Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Questio tertia. CIrca idem secundo quero Utrum omne genus diuidatur in suas species per differentia constitutiuas spe cierum et diuisiuas ipsius generis.

Quod sic. omnis species est diffinibilis. sed omnis diffinitio constat ex genere et differentia ergo omnis species constituitur per differentiam in genere

⁋ Ad oppositum. simpliciter sinplex non habet brffrentiam. sed seipso differt a quocumque differt. sed multa simplicia sunt in genere ex priori quaone. ergo etc.

⁋ Ad istam questionem est communis opinio modernorum. quod omnis species componitur ex genere et differentia. et quod omne genus diuiditur per differentia in suas species.

⁋ Pro ista opinione non vidi multas rationes. quia ab omnibus supponitur tamquam certa pro ista opinione potest argui et per rationes et per auctes rationem primo sic. Si non omnis species haberet differentiam essentialem. sequeretur quod conceptus speciei esset ita sim plex sicut conceptus generis. consequens est falsum. ergo et antecedens. falsitas consequentis patet. quia quanto aliquid est conus tanto est simplicius. Aliter enim posset conceptr speciei esse ita simplex sicut conceptus entis. quod videtur absurdum. consequentia patet. quia conceptus speciei non potest esse compositior conceptu generis. nisi quia includit conceptu generis et aliquid plus. sed illud non potest esse nisi differentia erg conceptus speciei includit differentiam. Secundo sic. si species aliqua non haberet differentiam. hoc non esset nisi propi simplicitatem ipsius. sed aliquod simplex habet iferentim. ergo simplicitas non impedit. et ita quaelibet habebit differentiam. Assumptum patet. quia omne genus descendens in aliquam speciem. per differentiam descedit in speciem condiuident est per differentiam oppositam. sed aliquod genus descendit immediate in speciem simplicem et compositam. sicut patet de substantia quae immediate descendit in corpoream quae est composita et in incorpoream quae est simplex. et in substantiam corpoream descendit per iferentim manifestum est. ergo in substantiam incorpoream descendet per differentiam. ergo etc. Ihaior princip alis patet. quia omnis differentia habet aliquam differentiam sibi oppositam. sicut omnis species habet aliquam speciem sibi correspondentem.

⁋ Tertio sic. omne commune contrahitur ad suum inferius. ergo genus contrahitur ad speciem. et non per seipsam. ergo per aliquam differentiam additam.

⁋ Per auctoritatem primo sic. secundum bocti. species dicit totum esse indiuiduorum. non autem genus hoc non posset esse nisi indindua in que diuiditur species non haberent differentia non importatas per speciem. es species haberet differentiam non importatam per genus. Confirmatur hoc. quia aut genus dicit totam esentiam speciei aut partem. si totam. ergo sicut species dicit totum esse indiuiduorum. ita genus diceret totum esse specierum. Si dicit parte. ergo est aliquid in specie non importatum per genus. et illud non potest esse nisi differentia ergo etc. Si autem dicis quod genus non dicit totam essentiam speciei nec partem. ergo non est praedicatum substantiale respectum speciei. quod est contrus consequene. vii. meth

⁋ Preterea secundum porphi. differentia est qua abundat species a genere. ergo omnis species habet differentiam quae abundat a genere. ergo etc.

⁋ Item auicem. v. meth. c. vi. constat quod omnis species discrepat ab aliis secum conuenientibus in genere per differentiam. Iste ibidem dico quod genus praedicatur de specie. ita quod sit pars quidditatis eius. et praedicatur de differentio ita quod est concomitans eam

⁋ Item. iii. meth. ests no est genus. quia caret differentia ergo omne genus diuidit per diferentia.

⁋ Item omns auctores docent inuestigare diffinitiones rerum per diuisiones. attribuendo semper alterum diuidentium diffinito. quousque perueniatur ad vltimum. sed illa diuidentia non possunt esse species. quia tunc semper in talibus diffinitionibus esset nugatio ponendo speciem sub genere. ergo illa diuidentia erunt dicere et habetur propositum.

