Quaestio 1
Quaesito 1
Distinctionis tertie. Questio prima. CIrca distinctione tertiam in qua magi ster tractat quomodo vnitas diuine essentie et trinitas personarum cognoscuntur ex creaturis. Quero primo.
⁋ Quod sic. quia vnumquoque intelligitur secundum quod est separatum a materia. ergo illud quod primo et maxime separatur a materia primo intelligitur: sed diuina essentia maxime separatur a materia. ergo primo intelligitur.
⁋ Ad oppositum. omnis nostra cognitio ortum habet a sensu: ergo sensibile vel aliquid relucens in sensibili primo intelligitur.
⁋ Ad. q. dicitur: quod cognitio dei ex creaturis duplex est. scilicet naturalis et rationalis Prima est cognitio dei cum primis intentionibus entis concepta statim et naturaliter. Secunda est via rationatiue deductionis anniad uersio. Toquendo de ista secunda cognitione dicitur quod deus non est primum quod homo cognoscit ex creaturis sed vltimum. Toquendo primo modo. dicitur quod deus est primum cognitum a no bis naturaliter.
⁋ hoc probatur. quia ominis cognitio accepta a sensu procedit ab indeterminato ad determinatum: sicut sensus de veniente a longe prius cognoscit quod sit corpus quam quod sit animal. et prius quod sit animal quam quod sit homo. et prius quod est homo quam quod est hic homo Ergo simi liter intellectus prius de quocunque cognoscit: quod sit ens quam quod sit hoc ens. et prius quod sit bonum quam quod sit hoc bonum. et prius quod sit ens quam quod sit sub stantia. ergo semper quanto intelligibile est magis indeterminatum. tanto intellectus noster prius intelligit. Sed indeterminatio est duplex scilicet quedam priuatiue dicta. et quedam negatiue dicta. Cum enim dicitur hoc bonum vel illud. intelligitur summe determinatum per naturam et suppositum. Indeterminatum priuatiue est cum intelligitur vniuersale quod est vnum in multis et de multis. et huius et illius. Indeterminatio negatiua est qua intelligitur bonum simpliciter et te bonum subsistens. non vt hoc vel vt illud. et hoc est summe indeterminatum. ergo primum intelligibile
⁋ Item innuit alias rationes ad hoc. quia deus est principium et finis rerum in esse nature. ergo similiter est finis et principium eorum in esse cognito. ergo sicut est sinis nostre cognitionis quo ad claram eius visionem ita erit principium quo ad cognitionem eius generalem.
⁋ Preterea nihil perfecte potest cognosci nisi deo perfecte cognito. ergo nihil potest qualitercumque imperfecte cognosci: nisi deo aliqualiter imperfecte cognito.
⁋ Preterea nihil potest cognosci nisi cognosca¬ tur prime intentiones entis. sicut intentio entis vnius et huiusmodi. quia ista prima impressione imprimuntur in anima saltem prioritate nature. sed non potest concipri bonum n si concipiatur bonum quod dei est. ergo etc.
⁋ Secundo dicitur quod quicquid est in deo cognitum non sub ratione essentie et nature in particulari. sed sub ratione alicuius attri puti in vniversali. est ratio cognoscendi quicquid est in creatu ris Sicut enim ens determinatum per naturam aut per suppositum singulare: non habet esse nisi per forma quae in eo determinatur: quae de natura essentie sue in se non dicit aliquid determinatum. sic nec habet co gnosci esse tale ens: nisi ex cognitione ipsius for me in se ratione nature vel essentie diuine. quia vnum quodque sicut se habet ad esse. ita ad cognitionem. et licut hoc bonum non potest cognosci nisi per bonum et ens simpliciter. sic nec bonum et ens participa tum possunt esse nec cognosci nisi per bonum et ens non participatum. secundum Aug. viii. de trini.
⁋ Tertio po nit quod quamuis ita sit: quod quicquid est deus cognoscatur primo et intelligatur. non tamen discernitur ista cognitio ne quid est dei: ab eo quod quid est creature. quia sub nulla ratione appropriante aut determinante attributum illud deo concipitur: immo si hoc modo concipitur sub ratione entis: non distinguitur esse eius ab esse creature. Si sub ratione boni. non distinguitur secundum intellectum bonum in deo ab eo quod est in creatura. et ita conceptus dei sub propria ratione entis. aut boni simpliciter. aut alicuius huiusmodi intentionis generalis: est primus. quoniam non discernit propter eius simplicitatem. ab intentionibus huiusmodi couenientibus creaturis. et ita est de aliis conceptibus ticularibus respectu conceptus entis.
