Quaestio 2
Quaestio 2
Questio secunda. Secundo quero de frui. et primo Utrum frui sit actus solius voluntatis. Quod non. quia actus optimus et delectabilissimus est in potentia nobilissima. sed iste actus est optimus et delectabilissimus. et intellectus est potentia nobilissima secundum philosophum. x. ethi. quia in ea ponit felicitatem. ergo fruitio est in potentia intellectiua.
⁋ Secundo sic. fruitio est formaliter beatitudo. quia dicitur a fructu quod est vltimum cuiusmodi est beatitudo. sed beatitudo est operatio intel lectus secundum philosophum. x. ethi. ergo fruitio erit operatio in tellectus
⁋ Confirmatur. quia in eadem potentia debet poesit beatitudo naturalis et supernaturalis. sed beatitudo naturalis ponitur in intellectu secundum philosophum. x. ethi. ergo et beatitudo supernaturalis. Ad oppositum secundum beatum augustinum. Rrui est amore inherere alicui propter se. sed solius voluntatis est amare. ergo etc.
⁋ Circa istam questionem primo videndum est quod frui est actus solius voluntat. Secundo videndum est quo voluntas se habet ad actum istum. Primum probari sufficienter non potest. cum voces sint ad placitum. et ideo vtendum est eis sicut vtuntur autores. sed autores volunt quod frui sit actus solius voluntatis. hoc patet. quia secundum eos frui dicitur a fructum. sed fructus est vltimum. ergo frui erit vltimus actus. sed actus voluntatis est vltimus. Item actus solius voluntatis est maxime quietatiuus. sed frui est actus maxime quietatiuus. ergo etc. Maior patet qui ille actus qui est vel delectatio vel immediata causa delectationis maxime quaetat. sed huiusmodi est actus voluntatis solius. quia si delectatio esset in alia potentia vel sine actu voluntatis. ergo stante equali actu alterius potentie staret equalis delectatio. vel saltem staret aliqua delectatio. consequens est falsum patet per experientiam. quia si aliquis intense intelligat aliquid si non diligat illud non delectatur in illo. et si odit magis tristatur. Confirmatur. quia si tristitia est solius voluntatus. quia secundum biatutum augustinum est de his rebus quae nob nolentibus accidunt. igitur delectatio sibi consraria erit solius voluntatis. cum contraria sint in eodem subiecto. ergo etc. hoc patet etiam per beatum augustinum i de doctrina christiana. "frui est alicui amore inherere propter se". sed ad solam voluntatem pertinet alicui inherere per amorem. ergo etc.
Item. x. de tri. c. x. "fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit". Tamen intelligendum est quod quando dicitur quod fruitio est actus solius voluntatis non intendo negare quod proprie et de virtute sermonis loquendo. fruitio non sit actus intellectus. quia sicut alias ostendetur intellect et voluntas sunt omnino idem. et ideo quicquid est in intellectu est in voluntate. et econuerso. et ita fruitio est in intellectu et est actus intellectus ex quo est actus voluntatus. sed intendo dicere quod fruitio non est intelligere nec scire. et sic de aliis actibus qui dicuntur actus quocumque modo cognitiui. Et isto modo conformando me modo loquendi aliorum intelligo quando dico fruitione esse actum non intellectus sed voluntatus et similia.
⁋ Circa secundum dico quod frui accipitur multipliciter. Uno modo lage pro omni actu quo aliquid assumitur in facultatem veluntatis propter se tanquanmsummum. et hoc siue sit praesens siue abenens siue sit habitum siue non habitum. et hoc modo dicimur nos frui modo in via quando diligimus deum propter se tamquam summum et super omnia. Alio modo accipitur stricte pro actu vltimo beatifico. sicut beati difier frui in patria. et illo modo non dicimur modo frui deo. Ista distinctione praemissa dico primo quod obiecto fruibili ostenso voluntati per intellectum siue clare. siue obscure. siue in particulari. siue in vniversali. potest voluntas actiue elicere actum fruitionis. et hoc ex puris naturalibus circa illud obiectum. Secundo quod respectu actus beatifici voluntas nullo modo se habet actiue sed tantum passiue.
