Text List

Quaestio 59

Quaestio 59

De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

QUAESTIO LIX. De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Deinde queritur de translatione corporalium symbolicorum. De quibus ait Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXII, de quibus breve tradit documentum, scilicet ut ratione similitudinis considerata ex causis dicendi, dictorum sumant intelligentiam scilicet Catholicam.

De his ergo quatuor querenda sunt, quorum primum est, Qualiter haec in divinam transumantur predicationem ? Secundum, Utrum haec et alia de quibus dictum est, affirmative vere praedicentur de Deo ? Tertium, De nominibus _privativis. Quarto, Utrum omnia nomina quocumque modo dicta de Deo,differant ratione et nomine, vel nomine solo ?

Membrum 1

Qualiter haec in divinam praedicationem transferantur, cum dicitur Deus lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi

MEMBRUM I. Qualiter haec in divinam praedicationem transferantur, cum dicitur Deus lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi?

Primo ergo queritur, Qualiter haec in divinam transferantur praedicationem, ut cum Deus dicitur lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi ?

Et videtur, quod non debeant transferri : quia 1. Jam antehabitum est, quod corporalia privativa materialia excluduntur a divina predicatione : talia autem corporalia sunt materialia et mutabilia : ergo ista nihil nominant in Deo: nomen autem vanum est quod nihil nominat in eo cujus est nomen : haec igitur nomina vana sunt in divinam pradicationem translata.

2. Si quis dicat, quod per similitudines proprietatum translatio fit, et non secundum rem. In conrrariom est, quod non sunt similes proprietates corporalium et spiritualium, et Dei et creature : et sic per proprietates translatio fieri non potest.

3. Adhuc, Cum lapis dicitur solidus, et veritas solida, et Deus solidus et immobilis, sodedum hine inde dicitur equivoce, cum nomen solum commune sit et ratio substantie diversa secundum illud nomen, et est equivocum secundum Boetium casu et fortuna. In taliter autem aquivocis quod convenit uni, non convenit alteri secundum rem. Videtur ereo, quod per talium proprietates in talibus non potest fieri translatio.

1. Si adhuc dicatur, sicut dicit Dionysius in libro de Calesti hierarchia ', quod secundum dissimiles similitudines fit translatio. Videtur, quod hoc nihil sit dictum : nulle enim sunt dissimiles siinilitudines. Est enim = similitudo, ut dicit Boetius in Topicis, totum differentium ceadem qualitas, et Aristoteles in IV primae philosophiae dicit, quod unum in qualilate facit simile: et ideo unum in multis non potest esse causa dissimilitudinis : propter quod nulla videtur esse dissimilis similitudo.

Solutio. Dicendum ad hoc, sicut dicit Dionysius, quod per dissimiles similitudines fit translatio symbolicorum, hoc est, per dissimilium similitudines : et hoc non potest esse, nisi quando res comparat dissimiles sunt, et proprietates earum dissimiles. Est tamen similitudo proportionis ex hoc, quod res una sub proprietate sua proportionatur ad aliquid, et ad idem specie vel genere proportionatur res alia sub alia proprietale secundum camdem analogiam, sicut ad firmitatem lapis habet se duritia verilas autem ad camdem coherentiz firmitatem non duritia habet se, sed veri ratione : Deus autem eternitale et immutabilitate. Et ex illa proportione dissimilium dissimili habitudine fit translatio nominis, et dicitur Deus lapis. Psal. exvit, 22: Lapidem quem reprobaverunt wrdificantes, hic factus est in caput angui. Et diettur verilas lapis. Matth. xvi, 18: Seper hanc petram xdificabo Ecclesiam meam. Kit vocat petram solidam confessionem veritatis, quam Petro Pater revelavit, et non caro et sangus.

Ad primum ergo dicendum, quod hoe argumentum non probat, nisi quod cor- poralia per propriam predicationem de Deo non dicuntur, dicuntur tamen per translationem.

