ Pre terea. quod volitio diuina sit praxis videtur. quia dictum est prius et modo innuitur quod omnis actus existens in potestate voluntatis est vere praxis.

⁋ Similiter ex eodem medio arguitur quod tunc aliqua speculatio esset vere praxis e hoc est absurdum. quod probatur. quia ex omnibus praxibus generatur habitus practicus. sed ex multis praemis speculationibus non potest generari habitus practicus. ergo nulla speculatio est actus practicus.

⁋ Preterea. si speculatio esset praxis. quia est in potestate voluntatis. ergo possem ego facere quod geometria esset practica¬.

⁋ Preterea manifestum est quod aliqua speculatio non est praxis. et tamen omnis speculatio est in potestate voluntatis.

⁋ Similiter tunc esset in potestate mea quod specu latio esset praxis et non esset praxis Et eodem modo speculatio posset esse praxis et non esse praxis ad placitum voluntatis.

⁋ Ad primum dico quod quando dictum est bus quod actus voluntatis est primo praxis. ibi non fiebat sermo nisi de voluntate habente actum elici tum receptum in se in sua potestate. quia non fiebat ibi sermo nisi de voluntate nostra quae habet primo actum proprium in sua potenstate quem elicit contingentur. et in talibus est vniversaliter verum quod actus voluntatis receptus in ea est primo praxis. sed sic non est de voluntate diuina. quia ipse actus ibi non est receptus in voluntate. sed est ipsa voluntas indistinctus ab ea re. et ratione. et ideo sicut ipsamet voluntas non potest esse primo praxis. ita nec ipse actus voluntatis potest esse praxis.

⁋ Ad secundum dico quod ita proprie et ita vere. creatio. conseruatio. remuneratio etc. huiusmodi sunt vere praxes. sicut edificatio et tales actus imperati a voluntate sunt praxes.

⁋ Et quando quaritur aut ista sunt realiter deus. aut sunt realiter creatu re. Dico sicut tactum est prius de nominibus connotatiuis qua non important praecise vnam rem. sed significant aliquam rem. et aliquam connotant de nulla re proprie praedicantur. sicut negatio. cecitas et huiusmodi non sunt res. Ueruntamen concretum correspondens talibus absolutim vere de aliqua re pridicatur. Et ideo magis proprie debet dici quod creans est res quam quod creatio est res. Et ita proportionabiliter debet dici quod praxis aliqua non est res. sed res praedicatur de nomine concreto correspondente istinoni abstracto praxis. Ueruntamen aliquo modo et forte improprie de talibus absolutis praedicantur plura simul sumpta et nullum eorum per se sumptum ad modum nonis collectiui. sicut tactum est primus in materia de relationibus

⁋ Ueruntamen intelligendum est quod hoc praxis particularitur recipit praedicationem alicuius supponentis determinate pro aliqua re. Unde hoc est vera quod aliqua praxis vere est vna res. sicut dilectio. et vivelitlr actus voluntatis contigenter elicitus. et ita hoc nomen oraxis esset commune vel quasi equiuocum. quia equiualeret in significando tam non i absoluto quam connotatiuo. Aliter posset dici quod sicut conceditur quod ambulare est praxis. quia contigenter imparatur a voluntate. ita posset concedi quod quaelibet creatur a est quadam praxis divina. quia quaelibet creatur a est quadam effectus contigentur productus a voluntate divinaEt ideo haec magis est difficultas vocalis quam realis. et secundum di uersam expositionem significationis nominis diuersimode consequenter est respondendum.

⁋ Ad aliud dico quod volitio divina diuersimode accipitur Uno modo pro ipso actu existente realiter eodem cum di uina essentia. et ista volitio diuina non est praxis qui non est in potestate voluntatis. sed tanta necessitate est illa volitio quanta est ipsa voluntas. quia est omni¬ bus modis ipsa voluntas. Aliter accipitur volitio diuina. vt sit idem quod velle creaturam esse vel velle remunerare. vel huiusmodi aliquid. et sic non praecise dicit voluntatem diuinam. sed etiam connotat creaturam in esse reali. et sic est idem quod creatio vel conseruatio vel aliquid huiusmodi. et sicut est in potenstate sua. sicut contingenter creat conseruat et huiusmodi.