⁋ Contra stam opinionem primo arguo quod deus non sit primum cognitum a nobis. quia si sic. aut illud quod immediate terminat actum est praecise ens reale extra animam. aut est praecise ens rationis in anima. puta conceptus generalis vel aliquid tale. Si detur primum. et non est creatu ra. quia tunc creatura primo cognosceretur. ergo ipsa diuina natura in se et in particulari cognosceretur quod est falsum et impossibile. etiam secundum eos. Si autem illud quod immediate terminat actum intelligendi et totaliter: sit quadam conceptus habens tamen esse obiectiuum in anima. vel aliqua ratio fabricata per intellectum sit primo cognitum: et quod in illo cognoscitur deus. Contra. obiectum primum alicuius potentie primitate generationis praecedit omnem actum intellectus. ergo nullum tale est primum obiectum intellectus primitate generationis Si dicatur quod illud quod immediate et totaliter terminat actum intelligendi primum sit ipse deus. non tamen illo actu cognoscitur in particulari. sed sub ratione alicuius intentionis generalis.
⁋ Contra quaero. aut illa intentio generalis distinguitur ab essentia diuina. aut nullo modo. Si nullo modo. ergo intelligere deum sub ratione talis intentionis generalis. est intelligere deum subratione sue nature in particulari. Similiter illa intentio quae est propria vni soli singularissimo et simplicissimo: non est generalis nisi generalitate causalitatis vel vir tutis. quo ipsa diuina essentia particularissima etsingularissima est generalis. ergo si illa intentio sub qua concipitur deus a nobis: nullo modo distinguitur a diuina essentia nullo modo erit generalis. et ita deus in particulari concipietur a nobis. Si detur secundum quod illa intentio aliquo modo distinguitur a diuina essentia et non ex parte rei secundum istos. ergo tantum per operationem intellectus. sed secundum istos alibi prima operatione intellectus non causatur distinctio rationis. nec apprehenduntur distincta ratione. ergo est aliqua operatio intellectus praecedens istam operatione: qua appreheditur sub ista distincta ratione
⁋ Preterea ostensum est prius: quandocumque aliqua distinguuntur ratione: alterum illorum erit ens rationis. ergo si attributum sub quo apphenditur deus: vel etiam talis intentio generalis distinguitur ratione a diuina essentia. ergo attributum vel talis intentio generalis erit ens rationis tantum. Probatio consequentie. quia alterum illorum erit ens rationis tantum: et non diuina essentia. ergo attributum vel talis intentio generalis erit ens rationis. ergo non erit primum obiectum intellectus: cum primum obiectum intellectus primitate generationis praesupponitur actui
⁋ Pre terea quando primo intelligitur deus intelligentia naturali et simplici. et post intelligitur ens rationis in communi. et tertio creatura et quarto postea intelligitur deus viadeductonis. quaero: aut semper est idem obiectum nec distinctum re. nec ratione sed praecise deus et creatura. aut non. Si sic. nihil est in re nisi particulare vel vniversale secundum eos. sed non potest dari aliquod vniversale nec aliquod particulare. patet inductiue Si non intelligitur aliud. ergo non est talis ordo. et ita oportet dare ratione ordinis talis inter ipsas cognitiones sine omni ordine a parte obiectorum.
⁋ Pre terea vnumquoque prius mouet ad conceptum proprium quam ad conceptu vel cognitionem cuiuscumque alterius ed creatura est praecise motiua intellectus nostri pro statu isto. ergo prius mouebit ad cognitionem suiipsius quam cuiuscumque alterius.
⁋ Contra secundum quod quid est dei non sit ratio cognoscendi quod quid est creature. probo pri non sic. Aut quod quid est dei est ratio cognoscendi creaturam per se. aut per suam notitiam. Si per se. hoc negat qui illo modo deus non cognoscitur ex creaturis. Si secundo modo Contra. illa notitia est pura creatura et imperfecta. ergo non potest esse causa omnium notitiarum quarum cuque. ergo nec eadem ratione debet poni quod notitia imperfecta dei sit causa notitie imperfecte creature. antecedens probatum et prius: quod numquam notitia incomplexa vnius rei est causa prime notitie incomplexe alterius rei.