Ad aliud dicendum, quod proprietates dissimiles sunt, sed hoc non prohibet, quin dissimilium secundum dissimiles proprietates similis proportionabilitas possit esse ad unum : et per talem similitudinem proportionabilitatis fit translatio.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talia sunt equivoca, et est una species wquivocationis, sieut cum dicitur, pratum ridet: et verum est, quod proprietas que convenit uni, non convenit alteri, sed in talibus potest esse proportio ad unum et per diversas et dissimiles proprietates, ut cum dicitur canis latrabile, et canis cceleste sidus, quod lucet in pede Orionis, et canis marinum, per dissimilium dissimiles proprictates similis proportio fit ad unum quod est esse mordax. Ad hoc enim habet se latrabile per iracundiam et dentes lacerativos, celeste per radiationem nocivam et peremptivam, marinum autem per similitudinem ad latrabile in dentium dispositione et organorum : et per illud in quo sic dissimilia similia sunt, fit translatio nominis : aliter enim s# quivocum non reduceretur ad univocum, et hoc est contra artem logice et contra doctrinam prime philosophiz.

Ad id quod objicitur de Dionysio, dicendum quod dicuntur dissimiles similitudines ab uno et ab alio : dissimiles enim sunt, quia dissimilium et in dissimilibus proprietatibus similitudines autem dicuntur a simili habitudine et proportione dissimilium ad unum : et sic dissimilia esse similia non est inconveniens.

Membrum 2

Utrum nomina symbolica affirmative vere praedicentur de Deo?

MEMBRUM II. Utrum nomina symbolica affirmative vere praedicentur de Deo?

Secundo queritur, Utrum haec et alia de quibus dictum est, affirmative vere praedicentur de Deo ?

Et videtur, quod non. 1. Dionysius in libro de Celesti hterarchia : "Omnium negationes vere sunt in Deo, affirmationes vero incompacte®?." Ergo videtur, quod quidquid aflirmalive predicatur de Deo, non predicatur vere.

2. Adhuc, Dicit Damascenus, quod "quecumgue affirmative de Deo dicuntur, magis ostendunt quid non est, quam quid est."

3. Adhuc, Dionysius in Mystica theologia: "In ipsa divina natura oportet omnium existentium ponere et affirmare positiones, sicutf omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia existente: et non negationes oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes esse qua est super omnem ablationem et positionem +." Et ex hoc accipitur, quod quidquid affirmatur de Deo, verius negatur : et cum contradictoria simul de eodem non possunt esse vera, si aliquid vere negatur de Deo, sequitur quod falso affirmatur.

In contrarium est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "Deus vere dicitur bonus." Et, Marc. x, 18: Nemo bonus, nisi solus Deus. Et vere dicitur vita, ut dicit Dionysius °, et sapientia et virtus. Et haec omnia affirmative dicuntur de Deo.

Soxurio. Dicendum, quod in omnibus affirmativis que de Deo dicuntur, duo consideranda sant, scilicet modus essendi qui est in significato nominis, et modus dicendi per nomen. Si consideretur modus essendi, cum nomina ista, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus', sint prestantissimarum bonitatum, quas omnes prehabet et eminenter habet divina essentia, que causa est omnium bonitatum, et habet eas simpliciter et unite et immaterialiter : et he bonitates sunt, ut dicit Anselmus in Prosologio *,quas cuilibet tam creatori quam creature melius est esse quam non esse, ut essentia, substantia, vita, intellectus, sapientem esse, bonum esse, virtuosum esse, perfectum esse, eNS esse, UNUM esse, Verum esse, et sic de aliis hujusmodi : hec enim omnia unicuique melius est esse quam non esse. Si, mquam, talia secundum modum essendi considerentur, per prius et verissime dicuntur de Deo, et per posterius secundum analogiam participationis uniuscujusque dicuntur de creaturis.