⁋ Ad aliud dico quod speculatio quae est in potenstate voluntatis est vere praxis. sic dictum est prius

⁋ Ad primum in contrarium dico quod hec est falsa simpliciter. omnibus praxibus generatur habitus practicus. cuius ratio est. quia speculatiuum et practicum non sunt dicere opposite habituum intellectualium. et ideo non semper ex praxibus que sunt in intellectu generatur habitus practicus

⁋ Et si dicatur quod saltem ex praxibus quae sunt in intellectu generatur habitus practicus et nullo modo speculatiuus. Dicendum quod non semper ex praximbus quae sunt in intellectu generatur habitus practicus. cuius ratio est. quia habitus practicus generatur ex actibus practicis. sed aliqua actus intelligibiles quae sunt praxes sunt speculatiui et aliqua sunt practici. et ideo ex aliquibus talibus praxibus generatur habitus practicus. et ex aliquibus generatur habitus speculatiuus Ad cuius intellectum sciendum est quod differentiam est inter actum practicum et praxim. Nam praxis est operatio existens in potestate voluntatis: quia omnis talis actus potest elici virtuose et viciose. loquendo de actu voluntatis nostre de quo est modo sermo. sed actus practicus est ille quae habet pro obiecto saltem partiali praxim. vel aliquod operabile contingenter a voluntate. Nam multi sunt actus intelligendi existentes in nostra potestate qui non habent praxim nec aliquod operabile a nobis propbiecto partiali. sicut actus considerandi geometricalia et similiter considerandi deum. et actus speculandi me thaphisicalia sunt in potestate nostra. et possunt vir tuose et viciose secundum diuersas circumstantias finis et aliorum elici et impari a voluntate. non sunt tamen ideo practici. sed tamen vere sunt praxes. Et ideo ex eis non generatur habitus practicus sed tantum speculatiuus. Quod autem talis speculatio sit vere praxis. patet. quia omnis operatio secundum electionem hominis est vere praxis. sed talis operatio potest esse secundum electionem homois. ergo vere potest esse praxis maior patet per commen id est ethi. in principio vbi descriomnes praxim dicit sic. Praxis quam consueuerunt trans ferre in actum est secundum electionem homoinis energia. id est operatio. minor patet. quia potest aliquis considerare et deliberare an sit speculandum vel aliquid aliud extra operandum. et potest postea habita deliberatione et concluso quod sit speculandum vel studendum etc. elige re vel praeponere studium vel speculationem operi exteriori et postea potest illum actum elicere. et per consequens talis speculatio potest esse operatio secundum homois electionem ergo tunc vere erit praxis.

⁋ Ad secundum dico quod non sequitur. omnis operatio existens in potestate voluntatis est praxis. ergo ego possum face re quod geometria est practica. sed sequitur quod ego facere possum quod aliquis actus geometrie. puta iste quem possum contingenter elicere sit vere praxis. quamuis non possit ille actus esse practicus

⁋ Ad aliud dico quod manifestum est quod aliqua speculatio diuina non est praxis quia illa non est in potestate voluntatis. sed de speculationibus nostris non est ita manifestum. Unde quae dicunt quod omnis speculatio nostra sit in potestate voluntatis. habent di cere nisi errent. quod omnis speculatio nostra potest esse praxis. Sed quia reputo quod aliqua speculatio non sit in po testate nostra. qui autem sit illa dicetur in quarto. Ideo dico quod est aliqua speculatio humana quae non potest esse praxis. et ideo dico quod non omnis speculatio est in pote state nostra nisi forte meritorie vel demeritorie. Sed de illo modo habendi aliquid in potestate voluntatis non est modo sermo.