⁋ Preterea sensibile vel mediate vel immediate sine notitia cuiuscumque alterius praeuia potest causare notitiam sui ipsius. ergo ea dem ratione intelligibile sine omni notitia praeuia cuiuscumque alterius poterit causare suiipius intellectionem. ergo ipsa sine tali notitia praeuia est ratio cognoscendi.
⁋ Contra tertium ostendo quod intellectus potest discernere quod quid est dei: a quod quid est creature quia intellecto potest esse prcepta ergo primum obiectum potest esse perceptum. Aut ergo illud obiectum est simpliciter vnum et non creatura. ergo quod quid est dei et tunc quod quid est dei poterit esse perceptum. Aut non est vnum sed multa: et per consequens quae ratione vna pars poterit esse percepta: et alia. antecedens patet. quia aliter num quam aliquis prciperet se habere talem cognitionem. et ita irrationabiliter ponitur esse talis: quia solum fingitur. esse talis.
⁋ Preterea quando sunt aliqui conceptus maxime dissimiles et max: me distantes. vnus potest discerni ab alio. sed conceptus proprius deo: et conceptus pro prius creature sunt maxime dissimiles: et maxime distantes. ergo si quaecumque conceptus magis similis potest discerni: multo magis vnum illorum potest discerni ab altero.
⁋ Preterea omnis potentia perfecta et non impedita potest habere perfectam operationem. cum ergo intellectus in prima cognitione sit potentia perfecta. et non est impeditus. poterit tunc in cognitionem perfectam et intensam et per consequens perceptibile.
⁋ Confirmatur. quia quamuis aliquis actus aliquando propter suam imperfectione non sit perceptibilis. vel aliquo modo non percipiatur. tamen ita poterit intendi quod percipietur: sicut patet in exemplo eorum: quod quamuis aliquando distractus et aliis intentus non percipiat se videre quod tamen in rei veritate videt. si tamen illa visio continuetur vel augmentetur et impedimenta amoueantur. percipiet se videre. ergo posset aliquis ita diu stare in cognitione prima praecise: quod prciperet se cognoscere illud obiectum. ergo etc.
⁋ Confirmatur secundo quia non est maior ratio: quod vnus actus intelligendi sit perceptibilis ab intellectu quam alius nisi forte per accidens quod potest contingere circa quamcumque cognitionem
⁋ Ideo dico aliter ad questione. Et primo distiguo de primo obiecto intellectus nostri. quia quoddam potest intelligi esse obiectum primum intellectus. vel primitate generationis et est illud quod terminat primum actu intelligendi. Uel potest esse primum primitate adequationis: et tunc esset illud quod praedicaretur de omnibus per se intelligibilibus. qualiter tamen haec esset intelligendum dictum est prius. Uel potest esse primum primita te perfectionis. et est perfectissimum: intelligibile ab intellectu. Secundo dico quod deus non est primum cognitum a nobis. nec primitate generationis nec adequatio nis. sed est primum primitate perfectionis. Primum patet. quia omnis res si cognoscatur: vel cognoscitur in se: vel cognitione propria sibi vel equiualenti: vel in aliquo conceptu. sed deus non cognoscitur primo a nobis in se pro statu isto. Tum quia deus non cognoscitur a nob in particulari et in natura propria. Tum quia omnis notitia rei in se abstractiua naturaliter acquisita praesupponit intuitiuam.
⁋ Ista argumenta procedunt secundum opinionem quae ponit quod conceptus mentis distinguitur ab intellectione. Si autem ponatur conceptus mentis seu intentio anime esse realiter intellectio. tunc debet probari quod deus non cognoscitur cognitione propria sibi nec equiualenti. et hoc sicut prius probatum est. quia tunc non posset talis dubitare deum esse: sicut alibi ostensum est. Si vero deus cognoscatur in aliquo conceptu distincto ab intellectione. ergo ille conceptus est primum obiectum illius cognitionis. et per consequens deus non erit primum obiectum primitate generationis.
