Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 31

Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?
1

QUAESTIO XXXI Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

2

Deinde queritur de hoc quod dicit Magister in libro I] Sententiarum, distinctione VII, cap. Nec sane creatores. Dicit enim: "Omnium quippe rerum que corporaliter visibiliterque nascuntur, oculta quedam semina in corporeis hujus mundi elementis latent: que Deus originaliter eis indidit. Ipse ergo Creator est omnium rerum, qui Creator est invisibilium omnium seminum: quia quecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex ocultis seminibus accipiunt progrediendi hinc primordia, et incrementa debite magnitudinis, distinctionesque formarum ab originalibus (ut ita dicam) regulis sumunt."

3

Gratia enim hujus queruntur duo. Quorum primum est, Qualiter iste seminales cause sive causales rationes indite sint originaliter in elementis mundi?

4

Secundum est, quia secundum istas dicuntur fieri vera miracula sive a bonis Angelis, sive a sanctis, sive a Deo perfecta, queritur de veris miraculis.

5

Circa primum queruntur quatuor: Quorum primum est, Quid sint hujusmodi seminales rationes sive rationales ? Secundum, Quot sint in genere, et que differentie inter eas? Tertium, Utrum sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo? Quartum, Si in rebus conditis sunt aliquo modo, utrum a principio creationis sint eis indite, vel postea?

Membrum 1

Qualiter iste seminales causae inditae sint originaliter in elementis mundi
6

MEMBRUM I. Qualiter iste seminales causae inditae sint originaliter in elementis mundi ?

Articulus 1

Quid sint seminales rationes sive causales
7

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quid sint seminales rationes sive causales?

8

Ad primum sic proceditur: 1. Dicit Glossa super Genesim, 1, 4: In principio creavit Deus. "Quatuor modis operatur Deus. Primo in verbo. Secundo in materia et forma. Unde, Eccli. xvi, 1: Qui vivit in eternum, creavit omnia simul. Tertio, per opera sex dierum novas distinxit creaturas. Quarto, ex primordialibus seminibus, non incognite oriuntur nature, sed nate seepius ne pereant reformantur." Ex hoc sic arguilur: Ex nullo operatur Deus, nisiin quo est ratio operis sui aliquo modo: si ergo ex quatuor istis operatur, videtur quod quatuor modis sint rationes seminales seu causales, et sub istis quatuor differentiis.,

9

2. Adhuc, Augustinus in libro VI seper Genesim ad litteram dicit sic: "Aliter hee in Verbo Dei ubi ista non facta, sed eterna sunt. Aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta sunt. Aliter in rebus, que secundum causas simul creatas, non jom simul, sed suo tempore queque oriuntur vel creantur ‘." Ex hoc accipitur idem quod prius. ‘Si enim considerantur in Verbo: tune iste rationes sive cause zeterne sunt, et incommutabiles rationes dicuntur. Aliter suntin elementis mundi, ubi omnia simul facta sunt: et secundum hoc videtur, quod dicantur primordiales cause primitus mundo indite. Secundum autem quod non simul sunt, sed suis temporibus oriuntur, videtur quod seminales cause proprie dicantur sive rationes.

10

Quaritur ergo, Utrum idem sit naturalis causa, et ratio seminalis ?

11

Et videtur, quod sic: 1. Dicit enim Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram, quod "omnis iste usitatissimus nature cursus habet quasdam naturales leges quibus progreditur." Et ita videtur, cum naturalis lex sit in seminibus, quod seminale et naturale sint idem.:

12

2. Adhuc, IL Sententiarum, distinct. VII, cap. Sicut ergo mentem, ex verbis Augustini dicit sic: "Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt: sed acceplis opportunitatibus postea prodeunt." Textura autem illa non videtur esse, nisi secundum leges naturales ex seminibus producere species: videtur ergo, quod idem sit seminaie et naturale.

13

Contra: 1.-Augustinus in libro III de Trinitate: "Hoc quod nune temporalibus intervallis moveri videmus ad peragenda ea que suo genericompetunt, ex illis insitis rationibus venit quas tamquam semina sparsit Deus, cum mundum conderet: cum ipse dixit, et facta sunt‘." Ergo videtur, quod seminale’fuit ante naturale, et quod naturale deducitur ex seminali.

14

2. Adhuc, Genes. un, 4 et 3, sic dicitur: Iste sunt generationes celi et terre, quando creata sunt, in die quo fecit Deus celum et terram: et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: sed constat, quod non germinat nisi ex causa seminali: ergo ante oriebatur de terra: et non poterat oriri nisi per causam naturalem: causa ergo naturalis fuit ante seminalem: et sic patet, quod non poterant esse idem.

15

Apuvc ulterius queritur, Utrum seminalis ratio et causalis sint idem ?

16

Et videtur, quod sic: 1. Augustinus dicit quod omnia ex illis insitis rationibus quas tamquam semina Deus in mundo sparsit, prodeunt. Ergo videtur, quod causalis ratio et seminalis sint idem.

17

2. Hoc idem videtur per auctoritatem primitus introductam ex libro JI Sententiarum, distinct. VII, cap. Nec sane. Si enim omnia ex seminalibus primordialiter mundo insitis prodeunt, et incrementa et distinctiones accipiunt formarum: cum constet fieri ex naturalibus causis et rationibus, videtur quod idem sit ratio seminalis, et ratio causalis.

18

Contra: 1. Ex ratione causali bene fit miraculum, et ex ratione seminali numquam fit: ergo non est idem ratio seminalis, et ratio causalis.

19

2. Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram , dicit, quod "non erat in costa, quod ex ea fieret Heva per rationcm seminalem: sed erat in ea, quod Deus ex costa posset Hevam facere:" quod fieri non potuit nisi per rationem causalem: ratio ergo seminalis et ratio causalis non sunt idem.

20

3. Adhuc, Anselmus, in Monologio: "Non est in trunco per rationem seminalem, ut ex eo possit fieri vitulus: sed est in trunco, quod Deus ex eo posset facere vitulum:" hoc autem in trunco esse non posset, nisi per aliquam rationem causalem: rationes ergo seminales et causales non sunt idem.

21

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa, quod quatuor modis operatur Deus: ita qguatuor sunt rationes causales, et sub eisdem differentiis. Sed rationes que sunt in Verbo, in quibus omnia preluxerunt que ad esse deducta sunt, et in quibus predefinitum est, quid, quando, et qualiter ad esse deducatur, simpliciter (ut eadem dicit Glossa) primordiales vocantur. Ille enim ab eterno sunt: et in illis primo orsus est Deus quidquid in operibus nature et in operibus gratie# et gloriz, sive consueto cursu nature, sive ordine gratia, sive per miraculum facturus erat Deus: nec aliter umquam evenit vel eveniet quam ibi orsus est vel disposuit.

22

De secundo modo dicit Augustinus in Glossa super illud Genesis, 11, 5: Et omne virguitum agri, "Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est, producendi accepisse virtutem. In ea quippe jam tamquam in ra dicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, que per tempora futura erant. Fecit ergo 'antequam essent super terram secundum formabilitatem materia, quae consequenter formanda erant per verbum ejus praecedens omnem formatio nem non tempore, quia verbum tempo - rale nonest, sed origine nature." Et iste rationes quas sic indidit materi quatuor elementorum, secundum Augustinum dicuntur radicales: eo quod aliz que seminales dicuntur, radicantur in eis: ef non dicuntur primordiales simpliciter, sed ad quasdam consequentes que seminales dicuntur.

23

Tertius modus est distinctionis et ornatus, per quem unumquodque distinclionem accepit ad proprium locum, et locus ornatum per proprias formas specierum: quia etiam secundum naturam, ut probatur in VIII Physicorum, motus ad locum sequitur motum ad formam: quia quantum generans generato dat de forma, tantum dat ei de loco. Et rationes secundum quas est hujusmodi opus, dicuntur rationes distinctionts et ornatus, quibus omni tempore disponente Deo unumquodque movetur ad formam et ad locum proprio numero, pondere, et mensura, ut dicitur, Sapient. x1, 21: vel proprio modo, specie, et ordine, ut dicit Augustinus in libro de Natura boni. Et iste rationes sunt quidem in materia sicut suscepte: originaliter autem sunt in primordialibus rationibus que sunt in verbo.

24

Quarto modo dicuntur rationes seminales, quas Deus indidit nature, ut ex similibus similia posset creare, quando dixit, Genes. 1, 11: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fruetum juxta genus suum. Et quando dixit hominibus et animalibus: Crescite et multiplicamini, et replele aquas maris, avesque multiplicentur super terram . Et iste rationes non sunt materiales tantum, sed etiam aliquid habent cause efficientis, per virtutem quam indidit eis Deus producendi simile: et dicuntur ab Augustino naturales sive seminales, per intentionem nature, secundum quam Aristoteles in V prime philosophiz definit naturam dicens: "Natura est qua pullulat pullulans." Nec dicuntur primordiales, nisi ad ea que pullulant seminaliter et naturaliter ex ipsis.