Si autem considerentur secundum modum dicendi per nomen, tunc, sicut dicit Boetius, nomina imposita sunt secundum nostras cogitationes : et (sicut dicit Damascenus) cogitationes nostra sunt de rebus que secundum principia sua essendi cognoscuntur a nobis: tunc id quod est super ocmnem cognitionem et super omne quod est in infinitum eminens, non dicitur nec nomimatur a no bis, nisi per suos effectus participatos secundum aliquid, et dicitur in libro de Causis, quod causa prima innominabilis est, et non deficiunt linguae a narratione cjus, nisi per excellentiam esse ipsius. Et sic verum est, quod quidquid affirmative pradicatur de Deo, magis proprie negatur : quia illo modo quo dicitur per nomen, Deo non convenit, sed magis eminenter quam nomen significare possi.

Ad primum ergo dicendum, quod haec est causa guare Dionysius dicit, quod "affirmationes sunt incompacte :" quia significatum nominis Deco non convenit sub modo quo dicitur per nomen. Alia famen est causa que in antehabitis dicta est, seilicet quia pradicatum in divinis est subjectum in affirmativis propositionibus, et per identilatem conjungitur ci, et non per compositionem mediam ; et quia in affirmativis realiter non poles esse compositio que compactionem nolat, ideo dicil aflirmationes incompactas esse, et negationes veras : co quod in negativis nihil negatur, nisi compositio unius ad alterum, hoc est, predicati ad subjectum.

Av arin dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad modum dicendi per nomen, et non quantum ad modum essendi: et ideo exponuntur sic lales propositiones, Deus est substantia, hoc est, non est substantia secundum quod substantia signilicatur per nomen, sed secundum esse eminenter est super omnem substantiam.

Ad aliud dicendum, quod cum Dionysius dicit, quod omnium alfirmationes sive posiliones affirmantur de Deo, per sienum distributivum quod neutraliter sumitur et substantivalum, intelligit parlicipalas bonilates omnium que divinam participant benitatem, Illa enim, ul dictum est, omnes privexistunt et emi nenter existunt in essentia divina, que est omnium causa secundum modum eé ssendi. Et quando dicit, quod "oportet eas omnes potentius negare" vel, ut dicit alia translatio, verius intendil quod negantur “secundum quod significantur per nomen: et ideo etiam dicit, quod negationes non sunt opposite affirmationibus, quia in diverso sensu fiunt affirmationes et negationes, et ideo non contradicunt. Si enim dicam, quod Deus est substantia secundum modum essendi, est cnim prestantissimum ens per se existens, nullo indigens ad hoc ut sit : et si dicam, Deus non est substantia secundum quod ab actu substandi significatur per nomen : co quod dicit Boetius in libro de Trinitate : "Deus subjectum esse non potest :" iste propositiones ambie sunt vere, et in nullo contradicunt.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod omnia illa dicuntur vere de Deo secundum modum essendi, ut dictum est,

Membrum 3

De nominibus privativis, utrum praedicentur de Deo

MEMBRUM III. De nominibus privativis, utrum predicentur de Deo ?

Tertio, Queritur de nominibus privativis. Haec enim, ut dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa, non quid est Deus ostendunt, sed quid non est. Sed ostendens quid non est, nullain notitiam facit de Deo cujus est nomen. Cum ergo nomen inyentum sit causa notitia faciende de re, videtur quod nomen privativum cassum et vanum sil de Deo dictum.

2, Adhuc, Damascenus : "Incorporeum, incorruptibile, immensum, increatum, et cetera hujusmodi, non quid est Deus significant, sed quid non est. Oportet autem alicujus substantiam dicenti, quid est nuntiare, non quid non est. In Deo autem quid est dicere impossibile est, familiarius autem ex omni ablatione facere sermonem." Ergo familiarius et verius est et magis proprium negativis Deum nominare quam affirmativis.

