Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Questio secunda. Ad declarationem predictorum queram istas breues que tiones. Primo ergo quero. Utrum ali quod simpliciter simplex possit esse in genere.

⁋ Quod non. quia genus significat partem rei. per Comme. vii. meth. commento iii. Genus dicitur pars forme. et ideo dicitur quod genus est pars formarum specierum hoc idem etiam dicit philosophus ibidem quod genus est pars forme.

⁋ Preterea secundum philosophum. v. meth. c. de genere Senus est materia. g illud in quo non est materia non est in genere. sed simpliciter simplex non habet materiam.

⁋ Preterea Commen. ibidem commen. xxxiii. dicit quod tertius modus generis dicitur de materia genus enim est illud quod recipit differentias et qualitates. et tale est materia. sed nec in angelis. nec in accidentibus est materia. ergo talia propter suam simplicitatem non sunt in genere.

⁋ Preterea. quod est simpliciter simplex in nullo vniuocatur cum alio. quia se toto differt a quolibet. sed tale non est in genere. ergo nullum simpliciter simplex potest esse in genere. Ad oppositum. angeli sunt in genere substantie. ex tamen simplices

⁋ Ad questionem dico quod simpliciter simplex est in genere. ita scilicet quod est simplex per carentiam cuiuslibet compositionis intrinsece. Cuius ratio est quia omnis conceptus praedicabilis in quid de pluribus differentibus plus quam solo numero. habentibus certam proportionem secundum perfectionem inter sequorum nullum est pars essentialis alicuius per se vni us est conceptus generis. sed de simplicibus. puta de angelis praedicatur aliquis conceptus in quid et angeli plus differunt quam solo numero. supponem. do quod non omns sint simpliciter eiusdem rationis. hoc est similium. et nullus eorum natus est esse pars essentialis cuiuscumque per se vnius. et habent certam pro portionem secundum perfectionem inter se. ergo etc. Ihaiore declaro

⁋ Ad cuius eiudentiam sciendum quod sicut declaratum est quamuis aliquis conceptus. puta conceptus entis praedicatur de deo et aliqua creatura in quid. quia tamen ista contenta non habet certam proportionem secundum perfectionem inter se. ideo non est genus. Similiter quamuis anima praedicetur in quid de multis anima bus et similiter forma de omnibus formis substantialibus et materia de omnibus materialibus. quia tamen omnia ista sunt nata esse partes essentiales aliquo quorum quodlibet est per se vnum. ideo illi conceptus non sunt genera nec etiam species. Similiter quamuis aliquid predicatur in quid de anima intellectiua et de angelo. illud non esset genus propter eandem rationem. sed quando omnes iste conditiones concurrunt. tunc tale praedicet: bile est genus. quia ista ratione circumscripta. non potest assignari. quare plus vnus talis conceptus sit genus quam alius Per primum distinguitur a conceptu speciei et conceptu denominatiuo

⁋ Per secundum a conceptu entis. et a quolibet conceptu praedicabili de deo et de creatura. et per tertium a conceptum predicabili de quacunque parte essentiali cuiuscunque creature ex per hoc conceptus predicabilis in quid de deo et anima intellectiua non est genus quin sit etiam vniuocum deo et anime intellectiue Et hec etiam esset ratio quod nullus conceptus predicabilis de eo in quid est conceptus gene ris. Minor est manifesta. quia non plus repugnat angelis habere conceptum predicabilem de eis in quid quam deo et creaturis. immo aliquis est conceptus communis predicabilis in quid de deo et creaturis. non pro se. sed pro deo. et pro angelis. et sic patet minor quantum ad primam partem. alie partes sunt manifeste

⁋ Contra istam rationem potest instari. quia secundum hoc qualitati et quantitati esset aliquod genus commune. quia de ipsis praedicatur aliquid in quid. et differunt plus quam solo numero etc. ergo ille conceptus sic de eis praedicabilis erit conceptus generis