25

Uspr concedendum est, quod sub istis quatuor modis et sub istis differentiis sunt rationes operum divinorum: sed prime non sunt in materia, sed in Deo et primordiales simpliciter: secunde autem et tertia et quarte in materia sunt, non originaliter, sed susceptive.

26

Ad id quod consequenter objicitur de verbo Augustini, simpliciter concedendum est, preter hoc solum, quod secunde non dicantur primordiales simpliciter, sed ad quedam, ut dictum est ante. Tres tamen post primas insunt omni nature rationes obedientiales, secundum quas, ut dicit Augustinus, nihil justius est et nihil rationabilius est,quam ut omnis creatura obediat Creatori in omne quod voluerit, et quod in omni et ex omni creatura fiat quidquid Creator voluerit. Et iste rationes licet obedientialiter sint in creatura, causaliter tamen sunt in Creatore, eo quod solo Creatore causante deducuntur ad actum.

27

Ad id guod ulterius queritur, Utrum seminale et naturale sint idem ?

28

Dicendum, quod per supposita possunt esse idem, sed ratione differunt: quia naturale non dicit nisi principium effectivum, quia sicut dicit Aristoteles in Il Physicorum, natura est principium motus et quietis, in quo est per se et non secundum accidens. Seminale autem dicit et principium materiale et effectivum et formativum.

29

Per omnem eumdem modum respon- dendum est ad sequentia argumenta: quia ista duo in eadem medii ratione fundantur.

30

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod seminale dicitur dupliciter. Dicitur enim per comparationem ad simile in specie quod producitur ex ipso: et hoc modo dictum seminale seminatum est, et

31

est ex naturali, et non e converso. Alio modo dicitur seminale originale, quod semen est sequentium: et sic prime rationes et virtutes sparse in tota natura a Deo, dicuntur quandoque seminales: que tamen proprie dicerentur originales: et sic naturale est ex seminali: et sic dicit Augustinus super Genesim ad litteram,

32

Ad aliud eodem modo dicendum est, quod naturale uno modo precedit seminale, et alio modo non: et naturale uno modo est in seminali sicut in origine, et alio modo seminale est in naturali sicut in origine, sicut patet per ea que dicta sunt.

33

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod causale communius est quam seminale: omne enim semen causa est, sed non e converso: unde causalis ratio in Deo est potissime, qui per dispositionem sapientie ratio omnium fiendorum est, quocumque modo fiant, et per potentiam efficiendi causa: et sic rationes causales sunt in ipso omnium rerum: seminales autem non sunt in ipso, sed in rebus, ut patet per predicta.

34

Ad aliud dicendum eodem modo, sci licet quod rationalis et seminalis possunt esse idem per suppositum, quamvis differant secundum rationes nominum: sed ratio causalis communior est, ut dictum est.

35

Av ip quod objicitur in contrarium, dicendum quod hoc conceditur: miraculum enim fit a Deo et a Sanctis per invocationem Dei: et mirabile etiam a magis vel demonibus, quorum nihil fit sine ratione causali: fiunt tamen sine ratione seminali que sit in ipsis ex quibus fiunt: quia, sicut dicit Augustinus, non erat in virgis seminaliter, ut ex ipsis fierent dracones, sed ut ex ipsis forinsecus motibus et operationibus demonum adhibitis fieri possent.

36

Per idm patet solutio ad sequens: quia seminale et causale differunt per intentienem superioris et inferioris: ratio enim causalis dicitur per intentionem causae simpliciter et indisposite. Ratio autem seminalis dicitur per rationem cause determinate ad quedam et disposite.

37

Ad ultimum omnino eodem modo dicendum est: quia ex eodem procedit medio.

Articulus 2

De seminalibus rationibus, quot sint, et quae differentia inter eas
38

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. De seminalibus rationibus, quot sint, et quae differentia inter eas?

39

Deinde queritur, Quot sint genere, et que differentia inter eas ?

40

Et hoc per antedicta facile est determinare.

41

Sunt enim primordiales simpliciter, que sunt in Verbo, Et sunt originales, que primitus indite sunt mundo. Et sunt obedientiales, que sunt in creatura, secundum quod per rationem debiti refertur ad Creatorem. Et sunt radicales, secundum quas elementata omnia radicantur in rationibus virtutum elementorum. Et sunt naturales, que a principio intrinseco (quod est natura) faciunt pullulare pullulans per se, et non secundum accidens. Et sunt seminales, secundum quas secundum causam efficientem, materialem, et formalem, ex similibus in specie et forma producuntur similia, Et sunt causales, secundum quas tam ex causa supernaturali que Deus est, quam ex causis infe rioribus et naturalibus rationabiliter procedunt causata.

42

Et sic differunt sub istis differentiis.

Articulus 3

Utrum seminales rationes sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo
43

MEMBRI PRIMI ARTICULUS III. Utrum seminales rationes sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo ?

44

Tertio queritur, Utrum seminales rationes sint in rebus conditis a Deo, vel in ipso Deo ?

45

Videtur autem, quod quedam earum sintin Deo abscondite, quedam autem elementis mundi inserte.:

46

1. Dicit enim Ambrosius in libro Hexameron: "Si in illis primis rerum causis (quas primitus creator rerum instituit) non tantum posuit, quod de limo erat facturus hominem, sed etiam quemadmodum facturus erat, scilicet utrum in matris utero, an in juvenili etate et forma: procul dubio sic factum est, ut illic prefixerat: neque enim contra suam dispositionem factum est. Si autem tantum posuit ibi possibilitatem ut homo fieret, non ut sic vel sic fieri posset: ipsum autem modum quo facturus erat sibi reservavit, et in sua: voluntate et ordinatione, non in mundi constitutione contexuit: manifestum est non esse hominem contra illam rationem que erat in prima rerum conditione, factum: quia erat ibi sic fieri posse, quamvis non erat ibi sic necesse fieri °." Ex hoc relinquitur, quod rationes possibilitatis ad hoc quod res fierent, materia mundi in primordio insite sunt: rationes autem causales et necessitatis, ut tune vel tunc, sic vel sic aliquid fiat, in Deo sunt abscondite.

47

2. Adhuc, Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram querit, An cause ad miracula facienda et natu ralia a principio rebus mundi sint indite ? an illa que sunt ad miracula facienda, de novo fiant cum ipsis miraculis? Et dicit sic: "Restat ut ad utrumque modum habiles sint create, sive ad istum, quo usitatissime res trancurrunt: sive ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit '." Ergo videtur, quod modus ille causarum, quo usitate res fiunt, insitus sit materia: modus autem quo miracula fiunt, absconditus sit in voluntate divina.

48

3. Adhuc, I ad Corinth.1, 20, super illud: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? Dicit Glossa sic: "Hujus mundi sapientiam stultam fecit Deus, declarando esse possibile et faciendo quod illa impossibile judicat: sicut quod virgo pariat, quod cecus videat, et quod claudus ambulet. Sed sapientia mundi non judicat esse impossibile, cujus possibilitas est in materia naturali." Ergo possibilitas ad miracula non est materiz mundi insita,sedin Deo abscondita.

49

4. Adhuc, Damascenus in principio libri Il de Fide orthodoxadicit sic: "Post assensum Virginis Spiritus sanctus supervenitin eam secundum Domini sermonem, quem dixerat Angelus’, tribuens et virtutem susceptivam diviniverbi, simul autem et generativam." Ex hoc accipitur, quod in instanti conceptionis Spiritus sanctus Virgini tribuit susceptivam virtutem Verbi et generativam, quam antenon habuit. Hee ergo virtus a principio materie mundi inserta non fuit, sed in definitione Dei et voluntate abscondita, et in consensu Virginis in sermonem Angeli Virgini de novo collata.

50

5. Adhuc, Possibile et impossibile non radicantur in eodem: sed opera miraculorum, nature sunt impossibilia: opera autem que usitato cursu nature fiunt, nature sunt possibilia: ergo ista et illa in eadem materia radicari non possunt. Si ergo illa que currunt usitato cursu nature, insita sint materie# naturali, opera miraculorum non possunt eidem esse insita per ejusdem materie possibilitatem.

51

6. Adhuc, Potentia cui nihil impossibile est, et patentia cui multa impossibilia sunt, ad idem principium reduci non possunt: sed potentia divina est sola cui nihil impossibile est. Genes. xvi, 17: Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. 1, 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et in illa sola radicantur opera miraculorum. Potentia autem naturalis est, cui multa sunt difficilia et impossibilia. Iste ergo due potentie non reducuntur ad idem. Si ergo potentia ad cursum consuetum na ture, materize mundi est insita, relinqui- tur, quod potentia ad facienda miracula in Deo sit abscondita.

52

7. Adhuc, Sitalis potentia ad miracula esset materia mundi insita, cum omnis potentia sit ad actum, oporteret quod aliquid essei in natura agens, quod hanc potentiam ad actum reduceret: quod valde absurdum est.