Sep contra hoc est quod in precedenti membro expositum est, ubi probatum est, quod quantum ad modum essendi positiones sive aflirmationes per prius Deo conveniunt.

Solutio. Sicut dicit Dionysius in libro de AMystica theologia', et affirmativis et privativis nominibus laudatur, hoe est, laudabiliter nominatur Deus : contrario tamen ordine, In affirmativis enim a preestantissimis inchoandum est, et sic descendendum ad minus prestantes. Hujus causa est, quia in affirmativis que notitiam faciunt rei, a cognitioribus inchoamus, et sic descendendo venimus ad minus cognita. Verbi gratia, dicimus, quod Deus est vita et bonitas et sapicntia : et dicimus, quod est wer sive spiritus, et quod est petra: Deus enim magis proprie est bonitas quam aer vel petra. In negativis sive privativis inchoamus a remoltioribus a Deo, et sic ascendimus ad propinquiora, ut quod non est petra, quod non est lux, quod non est animus, quod non est intellectus, quod non est vita, quod non est substantia, quod non est essentia : magis enim removetur a Deo quod sit petra, quam quod sit essenlia : et quod maxime remotum est, negare wagis convenit, et negationis primum obtinet locum. Dieit enim Aristoteles in V primee philosophie, quod non tam men- titur, qui dicit duo esse quinque, quam ille qui dicit duo esse decom. Causa aufem quare et ex aflirmativis et ex privativis Deus nominatur, est, scilicet ut ex multis et ex affirmativis et negativis revelate cognoscamus illam ignorantiam (hoc est, ex se ignotum Deum) ab omnibus cognitis in omnibus existentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem et ab omni lumine in existentibus occultatam 2. Sensus est, quod essentia divina que est in se incognoscibilis et incomprehensibilis per quid est, et ideo in ignorantia est et in caligine quoad nos, et mystice significatur in bonitatibus participatis creaturarum, si debeat cognosei a nobis aliquo modo, oportet nos mendicare cognitionem ejus ab omnibus que vel positive vel privative dicuntur de Deo. Actuum, xvun, 23: Preteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Isa. xty, 13: Vere tu es Deus absconditus. Hee ergo est causa quare a multis nominibus oportet divinam notitiam mendicare.

Ad primum ergo dicendum, quod nomen negativum sive privativum per se nullam facit notitiam dere, sed per accidens, in quantum scilicet relinquit oppositum. Verbi gratia cum dicitur Deus imereatus, non queritar Deus in genere crealorum : et relinquitur, quod sit in zeternorum. Et cum dicitur icorporeus, non queritur in genere corporeorum : et relinquitur, quod sit in genere spiritualium. Et cum dicitur on substantia, ostenditur quod nullum subjectum est, sed est ens eminens, et subjectum fieri non potest. Similiter cum dicitur incomposilus vel simplex, ostenditur quod nulla compositio cadit in Deum nec componibilitas, sicut materia et forma componibilia sunt, licet non sint composita : et relinquitur, quod. sit in fine simplicitatis. Causatur cnim negatio ex affirmatione propter oppositionem priedicati quod subjecto convenit, et relinquitur negatio predicati quod subjecto non convenit. Ut si queratur, quare homo non est asinus? respondetur, quod homo est homo: et homo et asinus sunt oppositarum differentiarum. Kit hoc modo negatio aliquam de re facit notitiam.

Ad ptcrum Damasceni dicendum, quod in definibilibus sive per definitionem scibilibus si debeat notificari res, oportet quod fiat per quid est dicentia, et non per quid non est. In primis autem simplicissimis hae via impossibilis est : prima enim simplicissima nee definientia, nec definitionem habent. Et quia Deus in fine simplicitatis est et primum est, et tala notilicart non possunt nisi per privationem et negationem, ideo dicit Damascenus, quod quoad hoc familiarius est in talibus ab omni ablatione facere sermonem. Nihilominus tamen non removetur, quin de talibus multa quantum ad mo- dum essendi verius dicantur aflirmative, ut paulo ante ostensum est.