⁋ Preterea omnis diffinitio componitur ex genere et differentia scundum philosophum et commem. vii meth. commen. xliii. Sed accidentia sunt diffinibilio diffinitione proprie dicta. et certum est quod substantie sunt diffinibiles diffinitone proprie dicta et omnia quae sunt in genere sunt substantie vel accidentia. ergo omnia que sunt in genere sunt diffinibilia diffininitione proprie dicta. et per consequens componuntur ex genere et differentia.

⁋ Quod aut accidentia sint diffinibilia. probatur per philosophum. vii meth. quia vnumquoque sicut se habet ad quidditatem. ita ad diffinitionem. sed accidentia habet propriam quidditatem ibidem sine extrinseco. ergo habet diffinitionem datam precise per intrinseca. et talis est diffinitio proprie dicta ergo etc.

⁋ Contra opinionem arguo primo sic. omnis species est habens genus et differentiam aliquam secum conuertibile. ergo species quae precise est communis rebus simplicibus habet aliquam differentiam secum conuertibilem. consequens est falsum. ergo et antecedens. consequentia patet. quia aliqua est species precise communis rebus simplicibus. sicut patet de speciebus accidentium et angelorum. set alsitas consequentis patet. quia quero. aut illa species et illa differetia distinguuntur tantum in conceptum. ita quod nulla distinctio eis inre correspondeat. aut eis correspondet aliqua distinctio a parte rei. Si primo modo vel sunt conceptus svnonimi. vel simpliciter vnus conceptus quorum vtrumque destruit naturam dicere et speciei. quod patet qui ex quo conceptus est quasi similitudo rei. non pos esse distinctio in conceptibus nisi propter aliquam distinctionem a parte rei. Similiter si tales duo conceptus possunt esse eiusdem rei simplicis omnino sine omni distinctionecorrespondente. non videtur possibile dare certum numerum talium conceptuum. et ita erunt infinite dicere tales. quod est absurdum. Si autem aliqua distinctio rei correspondeat. et probatum est prius quod omnis distinctio a parte rei in creaturis est realis. ergo illa species non erit praecise communis rebus simplicibus ned etiam rebus compositis.

⁋ Preterea omnis conceptus importans primo et principaliter quidditatem rei et totam quidditatem rei praedicatur de illaquidditate in quid strictissime sumpta praedicatione in quid. ista est manifesta. quia non potest dari aliqua ratio alia quare aliquid strictissime praedicatur de re in quid. sed species praedicatur de indiuiduo in quid. et differentia non praedicatur de indiuiduo in quid. sed in quale secundum omns. ergo differentia non importat totam quidditate ipsius indiuidui primo et principaliter ergo tantum importat parten indindui primoet principaliter. et per consequens illud indiuiduum erit compositum

⁋ Preterea omnis species habens genus et differentiam est diffi nibilis diffinitione proprie dicta. sed species accidentium non sunt diffinibiles diffinitione proprie dicta. ergo non habent proprie genus et differentiam essentialem.

⁋ ⁋ Maior pi de se. quia ad diffinitionem proprie dictam sufficiunt genus et differentia.

⁋ Minor patet per philosophum. vii metha. qui vult quod tantum diffiniuntur per additamentum.