53

8. Adhuc, Plato in Zimeo dicit sic, quod "nihil commodorum potentiam ad actum ducentium, creator negavit creature." Si ergo potentia ad miracula insita esset nature, creator non negasset nature ea per que hee potentia reduceretur ad actum: bonum enim divinum quod desiderat omne quod est, non estin potentia, sed in actu. Dicit enim Aristoteles in IX prime philosophie, quod propter potentiam nemo bonus vel malus est.

54

Contra: Augustinus in auctoritate jam paulo ante inducta dicit, quod "ad utrumque modum, scilicet et ad illum quo usitate res fiunt, et ad illum quo miraculose qudam prodeunt, res create a principio et habiles facta sunt ." Ergo habilitas ad miracula insita est materi# mundi: non ergo tantum in Deo est abscondita.

55

Solutio. Dicendum, quod possibilitas ad miracula sive habilitas dupliciter potest considerari, scilicet secundum primam radicem possibilitatis obedientie#, secundum quam unicuique rei create inest, non ut ex ea fiat, sed ut ex ea fieri possit quidquid Deus voluerit.Et hoc modo possibilitas tam ad consuetum nature cursum, quam ad miracula in principio conditionis inserta est materiz naturali. Potest etiam considerari secundum potentiam ad actum relatam, virtute educentis potentiam ad actum, que virtus secundum causales rationes cause efficientis determinatur, Et sic quod consueto cursu nature fit, materie naturali est insitum: quod autem miraculose fit, in omnipotentia Dei et dispositione est absconditum: dispositum enim est ab aeterno in Verbo sibi cowterno, quid, ex quo, et quando talium aliquid faceret: contra quam dispositionem, ut dicit Augustinus, nihil umquam facit, aut faciet.

56

Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius expresse dicit hoc in auctoritate introducta: et ideo concedendum est quod concludit.

57

Ad aliud dicendum eodem modo: dicit enim Augustinus ibi, quod potentiz sive rationes sive virtutes ad miracula, non sunt indite materiz mundi, nisi per potentiam obedientie: per rationes autem causales in Deo sunt: habililatem enim habet omnis creatura, ut ex ea fiat quidquid Deus voluerit. Dicit enim Augustinus, quod nihil justius est, quam quod omnis creatura habilitate obedientiali mutetur ad omne quod Deus voluerit.

58

Ad aliud dicendum, quod sapientia mundi non judicat, nisi ex causis proximis essentialibus et naturalibus: et ideo quod secundum illas causas impossibile est, judicat impossibile, non quia hoc impossibile simpliciter est. Sed in hoc stultam fecit eam Deus, quod judicat simpliciter impossibile, etiam possibile Deo, cui nihil impossibile est: et quod Deo possibile est, simpliciter non est possibile creature fieri, nisi secundum habilitatem et possibilitatem obedientiz, que virtute agentis naturalis ad nullum actum reduci potest.

59

Ad aliud dicendum, quod virtus suscepliva et generativa ad actum in consensu in sermonem Angeli, Virgini de novo collata est: habilitas autem et possibilitas obedientialis in hance virtutem, materie mundi, ex qua corpus beat Virginis factum est, in principio mundi est insita.

60

Ad aliud dicendum, quod possibile et impossibile per habilitatem obedientia bene radicantur in eodem: sed per causales rationes (quibus illa possibilitas reducatur ad actum) non radicantur in eodem.

61

Ad aliud etiam eodem modo dicendum est: quia idem medium est, sed aliter informatum. Unde quod obedientialiter radicatur in natura cui aliquid est impossibile, hoc per rationes causales quibus ad actum reducitur, in solo Deo est, cui nihil est impossibile.

62

Ad aliud dicendum, quod talis potentia non est in natura, nisi obedentialiter ad potentiam que supra naturam est: et ideo non oportet, quod aliquid sit in natura quod reducat eam ad actum.

63

Ad aliud dicendum, quod creator nihil commodorum negavit nature in his que sunt in natura secundum causales rationes sufficienter deducentes ad actum: quia in his passivum proportionatum est activo, et e converso activum passivo. In his autem que tantum obedientialiter sunt in natura, et que secundum causales rationes pertinent ad causam superiorem, negavit commoda: quia hec ad naturam non pertinent, sed ad causam superiorem.

64

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod possibilitas illa que est ad miracula, secundum rationem obedientialem tantum insita est materie mundi: secundum rationem autem causalem qua deducitur ad effectum, non est nisi in Deo.

Articulus 4

Si seminales rationes sunt in rebus conditis aliquo modo, utrum a principio creationis indite sint eis, vel postea
65

MEMBRI PRIMI ARTICULUS IV. Si seminales rationes sunt in rebus conditis aliquo modo, utrum a principio creationis indite sint eis, vel postea ?

66

Quarto queritur, Si in rebus conditis sunt aliquo modo, utrum a principio creationis sint eis indite ?

67

Et videtur, quod a principio creationis sint indite. 1. Per auctoritatem Ambrosii in Hezameron paulo ante inductam', ubi etiam dixit Augustinus: "Restat, quod ad utrumque res create a principio conditionis habiles facte sint, scilicet et ad solitum cursum nature, et ad ea que fiunt per miraculum super naturam."

68

2. Adhuc, Rationes causales seu seminales sive etiam obedientiales, non possunt esse indite materia creatorum, nisi ex primo opifice mundi qui Deus est, et in quo est prima ratio factionis et productionis omnis rei, nec umquam fuit tempus a creatione mundi quo materia conditorum careret eis: ergo relinquitur, quod a conditione mundi omnes simul indite sunt materie creatorum,

69

Sr noc conceditur, tunc queritur, Utrum omnes inditz sint sicut una potentia, vel diverse ?

70

Et videtur, quod sint diverse. Sicut enim dicit Aristoteles in II de Anima, potenti determinantur per actus, et maxime potentie passive: de illis enim intelligitur quod in If de Anima dicit Aristoteles, quod actus sunt previi potentiissecundum rationem, et objecta actibus. Actus autem diversi sunt valde: non enim potest esse idem actus supra'naturam, et secundum naturam: quia neque ab eodem agente potest esse, nec ad eamdem speciem vel formam. Ergo videtur, quod a principio indite sint ut diverse potentia, et non ut una.

71

Contra: 1. Potentia obedientialis ad utrumque una est, licet diversis obediat motoribus: sed per rationem obedientie indite sunt potentie hujus materize rerum creatarum: videtur ergo, quod inditew sint ut una, non ut diverse.

72

2. Adhuc, Licet generabilia et corruptibilia valde sint diversa, et secundum generativa, et secundum species generatas: tamen dicit Philosophus, quod una est materia omnium eorum. Et si una est materia, una est potentia: materia enim per analogiam potentie ad actum determinatur. Ergo a simili, licet producta seminaliter consueto cursu nature, et producta per miraculum supra naturam, sint diversa: cum tamen, ut dicit Augustinus, ad utrumque habilis sit facta materia creatorum, videntur esse unius potentia.

73

3. Adhuc, Potentie ad similes species sunt una: sed omne miraculum quodcumque legitur a Deo factum esse, vel per Angelos, semper est ad aliquam similem speciem nature: cecus enim quando accepit visum, similem in specie cum aliis videntibus per naturam accepit visum. Similiter cum claudus accepit gressum, similem accepit gressum cum aliis gradientibus per naturam. Eodem modo cum Virgo peperit, similem in forma et specie peperit hominem cum aliis qui sunt homines per naturam. Sed eadem in specie est potentia que est ad ea que unius sunt speciei. Videtur ergo, quod potentia que fundatur in ratione seminali, et que fundatur in ratione causali ad miracula, sunt una et eadem.

74

Solutio. Ad primum quesitum dicendum, quod procul dubio omnes potentie, sive sint secundum rationes seminales, sive secundum rationes causales ad causam que est supra naturam, sive secundum rationes obedientie creature ad creatorem, omnes simul a primordio conditionis materie creatorum indite sunt, et non nisi a creatore.

75

Et hoc probant prima duo: et ideo concedenda sunt.

76

Av id quod ulterius queritur, dicendum quod potenti illi indite sunt ut diverse, et non ut una.

77

Et hoc probat primo inducla objectio, que de necessitate procedit: potentia enim secundum causam seminalem, suscepta est in materia ut disposila ad actum: semen enim habet se et in ratione cause materialis disposite, et in ratione eflicientis, et in ratione forme per virtutem formativam que est in ipso. Potentia autem que est in materia secundum causalem rationem superna turalem, et secundum rationem obediendiz, nuda est ab omni hujusmodi dispositione. Et hoc est quod dicit Augustinus, et ponitur in libro II Sententiarum, distinct. XVIII, quod non erat in costa, ut ex ea Heva fieret, sed ut ex ea operatione cause potentioris quam semina lis sit, fieri posset secundum modum quem ab eterno conditor disposuit.

78

Ad id quod contra objicitur, dicendum ad primum, quod licet obedientialis una sit in genere ad hune motorem vel illum, tamen in specie dispositionis non est una.

79

Ad aliud dicendum, quod non est una potentia: nec objectio probat, quod fuit una in specie vel numero, sed quod fuit una in relatione ad fundamentum materiz in qua fundantur: et ita sunt iste una, in una enim materia fundantur.