⁋ Prima conclusio patet quantum ad primam partem. scilicet quod si obiectu ostendatur obscure et in vniversali potest voluntas elicere actum fruitionis. hoc est summe diligere illud et vlter omnia patet. quia voluntas potest se conformare recto dictamini rationis sed intellectus potest recte diccare tale obiectum esse sic diligendum. ergo voluntas potest conformi talem actum elicere. Alia pars videlicet quod possit in actum fruitionis obiecto clare viso patet. quia non minus potest voluntas in obiectum perfectius cognitum quam in obiectum imperfectius cognitum. sed voluntas potest talem actum elicere circa obiectum obscure cognitum. ergo multo magis circa obiectum clare cognitum. hoc confirmatur per rationem praecedentem. quia voluntas potest se conformare dictamini rationis. sed obiecto clare viso dictatur vel potest dictari illud obiectum esse summe diligendum. ergo etc. Preterea omnis potentia libera potest habere aliquem actum circa obiectum sibi ontensum. ergo voluntas potest habere aliquem actum circa deum clare visum et non habet neccessario actum innordinatum. igitur ex puris naturalibus potest habere actum ordinatum quamuis non meritorium. igitur etc. Secunda conclusio. quod actus fruitionis qui est beatificus non sit actiue a voluntate potest persuaderi primo sic. Qande aliqua sunt ordinata essentialiter et sunt in eodem genere. si primum et imperfectius non sit actiue ab aliqua creatura. nec totaliter nec partialiter sed a solo deo. supremum et vltimum erit a solo deo actiue. sed visio divine essentie et frui tio quae est actus beatificus habent talem ordinem. et sunt in eo dem genere. quia vtrunque est supernaturale. ergo cum visio ni da sit a solo deo active. fruitio illa erit a solo deo actiue.
⁋ Quia tamen haec posset negari de vtroque. Ideo arguo primo sic. quando aliqua duo sunt supernaturalia. si imperfectius propter sui perfectionem sit a solo deo creabile. et perfectius erit a solo deo creabile. sed habitus caritati et lumen gralie si ponantur sunt supernamlia et imperfectiores quam actus supernales eis correspondentes. et sunt a solo deo actiue secundut communiter loquentes ergo multo magis et actus. igitur etc.
⁋ Preterea spaialiter de actu voluntatis argua sic. omnis potentia libere agens et contingenter potest de sua potentia absoluta cessare ab actu suo et hoc mediate vel immediate. quod dico propter vnam instantiam adducendam in alia quaone convnam opinionem. sed voluntas respectu cuiuscumque obiecti libere et contingenter agit. ergo simpliciter de potentia sua absoluta potest cessare ab actu suo ergo voluntas posset simpliciter face re se non beatam. et ita voluntas beati non potest esse consum mata in bono. sicut nec voluntas viatoris. maior est manifesta. minor patet. quia voluntas non potest neccesstari respectum cuiuscumque.
⁋ Preterea. non minus repugnat voluntati beati recipere actum beatificum a solo deo quod voluntati damnati recipere aliquem actum voluntatis a solo deo. sed damnatus non habet se actiue respectum alicuius actus voluntatis. quia si sic posset se facere sine in lo actu. et per consequens sine tristitia. et per consequens sine penaDe illa ratione patebit in secundo. Istas rationes non adduco tamquam insolubiles. quia postea in diuersis quaestio nibus dabitur via respondendi ad eas. teneo tamen istam partem tamque probabiliorem. quia respectu beatitudinis siue intellectus siue voluntatis solus deus est causa effectiua: et hoc propter nobilitatem ipsius beatitudinis.
⁋ Se conclusio praedicta potest argui primo sic. omnis actus voluntatis respectu dei clare. visi est beatificus. quia omnis talis summe quaetat. sed concessi est quod obiecto clare viso potest voluntas frui deo acti ue. ergo actiue poterit se habere respectu illius fruitionis quae erit beatifica.