Et hoc est quod probat objectio que fuit in contrarium.

Membrum 4

Utrum omnia nomina quocumque modo dicta de Deo, differant nomine et ratione, vel nomine solo?

MEMBRUM IV. Utrum omnia nomina quocumque modo dicta de Deo, differant nomine et ratione, vel nomine solo?

Quarto queritur, Utrum omnia nomina quocunque modo dicta de Deo, differant nomine et ratione, vel nomine solo ?

Et in hoc primo quaeritur, Unde venit tanta multitudo nominum sive attributorum ?

1. Cum enim divina essentia simplex sit et in fine simplicitatis, et simplex non est designabile nisi uno modo, et hoc privative, scilicet cui pars vel compositio non est, videtur quod divina essentia non debeat habere nisi unum nomen, cl hoc privativum sive negativum.

2. Adhuc, Cum dicit Boctius in libro de Trinitate, quod divina essentia sive est forma, sive materia, videtur quod non sit nominabilis nisi nominibus abstractis, ut virtus, sapicntia, justitia : et non talibus nominibus ut sapiens, justus, et hujusmodi.

3. Adbuc, Cum, ut dicitur in libro de Causis, non nominetur prima causa nisi a suis causalis secundis, et nomina illorum non sint ei propria, videtur quod numquam nominetur nomine proprio : et sic videtur, quod nullum sit nomen e! proprium.

Ulterius queritur, Cum haec nomina dicantur de creatore et creaturis, utrum univoce vel equivoce dicantar illis ?

Dicunt enim quidam, quod xquivoce, fundantes se super hoc, quod cum substantia divina non sit in aliquo genere, sed cminenter extra omne genus, et ante omne genus, et cum univoca semper sint incodem genere, quod nihil potest esse univoce dictum de substantia divina et de creatis.

Sep contra hoc objicitur : 1. Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, hanc dat divisionem : "Rerum quedam sunt quibus fruendum est, quedam quibus utendum, quedam que fruuntur et utuntur *" Si haec divisio debeat esse bona, oportet quod divisum univoce dicatur de dividentibus. Dividentia autem sunt crcata et increata. Ergo aliquid univoce dicitur de ereatis et increatis.

2. Adhuc, Hieronymus dat hance divisionem : "Omne quod est, aut est ingenitum sive non genitum, aut factum. Ingenitum ut Pater et Spiritus sanctus : genitum, ut Filius : factum, ut ereatura." In hac divisione divisum est omne quod est. Ergo univoce dictum de dividentibus. Dividentia autem sunt factum, sive creatum et increatum. Ergo aliquid univoce dicitur de creato et increato.

3. Idem habetur ex verbis Augustini in libro de Natura boni, ubi dicit, quod "omne bonum aut est Deus, aut ad Deum." Et constat, quod bonum ibi in communi accipitur ad bonum increatum et ad bonum creatum, et non in communitate nominis tantum, sed etiam in una intentione communi.

4. Adhuc, Logice arguitur sic : In non univocis abusiva est comparatio. Sed nos quantitate virtutis Deum dicimus esse majorem omnibus, et bonilate meliorem, et sapientia prestantiorem. Oportet ergo secundum regulam logice, quod virtus, bonitas, sapientia univoce dicantur de Deo in quo notatur excessus, et de creaturis respectu. quarum notatur excessus,

3. Adhuc, Logice objicitur sic: Regula enim est in logicis, quod dictio exceptiva non excidit nisi a termine qui univoce dicitur de excepto, et de his a quibus excipitur. Sed, I ad Corinth. xv, 26 et 27, dicit Apostolus sic : Cam autem dicat : Omnia subjecta sunt ei, sine dubio preter eum qui subjecit ei omnia. Oportet ergo, quod in generalitate istius termini, omnia, contineantur et Pater exceptus et creatura subjecta. Terfninus autem dicitur univoce de omnibus que continentur in generalitate sua. Mrgo iste terminus, omnia, univoce dicitur de creato et increato.