80

Et quod dicit Augustinus, quod habiles sunt ad utrumque et faciles, non intelligit Augustinus de una et eadem habilitate sive facilitate, sed de diversis: seminales enim habilitate dispositionis ad motorem naturalem sunt: obedientiales autem et causales nullam habent dispositionem, nisi simplicem possibilitatem.

81

Ad ultimum dicendum, quod ex illa objectione non probatur, nisi quod sunt ad simile in specie seminales scilicet, et obedientiales: et hoc est ideo, quod seminales sunt ad institutionem nature: obedientiales autem et causales sunt ad corrupte nature restaurationem: nec potest corrupta natura restaurari, nisi per eadem et similia quibus instituta est: et ideo omne miraculum deducit ad aliquid simile nature. Si tamen proportionetur potentia ad efficientem, statim apparet, quod non est una potentia: ad agentem enim naturalem in se habet unde obediat materia naturalis: ad causam autem supernaturalem non in se habet unde obediat, sed oportet, quod accipiat ab ipsa causa virtutem per quam possit obedire.

Membrum 2

De veris miraculis absolute.
82

MEMBRUM II. De veris miraculis absolute.

83

Deinde queritur de veris miraculis sive a Deo, sive a bonis Angelis, sive a Sanctis perfectis: de quibus dupliciter solet queri, scilicet secundum quod considerantur absolute, et secundum quod considerantur in comparatione ad causam.

84

Secundum quod absolute consideran tur, tria queruntur, scilicet quid sit miraculum ? Secundo, Quid mirabile ? Tertio, Quid miraculosum ?

Articulus 1

Quid sit miraculum
85

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I Quid sit miraculum ?

86

Ab primum proceditur sic: Augustinus in libro de U¢ilitate credendi describens miraculum, dicit sic: "Miraculum est insolitum et arduum, ultra spem et facullatem admirantis apparens."

87

Et ponuntur hic quatuor differentia constituentes miraculum, scilicet quod sit arduum, quod insolitum, quod preter spem admirantis, quod preter facultatem. Et queritur, Penes quid accipiuntur iste differentia ?

88

Multa enim ardua apparent quantum ad causam, sicut eclipsis solis et lune, et apparitio stella comete, que apparet in mortibus regum, sicut dicit Albumazar in libro de Magnis accidentibus mundi. Kt hee etiam sunt insolita: et tamen non dicuntur esse miracula, sed naturalia.

89

Videtur ergo, quod miraculum non sit arduum et insolitum:

90

1. Si enim arduum et insolitum sunt differentie constitutive miraculi, omni et soli debent convenire: dicit enim Philosophus in VII prime philosophiz, quod differentia ultime constitutive convertuntur cum specie difinita.

91

2. Adhuc, Ex arduo et insolito apparente oritur admiratio, et, sicut die, Damascenus, admiratio est timor in magna phantasia: ex admiratione autem, ut dicit Philosophus in I prime philosophiz, oritur inquisitio et quid et propter quid sit: et hoc est omne illud de quo est philosophia: unde ibidem dicit Philosophus, quod ex admirari et tunc et nunc philosophari inceptum est: et in principio de Anima (ubi comparat unam scientiam alteri per subjecta) dicit, quod una scientia alia melior et honorabilior est, ex eo quod meliorum et mirabiliorum est, sicut scientia de anitha, quam scientia de corpore. Videtur ergo, quod omne id de quo est philosophia, sit arduum et insolitum: de ea enim quod locatum est sub notitia nostra et solitum sensibus, non surgit admiratio, nec per consequens inquisitio. Videtur ergo, quod omne id de quo philosophia est, miraculum, sit, quod falsum est. Videtur ergo, quod mira culum non sit arduum et insolitum per definitionem; cum arduum et insolitum non soli miraculo conveniant.

92

3. Adhuc, Dicitur quod est wlira spem: et contra hoc videtur esse quod dicitur, Luc. iv, 38, quod surgens Jesus de synagoga, intravit in domum Simo nis: socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea, scilicet discipuli. Si autem rogaverunt, speraverunt quod sanaret eam: ergo sanatio socrus Petri non fuit sine spe: ergo non fuit miraculum, quod falsum est.

93

4, Eapem objectio est de hoc quod dicit Augustinus in libro de Utilitate credendi, quod aliquis sperans se sanandum, habens fidem in verbo Domini, Mare. xvi, 18: Super egros manus imponent, et bene habebunt: rogat sanctum virum utimponat sibi manum, et sic sanetur. Ilius enim sanitas non videtur esse miraculum, cum non sit preter spem.

94

3. Adhuc, Eadem omnino est objectio de hoc quod dicitur, Act. v, 15, quod in plateis ponebantur infirmi in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Quia nisi spem habuissent liberationis, in plateis non posuissent. Sanatio ergo illorum et liberatio non fuit preter spem: ergo non fuit miraculum, quod falsum est: male ergo in definitione miraculi ponitur, ultra spem.

95

6. Similiter, Objicitur contra hoc quod dicitur, "Prater sive ultra facultatem admirantis existens sive apparens." Si enim facultas ad virtutem operativam refertur, scilicet quod hoc sit miraculum, quod non potest facere admirans, multa naturalia erunt miracula, sicut floritio arborum, que est supra humanam virtutem operativam: cum tamen nec hoc miraculum, nec mirabile sit. Si autem est supra facultatem rationis cujus est mirari: tunc quod uni est miraculum, non erit alteri mirabile vel miraculum: sicut est quod dicit Aristoteles in I prime philosophiz, de hoc quod est, diameter est asimeter coslie, nihil mirabitur vir geometricus: multum tamen mirabitur vir non geometricus, si aliquid finitorum alii finito commensurari non potest secundum numerum aliquem in partibus finitorum acceptum,

96

7. Adhuc, Il Machab. vu, 22, mater dixit filiis: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego ipsa spiri- tum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi. Ergo conceptus filiorum matri fuit preter vel ultra facultatem operationis vel rationis. Videtur ergo, quod fuerit ei miraculosus et mirabilis, quod falsum est.

97

Solutio. Dicendum, quod quatuor differenti ponuntur in definitione miraculi, quarum dua prime miraculo conveniunt secundum esse miraculi, et secundum id quod est miraculum, que sunt arduum, et insolitum. Et dicitur arduum, quod supra potentiam sive facultatem nature in potestate altioris cause locatum est. Et dicitur insolitum, quod preter nature cursum solitum producitur in esse. Et illa due differentie cause sunt sequentium duarum, que describunt miraculum secundum quod subjacet admirationi admirantis: ab eo enim dicitur miraculum et mirabile, sicut in Psalmo cxvu, 23: A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Et ejus quod est preter spem, causa est illa, quod est arduum: ex hoc enim quod locatur in altiori causa quam natura sit, preter spem est ad mirantis: preter spem, dico, nature, hoc est, quam concipit aliquis ex potentiis naturalibus, sicut accipitur spes in epist. ad Roman. tv, 18, ubi dicitur: Qui contra spem in spem credidit. Glossa ibidem: "Contra spem nature in spem gratie." Ab eo autem quod dicitur insolitum, causatur illa que est preter facultatem admirantis: et intelligitur communiter facultas de virtute operativa et de virtute cognitiva: admirans enim de virtute operativa, non potest nisi in illud quod est de solito cursu nature,

98

Similiter cum omnis cognitio nostra sit de ente et formetur ab ipso: nec cognoscamus aliquid perfecte, nisi cujus causam cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quoniam impossibile est aliter se habere, id quod est preter solitum cursum nature, per causam non possumus cognoscere per cognitionem naturalem, Et ita cum miraculum fit non solito cursu, nec cognitiva, nec virtute operativa possumus in illud, sed utroque modo deficimus ab ipso: et hic defectus vocatur stupor. Act. i, 10: Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi, scilicet Ainee, quem miraculose sanayerat Petrus. Et sic stupentes agonizamur ad ipsum sicut ad altum supra nos locatum et insoli tum: etipsa agonia vocatur admiratio.

99

His itaque prelibatis, facile est respondere ad objecta.

100

Ad primum enim dicendum, quod eclipsis et cometes nec ardua nec insolita sunt simpliciter, licet forte nobis vel alicui sint ardua. In causis enim naturalibus sunt locata, per quas eliam sunt demonstrabilia: quod non posset esse nisi essent universalia et de omni et semper et ubique et per se. Et hac quidem sunt in causa, quamvis in singulari accepta non sint sic. Quotiescumque enim luna supponitur soli corporaliter et diametraliter, semper et ubique est eclipsis in omnibus locis ad que diametraliter extenditur oppositio secundum latitudinem. Et quotiescumque vapor incensus, qui comedes dicitur, fortissime attrahitur a stella infausta, cujus sc‘ntillatio est super regnum aliquod, vel super septimum ab ascendente numeratum nativitatis hominis alicujus, sive regis, sive allerius, semper ubique significatur funerea stella prevalere super ipsum in omnibus infaustis a morte et subversione: et sic cometes ubique et semper et in omni et per se significat mortes et subversiones, Maxime si tempore ascensionis cometes respectu plene inimicitiz respiciatur a Marte et Saturno. Unde talia nec ardua sunt, nec insolita, nec supra spem et facultatem admirantis locata simpliciter, nisi forte secundum quid et ad. aliquid.