⁋ Ad aliud quod innuitur dico in ptante mea est quod speculatio sit praxis. vel non sit praxis. quia si contigentur et ex imprio voluntatis speculor tunc illa speculatio est praxis. Si non speculor. vel si non speculor ex imprio voluntatis tunc non est praxis et eodem modo eadem speculatio quando primo elicitur ante omnem actum voluntatis non est praxis. quando postea elicitur vel continuatur ex iperio voluntatis tunc vere erit praxis. nec est haoc magis incoueniens de speculatione quam de aliis praxibus. sed de aliis est hoc possibile secundum istos sic arguentes. Nam secundum istos numquam est actus voluntatis praxis nisi sit elicitus. sed in potenstate voluntatis est eli cere illum actum vel non elicere. Similiter secundu istos actus appetitus sensitiui quatenus praecedit actum intellectus non est praxis hoc enim modo communis est voluntati et brutis. nec respectu illorum actuum est aliqua cognitio practica. nisi quia aliquo modo est moderatiua illorum actuum. et isti actus consequuntur intellectionem mo deratiuam vt sunt per ipsam moderati.

⁋ Ex istis verbis eorum patet manifeste quod actus appetitus sensitiui quae praecedit actum intelligendi non est praxis. sed actus appetitus sensitiui sequens actum intelligendi cuius modi est ille actus intelligendi moderatiuus vere est praxis. sed ille idem actus quae praecessit actum intelligendi potest postea moderari per intellectum et voluntatem. ergo idem actus primo non est praxis et postea est praxis et eque faciliter potest hoc dici de actu intellectus qui potest praecedere actu voluntatis. et tunc non est praxis. Et potest sequae imperium voluntatis et tunc est praxis. Et hoc posset confirmari. quia actus intelligendi magis est in potestate voluntatis quam actus appetitus sensitiui. et per consequens magis potest dici praxis.

⁋ Et si dicatur. quod praxis debet esse posterior naturaliter intellectione.

⁋ Dico quod hoc est verum. quia omnis praxis vel est actus voluntatis elicitus vel imparatus. et ita vnus actus voluntatis est posterior alio actu. sicut actus quo speculor diuina est posterior actu dictandi quo intellectus meus dictauit quod modo debeat specu ari divina. nunc actus speculandi divina est praxis et non practicus sed actus dictandi est practicus et forte non est pro tunc praxis. quamuis possit esse praxis. quia potest esse imperatus a veluntate: quamuis non oportet quod sit impatus

⁋ Et si adhuc arguatur quod omnis habitus cuius finis est praxis est practicus. sed speculatio potest esse finis scientie speculative. ergo si. speculatio est praxis scientia speculatiua erit practica

⁋ Ad illud patet per dicta in prologo. vbi dictum est quod idem potest esse finis quae est causa finalis proprie scientie speculatiue et practice. et ita praxis: vere potest esse finis scientie speculatiue. et ideo hec est falsa quod omnis scientia cuius finis est praxis est practica sed solum illa scientia est practicum cuius obiectum saltem partiale est praxis. vel aliquid operabile ab habente praxim. et hoc non est verum de scientia speculatiua quia scientia speculatiua non habet aliquo tale pro obiecto partiali. vel saltem non est directiua magis quam notitia incomplexa talis operabilis vel praxis.

⁋ Si dicatur quod secundum philosophum ii. metha. finis speculatiue est veritas. practice autem opus. ergo opus non est finis speculatiue. et per consequens nec praxis est finis speculatiue.

⁋ Dicendu quod finis speculatime propter quem secundum rectam rationem procedit addiscens scientiam et veritas. et non aliquod opus habentis scientiam tamquam cognitum a scientie secundum rectam rationem. sed secundum rectam rationem acquirens scientiam practicam debet intendere opus tamquam finem et tamquam obiectum illius scientie. ita quod procedentibus et intendentibus debitum finem ipsius speculatiue veritas est finis. et non est aliquod opus vel praxis obiectum sed practice idem est sinis et obiectum. ita quod praxis et sit finis et obiectum saltem partiale.

⁋ Ad argumentum principale patet quomodo idea est practica. quia non proprie loquendo sed improprie

⁋ Ad argumentum in oppositum quod intellectus diuinus non est tantum speculatiuus. sed etiam peacticus. Et quando dicitur quod non potest dirigere actum voluntatis dico quod non potest dirigere voluntatem in actu in trinseco tamen in producendo aliquid ad extra potest dirigere. non quia voluntas possit errare. sed quia voluntas contingenter potest efficere quicquid efficit extra. et etiam seipum dirigit in dirigendo voluntatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6