6. Idem concluditur per hoc quod habetur, Marc. x, 18: Nemo bonus, nisi solus Deus. Ibi enim haec dictio, nisz, tenetur exceplive, et excipit a communi- tate istius nominis, bonus. Ergo bonum univoce dicitur de Deo et de aliis hominibus.

7. Adhuc, Quidam objiciunt sic : Cum dicitur, Omnis substantia est : aut in generalitate hujus nominis swdstantia contmetur Deus, aut non. Sisic, habetur propositum, scilicet quod hoc nomen, substantia, communitate univoci dicitur de Deo et aliis substantiis. Si non, tunc haec est vera, Omnis substantia est, et nulla earum est Deus : et ex hoc ulterius concluditur, quod Deus nulla substantia est, quod expresse falsum est et hereticum.

Ulterius queritur, Cum multa sint nomina divina et attributa, utrum differant nomine et ratione, vel nomine tantum ?

Et videtur, quod nomine tantum. Res cnim significata eadem est, divina scilicet essentia : et ejusdem rei simplicis et uno modo se habentis unica et eadem est ratio: videtur ergo, quod omnia conveniant ei secundum eamdem rationem.

In contrarium hujus est regula grammatica, quod scilicet ubicumque sunt multa nomina unius rei, secundum rationem illa nomina sunt synonyma, sive sint propria, sive appellativa. Propria, ut Marcus, Tullius, Cicero. Appellativa, ut ensis, mucro, spada, gladius. Cum ergo dicitur, Deus justus, misericors, sapiens, bonus, omnia ista et similia de Deo dicta sunt synonyma, quod aperte falsum est,

Solutio. Ad primum quaesitum dicendum, quod multitudo nominum sive attributorum divinorum et secundum philosophiam et secundum theologiam provenit ex summa perfectione et eminentia substantia divine : haec enim accipitur ut causa universalis prehabens et eminenter habens in seipsa et ut seipsam omnes bonitates que procedunt ab ipsa in participantia creata ab ipsa, sicut dicit Dionysius : et quia omnes prehabet bonitates, ab omnibus denominatur. Bonitates autem dico secundum Anselmum, processiones a prima causa fluentes, quas omni rei et unicuique rei melius est esse quam non esse. Quia enim omnes istas prehabet, et unumquodque nominatur ex co quod habet in scipso, ideo ab omnibus istis nominatur, et sub istis innotescit. Quia, sicut dicit Dionysius, per illas ut per lumina quedam et radios expandit et diffundit se super omnem natures vultum, et immittit se simpliciter existentibus secundum analogiam sue existentia : viventibus autem vitaliter secundum analogiam qua participant vitam, sentientibus autem sensibiliter, et irrationabilibus irrationabiliter, et intellectualibus intellectualiter secundum habitadinem qua se habent ad vilam, sensum, rationem, et intellectum, Unde Deus quando secundum aliquid nominatur, uon potest uno nomine nominari, sed mullis : quia multis innolescit et non uno : que cum omnia prehabet in seipso uf causa, et quee omnia est, secundum quod in ipso sunt, et sic nominatur mystice secundum Dionysium. Nominaturenim his ut species sive materia, et sic dicitur per se essentia, per se substantia, per se bonitas, per se sapicntia, el sic de aliis. Nec tantum mysticis, sed etiam symbolicis affirmativis, quando corporalium proprietates ad dissimiles similitudines referuntur, ut paulo ante dictum est.