101

Ad aliud dicendum eodem modo: id enim de quo est philosophia, non est arduum et insolitum simpliciter, sed quoad nos tantum.

102

Ad aliud dicendum, quod eum dicitur, quod est prefer spem, intelligitur de spe que est exspectatio illius quod exspectatur ex virtutibus naturalibus proveniens: et talem spem non habebant ili qui rogabant Dominum pro socru Petri, sed habebant spem gratiz ex illuminatione fidei provenientem: et ideo sanatio sucrus Petri miraculosa fuit.

103

Omni eodem modo respondendum est ad duo sequentia: illi enim sic liberati, spem habebant gratie ex illuminatione fidei provenientem: et preter illam spem nihil fit in miraculo, quinimo talis fides et talis spes sepe impetrant miraculum a Domino.

104

Ad aliud dicendum, quod dicilur ultra spem et facullatem nature non admirantis: et sic nec floritio arborum, nec incommensuratio diametri ad costam, dicuntur esse ultra spem et facultatem nature: omnia enim hec exspeclantur ex facultate nature producenda: sed actus admirationis potest convenire uni et non alleri, cum tamen res in se, nec mirabilis sit, nec miraculosa.

105

Ad ultimum dicendum, quod licet mater non sufficienter potuerit vel cognoverit conceptum filiorum in utero: scivit tamen, quod per potentias naturales hoc operaretur Deus: et ideo talia nec fuerunt miracula, nec mirabilia: licet ipsa in talibus miraretur modum operationis divine. Et hoc est quod dicitur, Kccle. v, 1, 5: Ne temere quid loquaris :... neque dicas coram Angelo: Non est providentia. Et infra, xt, 5: GQuoemodo ignoras que sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre pregnantis: sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

Articulus 2

Quid sit mirabile
106

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Quid sit mirabile ?

107

Secundo queritur, Quid sit mirabile?

108

Et hic queruntur duo. Queritur enim, Que sit differentia inter hee quatuor: mirabile, virtus, signum, et prodigium ?

109

Secundo, quia Glossa super epist. II ad Corinth. xu, 412, dicit, quod prodigium et miraculum sunt in his que fiunt contra naturam, queritur utrum aliquid fiat contra naturam ?

110

Et, Que differentia sit inter facere contra naturam, et preter naturam, et supra naturam ?

111

ARTICULI SECUNDI PARTICULA I. Que sit differentia inter hee quatuor, mirabile, virtus, signum, et prodigium ?

112

Ad primum accipiatur Glossa super epist. 11 ad Corinth. xu, 12, super illud; Signa apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis, et prodigits, et virtutibus. Glossa hec tria ita distinguit, ut quod est virtus, sit genus signorum et prodigiorum, id est, nomine virtutis omne miraculum accipias. Signum vero quod in quocumque tem pore aliquid significat, est genus prodigii. Prodigium vero est quod in futuro aliquid significat. Vel signum et prodigium sunt in his que contra naturam sunt: virtus vero in his que non contra naturam sunt, ut per impositionem manus et orationem homines a morbo liberari. Alia Glossa super illud, Jn signis, et prodigiis, exponit, hoc est, in majoribus et minoribus miraculis.

113

Secundum hoc ergo queritur, Utrum ista sit differentia istorum ?

114

1.Signum enim, ut dicit Magister in libro IV Sententiarum distinct. I, est quod preter spem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire . Et hoc est quod in quocumque tempore aliquid significat. Et huic non convenit generaliter esse arduum, et insolitum, preter spem et facultatem admirantis apparens. Videtur ergo illa Glossa falsa esse que dicit: In signis, et prodigiis, hoc est, in majoribus et minoribus miraculis: sive enim sit majus sive minus miraculum, numquam accipit rationem a significando, sed potius ab eo quod sit aliquid arduum, et insolitum, prater spem et facultatem admirantis apparens.

115

2. Adhuc, Glossa dicit, quod virtus est genus signorum et prodigiorum, hoc est, nomine virtutis omne miraculum accipias. Et hoc videtur esse inconveniens: si enim signum genus est ad prodigium, et genus et species non equaliter respiciuntur ab eodem genere, sed oportet quod unum sit subalternans, et alterum subalternatum: tunc non potest esse virtus genus aqualiter immediatum ad signum et prodigium.

116

3. Adhuc, Dicit Glossa, quod virtus est in his que fiunt non contra naturam, ut per impositionem manus et oratio- nem hominem a morbo liberari. Et hoe videtur falsum: hominem enim a morbo liberari per impositionem manuum et per orationem, arduum est et insolitum: ergo est contra cursum nature solitum:est ergo in his que fiunt contra naturam, et non secundum naturam: falsum est ergo quod dicit Glossa.

117

Solutio. Dicendum, quod omnia hec, virtus, signum, prodigium, et miraculum, idem significant secundum suppositum, sed differunt in modo significandi. Et dupliciter potest accipi eorum differentia, scilicet secundum rationes nominum, et secundum usum nominum. Secundum rationes nominum tunc virtus est extremum potenti in re in guam potest, ut dicit Aristoteles in 1] Celi et Mundi: vel est extremum in bono potentie. Primo modo virtus dicitur miraculum in comparatione ad efficientem oportet enim, quod non diminuta potentia, sed perfecta et usque ad extremum deducta, miraculum fiat ab eo qui facit miraculum. Et sic virtus est genus ad omne miraculum, et ad signum, et prodigium, ut dicit Glossa. Si autem dicit extremum in bono potentiz: tunc dicit habitum mentis bene constitute: quia licet virtus secundum quod est habitus mentis bene constitute, prout est in passionibus et operationibus, medium sit quoad nos determinatum a ratione, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, tamen in bono potentie extremum est: bonum enim extremum in quo potest poni concupiscibilis, temperantia sive castitas est: et bonum extremum sive summum in quo potest poni irascibilis, fortitudo est: et bonum extremum in quo potest poni ratio, est prudentia. Et sic dicit quedam Glossa super illud: In signis, et prodigiis, et virtutibus, Glossa, "virtutibus mentis, scilicet castitate, et aliis."

118

Signum autem dicitur secundum nominis rationem, secundum quod miraculum talem virtutem significat et ostendit: cum enim miraculum semper fiat secundum causas quas Deus non mundo inseruit, sed in seipso administrandas ut voluerit, absconditas habuerit, sicut dicit Glossa super epist. ad Ephes. m, 9, super illud: Que sit dispensatio sacramenti absconditi a sxculis in Deo. Dicit enim sic: "Habet Deus in se absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inservit, easque implet non illo opere providentie quo naturas instituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit." Et infra aliquantulum: "In mundo sunt abscondite rationales cause omnium rerum que naturaliter fiunt: sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahe quando decimatus est‘: sed in Deo abscondite sunt caus® ecorum que per gratiam fiunt; sive eorum que ad hec significanda non naturaliter, sed mirabiliter fiunt, ut quod de costa Ade mulier facta est, et in locum coste non costa, sed caro suppleta est. Et hoc modo signum dicitur: quia significat dispositionem providentie divine, et magnitudinem potenti quz in opere miraculi ostenditur." Et ideo dicit Glossa, quod signum est, quod in quocumque tempore aliquid significat, et sic est genus ad prodigium.

119

Prodigium autem est quasi digito, hoc est, indicio magne potenti productum sive proditum, non secundum rationes naturales sive seminales quas Deus a principio mundi inseruit, sed secundum rationes causales quas in seipso absconditas retinuit, ut eas in futurum ad gratie mundum redimentis, vel per se vel per Angelos bonos significa-. tionem administraret. Et hoc est quod dicitur, Exod. vi, 19: Digitus Det est hic, hoc est, divine providentie et divine potentie indicium et demonstratio. Et hoc est quod dicit Glossa, quod prodigium in futurum aliquid significat, et signum est in minoribus, prodigium autem in majoribus miraculis.

120

Mirabile autem est, secundum quod refertur ad homines quibus fit: sic enim excitat in se admirationem, quia insolitum est. Dicunt tamen quidam, quod mirabile est, quod in aliquo deficit a perfecta ratione miraculi: sicut si sit arduum, non insolitum, sicut dicunt mirabilia de quibus philosophantur Philosophi. Vel si sit arduum et insolilum, et non sit preter spem admirantis, sicut dicit Glossa, quod per impositionem manus et orationem aliquis a morbo liberetur: impositio enim manus collationem virtutis curative sive sanative significat: oratio autem talem collatio nem virtutis impetrat. Et hoc non est contra naturam, sed secundum naturam, ut virtus scilicet naturalis adjutorio divine virtutis adjuvetur ad sanitatem, sicut dicit Galenus in libro de Criticis diebus, quod crisis naturalis est, quando virtus naturalis virtute ccelesti stellarum javatur ad morbi conversionem, —

121

Secundum usum autem istorum quatuor data est distinctio differentia que est in Glossa introducta.