⁋ Preterea. sequitur quod quelibet due species habent vnum genus praecise commune eis: proba. tio. quia causa quare ab istis speciebus quibuscumque demonstratis abstrahitur vnum genus. quod non abstrahitur ab istis speciebus et ab aliis speciebus. quia iste species vel magis proprie loquendo indiuidua istarum specierum. habet certam proportionem vel conuenientiam inter se. qualem non habent cum aliis speciebus. vel indiuiduis aliarum specierum. sed demonstratis indiuiduis duarum specierum quarumcumque illa indiuidua habent aliquam determinatam co uenientiam vel proportionem inter se. qualem non habent cum quibuscumque indiuiduis aliarum specierum ergo est aliquis conceptus abstrahibilis praecise ab istis. et eadem ratione a quibuscumque indiuiduis quarumcunque duarum suecierum. et ex hoc vltra sequitur quod respectu substantie et quantitatis potest abstrahi conceptus generis. quia habet certam conuenientiam inter se. qualem non habent cum qualitate. ergo ab eis aliquis conceptus determinatus abstrahi potest

⁋ Ad primum istorum posset dici. si vna opinio quae recitabitur in quarto esset vera quod genus est in dupli ci differentia quadam enim sunt genera que significant res simplicitur et absolute sine omni connotatione. et si ita esset. tunc posset dici quod sunt tantum tria genera generalissima. puta substantia quaelitas et respectus. secundum po nentes respectus alios. quia omnis res alia a deo: vel est substantia: vel est qualitas: vel est respectus. Alio modo dicitur genus omne praedicabile primo modo dicendi per se et in abstracto de alio. et isto modo possunt dici decem genera generalissima scilicet tria pria et septem alia que tamen sunt connotatiua. scilicet quantitas et relatio. et sic de aliis. Nec illud debet reputari ita abfur dum. cum etiam multi doctores dicant quod respectus numquam distinguitur a fundamento realiter. et ita non sic sunt decem gnera distinctas res importantia. quomo genus substectie et qualitatis important distinctas res.

⁋ Sed tunc est dubium. quia non videtur quod respectus qui poneretur distinctum praedicamentum tanquam importans simpliciter rem distinctam sit aliquod illorum decem generum generalissimorum. quae ponit philosophus et auctores et doctores.

⁋ Ad istud posset dici. quod ille numerus praedicamentorum est concessus tanquam famosus. quameuis tunc secundum rei veritatem non esset verus numerus praedicamentorum. Posset tamen dici quod per genus relationis intelligitur illud genus generalissimum. ita quod communiter loquendo genus relationis comprehendit propter similem modum predicandi: et illud genus generalissimum et alia que ponuntur in genere relationis. Et ita esub genere relationis compraehendetur vnum genus generalissimum. accipiendo genus generalissimum pro communisimo aliquo importante praecise res distinctas ab omnibus importatis per alia genera generalissma.

⁋ Ad se Ad secundam dicitur pri cundum posset dici multipliciter. Uno modo concedendo conclusionem. Uidetur tamen argumentum valere magis conclusio opinantes contrarium. quam conmame. quia sicut secundum eos idem non potest conuenire cum aliquo realiter et differre ab eodem realiter nisi per aliud et aliud. eadem ratione idem non potest differre realiter ab vno plus et minus quam ab alio nisi per aliud et aliud. sicut homo non potest plus distingui a boue quam ab asino. nisi propter aliud et aliud vel propter aliam et aliam realitatem. Probatio istius. quia minus differret ab asino quam a boue. ergo per principia eorum magis conuenit cum asino quam cum boue. ergo in aliquo conuenit cum asino in quo non conuenit cum boue. tunc quero. aut magis conuenit cum asino quam cum boue seipso. et hoc non est possibile. quia tunc eadem ratione seipso conueniret cum asino. et qua ratione seipso conueniret cum asino eadem ratione cum distinguatur ab asino seipso distinguitur. ab asino. quia si per aliud distinguitur. ergo non seipo conueniret primo. sed per aliud per quod non distinguitur. ergo non potest seipso primo plus conuenire cum asino quam cum boue. Si autem conueniunt in aliquo magis homo et asinus. vel homo et equus (non curo de terminis quam homo et bos. quero de illo aut est animalitas vel realitas a qua accipitur genus vel a qua accipitur differentia