⁋ Si dicitur quod accidens dependet essentialiter ad subiectum. et ideo non potest diffiniri sine subiecto et propter hoc diffinitio sua data per genus et differentiam non est completa. Contra non magis essentialiter dependet accidens ad suum fubiectum quam substantia composita ad suas causas essentiales. et maxime ad primam causam simpliciter. sed non obstante tali dependentia. substantia diffinitur diffinitione completa per suum genus et differentiam. ergo talis dependentia non impedit quin accidens diffinietur complete per genus et differentiam si habet illa. Si dicatur quod differentie accidentium essentiales sunt nobis igno te. et ideo non possumus diffinire illa per suas differentia essentiales. Contra. sicut differente accidentium sunt nobis ignote secundum istos. ita secundum eosdem et secundum veritate different substantiarum sunt nobis ignote. immo magis sunt nobis ignote quam accidentia. cum nobis non innotescant nisi per accidentia. ergo non possumus plus distinguere substantias per differentias essentiales quam accidentia. et tamen philosophus dicit quod diffinitio proprie est substantiarum et non accidentium. ergo non intelligit per respectum ad nos. sed quod ex natura rei substantia est diffinibilis. quamuis non a nobis forte. et accidens ex natura rei non est diffinibile nisi per additamentum. ergo non habet genus et differentiam.

⁋ Si dicatur aliter quod accidens non potest complete intelligi sine subiecto. et ideo non potest sine eo diffiniri. Contra. accidens potest complete sentiri sine subiecto. ergo et complete intelligi sine subiecto. consequentia patet. quia non plus repugnat intellectui complete intelligere aliquid siue alio. quam sensui sentire sine alio. cum secundum istos intellectus magis possit separare vuita quam sensus

⁋ Confirmatur. quia accidens potest complete esse sine subiecto. ergo et intelligi.

⁋ Si dicatur quod accidens non potest complete diffiniri sine subiecto propter suam imperfectionem. Contra minus exceditur in perfectione accidens a subiecto quam substantia a deo. et tamen non obstante imperfectione substantie potest diffiniri sine deo. quia habet genus et differentiam essentialem. ergo eodem modo si accidens haberet genus et differentiam essentialem non obstante eius imperfectione. posset complete diffiniri sine subiecto

⁋ Ideo dico aliter ad questionem. quod non omne genus diuiditur per differentias essentiales constitutiuas specierum et diuisiuas ipsius generis. hoc patet. qui nullius rei simplid possunt esse duo conceptus conuertibiles et simplices. quia sicut nomina importantia simpliciter eandem rem. et eodem modo sunt nomina svnonima. ita conceptus eodem modo inportantes omnino eandem rem sunt vnus conceptus hoc est eiusdem rationis vel svnonimi. ergo cum alique res simplices sunt in genere non possunt esse duo conceptus simplices et conuertibiles eodem modo importantes illas res nisi sint eiusdem rationis vel fvnonimi. Et. si hoc non erit magis vnus conceptus speciei et alius differenti. quam econuerso. et per consequens non erunt ibi genus et differentia. Si dicatur quod isti conceptus quamuis importent eandem rem. non tamen eodem modo. et ideo non sunt conceptus eiusdem rationis. nec etiam svnonimi. Patet de homine et rationali. quia quio quid importatur per vnum et reliquum. et tamen vnum est pecies et aliud differentia. hoc non valet. quia inductiue patet quod nunquam alius modus significandi facit non svnonimitatem. nisi quia aliquid consignificatur per vnum quod non per reliquum. ita quod semper in significatis vel in consignificatis requiritur ali qua distinctio. vnde quamuis quicquid significatur per hominem significatur vel consignificetur per rationale. tamen essent conceptus simpli citur svnonimi. nisi aliquid reale consignificaretur per rationale. puta totus homo vel pars. quod non eodem modo significatur per hominem. et ita necessario requiritur huiusmodi distinctio realis totius a parte vel partium. ergo vbi tantum vna est res non potest esse aliquid significatum et con significatum. et per consequens non diuersus modus significandi. Unde etiam nominatiuus casus et genitiuus essent svnonimi. nisi¬ aliquid connotaretur et significaretur per vnum casum et non per alium. et ita inductiue patet. quod nunquam diuersus modus significandi excusat svnonimita tem. nisi per diuersum significatum vel cosignificatum. sed talis diuersitas non potest assignari in pro posito. ergo etc. Ex ista ratione et ex rationibus contra primam opinionem sequitur. quod nullum simplex potest diffiniri. diffinitione proprie dicta. que sit data ex genere et differentia esentiali. quia cum nullum simplex potest habere differentiam essentiale. nullum simplex potest diffiniri tali diffinitione. et ista est causa philosophi. quare nullum accidens potest diffiniri diffinitione proprie dicta. Unde nec dependentia accidentis ad substantiam nec imperfectio accidentis. nec aliquid tale est causa quare accidens non potest diffiniri proprie. sed sola simplicitas propter quam caret differentia esentiali. Et propter eandem rationem. forma substantialis et angelus et materia substantialis et cetera simplicia quecunque sint illa non possunt diffiniri diffinitione proprie dicta