⁋ Si dicatur quod ad hoc quod sit obiectum adequatum alicuius potentie. non oportet ponere quod praedicetur de quolibet cognoscibili al illa potentia. sed sufficit quod praedicetur vel contineat vir tualiter omne cognoscibile a tali potentia. Contra. quod talis continentia non sufficiat. quia eadem ratione possum dicere quod persona diuina producta esset obiectum adequatum. vel terminus adequatus potetie productiue patris. quia omne productum vel producibile. vel est persona diuina producta. vel contentum virtualiter in persona: diuina producta. sed de hoc alias patebit. Tertium patet. quia deus est ens perfectis simum. ergo cum sit aliquo modo cognoscibilis a nobis sicut patebit in sequenti. q. ergo est intelligibile perfectissimum.
⁋ Ad rationes alterius opinionis. Ad primam dico quod sicut patebit quod intellectus non procedit ab indeterminato ad determinatum. sed incipit a determinato. quia a singulari
⁋ Similiter posito quod inciperet ab indeterminato. argumentum non valet. sed vel peccat in materia. vel peccat per fallaciam equiuocationis. quia indeterminatum no potest accipi nisi dupliciter. sicut vniversale dupliciter accipitur scilicet pro viversali vniversalitate praedicationis. et pro vniversali vniversalitate causalitatis. Ita indeterminatum potest esse duplex. vel quia de nullo determinato praecise praedicatur. sed de multis Uel dicitur indeterminatum. quia non potest esse causa propria. dans esse vni tantum et non alteri. sed multis. Tunc que ro. aut accipitur indeterminatum vniformiter semper et tunc esset altera praemissarum falsa. quia si accipiat indeterminatum primo modo: tunc hec est simpliciter falsa. deus est indeterminatum. si secundo modo. sic est altera falsa. scilicet quod ens est indeterminatum
⁋ Si dicatur quod accipitur indeterminatum prout est co mune ad illos duos modos. Contra. tunc est fallacia consequentis. in argumento. intellectus procedit ab indeterminato. ergo procedit ab hoc indeturminato. Si autem accipiatur indeterminatum alio modo in vna propositione et in alia: tunc est fallacia equiuocationis. Si dicatur quod arguitur isto modo. intellectus procedit ab indeterminato. ergo incipit ab indeterminatissimo. quia si non inciperet ab indeterminatissimo. procederet ad indeterminatissimum. et ita aliquando procederet a determinato ad interminatum. Dico quod accipiendo indeterminatum secundo modo: ista est simpliciter falsa. intellectus incipit ab indeterminato. etiam posito quod esset vera accipiendo indeterminatum primo modo
⁋ Ad secundum dico quod deus est principium nostre com gnitionis: tanquam causa efficiens. non tanquam obiectum cognitum. Et si dicatur quod est finis nostre cognitionis: tanquam obiectum cognitum. ergo eadem ratione est principium nostre cognitiois tamque obiectum cognitum. Dico quod consequentia non valet. quia vltima perfectio nostra et perfectissima est respectu dei in se. non autem prima cognitio nostra est respectu dei in se. vel saltem potest cognitio nostra non esse propria deo. et ideo non est simile
⁋ Ad tertium dico quod creatura potest perfecte cognosci. deo non perfecte cognito. sicut aliqualiter dictum est prius: et post dicetur. Tamen hoc posito adhuc non vatet. quia totum non potest perfecte cognosci nisi quaelibet pars eius cognoscatur perfecte. et tamen totum potest cognosci confuse: quamuis non quaelibet pars eius cognoscatur confuse.
⁋ Ad vltimum dico quod aliquod ens particulare potest cognosci: quamuis ille inter tiones generales entis et vnius non cognoscantur qui ille intentiones non sunt nisi quedam entia rationis. vel saltem non sunt de essentia rei. et ideo cum quod libet reale potest cognosci non cognito aliquo ente rationis. vel non cognito aliquo sibi extrinseco. ideo potest res cognosci talibus intentionibus non cognitis. Unde si sensibile potest sentiri talibus non sensatis: eadem ratione potest intelligi talibus non intellectis. Et quando dicitur quod ens rationis et res et huiusmodi. prima impressione imprimuntur in anima. Dico quod verum est inter omnia vniversalia communia multis non solum numero differentibus: sicut post patebit.
On this page