⁋ Non realitas a qua genus accipitur. quia per illam non distinguitur a boue. sed in illa conuenit cum boue et cum equo et cum aliis. Si autem sit realitas a qua accipitur differentia aut ergo illa qua homo distinguitur ab omni animali. puta a boue et ab equo. vel aliqua qua distinguitur a boue et non ab equo.

⁋ Si primo modo. ergo in illa realitate homo et equus non conueniunt. sicut nec in illa com ueniunt homo et bos cum homo distinguatur per illam ab vtroque et per consequens ab equo. et per idem non possunt aliqua conuenire et distingui. si secundo modo. ergo alia est realitas praeter realitate a qua accipitur genus. et realitatem a qua accipitur differentia quam homo differret a boue. in qua coueniunt homo et equus. et ita erunt tres Eodem mo mdo arguo quod homo plus conuenit cum boue quam cum capra. ergo in aliqua realitate alia sieut prius. Et vltur plus conteit cum cap quam cum musea. et sic procedendo per omnes species animalis et omnium quae sunt in genere substantia. sequitur quod erunt tot realitates in qualibet specie. quot sunt species in genere subseantia. quod est satems absurdum. Et vltra hoc etiam sequitur quod tot sunt gnera superiora ad quanlibet speciem ssubstant quot sunt species in genere substantie. minus ergo esset absurdum concedere conclusionem quod essent tot genera propter solos conceptus distinctos. quam concedere tot genera cum tot realitatibus in quolibet indiuiduo et in qualibet specie. quia paruum inconueniens videtur. respectiue quod aliquis videns praecise bouens et asinos. abstrahit vnum conceptum communem eis: predicabilem in quid de eis. et ali videns praecise boues et equos abstrahit vnum alium conceptum consimilem. et alius videns praecise bouens et capras abstrahit adhuc vnum alium conceptum consimilem. et sic de mille apprehendentibus diuersa indiuidua. ita quod quilibet praecise apprehendat aliqua indiuidua bouis. et nullus comprehendit aliquod indiuiduum eiusdem speciei spaialissime: cum quocumque indiuiduo apprehenso ab alio. excepto indiuiduo bouis. tunc enim quaelibet illorum posset abstrahere aliquem conceptum communem omnibus apphensis ab eo et per consequens quaelibet illorum esset communis bobus. cum boues apprehendantur a quolibet illorum et non videtur incoueniens quin quilibet illorum abstrahit conceptum distinctum. sicut apprehensa a quibus debet abstrahere sunt distincta. et per consequens tot erunt conceptus distincti quot sunt abstrahentes. et ita erunt mille conceptus communes et praedicabiles in quid de bobus et tamen quilibet illorum continebitur sub animali. nec tamen erunt conceptus subalterni. et hoc minus est inconueniens quam ponere tot realitates in quolibet indiuiduo. et similiter simul cum hoc tot genera quot sunt species.

