Quaestio 9
Quaestio 9(11)
Questio. xi. UTrum mensura sit semper notior et nobilior mensurato Quod non. patet: quia euum eternitas tempus sunt magis ignota deo a angelo et re temporali quae mensuratur per ista. ergo etc.
⁋ Item in quarto metaphisice primum in genere substantie quod est mensura omnium aliorum est deus sed deus est maxime ignotus. ergo etc.
⁋ Ite quod non sit nobilior probatur: quia tempus est mensura motus et est innobilius motu saltem quo ad formam: quia secundum commentatorem quarto phisicorum. tempus est passio primi motus: et est innobilior omni motu ad formam sicut respectiuum est innobilius absoluto. ergo eius passio est innobilior. ergo etc.
⁋ Ad oppositum quarto metaphi sice in omni genere est primum: quod est mensura omnium illius generis et illud est nobilius et notius mensurato. ergo etc.
⁋ Ad quaestionem primo videndum est quid est mensura vbi sciendum est quod secundum philosophum quarto metaphisice mensura est illud per quod congnoscitur res vel quantitas rei: nunc autem res potest multiplicitur cognosci per mensuram. vno modo potest vocari mensura illud quod est causa efficiens cognitionis rei: et hoc prime apprehensionis et sic intellectus dicitur mensura rerum quas intelligit et species rei si ponatur vel ipsamet res existens in es fectu. et iste sunt cause efficientes partiales respectu cognitionis rei. et sic potest intelligi dictum philosophi quod obiectum est mensura cognitionis. Alio modo capitur mensura pro re quae ducit in rememorationem alicuius prius noti: et istud sic ducens in cognitionem alterius est improprie et solum representatiuum rei: quia nihil potest repraesentari per aliud nisi representatum fuerit prius notum. hoc modo dicimus quod ymago petri repraesentet petrum prius cognitum: quia visa ymagine petri stati occurrit rememoratio de petro. et istu sic repraesentans potest dici mensura cognitionis repntati quatenus ducit in eius cognitionem: sed isti duo modi mensure sunt duo generales modi accipiendi mensuram. tertio modo accipitur mensura magis proprie pro illo cuius cognitio ducit in cognitionem quantitatis mensurati: vt scilicet quando res est primo nota secundum essentiam suam et ignota secundum quantitatem: tunc illud per cuius cognitionem intellectus certificatur de quantitate rei prius note secundum essentiam proprie dicitur mensura illius. et isto modo mensura praesupponit vnam cognitionem et certificat de alia. Isto modo mensu ratum potest esse prius cognitum quam mensura secundum substamtiam: licet non secundum quantitatem. mensura autem sic accepta ali quando est tantum in anima obiectiue: et aliquando in re ex subiectiue. Exemplum primi. quando aliquis geometer perfecte per quantitatem vel numerum ymaginatum mensurat alia quanta per numeros reales. Exeplum secundi. quando mensura est aliquod signabile in re: et tunc mensurat per replicatio nem. quando scilicet estiminor mensurato. patet de vlna et pan non vel per adequationem: quando scilicet mensura est equalis mensurato.
⁋ secundo dico quod ratio mensure conuenit primo vni quod est principium numeri: et illud vnum non tantum reperitur in quantitate: sed in omni genere.