⁋ Quod hec sit intentio philosophi et commen. patet primo per philosophum vii. metha. Quod omnis diffinitio habet partes. et sic cut se habet ratio id est diffinitio ad rem. ita pars rationis ad parten rei. ergo sicut omnis diffinitio habet partes. ita omnis res cuius est diffinitio habet partes. Et loquitur ibi de diffinitione proprie dicta. Similiter consequenes. ibidencommen. xxxiii. quod diffinitio est sermo. et omnis sermo habet suas partes significantes partes rei. et apparet quod sicut est proportio diffinitionis ad rem. ita est proportio partis diffinitionis ad parten rei. ist quemadmodum diffinitio declarat quidditatem rei. ita pars diffinitionis declarat partem quidditatis rei

⁋ Ex istis auc. patet expresse quod omnis diffinitio habet partes significantes partes a parte rei cui competit diffinitio sed hoc non contingit reperire in aliquo simplici. ergo nullum simplex habet diffinitionem proprie dictam. Item secundum philosophum in eodem. si substantia esset incomposita. nullius substantiae esset diffinitio. ergo sola substantia composita habet diffinitionem. Unde dicitsic philosophus. Si neque ex vniversalibus possibile est esse: nec vnam substantiam propter tale. sed non hic aliquid singulare. nec ex substantiis contigit actu esse. neque vnam substantiam. incomposita vtique erit: omnis substantia. quare non ratio vtique erit neque vnius substantiae Ecce quod ex positione ponentium vniversalia esse substantias at guit substantiam esse simplicem et incompositam. et ex simplicitate substantie arguit ipsam non habere diffinitionem.

⁋ Confirmatur per consemene. ibidem commen scilicet qui ipse dicit quod omnes estimant quod substantie sunt composite ex hoc quod concedunt quod diffinitiones significausat compositum. Et subdit quod sequitur ex primo sermone. scilicet quod si substantie non componuntur quod nulla sub stantia habebit diffinitionem. nisi dicat quod quodam modo compositionis erunt diffinitiones et quodam modo non. Et sequitur et post declarabitur cuiusmodi opositorum sunt diffinitiones et cuiusmodi non. Et est intentio philosophi et commen. quod diffinitiones sunt com positorum ex partibus realiter distinctis que faciunt per se vnum. et ideo sunt in potentia et non ex partibus non facientibus per se vnum. sed quarum quelibet sit in actu. Unde subdit. diffinitiones significant plures substantias in potentia et vnum in actu. et hoc iam declarauerunt. sed vult complere per scrutationem de illo post. et sunt composita ex partibus que sunt secundum qualitatem et vocat composita ex partibus secundum qualitatem illa quae conponuntur ex partibus alterius et alterius rationis