122

Et per hoc patet solutio ad objecta. Ad primum ergo dicendum, quod miraculum dicitur signum quoddam et cujusdam, ut dictum est: signum autem simpliciter acceptum in plus est quam hoc vel hujus signum. Et propter hoc non valet argumentum, si est signum quocumque modo, quod sit ibi miraculum: sed est ibi fallacia consequentis: proceditur enim a superiori ad inferius affirmando.

123

Ad aliud dicendum, quod virtus non zqua immediatione se habet ad signum et ad prodigium, sicut probat objectio: sed respicit signum ut genus, et prodigium sicut speciem subalternatam signo.

124

Ad ultimum dicendum, sicut paulo ante dictum est, quod non est contra naturam, nec contra cursum nature generaliter naturalem virtutem juvari superiori virtute divina ad sanitatem, et hanc impositione manus conferri, et oratione impetrari: et hoc intendit Glossa. Est tamen preter solitum cursum nature, quem Deus seminaliter nature indidit: et ita procedit objectio.

125

ARTICULI SECUNDI PARTICULA II. Utrum aliquid fiat contra naturam ? et, Que sit differentia inter facere contra naturam, et preter naturam, et supra naturam?

126

Secundo queritur, Utrum aliquid fiat contra naturam, et que sit differentia inter facere contra naturam, et preter naturam, et supra naturam ?

127

Videtur enim, quod nihil fiat contra naturam. 1. Super illud Apostoli, ad Ephes.u1,9: Que sit dispensatio sacramenti, dicit Glossa: "Nec contra causas quas Deus voluntare instituit, voluntate mutabili Deus aliquid facit." Ergo Deus nihil facit contra naturam.

128

2. Adhuc, Ad Roman. x, 24, super illud: "Contra naturam insertus es in bonam olivam", Glossa dicit sic: "Deus creator et conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit: quia idem naturale cuique rei quod Deus facit, a quo est omnis modus, numerus, et ordo nature."

129

Contra: 1. In Glossa preinducta super epist. I ad Corinth. xu, 12, dicitur, quod signa et prodigia sunt in his que sunt contra naturam: et Deus facit illa: ergo facit contra naturam,

130

2. Adhuc, Ad Roman. xi, 24, in Glossa super illud: Contra naturam insertus es, dicitur sic: "Contra naturam non incongrue dicimus Deum aliquid facere, quando facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque nature, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam nature legem a notilia remotam sive impiorum sive infirmorum tam Deus nullo modo facit, quam contra seipsum non facit‘." Ergo videtur, quod nihil fiat contra naturam a Deo: cujus contrarium est, quod inductum est in Glossa super epist. IT ad Corinth. xu, 12.

131

3. Adhuc, Secundum eamdem Glossam miraculum, signum, et prodigium, fiunt contra naturam. Ergo convertendo, que fiunt contra naturam, sunt miracula, vel signa, vel prodigia :sed monstra fiunt contra naturam: ergo sunt miracula, vel signa, vel prodigia, quod falsum est.

132

Gratia hujus queritur, Si idem sit facere contra naturam, preter naturam, et supra naturam ?

133

Et videtur, quod sic: contra naturam enim sunt, ut dicit Glossa inducta, que sunt contra consuetum cursum et nobis notum et nature: et hec sunt preter naturam, et sunt a virtute que est supra naturam sive divina sive Angelica: ergo hee tria eadem sunt et in uno et in eodem.

134

Solutio. Dicendum, quod secundum Augustinum , natura dicitur dupliciter. Dicitur enim natura lex nature, quam Deus secundum eternam prefinitionem et dispositionem nature cujuslibet creature indidit, ut ex ea fiat quidquid Deus voluerit: hoc enim secundum naturalissimam justitiam rectum est, quod ex creatura fiat omne quod creator voluerit, et quod creatura creatori obediat in omne quod voluerit. Et contra hance naturam non facit Deus, ut dicit Augu stinus: quia faceret contra seipsum, ut patet in Glossis inductis super epist. ad Roman. xi, 24, et ad Ephes. um, 9. Lex enim ista rectitudo sue dispositionis est et prefinitionis, exemplata et sigillata in rebus naturalibus: et faciendo aliquid contra eam, faceret contra seipsum. Dicitur etiam natura secundum Augustinum, consuelus cursus nature nobis notus. Et sic dicitur dupliciter, scilicet intrinsecus, et extrinsecus. Jntrinsecus est, quando ex seminalibus causis intrinsecis producuntur res similes in specie vel genere seminibus illis, ut ex faba faba, et ex bhomine homo. Et sic dicitur natura ab Aristotele, quando dicitur: "Natura est ex qua pullulat pullulans." Et contra vel supra hanc naturam operatur Deus, quando ex causis rationalibus in seipso absconditis producit aliquid ex aliqua re, quod seminaliter non est in ipsa: sicut Heva facta est ex costa, cum tamen costa in se non haberet, ut ex ea fieret Heva, sed tantum ut ex ea potentia divina et lege fieri posset. Zvtrinsecus autem est cursus nature consuetus, qui est in superioribus et inferioribus. In superioribus, ut ex motu solis ordinato cursu a mane in meridiem et occasum distinguantur hore, et non stet motus ille, nec retrocedat: sed si movetur per semicirculum superiorem ab ortu in occasum, et per alium semicirculum inferiorem revertatur ab occasu in ortum: et similiter in motu lune que ad solem movetur. Propter quod in eclipsibus solis naturaliter in quacumque parte luna solem incipit obscurare, eadem pars continuo transitu lune primo incipit illuminari, et si in uno semic.rculo deferentis accedit ad solem, in alio semicirculo ejusdem deferentis recedit ab ipso: et quantum temporis ponit in accedendo, tantum ponit in recedendo. Et contra hance naturam fecit deus ter, scilicet Josue, x, 12, ubi dixit Josue: Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon, Et factum est ita, obediente Deo voci hominis. Propter quod, ut dicit Dionysius in epistola ad Appollophanem, sacerdotes solis apud Heliopolim, celebrant diem duplicati solis. Secundo fecit contra hoc tempore Ezechiw, TV Reg. xx, 1, ubi reversus est so] in horologio Achaz per decem lineas. Propter quod, ut dicit Dionysius in eadem epistola, sacerdotes Heliopoleos diem triplicati solis celebrabant. Tertio fecit contra hune cursum in passione sua, quando tempore quo non erat conjunctio solis et lune secundum cursum naturalem, cum luna jam decresceret et diminui tnciperet, fecit quod luna se soli supposuit. Et, sicut dicit Dionysius, "Aithyopicis velis solem velavit, et tenebras usque ad Iliacas regiones projecit: et cum sol inciperet obscurari in orientali parte, in opposita parte fecit repurgari et illuminari: et cum luna in una parte semicirculi sui accedere deberet, et in alta recedere, tune in eodem semicirculo accessit et recessit: et cum tempus accessus lune ad solem sit viginti octo dies ad minus, tunc in iribus horis accessit et recessit, perfectis accessu et recessu." Dicit enim Dionysius in predicta epistola, quod "in nona supposuit se soli, quando exspiravit Dominus, et tunc perfectus fuit accessus per integrum motum semicirculi: et in sero in occasu solis inventa est luna in loco suo in oc- casu, et hoc non potest esse, nisi in perfecto recessu. Et sic in tribus horis et perfecte accessit et perfecte recessit."

135

Tn inferiori autem natura cursus nature est, ut non fiat regressus a privalione in habitum: et contra hune cursum fecit Deus illuminando cecos, dirigendo claudos, suscitando mortuos.

136

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Deus contra naturam facere dicitur: non quod faciat contra legem nature equissimam et naturalissimam quam ipse nature indidit, sed. quia facit aliquid contra consuetum et nobis notum cursum nature, ut dictum est.

137

Ad sequens patet solutio per ea que dicta sunt: hoc enim recte dicit sensum istius solutionis. Unde etiam ibidem dicit Glossa, quod more humano loquitur ibi Apostolus. Cursus enim nature more humano observatus est, quod bone arboris surculus inseratur in malam, non e converso male arboris surculus inseraturin bonam. Unde contra naturam dicit esse factum per metaphoram loquens, quando per fidem et gratiam gentilis idololatrie surculus, plantatus est in promissionibus et fide patriarcharum, et socius et particeps factus est pinguedinis gratie et promissionum, tamquam insertus in bonam olivam. Jerem. x1, 16: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: cum more cultus humani et cursu nature e converso deberet fieri, quod scilicet scurculus bone arboris plantaretur in malam: surculus enim arboris hortensis et culte, plantari consuevit in trunco sylvestri: et sic fructus bonus nascitur secundum naturam surculi, et non trunci.