⁋ Si dicas quod philosophus quarto metaphisice dicit quod vnitas quae est principium numeri et quae est mensura competit solum quantitati. Respondeo quod accipit quantitatem pro eo quod includit plura seorsum acceptabilia. et sic vnitas et numerus possunt ita bene iueniri in angelis sicut in quantitatibus. quia numerus decem angelorum potest diuidi in plura seorsum acceptabilia: et quod sic accipiat quantitatem patet. nam secundum eum motus est respectu termini. sed terminus potest esse qualitas patet in alteratione. ergo accipit quantitatem pro qualitate. et ideo vnitas quae est principium numeri ita bene repritur in aliis. et similiter numerus sicut in quantitate. quia omnes proprietates et passiones quae possunt demonstrari in numero de quantitatibus possunt demonstrari in angelis. puta quod in angelis vnus numerus est par. alius impar. vnus duplus ad alium etc. Et ideo non est plus ponendus numerus in quantitatibus quam in angelis. sed illud vnum quod est mensura non est aliquod vnum in re extra determinatum neccessario. et hoc in mensura multitudinis sicut in mensura ex tensionis. quia sicut in mensura extensionis mensura habet aliquando esse tantum in anima obiective. aliquando in re extra subiectiue: sicut praedictum est. ita illud vnum quod est mensura multitudinis. aliquondo est in anima tantum obiectiue. aliquando in re ex subiective. Exemplum primi quando aliquis per conceptum quem habet in anima mensurat dece angelos per replicationem vnius in anima ad singulum eorum illud vnum est proprie mensura multitudinis Exemplum secundi. si accipiatur vnus angelus et applicetur ille angelus singularis ad quemlibet alium: tunc ille esset mensura illius multitudinis. sed hoc est improprie: quia quae ratione vnus angelus est sic mensura et alius. et ideo vnum quod est mensura multitudinis et numerus similiter habent tamen esse obiective in anima. Et hoc probatur de vno: quia de ratione mensure est quod sit simplex et indiuisibilis. nunc autem vnum in conceptu est magis simplex et indiuisibile per carentiam partium intrinsecarum quam vnum in re generaliter. patet de vno in quantitate in equis etc. ergo illud vnum magis habet rationem mensure quam vnum singulare
⁋ Tertio dico quod mensura et mesuratum distinguntur realiter si vtrumque sit res: vel sunt non eadem realiter si vnum sit res et aliud non. quod probatur. quia impossibile est quod duo contradictoria verificentur de eodem ceteris paribus. et hoc siue in re siue in ratione. sed mensura est notior mensurato vt prius dictum est. et per consequens mensura tum non est notius mesura. Si ergo mensura et mensura tum essent idem realiter. idem esset notius et non notiquod est contradictio. et eodem modo si eternitas sit mensu ra dei non esset realiter idem cum deo: quod falsum est
⁋ Quarto dico quod mensura aliquando immo vt sepius est imperfectior mensurato. hoc probatur: quia aut mensura habet esse obiectiue in anima aut extra. Si primo modo. tunc est imperfectior: quia sic est tantum ens rationis quod est imperfectius ente reali. Si secundo modo. sic quantitas minor est mensura quantitatis maioris. patet de vlna respectu panni. et tunc adhuc est imperfectior quia quanto aliquid plus habet de quantitate: tanto habet plus de perfectione. hoc etiam patet quia mensura et mensuratum secundum philosophum sunt vnigenia: ita quod sunt vnius speciei specia lissime tanquam indiuidua distincta sub illa specie: sicut patet in exemplis philosophi qui dicit quod longitudo est mensura longitudinis grauitas grauitatis at vox vocis latitudo latitudinis. Et commentator di cit ibidem quod mensura numeri non est vnitas sec nume rus. et ratio est quia mensura et mensuratum sunt vnige nia: sed illud quod est sic mensura secundum philosophum est minimum secundum perfectionem: aliquando secundum naturam aliquando sed institutionem. ergo mensura est imperfectior. et hoc est verum de mensura extensionis durationis et multitudinis: sed non perfectionis sicut postea dicetur. Si dicas quod mensura et mensuratum non sunt vni genia: quia vlna est mensura panni: et tamen non est eiusdem speciei. Similiter inter mensuram et mensuratum est ordo: sed inter indiuidua eiusdem speciei non est ordo essentialis tertio metaphisice. ergo.
⁋ Ad primum dico quod quantitas vlne est prima mensura et quantitas panni est primum mensuratum. similiter etiam in vlna vel in panno non sunt mensura vel mensuratum nisi de per accidens quatenus extenditur in quantitatem et ideo mensuratio ista ex vtraque parte debet artendi penes quantitatem non penes substantiam cuius ratio est: quia si pannus congeletur est substantia eadem quae prius et tamen variatur quantitas: et per consequens mensu ra. ergo mensura habet attendi penes quantitatem non penes substantiam
⁋ Ad aliud dico quod duplex est ordo essentialis. vnus quando illa quae ordinantur habent diffinitiones alterius rationis et distinctas. alius quando indiuiduum vnum est essentialiter perfectius alio. primus ordo est inter causas partiales alicuius effectus essentialiter ordinatas: et talis non est in proposito: quia omnia indiuidua eiusdem speciei habent eandem diffinitionem.