⁋ Item Commen. lix. Illud quod est simplex in rei veritate non habet diffinitionem. neque queritur quid per quid. hoc etiam confirmatur. quia omne diffinibile potest secundum aliquid cognosci et secundum aliquid ignorari. sed simplex aut totaliter cognoscitur aut totaliter ignoratur secundum philosophum. vii. meth. et con men. ergo nullum simplex est diffinibile diffinitione proprie dicta. Item commen. viii meth. conmen. ix. Impossibile est vt forme vltime in diffinitionibus habeant diffinitionem. quoniam forme vltime sunt simplices. et diffinitiones sunt com positorum. diffinitiones enim sunt rerum ex materiis et formis. Et sequitur. impossibile est vt materia aut forma habeat diffinitionem. Diffinitio enim est sermo in quo disponitur aliquid per aliquid. forma enim et materia vtraque significat idem. et neutra diuiditur in disponentem et dispositum. Et sequitur. in diffinitione oportet vt sit aliquid quod si gnificat formam. et aliud significans quod est qua si materia. Ex ista auctoritate patet quod intentio commentatoris est. quod nulla simplicia sunt diffinibilia et non tantum intelligit de realitatibus simplicibus. quas aliqui ponunt. sed intelligit de rebus non habentibus partes realiter distinctas. cuiusmodi sunt forme et materie.

⁋ Ex quo sequitur quod angeli et in telligentie vel corpora celestia. si careat materia secundum intentionem commem. cum omnia ista sint eque simplicia sicut forme et materie. quod ista non diffiniuntur diffinitione proprie dicta. et eadem ratione nec accidentia si non habeant materiam ex quased tantum in qua

⁋ Secundo patet quod quando aliquid significat aliquid simplex. tunc non possunt ibi esse distincti conceptus nec distincta nomina nisi svno nima. dummodo vtrumque illorum praecise illam rem significet et nihil extrinsecum illi rei. Unde dicit forma et materia vtraque significat idem. hoc est quod licet nomen significans materiam et nihil nisi materiam hoc est nihil extrinsecum materie. nec etiam consignisicans aliquid extrinsecum materie simpliciter significat idem. et ita vnum illorum nominium non plus est dispositio et aliud dispositum quam econuerso. quod tamen necessario requiritur ad diffinitionem. et eodem modo de quolibet nomine significante formam Et ita simplex nunquam habet distincta nomina conuertibilia. quorum neutrum significet nce connotet vel consignificet aliquid distinctum ab illa re simplici. et multo magis nec habet tales duos conceptus simplices et conuertibiles et proprios

⁋ Tertio patet. que est intensio philosophi secundum expositionem commentatoris quando dicit. oportet terminum esse rationem longam. et quod aliquod de aliquo significat ratio diffiniti ua. Et oportet hoc quidem vt materiam esse. hoc autem formam. quia non est de intentione philosophi. quod vna pars diffinitionis sit vt materia et alia vt forma. sed quod vna pars significat materiam et alia formam. non tamen est forma.

⁋ Ex omnibus praedictis patet manifeste fuisse de intentione philosophi et commentatoris. quod nulla res sim plex potest diffiniri diffinitione proprie dicta. et propter eandem rationem fuit intentionis eorum. quod nullum sim plex habet genus et differentiam esentialem: quamuis secundum eos possit habere differentiam accidentalem. Et illo modo genera accidentium diuiduntur per differentias accidentales. et non per differentias essentia les. simplicia autem in genere substantie distingun tur a compositis non per differentias essentiales po sitiuas. sed seipis positiue distinguuntur. et tamen per differentias aliquo modo non positiuas. sed magis praeuatiuas vel magis negatiuas. sicut intelligentia distinguitur a substantia composita per hoc quod est immaterialis. quia scilicet caret materia. Et huius ratio est. quia vnumquodque prius aliquo modo vel notius negatur a suo opposito quam ab aliquo alio. et ita hoc est aliquo modo immediatior vel notior. immaterialem non est materiale. vel immateriale non est substantia composita quam ista. Angelus non est materialis vel substantia composita. et ita aliquo modo distinguitur angelus a substantia composita per immaterialitatem.