Ad primum ergo dicendum, quod licet divina essentia simpliciter sit et semper uno modo se habens realiter et in se, multorum tamen est per se causa, sicut dicit Dionysius, quod per se participationes, ut per se essentia, et per se bonitas, per se causa sunt essentiv participate et bonitatis participate : et idco ab istis et secundum ista proprie nominatur, sicut dicit Plato, quod per se forma cause per se sunt formarum in materia, quas imagines vocavit, eo quod ad imitationem illarum materiae sunt impressz.

Ad aliud dicendum, quod licet divina essentia simplex sit, tamen in ea verissime est in esse, et quod est, et quis est : sed hae in ea non sunt sub differentia, sed sub identitate. Idem enim est in ca quo est et quod est et quis est : et quia ista sunt in ea, ideo aliquando nominatur ut quo est, ut cum dicitur sapicntia, bonitas : aliquando ut quod est, ut cum dicitur Deus sapiens, bonus : aliquando ut quis est, ut cum dicitur Pater et Iilius.

Ad aliud dicendum, quod et proprio nomine et symbolico nominatur essentia divina. Secundum Dionysium enim et Platonem, qui per se formas posuerunt et participaliones quas causa universalis prehabet, que causa est per se, et non per accidens, sicut in I! Physicorum dicit Aristoteles, quod statuarius per se causa est statue, Polycletus autem per accidens. Perse enim est, que disponitur eadem forma cum effectu : sed in causa est ut participatio, et secundum se et simpliciter existens : in participante autem utin alio materiali. Et in omnibus talibus est duplex via cognitionis nostra, scilicet a causa ad effectum, vel e converso ab eflectu in causam. A causa in effectum, si procedimus a participatione secundum se accepta in participans et participatum. Et sic dixit Plato formarum imagines a per se formis procedere, sicut sivillata a sigillo : cum tamen forme sigillantes sint secundum se in nullo communicantes materia sigillatarum formarum. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI prime philosophiae, quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate. Et si hoc modo accipimus divinam essentiam ul causam universalem omnia suis bonitatibus imprimentem sive sigillantem et formantem, tunc multis propriis nominibus nominamus eam, que sibi soli conveniunt et non effectibus, et sic dicimus eam per se essentiam, per se substantiam, per se bonilatem, et per se sapientiam, et sic de aliis : que omnia soli essentie divine conveniunt, et non aliis. Si autem econverso ab effectibus ascendimus in causam, tunc necesse est ire triplici via. Si enim manuducimur convenientia causati ad causam simpliciter, tunc non possumus nominare causam nisi nominetur effectus, ut procedit objectio : quia sic pro certo nomina translata sunt et impropria. Sic enim dicimus bonum a quo bonum, et ens a quo ens, et justum a quo justitia, Si autem manuducimur convenientia comparata inter causam et effectum, quia scilicet omne in quo convenit causa cum effectu, eminenter est in causa, et secundum analogiam propriae potestatis in effectu : sic supereminentiae nominibus nominabimus eum, ut cum dicitur, Deus est substantia, non substantia, sed super omnem substantiam, et sic de aliis que affirmative predicantur de Deo et creaturis. Si autem ascendimus ab effectu in causam sub differentia, tunc cum differentia sit causa oppositionis, oppositio autem causa privationis et negationis, Deum non possumus nominare nisi nominibus privativis et negativis : quia quidquid dicimus de creatura, hoc modo negamus de creatore. Et ideo dicit Dionysius, quod "in Deo oportet affirmare omnium positiones secundum primam viam convenientia, simpliciter scilicet, et omnes potentius negare secundum tertiam viam, tamquam super omnia existente secundum mediam viam." Et hujus causa est, quia nominationes nostre sunt secundum cognitiones nostras,et sicut cognoscimus, ita hominamus.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod diversorum in hac questione diverse sunt sententiw, sicut patet in diversis summis Magistrorum. Prapositivus cnim et sui sequaces dixerunt, quod nihil dicitur univoce de Deo et creaturis. Et isti concedunt, quod termino semel posito theologica facultas utitur aquivoce : quamvis hoc non contingat in aliis facultatibus. Et hujus causam dicunt quia theologica supra rationem sunt, et ut possumus, ut dicit Gregorius, balbu tiendo excelsa Dei resonamus. Et ideo dicunt, quod quamvis in divisione Augustini : "Rerum quedam etc.," et in divisione Hieronymi : "Omne quod est, etc.," et iterum in divisione Augustini : "Omne bonum, ete.," divisum semel ponatur cum dividentibus, reddendum est sub diversa ratione, et sic equivoce sumendum.