138

Ad aliud dicendum, quod illa propositio non convertitur: licet enim miraculum sit aliquo modo contra naturam, tamen non quidquid est contra naturam, est miraculum: monstra enim (que peceata nature particularis vocantur in philosophia) quamvis sint contra cursum nature particularis, que est in inferioribus: tamen non sunt contra cursum nature universalis, que est in superioribus sive ceelestibus: sicut et generatio foeming ex semine masculi per occasionem fit quam patitur semen masculi, cum tamen fiat ex ordine nature universalis. °

139

Api quod ulterius queritur, dicendum quod secundum usum communem horum trium, hec tria in eodem sunt, ut probat objectio. Si tamen proprie aliquis ista tria distinguere velit penes formam et modum: tune contra naturam dicuntur esse, que producuntur in forma et modo contra seminales causas inditas nature, sicut ex costa Heva. Preter naturam autem dicuntur, que quidem secundum seminales causas producuntur, sed non modo nature ab intrinsecus generante, sed extrinsecus adhibitis motibus et fomentis: sicut generatio draconuii ex virgis facta est per magos, ut in ante habitis dictum est. Supra natu= ram vero est, quod in potestate nature nullo modo potest esse, ct tamen ad naturam se habet ut perfectio nature, sicut est opus incarnationis et glorificationis in resurrectione, que Dionysius dicit esse supra naturam, et non contra, nec preter naturam.

Articulus 3

Quid sit miraculosum
140

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS III. Quid sit miraculosum?

141

Tertio queritur, Quid sit miraculosum?

142

Sunt enim quatuor opera que solus Deus fecit, scilicet creationis, gubernationis mundi, justificationis impii, et glorificationis in resurrectione.

143

Queratur ergo, Utrum ista sint miraculosa ?

144

Videtur enim, quod opus creationis et gubernationis miraculosa sint: quia 1. In homilia super illud Evangelium Joannis, vt, 1: Abiit Jesus trans mare Galilee, super illud ¥. 13: Ex quingue panibus, dicit Augustinus sic: "Majus quippe miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum ex quinque panibus. Et tamen loc nemo miratur: illud mirantur homines, non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nune paseit universum mundum, nisi ille qui de paticis granis segetes creat? ?"

145

2. Adhuc, Augustinus, ibidem: "Fecit ergo quod modo Deus. Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes: potestas enim erat in manibus suis. Panes autem illi quinque quasi semina erant: non quidem terre mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata."

146

3. Adhuc, Augustinus super illud Joannis, u, 3: Deficiente vino, dicit sic; "Major virtus est in creatione et gubernatione ceeli et terre, et quod quotidie aque pluvie per vites in vinum vertuntur, et quod ex parvo seminario fruges ereantur, quam quod vinum fecit ex aqua: sed quia hee naturaliter fiunt, et jam ex usu viluerunt, quedam etsi minora preter solitum nature cursum sibi Deus reservavit, per que virtus, que in majoribus etiam operatur, ad memnioriam revocetur." Si ergo majus miraculum est, quod majoris virtutis est ostensivum, videtur quod creatio et gubernatio mundi majus miraculam sit, quam conversio aque in vinum, et saturatio quinque millium hominum de quinque panibus.

147

4, Adhuc, In Glossa prainducta supe? epist. If ad Corinth. xu, 12, dicitur, quod virtus est in omnibus miraculis. Ubi ergo major virtus, ibi majus miraculum: sed in creatione et gubernatione mundi major virtus est, quam in muta tione aque in vinum, et saturatione quingue, millium hominum ex quinque panibus: ergo majus est miraculum.

148

5. Adhuc, I ad Corinth. xu, 7 et seq., ubi enumerantur dona spiritus, super illud: Alii operatio virtutum, Glossa, "Miraculorum." Et ex hoc sequitur idem.

149

6. Adhuc, Anselmus in libro de Con= ceptu virginali dicit, quod tres cursus sunt quibus omnia fiunt: naturalis scilicet, quo ex naturalibus causis producuntur naturalia: voluntarius, quo per voluntatem hominis fiunt multa et artificialia, et alia: mirabilis, quo ex voluntate Dei per causas quas Deus in seipso reservavit, fiunt ea que contra solitum cursum nature quandoque “apparent. Cum ergo creatio et gubernatio mundi non fiant cursu naturali, nec voluntario: et natura et voluntas in nihil simile possint, videtur quod fiant cursu mirabili.

150

7. Adhuc, Chrysostomus super Joannem dicit, quod "miraculum est quod sola Dei voluntate fit:" gubernatio mundi, et creatio segetum, et hujusmodi, sola Dei fit voluntate: ergo est miraculum.

151

Contra: In praecedenti articulo, particula secunda, habitum est per Glossam, que est super epist. ad Romanos, x1, 24, quod Deus in miraculis contra consuetum cursum nature operatur: sed segetes ex paucis granis procreare, et sic pascere mundum, non est contra naturam: ergo opus creationis et gubernationis mundi non est miraculum.

152

Unrerws queritur, Utrum justificatio impii sit miraculum?

153

Et videtur, quod sic. 1. In Psalmo txxxvm, 6, super illud: Confitebuntur celi mirabilia tua, Domine, Glossa: "Scilicet quod redimis, quod justificas per misericordiam. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei. Lauda, quia surrexerunt mortui: plus lauda, quia redempti sunt perditi. Vides hominem heri voragine tectum ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri cenum luxuria, hodie decus temperantie: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creature, hodie cultorem creatoris. Hee enim sunt mirabilia qué confitentur celi." Hee omnia sunt in justificatione impii. Ergo justificatio impil est miraculum.

154

2. Adhuc, Ad Ephes. m, 7, super illud: Secundum donum gratia Dei, que data est mihi secundum operationem virtutis ejus: Glossa magna, "Virtus ejus est qua fecit, quod persecutor esset Apostolus: hoc enim est ut quodlibet miraculum."

155

ContRA: 1. Miraculum est arduum et insolitum: non autem insolitum est, quod justificatur impius: ergo non est miraculum.

156

2. Adhuc, Miraculum semper fit absque voluntate creature et opere: justificatio impii numquam fit absque voluntate hominis et opere. Dicit enim Augustinus: "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te." Ergo justificatio impir non est miraculum.

157

3. Adhuc, Miraculum semper est ostensivum potentie divine: justificatia impii ostensiva est misericordie: ergo justificatio impii non est miraculum,

158

Utrerivus queritur de opere glorificationis sive resurrectionis, an sit miraculum?

159

Et videtur, quod sic: terminatur enim resurrectio ad vitam immortalem non secundum cursum nature, sed supra: ergo est miraculum.

160

Contra: 1. Natura corrupta que ex occultis finibus nature reintegratur, naturaliter reintegratur et non miraculose: sed na- ura corrupta corporis per mortem et putrefactionem in resurrectione, ex occultis finitbus nature reintegratur: ergo videtur, quod naturalis sit et non mira culosa. Prosatio Mepia. Super illud Psalmi uxxviu, 2: Posuerunt morticina servorum tuorum, Glossa dicit sic: "Quasi quidquam resurrectioni evrunt deperiret si insepulti abjicerentur: cum ille, scilicet Deus, ex occultis nature finibus totum reintegret, cui et capilli nostri numerati sunt‘."

161

2. Adhuc, Forma miraculi que inducitur, in re in qua inducitur, causam non habet nisi obedientialem: sed se cundum dictum Augustini et Joannis Damasceni, corpus congruentiam habet ad resurrectionem ex hoc, quod conjunctum est anime rationali et immortali: et hee congruentia naturalis est corpori: et est justitie naturalis, ut resurgat, ut dicit Damascenus: ergo videtur, quod resurrectio ejus naturalis sit, et non miraculosa.

162

3. Adhuc, Sicut sepius habitum est, miraculum fit preter solitum cursum nature: resurrectio terminatur in id quod simile est nature: vivere enim mortali corpore et vivere immortali corpore similia sunt secundum speciem vite: ergo videtur, quod vita resurrectionis non sit miraculosa, sed naturalis.

163

Juxta hoc ulterius queritur, Utrum opus Incarnalionis sit miraculum ?

164

Et videtur, quod sic. 1. Per Anselmum in libro de Conceptu virginalt, ubi dicit sic: "Opera que nec natura nec voluntas creature facit, sed solus Deus, semper miranda sunt:" istud opus incarnationis solus Deus fecit: ergo miraculum fuit.

165

2. Adhuc, Major est distantia creatoris a creatura, quam creature a creatura: sed quando convertitur creatura in aliam creaturam, ut aqua in vinum, ut vere posset dici, hac aqua facta est vinum divina virtute, dicitur et est miraculum: ergo a simili quando creatura assumitur a creatore, et unitur sibi in persona, ita quod vere potest dici, hee creatura est Deus, videtur esse miraculum.

166

Contra: Sicut in Glossa supra inducta super epist. ad Roman. xi, 24, habetur: "In miraculo Deus operatur contra naturam particularem:" in opere incarnationis nihil factam est contra naturam particularem. Prosatio. Constat enim, quod nihil factum est contra naluram divinam, quia illi omnia possibilia sunt: nec contra naturam humanam, illa enim ex assumptione tali et meliorata et perfecta est: et quod meliorem facit et perficit naturam, non est contra naturam: ergo contra naturam nihil factum est: non ergo miraculum est opus incarnationis.