⁋ Secundus ordo potest esse inter indiuidua eiusdem speciei: quorum vnum potest esse perfectius alio: et hoc est generaliter verum in omni specie: cuius indiuidua suscipiunt magis et minus: et tunc illud quod est minimum in perfectione sub tali specie est mensura omnium aliorum quae sunt maioris perfectionis puta minima linea secundum naturam et institutionem est mensura omnium linearum perfectarum. minima superficies superficierum minimum corpus corporum. minimus gradus albedinis omnium albedinum.
⁋ Si dicas quod philosophus dicit quod in omni genere est vnum perfectissimum quod est mensura omnium aliorum.
⁋ Dico quod hec non est propositio philosophi sed in vno loco dicit quod in omni genere est vnum primum: et illud est verum: sed illud non oportet esse perfectissimum: sicut in genere quantitatis. primum est punctus vel aliquid tale. in genere substantie ali qua forma vel materia prima: et illud primum est mensura aliorum quorum potest esse mensura: et aliter non. Et alibi dicit quod in omni genere est perfectissimum: sed illud non est mensura: nec est tantum vnum tale: sed possunt esse multa talia: quia potest inueniri aliqua species cuius omnia indiuidua sunt perfectiora in diuiduis aliarum specierum: sed illa indiuidua perfe¬ ctiora non sunt mensure aliorum. nec econtra. vnde in genere qualitatis et quantitatis est reperire vnum quod est mensura aliorum eiusdem generis sicut minima quantitas secundum naturam vel institutionem vel minina qualitas. quod non sic intelligo quod sit aliqua vna quantitas numero quae sit mensura omnium aliarum quantitatum: et sic de qualitate. sed quod in qualibet specie quantitatis et qualitatis est reperire vnum minimum quod est mensura omnium quantitatum et qualitatum eiusdem speciei quae sunt perfectiores illo minimo. et sic pos sunt sub eodem genere esse multa talia minima certum est: quia tot sub albedine quot sunt albedines. sub illo gradu sub quo est minima albedo. et si substantie susciperent magis et minus generaliter: sicut alique quae extenduntur in materia et habent diuersas partes sub diuersis partibus quantitatis in materia: tunc generaliter potest esse in genere sub stantie mensura sicut in aliis generibus. vnde ita bene potest forma substantialis extensa in materia mensurari per minimum in sua specie sicut quantitas vel albedo: nec video rationem quare non. et si ita esset de anima intellectiua et substantiis sepa ratis eodem modo esset dicendum. sic ergo patet quod illud quod est minimum in omni genere non est mensura: sed tantum in habentibus mensuram quae recipiunt magis et minus: et in illis mensura est semper imperfectior mensurato: quia est minimum secundum philosophum. si tamen velimus verificare dictam propositionem quae imponitur philosopho: potest dici quod in omni genere est primum quod est mensura multitudinis illius generis sicut alias patebit. vnde de ratione mensure est quod sit notior et certior mensurato: vt quantitas minor vel albedo minor est notior et certior quo ad nos quam maior ergo sequitur quod mensura est imperfectior mensurato.
⁋ Ex istis sequitur quod deus non est mensura omnium aliorum quo ad nos. quod probatur: quia de ratione mensure est quod sit certior et notior mensurato: et hoc respectu illius quae mensuratur per mensuram. ergo cum deus sit nobis notior omni creatura non potest nobis saltem in via esse mensura omnium.
⁋ Ex hoc sequitur quod idem potest esse mensura et mensuratum respectu diuersorum quorum vnum notius alio: et econuerso. Exemplum de motu et tempore quae sunt sibi inuicem mensure quarto phisicorum secundum commentatorem: quia cui est notior motus quam tempus potest per motum mensurare tempus. Et cui tempus est notius motu potest per tempus mensurare motum. sicut partbet ad sensum. vnde licet deus non ponatur mensura aliorum quo ad nos pro statu isto: tamen aliquo modo potest poni mensura perfectionis sicut postea dicetur: et tunc dicetur mensura per essentiam suam: quia per illam distinguitur realiter ab omnibus aliis: et non per alias res ymaginatas respectu bouis et asini sicut alii ponunt.