⁋ Preterea nobilius est agere quam pati gro hoc potest competere voluntati respectu illius per quod maxime perficitur. ergo respectu illius debet se habere actiue. Preterea primium correspondem merito. ergo eiusdem et eodem modo est praemiari cuius est mereri. sed voluntas meretur et actiue meretur. ergo ipsa praemiabitur et actiue praemiabitur.
⁋ Ad primum istorum dico quod talis videns divinam essentiam potest elicere aliquem actum diligendi deum. sed ille actus non erit beatificus nec erit maxime quaetatiuus. quia vnus alius perfectior magis quaetabit. Et si dicitur quod tunc beatus haberet duos actus fruendi deo. vnum a solo deo. et alium anctiue a seipo. consequens videtur inconueniens. consequentia patet quia voluntas beati tenetur diligere deum quantum potest et omnibus modis quibus potest. ergo si potest actiue se habere ad aliquam fruitionem elicit eam nisi impediatur: sed non impeditur per actum beatificum. quia cum illi actus distinguantur speciet non contrientur vnus non impediet alium.
⁋ Ad illud potest dici. concedendo: quod consequens non est inconueniens. quod beatus habeat duos actus respectu di. vnum a solo deo. et alium a deo et seipso. quiaunt vniversalie negare: potest dicere quod ille actus non elicitur a voluntate qui deus non vult sibi coagere ad actum illum.
⁋ Ad se cundum dico quod quamuis agere in communi sit nobilius quam pati in communi. quia nobilissimum agens est nobilius nobilis simo passo. tamen aliquod pati est nobilius aliquo agere. et respectu eiusdem et respectu diuersorum. Respectu eiusdem patet. quia si intellectus et sensus essent praecise passiui. adhuc pati illas cognitiones esset nobilius quam agere eas. Unde potentia recipiens esset nobilior quam obiectum efficiens. quia illa intellectio esset nobilior. Respectu est diuersorum patet. quia nobilius est recipere intellectionem quam producere vnum calorem. ideo dico quod in nullo repugnat nobilitati voluntatis quod sit praecise passiua respectu actus beatifici.
⁋ Si dicatur quod salte sequitur voluntatem esse imperfecta. Respondeo quod voluntas non est simpliciter perfecta. quin habeat in perfectionem aliquam.
⁋ Ad ttium dico quod argumentum est magis ad oppositum. quia meritum et primium diffirn se habere opposito modo ad actiuitatem merentis et primiantis. quia de ratione meriti est quod sit active a merete sed de ratione primii est quod sit passiue in praemiato magis quia praemium debet esse active a praemiante. Quod aut sit actie a praemiato hoc accidit: immo in hoc non habet rationem primii in tantum. quod si esset a praemiato totaliter: non haberet rationem primii. Et ideo dico quod eiusdem est mereri et praemiari. sed merebitur active et primiabitur magis passiue. et praemium erit active ab illo a quo meretur scilicet a praemiante
⁋ Ad primum principale concedo: quod frui est in potentia nobilissima. Et quando dicitur. intellectus est potentia nobilissima. concedo. et similiter voluntas est potentia nobilissima. quia illa potentia quae est intellectus et illa quae est voluntas nullo modo distinguntur a parte rei. nec a parte rationis. sicut alias declarabitur patet. quia illa sunt nomina significantia idem connotando praecise distinctos actus scilicet intelligendi et volendi. Si tamen distinguerentur. dicerem. quod potentia volitiua esset nobilior. et hoc dicit Thomas. quameuis alibi dixerit oppositum. Und in liber est distinctione. i.t q. i.s dicit sic. Su prima pars habet intellectum et voluntatem. quorum intellectus est altior secundum ordinem et voluntas secundum perfectionem. et similis ordo est in habitibus et etiam in actibus scilicet visione et amore.
On this page