⁋ Et si istud esset verum posset dici pre intentione. aristotelis et aliorum philosophorum et auctorum. Uno modo quod ipsi loquuntur de illis generibus quorum diuisio est necessaria ad inuestigandum disfinitionem alicuius speciei. quia illa genera sunt pauca et sunt subalterna. et sic non a quibuscumque specieb propter determinatam conuenientiam potest abstrahi conceptus generis sic dictus. sicut ad habendum diffinitionem hominis non oportet diuidere animal in omnia genera quocumque modo contenta. sed quia differen hominis qua distinguitur ab omni animali nota est sufficeret diuidere animal per differentiam hominis et negationem vel per priuationem illius dicere. dicendo omne animal aut est rationale aut est irrationale. hic enim per hoc non habetur aliqua differentia positiua nisi sola differentia hominis. sed habetur differentia positiua hominis ex vna parte. et negatiua vel priuatiua eiusdem ex alia parte. Ex isto modo diuiditur genus substantie in substantiam corpoream et incorpoream. cum tamen forte secundum rei veritate illius que est incorporea non sit aliqua differentia positiua et essentialis. propter simplicitatem ipsius.

⁋ Alit posset dici sicut innuit bocti. in li. diuisionum. IMulte diuisiones magis sunt a necessitate quam a natura. et eodem modo multa dicuntur genera magis a necessitate quam a natura. quod sic potest intelligi. quia multe species hoc est multa indiuidua specierum sunt nobis ignota. nec nobis innotescunt nisi in conceptibus communibus transcendentibus que sunt communes substam tiis et accidentibus: quorum aliqui sunt communes et ab soluti. et aliqui connotatiui. et in conceptibus negatiuis et connotatiuis propriis. et tunc quia iste res a quibus deberent abstrahi conceptus generum non sunt note in se. sed aliqua accidentia earum. velaliqua alia ad ipsas pertinentia sunt in se nota. ideo genera earum dicuntur aliqui conceptus connotati ui illorum accidentium et proprietatum. et quia multorum indiuiduorum diuersarum specierum non cognoscimus in se diuersa accidentia et proprietates propter quas pos lemus sic abstrahere conceptus distinctos. ideo dicimus multa esse eiusdem generis et non diuersorum generum. et aliqua alia esse diuersorum generum. Uerbi gratia. nullam substantiam incorpoream nec corpoream inanimata. nec animal aliquod cognoscimus in se vel cognitione propria. tamen accidentia illorum cognoscimus. sicut qualitates sensibiles. operationes earum et mot et huiusmodi. ideo secundum ista accipimus genera et diuidimus. quia omnia habentia quantitatem ponimus ex vna parte et dicimus esse in eodem genere subalterno. et omnia non habentia quantitatem ponimus ex alia parte. et dicie mus non esse in eodem genere subalterno cum praimis. sed tantum eiusdem generis generalissimi. Postea habentium quantitatem videmus aliqua habere motum aliquem es principio intrinseco quo non habent alia. et illa ponimus ex vna parte. et alia ex alia parte. Postea videmus aliqua moueri aliquo motu locali ad pre sentiam alicuius ad modum quo nos possumus moue ri. ad praesentiam talium. et alia non et illa ponimus ex vna parte. et alia ex alia. et sic semper per diuersa accidentia quae apprehendimus dicimus aliqua esse in eodem genere et non in alio. et si cognosceremus multa quantumcumque diuersarum specierum. et plus differentium quam multa quae dicimus differre genere et non apprehendere mus diuersa accidentia in eis. sed omnia accidentia essent similia in eis. non diceremus illa esse in diuersis generibus. sed magis diceremus quod essent eiusdem generis. et ita genera quae nos habemus sunt magis a necessitate. propter defectum verorum generum quae non habemus quam a natura. hoc est quam sint veraciter. sicut a naturrerum possent accipi. si ipse res possent in se a nobis apprehendi⁋ Aliter forte dicerent aliqui quod non ab omnibus determinatam conuenientiam habentibus potest abstrahi conceptus distinctus. sed aliqui conuenientia sufficit et aliqua non. et ideo non est tanta conuenientia inter substantias et qualitates quod possit abstrahi ab eis vnus conceptus qui sit communis omnibus. et eodem modo de quibuscumque accidentibus distinctorum generum generalissimorum. Similiter inter istas duas species vel indiuidua istarum specierum aliquibus demonstratis non est talis conuenientia quod possit abstrahi ab eis aliquis coceptus precise comunis illis. Pro isto tamen modo dicendi nulla potest ratio assignari. sed si verus est tantum erit notus per experientiam et nullo alio modo.