⁋ Contra ista. primo non videtur quod mensuratum sit prius cognitum quam mensura: quia quarto metaphisice commentator dicit quod seibile est mensura scientie: et tamen oportet prius cognoscere scientiam quam scibile et obiectum ad extra mensurat actum assentiendi. ergo etc.
⁋ Item si sic quantitas rei differret ab essentia: quia idem realiter non potest esse notum et ignotum: sed essentia mensurati est pus nota quam mensura et quantitas non. ergo.
⁋ Iste est notior ergo nobilior. antecedens patet per philosophum: quia sicut vnumquoque se habet ad cognitionem: ita ad entitatem. consequentia patet per commentatorem primo phisicorum quanto aliqua sunt notiora nature sunt perfectiora. licet non ita sit de no bis notis: veruntamen mensura notior est mensurato quo ad naturam. igitur etc.
⁋ Confirmatur per commentatorem quarto metaphisice quae dicit quod mensura est prius in esse et cognitione. ergo est notior.
⁋ Item quod mensura et mensuratum non sunt eiusdem speciei. probat: qui mensuratum dependet a mensura non tantum congnitione sed etiam in essentia. probatur: quia eadem sunt princivia essendi et cognoscedi: sed inter media eiusdemspeciei non est talis dependentia. ergo.
⁋ Ad primum dico quod possibile est quod sit eadem cognitio qua cognoscit essentia rei: et qui certificatur intellectus de quantitate rei: non tamen repugnat quod sint diuerse cognitiones quarum vna cognoscitur essentia rei: et alia cognoscitur quantitas rei. et si sic esset: tunc cognitio qua cognoscitur essentia rei praecederet cognitionem qua cognoscitur quantitas. saltem vna est prior a lia naturaliter
⁋ Tuc ad philosophum et commentatorem dico quod res extra non est mensura actus intelligendi: sed veritas in intellectu mensuratur veritate quae est in re: quia in eo quod res est vel non est etc. et non est res mensura actus assentiendi secundum substantiam suam sed solum secundum quod denominatur a veritate cui assentit: et veritas in re distinguitur a veritate in intellectu sicut res a ratione. et veritas similiter in intellectu di co complexa) distinguitur ab actu intelligendi. et potest dici mensura actus assentiendi veritas in rem quatenus certificat de veritate actus intelligendi: qui ex hoc quod cognosco sic esse in re: ex hoc cognosco quod actus per que rei assentimus est verus. vnde scibile est mensura scientie: vel ar scibile est causa partialis scientie: vel quia veritas in scibili est causa veritatis in sci entia. et aliter non est mensura. quia per veritatem in re ducor in cognitionem veritatis in scientia. et non habetur a philosopho quod scibile sit proprie mensura scientie. Si dicas quod philosophus et commentator quaento metaphisice capitulo de relatione dicunt. quod scientia refertur ad scibile sicut mensuratum ad mensuram. dico quod non habetur hoc a philosopho et commentatore: sed tantum intendit ibi dicere quot sunt quae referuntur per tertium modum relationis. et ponit ibi tria exempla tertii modi quorum primum est de mensura et mensurato. aliud de intellectu et intelligibili. dtertium de sensu et sensibili. et intendit tunc dicere quod aliquid refertur per tertium modum re lationis: quia aliud refertur ad ipsum. non quia ipsmmet re fertur. et ponit exemplum de praedictis tribus: scilicet quod men sura refertur ad mensuratum: quia mensura refertur ad ipsum et non per relationem in mensura. et similiter sensatum refertur ad actum sentiendi: quia actus sentiendi refertur ad sensatum: et similiter scibile refertur ad scientiam per relationem in scibili: sed quia scientia refertur ad ipsum. vnde ista sunt tria exempla eiusdem modoi: non quod in omnibus istis exemplis sit relatio per modum mensure quia hoc nllo modo haber per commentatorem vel philosophum: sed in omnibus istis vnum refertur ad aliud: quia aliud refertur ad ipsum. si tamen omnino ibi velimus ponem rationem mensure poterimus saluare modo pridicto.