⁋ Si dicatur. quod hoc est contra prius dicta vbi dicebatur. quod quando aliqua species immediate diuidunt aliquod genus. quod negatiua in qua negatur vna ab alia est inmediata. ergo talis species a nullo prius negatur. ita hoc erit immediata. nulla substantia immaterialis est substantia conposita etc

⁋ Dico quod talis est immediata. quia nihil est superius ad illud de quo illud prius negatur. et quia nihil est positiuum a quo prius negetur. sic autem non est in proposito. ergo etc.

⁋ Ad primum argumentum pro prima opinione concedo. quod aliquis conceptus speciei est ita simplex sicut conceptus generis. quia sicut vox praecise communis talibus indiuiduis: potest esse ita simplex sicut vox significans ista eadem indiuidua et multa alia ita potest esse de conceptum speciei et generis. Uerumtamen dubium est. an hoc sit possibile de quolibet conceptu speciei. Et dico. quod conceptus speciei importantis rem compositam si sit abstractus naturalitur immediate a re. non est hoc possibile. cuius ratio est. quia talis res aut immediate apprehenditur. ita quod tota sincathe goreumatice. aut tantum aliqua pars illius. Si primo modo. ergo cum conceptus non sit nisi tale in esse obiectiuo quale est ipsum apprehensum principium in esse subiectiuo. oportet quod sicut a parte rei sunt distincta. ita intellectus fingat talia distincta cor respondentia partibus. et per consequens erunt plures concepartus partiales. Si autem tantum pars apprehendatur. ergo ille conceptus non erit conceptus totius: sed tantum erit conceptus partis.

⁋ Dico tamen quod vnus conceptus institutus potest esse ita simplex sicut conceptus generis. sicut est dictum de vocibus

⁋ Totum istud dico recitatiue secundum opinionem quae ponitur de fictis habentibus esse obiectiuum tantum: secus posset dici secundum opinionem quae ponit conceptum esse realiter intentionem vel aliqua alia qualitas subiectiue existens in intellectu. quia illa posset ponere quod talis conceptus vniversaliter abstractus a re composita esset eque simplex sicut conceptus generis vel entis.

⁋ Et quando dicitur quod quanto aliquid est communius tanto est simplicius.

⁋ Dico quod non est verum. sed frequenter est simpliciter falsum. immo sicut hoc frequenter est simpliciter falsum in vocibus ita etiam in conceptibus.

⁋ Ad secundum dico. quod nullum simplex habet differentiam esentialem. Et quando dicitur quod omne genus descendens in vnam speciem per differentiam essentialem. descendit in aliam speciem immediate condiuidentem per differentiam oppositam. Dico quod hoc non est vniversaliter verum loquendo de differentia esentiali positiua: sed frequenter illud condiuidens non habet differentiam nisi forte accidentalem vel negatiuam. et ita est in proposiosito. quia substantia descendit in substantiam corpoream per differentiam essentialem. et in substantiam incorpoream per negationem differe talis essentialis alteri. Tamen quando aliquod genus descendit in vnam speciem per aliquam differentiam pro quam distinguitur ab alia specie immediate condiuidente. et per aliam non distinguitur. tunc oportet quod alia species immediate condiuidens habeat differentiam aliquam sed non est ita in proposito. Et quando dicitur quod omnis differentia habet differentiam sibi oppositam. sicut omnis species habet speciem sibi oppositam. Dico quod hoc non est verum vniversaliter loquendo de differentia essentiali.

⁋ Ad tertium dico quod non omne superius contrahitur ad suum inferius ita scilicet quod per aliquod importans praecise aliquid essentiale inferio ri. fiat aliquid vnum totum conuertibile cum inferiori et ideo omnes tales propositiones sunt negande. omne superius contrahitur. omne superius est determinabile per aliquid contrahens. et sic de consimilibus.