⁋ Aliter posset dici quod nullus conceptus nisi ad placitum institutus potest abstrahi nisi praecise conceptus speciei specialissime. et conceptus entis. et ita conceptus generis non erit vnus naturaliter abstractus. sicut est conceptus entis et com ceptus speciei specialissime. sed semper erunt equiuocationes in genere nisi imponatur aliquis conceptus connotatiuus aliquorum accidentium eiusdem speciei in illis quaebus debet esse genus.

⁋ Aliter posset dici sicut tactum est in praecedenti quone quod ab indiuiduis di uersarum specierum plius differntibus non potest abstrahi aliquis conceptus praedicabilis in quid. nisi etiam praedicetur in quid de indinduis magis conuenientibus cum illis quam ipse conueniunt inter se. sicut si homo. et musca plus differunt quam homo et bos et equus et capra et plusquam bos et equus et capra et muscanullus conceptus communis quidditatiuus potest abstrahi ab homine et musca. quin erit quidditatiuus boui equo et capre. et sic de aliis. Ei sic patet maxime quod non a quabuscumque indiuiduis diuersarum specierum potest abstrahi genus distinctum.

⁋ Siam praedicta in ista quaestione dico non asserendo. sed recitando tantum. et hoc vera vt vera. falsa vt falsa. erronea vt erronea. et ab surda vt absurda. que tamen sint vera. et que falsa. et que erronea. et que absurda. relinquo eis discutiendum.

⁋ hoc solum assero quod nihil est in re nec res. nec realitas quae sit quocumque modo genus vel commune per praedicationem ex natura rei plus quamaliud. et quod genus non est de essentia et intraneita te rei cuius est genus.

⁋ Ad primum principale dico quod genus non est pars rei cuiuscumque proprie loquendo. sed pro tanto dicunt auctores et philosophus quod est pars. quia est pars diffinitionis. et hoc vel diffinitionis proprie dicte. vel diffinitionis date per additamentum. Et quod hoc sit intentio philosophi. et commen. patet per ipsos vbi allegatur. Unde philosophus in noua translatione dicit sic. Amplius autem quae sunt ratione. hoc est pars dicitur de illis quae sunt in diffinitione. quia vnumquodque eorum est pars diffinitionis. et hoc est quod dicit in antiqua translatione. etiam est pars et etiam in illa quae sunt in diffinitione. Et si dicatur quod philosophus vult in anteiqua translatione. quod illa que sunt in diffinitione sunt partes speciei et diffiniti. et non tantum. diffinitionis. Unde dicit in noua translatione. Amplius quae sunt in ratione. vnumquodque et hoc partes totius propter quod genus speciei. et pars dicitur. Similiter in alia transsantione dicit. est etiam pars. etiam et illa que sunt in diffinitione quasignificant vnamquamque rerum sunt inpartes totius. Et ideo dicitur quod genus est pars forme.

⁋ Ex istis videtur quod illa quae sunt indiffinitione non tantum sunt partes diffinitionis. sed etiam sunt partes speciei et forme et totius.

⁋ Respondeo quod philosophus improprie loquitur de parte et extensiue. intelligendo per parte illud quod vere est pars diffinitionis. et significat vnam partem rei cui competit diffinitio. vel significat totam rem habentem partem significatiuam per al am partem diffinitionis. si sit diffinitio proprie dicta. vel significat rem illam cui competit diffinitio. quae tamen res aliquo modo componitur cum alio si sit diffinitio proprie dicta. Ista tamen magis patebunt in questione sequenti. Unde dicit philosophus. quod genus est pars speciei. Aliter autem species est pars gener. hoc non potest esse verum accipiendo proprie partem. ergo accipit partem improprie. sed quae ratione dicitur quod species est pars generis improprie. eadem ratione genus erit pars speciei improprieEodem modo dico quod genus est pars totius improprie. hoc est pars diffiniti vel alicuius rei extra. est tamen proprie pars diffinitionis. nec propter aliud dicitur pars speciei vel totius rei vel forme. Eodem modo accipiendum est dictum commem. quando dicit ibidem