⁋ Ad aliud dico quod licet de eadem re simplici omnino indistincta non possunt formari distincti conceptus. tamen de re habente partes eiusdem rationis ratione partium bene possunt formari diuersi conceptus. Tame dico quod omnem conceptum incomplexum quem habeo de mensu rato post mensurationem habeo ante mensurationem. qui ante mensutationem dicitur tam mensura quam mensu ratum cognosci mensuratum secundum essentiam et non secundum quantitate. Mensura autem vtroque modo. Et sic per quantitatem mensure cognoscitur quantitas mensurati Non quod in re quanta sit aliquid cognitum et aliquid ignotum quod per mensuram cognoscitur: quia possum cognoscere totam magnitudinem et omnes partes eius intuitiue. et tamen ignorare cuius quantitatis est. et similiter possum cognoscere vnumquemque bouem in decem: et tamen nescire numerum: vt partbet ad sensum. et ex hoc videtur quod omnem cognitionem incomplexam quam hbeo post mensurationem habeo ante: sed per mensuram habeo cognitonem complexam de mensurato. puta quod tot sunt partes huius magnitudinis et tot sunt boues. vnde per mensuram ducor in cognitionem vnius conceptus abstrahibilis ab istis decem vel ab illis partibus magnitudinis: puta in conceptum numeri denarii: et in conceptum tot partium magnitudinis: puta quinque vel sex. et ille conceptus supponit pro rebus: et praedicando conceptum illum de magnitudine vel de bobus habeo quandam cognitionem complexam: puta praedicam do numerum senarium de partibus magnitudinis habeo istam cognitionem per mensuram: quia hec magnitudo habet sex partes tante quantitatis. In praedicando nu merum denarium de bobus cognosco quod sunt decem boues: et ista cognitio complexa suit mihi prius ignota: sed per mensuram est mihi nota. Ad aliud dico quod mensura potest esse innobilior mensurato et tamen notior. et ad philosophum dico quod sicut entitas rei est perfectior: ita habet perfectiorem cognitionem ceteris peribus: sed mensura proprie loquendo non habet perfectiorem nec nobiliorem cognitionem quam mensuratum. Et quando dicis de notis nature. dico quod commentator primo phisicorum dicit quod si nos faceremus naturalia conposita sicut facimus artificiata: tunc essent eadem nobis et nature nota. quia tunc materia et forma essent nobis notiores quam compositum naturale. sicut partes rerum artificialium sunt nobis magis note quam res artificiales. ergo intendit commenta¬ tor quod materia et forma sunt nature notiora quam conpositum. et tamen compositum est perfectius materia et forma. ergo ex hoc quod aliquid est nature notius si nati ra cognosceret non sequitur quod sit perfectius. ergo ex hoc quod mensura est notior nature ipso mensurato: non se quitur quod mensura sit perfectior mensurato. quia esse notius nature non est nisi quod intellectus per illud potest acquirere notitiam alterius: et non econuerso. et sic intel ligut commentator et philosophus de notis nature
⁋ Ad aliud dico quod in quantitatibus continuis et in aliquibus discretis mensura et mensuratum sunt eiusdem specie et quando dicis quod mensuratum dependet a mensura etc. Dico quod aliquid dicitur mensura alterius. vel quia eius notitia presupponitur notitie rei cognoscende quantum ad quantitatem. et illa est mensura cognoscendi solum in cognitionibus. sicut patet de quantitatibus. Aliquid autem dicitur mensura. non quia eius cognitio tantum praesupponitur notitie rei cognoscende. sed cum hoc est principium cognoscendi respectu mensurati. et sic materia et forma possunt dici mensura compositi qui earum cognitio praesupponitur cognitioni compositi et sunt partes essentiales compositi loquendo de mensura primo modo si loquimur proprie de mensura sic mensuratum non dependet a mensura in esse: sed in cognitione solum. Sed loquendo secundo modo sic mensuratum dependet a mensura in esse et in cognitione. et sic loque est improprie loque de mensura. Et isto secundo modo intelligendo sunt eadem principia essendi et cognoscendi. sed generaliter loquendo non est verum sicut patet in primo exemplo. vbi videtur quod mensura est principium cognoscedi et non essendi. Ad pricipalia patet ex dictis: et postea latius patebit. Et hec de hac questione.
On this page