167

2. Adhuc, In opere miraculi id ad quod terminatur miraculum, conforme est alicui forme naturali: sicut visus quem recipit cecus per miraculum, conformis est visui videntis per naturam: et vita, quam accipit suscitatus a mortuis, conformis est vite viventis per uaturam: sed opus incarnationis terminatum est ad hoc, quod homo sit Deus, et quod Deus sit homo, cui nihil conforme est in natura: ergo videtur, quod non sit miraculum.

168

Solutio. Dicendum ad primo quesitum, quod opus creationis et gubernationis mundi, nec miraculum est, nec mirabile est: quia licet sit arduum, tamen non est insolitum: quia fobservatur in eo solitus cursus nature. Nec est preter facultatem admirantis: quia bene invenitur ratio, qualiter ex paucis granis creantur segetes, et ex his pascitur mundus. Quamvis enim dicat Salomon, Eccli. vit, 17: Intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum que fiunt sub sole: intelligit hoc de ratione sufficiente quantum ad dispositionem sapienlie divine, quam ratio humana profundare non potest. Invenit tamen rationem infirmitati hominis sufficientem ex causis naturalibus.

169

Ad primum ergo quod dicit Augustinus, dicendum, quod Augustinus ibi valde large accipit miraculum, scilicet quod omne illud dicatur esse miraculum, quod est opus divinum virtutis divine ostensivum. Unde miraculum ponit pro virtute: cum alia sit intentio virtutis, et alia miraculi: virtus enim est, sicut predictum est, ultimum potentie: unde omne miraculum virtus est, sed non convertitur: et omne miraculum arduum est, sed convertitur, quod omne arduum sit miraculum.

170

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, Est majoris virtutis: ergo majus’ miraculum: a virtute enim non trahit rationem miraculum, sed ab insolito,; et ab eo quod fit contra consuetum cursum nature.

171

Er pzr hoc patet solutio ad sequens quod sumitur de Glossa super Joannem, n, 3.

172

Ad aliud jam patet solutio: quia licet virtus in omni miraculo sit, non tamen convertitur: eo quod ab alio trahat rationem miraculum, et ab alio virtus. Unde frequenter in minori virtute majus miraculum est, et in majori nullum.

173

Per Hoc etiam patet solutio ad sequens. Licet enim virtus sit in omni miraculo, non tamen intentio virtutis, et intentio miraculi est una et eadem.

174

Ad aliud de Anselmo, dicendum quod hee est falsa, quod creatio et conservatio et gubernatio mundi fiant preter cursum nature: imo potius per causas naturales et creat et conservat et gubernat Deus mundum.

175

Ad aliud dicendum, quod non solum Dei voluntate fiunt hujusmodi, sed etiam per causas naturales: sed hoc verum est, quod voluntas Dei est principatum tenens in omnibus illis, et alie cause sunt sicut instrumentales.

176

Ad id quod contra objicitur, concedendum est: quia hoc procedit secundum veram rationem miraculi.

177

Ad id quod ulterius queritur de ju 1S. Aueustinus, Lib, IX super Genesim ad litteram, cap. 18. slificatione impii, dicendum quod non sunt miracula: sed mira possunt dici et in aliquo similia miraculis, in hoc scilicet quod ardua sunt, hoc est, arduissime Dei misericordie indicia, et que homini miranda sunt: et in hoc quod sicut Deus miracula operatur per rationes causales in seipso absconditas, ita omnia que pertinent ad rationem justificationis hominis et redemptionis, operatur per rationes causales in seipso absconditas, et non mundo inditas. Unde Augustinus in libro IX super Genesim ad litleram: "Habet Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non indidit, easque implet non illo opere providentie quo naturam substituit ut sint, sed illo quo eas administrat ut voluerit,quas ut voluit condidit. Ibi est gratia per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniqua sua voluntate depravatam, recur sum per semctipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua adjuvatur et instauratur’." Et subdit: "Non sunt desperandi homines in illa sententia Proverbiorum, u, 19: Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur: dictum est enim secundum pondus iniquitatis sue, ut quod revertitur qui revertitur, sibi non tribuat, sed gratia Dei, ne forte extollatur. Propterea ministerium gratie hujus Apostolus, ad Ephes. in, 9, absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt abscondite causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum’, sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia que ad hanc gratiam etiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam abscondite cause in Deo fuerant." Et hoc continetur totum in Glossa super epist. ad Ephes. m, 9, que supra inducta est de causalibus rationibus. Et per hoc patet solutio ad omnia illa que dicuntur in Glossa super Psalmum uxxxvm, 1, super illud: Confitebuntur celi mirabilia tua, Domine.

178

Per eundEM modum per omnia solvendum est sequens.

179

Ad TRIA que objiciuntur in contrarium, dicendum quod justificatio impii non est miraculum, sicut probant ille objectiones: sed in duobus inductis miraculo simile est, et propter hoc miraculum vocatur: deficit tamem a per fecta ratione miraculi, sicut probatum est,

180

Av w quod ulterius queritur de opere glorificationis sive resurrectionis, dicendum quod nee miraculosa est, nec naturalis. Naturalis non est, quia in ea nihil naturale efficienter operatur. Miraculosa non est, quia non terminatur ad aliquid conforme naturali vite: sicut suscitatio mortuorum, que terminabatur ad vitam mortalem animalis corporis, qualis fuit vita ejusdem antequam moreretur. Resurrectio autem est ad immortalem et gloriosam et beatam, qualis non fuit vita viventium in animali corpore antequam moreretur.

181

Ad primum quod in contrarium objicitur, dicendum quod materialiter Deus ex occultis nature finibus reparat, ul dicit Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, sic scilicet ut eadem materia penitus que fuit de veritate nature in corpore morientis, virtute Dei restituatur in corpus resurgentis. Et quando dicit Augustinus, quod ex occultis nature finibus restituit, preepositio ex non notat nisi causam materialem et obedientialem ex parte nature, et nullam dicit in natura causam efficientem et originalem, qua fiat resurrectio: ct ideo natura in ea nihil operatur illo modo, quo operatur in his que naturaliter fiunt.

182

Ad aliud dicendum, quod illa congruentia quam corpus accepit ad resurrectionem ex anima: ex ordine justiti divine est, et non ex ordine justitie naturalis: si enim esset ex ordine justitiz naturalis, quelibet anima rationalis suo corpori conferret immortalitatem. Et iste est intellectus Damasceni. Et addit, ibidem, libro IV, de resurrectione, quod quia anima non sola, sed cum corpore et in corpore athletice pugnavit contra vitia in sancto homine, ideo justum est, ut cum corpore et in corpore premietur: quod non potest fieri, nisi per resurrectionis immutationem. Et quia anima in malis non sola, sed in corpore succubuit vitiis et diabolo, ideo justum est, ut non sola, sed in corpore et cum corpore puniatur.

183

Ad aliud dicendum, quod quando dicitur, quod miraculum terminatur in simile conforme nature, intelligitur simile conforme non tantum in specie, sed etiam in qualitate naturali: conformitas autem inter vitam animaliter viventium et boatorum, non est in qualitate naturali.

184

Ad id quod ulterius queritur de opere Incarnationis, dicendum quod non est miraculum, sed mirabile proprie loquendo; est enim arduum secundum raliones causales in solo Deo absconditas perfectum: et ideo de mirandis est, ut dicit Anselmus: sed miraculum non est.

185

Ad aliud dicendum, quod quando una creatura transmutatur in aliam creaturam, transmutatio fit secundum formas disparatas, qua sunt separate differentlis contrariis constitutivis, et distinguunt supposita sua, ita quod in eodem supposito esse non possunt: sed una posita, statim eo ipso removetur altera. Sic enim bene sequitur, est aqua: ergo non est vinum: ete converso. Sic ergo ad invicem se non habent forma humana et forma divina: forma enim divina per seipsam unibilis est forme humane. Kt forma humana per seipsam imago et similitudo est forme divine: sic enim a Deo facta est. Et ideo ambe sunt in uno supposito ef una persona, non distincta, nec diversa, licet in seipsis distincte sint nature, neque commix tionem passe, neque divisionem, nec confusionem unius in alteram. Et in hoc majorem disparationem habet forma unius creature in aliam, quam forma divina ad humanam secundum proportionem: licet per essentiam et naturam forma divina Creatoris plus distet a quahbet forma creatorum, quam forma creati unius a forma creati alterius,

186

Ad id quod contra objicitur, dicen dum quod illa objectio procedit: et concedendum est, quod miraculum non - est, sed mirabile, in aliquo convenientiam habens cum miraculo: et ideo dicitur novum, Jerem. xxx1, 22: Creavit Dominus novum super terram: Famina circumdabit virum.

187

Ad ultimum dicendum, quod non est Ad object.2, miraculum, sed mirabile: unde terminatur ad id quod est supra naturam, et non conforme nature: communi.

PrevBack to TopNext