⁋ Illa ex quibus coponimus diffinitiones significates quidditatem cuiuslibet rei. Dicuntur etiam partes diffiniti et diffinitionis. quia scilicet sunt proprie partes diffinitionis et dicuntur improprie et metaphorice partes diffiniti. quia significant partes quas significat diffinitum. quando est diffinitio proporie dicta. et ideo subdit dicens. et ideo genus dicitur pars forme id est ideo dicitur quod genus est pars formarum specierum. et hoc potest expoioni intelligendo per formas specierum ipsas diffinitiones. quae possunt dici in proprie forme propter praedicationem. quia praedicatum quodammodo habet rationem forme respectu subiecti. Quod autem nec diffinitio nec genus nec differentia sit proprie forma satis innuit Commen. ibidem. Unde dicit sic forma speciei diuiditur in genus et differentiam. hic est autem quintus modus supple. quo aliquid dicitur pars alterius. quia forma secundum quod est genus et differentia differt a formis secundum quod sunt forme. illas enim esse genus aut differentiam est accidens quod accidit eis. Ex hoc patet quod aliter dicitur forma de illis quae vere sunt forme. et de genere et differentia et ita improprie et equiuoce dicitur forma de genere et differentia et eadem ratione cum genus et differentia non dicantur partes. nisi quia sunt forme. sequitur quod improprie et equiuoce dicitur pars de eis. et hoc satis patet. quia sicut ostensum est prius. dist. ii. Commen. expresse dicit in. vii. meth. quod nullum vniversalium est pars substantie. nec per consequens aliquod genus est pars substantie. Et si queratur de quibus formis intelligit commen. quando dicit quod illas semper formas esse genus aut differentiam est accidens quod accidit eis. Potest dici pro ista auctoritate et multis aliis auctoritatibus. et maxime ipsius commen. per duas propositiones. quarum vna dicta est frequenter prius. scilicet quod commen. et philosophus et alii frequenter per propositiones que secundum se sunt actus exercitati intelligunt actus signatos. sicut dictum est de istis homo primo est risibilis. color est obiectum ade quatum visus. et sic de consimilibus.

⁋ Secunda propositio est quod frequenter in talibus per illas intelligunt nomina rerum. et hoc aliquando abstracta vel concreta. et aliquando determinate hec vel illa. vel intelligunt conceptus correspondentes. sicut si dicatur quod qualitas accidentaliter praedicatur de subiecto. hoc est concretum significans qualitatem accidentaliter predicatur de subiecto. quia hec est per accidens. homo est qualis. vel homo est albus. et ita de aliis.

⁋ Per hoc respondeo ad comme. quod de concretr significantibus formas vel res accidentaliter praedicatur esse genus vel differentiam ita quod hec sit per accidens. animal est genus. et hec similiter. rationale differentia et si ita esset de abstractis non esset contusi praedicta

⁋ Ad secundum principale dico quod genus non est proprie materia sed dicitur materia metaphorice. quia sic materie praexistenti aduenit forma et facit vnum cum ea ita generi aduenit differentia siue essentialis siue accidentalis non curo ad praesens. et facit vnam diffinitionem cum ea proprie dictam vel per additamentum. Per idem patet ad consmnem. quod genus dicitur materia. quia in diffinitione quasi recipit differentia scilicet essentiales et qualitates. hoc est differentias accidentales.

⁋ Ad vltimum patet prius quod simliciter simplex potest vniuocari in aliquono obstante sua simplicitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2