⁋ Ad quartum dico quod sicut declarabitur in sequenti. quod genus importat totum esse specierum. hoc est totas species. non tamen sic. sicut species specialissima. quia sic importat species totum esse indiuiduorum. quia quicquid importatur per speciem in vno indiuiduo necessario consimile importatur in quolibet alio indiuiduo. Non sic autem est in genere. quia genus importat vnam for materia aliquando in specie vna. vel in indiuiduo vnius speciei. et nihil tale reperitur in alio indiuiduo equaliter importato per illud genus. et aliquando genus importat vnum indiuiduum. et aliud importatum per illud genus non est sibi simile. Exemplum primi. homo importat sortem. et ex consequenti importat materiam sortis et formam substantialem. scilicet ad min nus animam intellectiuam: et ideo in quolibet homine eust significatur per hominem inuenitur consimilis materia. et similiter forma substantialis. et anima intellectiua consimilis. sed animal importat vel significat hominem. et ita aliquo modo ex consequenti animam inte lectiuam. et tamen nulla anima intellectiua reperitur in as non nec in boue. et sic de aliis brutis. quae tamen equaliter importantur vel significantur per animal. Exemplum secundi est quod albedo significat hanc albedinem et quodlibet significatum aibedinis est consimile huic albedini. sed color significat albedinem et praiter hoc nigredinem que non est consimilis albedini.

⁋ Per hoc ad confirmationem dico: quod genus importat totam essentiam: siue res importata sit sim plex siue composita. non tamen eodem modo sicut speciespropter causam iam dictam.

⁋ Ad quintum concedo quod omnis differna est qua abundat species a genere. ex hoc tamen non sequitur quod quaelibet species habet differnam essentialem. quia non quaelibet species sic abundat. Unde vbicumque est differentia verum est quod aliqua species abundat illa differentia a genere. et hoc non est aliud quam dicere quod illa differentia praedicatur per se primo modo si sit diferentia essentialis de illa specie vniversaliter sumpta. non autem praedicatur per se primo modo de gener vniversaliter. sed tantum particulariter.

⁋ Ad Auicen nam quem commentator reprobauit et quem reputauit fuisse inscium in logica. et per consequens in metha. quia logica est maxime necessaria ad metha. pro eo quod logica duobus modis vsitatur in metha. scilicet et secundum quod e instrumentum sicut vsitatur et in aliis scientiis. et secundum quod propositiones methaphisicales sunt accepte a dyaletica et logica. sicut dicit commen. vii. metha. commen. ii. et hoc idem dicit philosophus commen. xxxv. Dico tamen sustinendo eum quod si bene loquebatur: quod ipse intellexit et de diferentia accidentali vel de specie habente differentia: quod talis species discreparat a secum conuenientibus in genere per differentiam.

⁋ Ad aliud per idem quod si bene intellexit intelligit de specie habente genus et differentiam. Qualiter tamen hoc sit intelligendum. q. sequenti patebit.

⁋ Ad aliud quod eoipso quod ens praedicatur de omni differentia et de omni specie. ens non est genus. quia hoc nulli gene ri conuenit.

⁋ Ad aliud quod intentio recte loquentium est loqui de speciebus diffinibilibus diffinitione proprie dicta. vel docent inuestigare diuisiones. pro diernas vel accidentales vel essenti ales.

⁋ Ad vltimum dico quod accidentia non sunt diffinibilia diffinitione proprie dicta. et ideo concedo quod magis deberet dici quod accidentia sunt quedam quidditates: quam quod accidentia habent quid ditates. sicut enim intelligentie proprie loquendo magis sunt quidditates quam habent quidditates propter earum simplicitatem. ita etiam accidentia magis sunt quidditates. Sed de substantiis compositis conceditur quod habent quidditates. quia frequenter accipitur quidditas pro ipsa forma partiali.

⁋ Ad argumentum principale dico quod species multe non lunt diffinibiles diffinitione proprie dicta. puta omns species praecise communes rebus simplicibus. et ideo tales non habent differentia essentiales.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3