Ad id autem quod logice objicitur de comparatione, dicunt quod abusiva est predicatio, et non propria : cum id in quo notatur comparatio, non insit utrique comparatorum per unam rationem.

Ad i quod objicitur de omnibus exceptivis, dicunt quod dupliciter apponitur exceptio ad terminum in quo fit exceptio. Aliquando apponitur ad excipiendum in suppositis termini respectu predicati, quod notatur subjecto gratia suppositorum inesse, ‘ut omnis homo currit preter Socratem. Aliquando apponitur ad determinandum confusionem equivocationis tantum, ut cum dicitur, omnis canis preter ccelestem. Et sic dicunt accipi dictionem exceptivam epistole prime ad Corinthios, xv, 26 et 27, et Marci, x, 18: et ideo non oportere terminum esse univocum a quo fit exceptio. Similiter dicunt de adjectivis, quod aliquando apponuntur substantivis ad restrictionem communitatis, ut cum dicitur, animal risibile est homo. Aliquando ad determinationem confusionis que est in equivoco. Convenienter enim dicitur, canis latrabilis currit : et non convenienter dicitur, homo risibilis currit propter nugationem. Inutiliter enim ponitur risibile ad hominem, cum non sit # quivocum homo : non inutiliter autem ad canem latrabile, cum per ipsum determinetur confusio equivoca.

Sic ergo solvunt isti ad inductam quaestionem.

Sunt alii qui omnino contrario modo dicunt istis, dicentes nomina mystica univoce dici de creatore et creatura, ut cum dicitur Deus justus, propter simplicitatem notatur justitia que est Deus cum vero dicitur, homo est justus, notatur justitia quae inest homini et est accidens : sed quia ratio justi secundum quod est justum, non sumitur ex eo cui inest, eo quod hoc non est essentiale justitie, sed sumitur ab habitudine ad actum, dicitur enim Deus justus,quia retribuit pro meritis : et dicitur homo justus, quia reddit unicuique quod suum est. Et sic una communi ratione et Deus dicitur justus, et homo dicitur justus : et si differunt in hoc, quod Deus est justitia sua, et homo non est justitia sua, dicunt quod ab hoc nomen non trahitrationem : hoc enim accidit ei in quantum est justilia Dei, et in quantum est justitia hominis : et ideo non impedit, quin una sit substantia ratio justitie cum dicitur Deus justus, et cum dicitur homo justus. Kodem modo dicunt de nominibus his, essentia, substantia, vita, bonitas, et hujusmodi. Et illi concedunt auctoritates ct argumenta inducta pro illa parte.

Sed cum justitia Dei pro certo in genere non sit, et similiter essentia et substantia : justitia autem hominis essentia el substantia in genere est, co quod omnis forma predicabilis de aliquo creato, in genere est : et id quod est in genere, cum eo quod est extra genus, nullo modo potest intelligi esse univocum : eo quod repugnantia intellectuum esset circa idem: ideo videtur dicendum, quod nec univoce, nec penitus equivoce dicitur idem de creatore et creatura, sed secundum communitatem analogia, hoc est, secundum proportionem habitudinis ad unum commune secundum rationem. Sic enim dicitur Deus essentia qua ipse est, et homo essentia qua est, et esse Deo et creature commune est : et sic dicitur Deus substantia qua in se subsistit, alio non indigens creature modo : et creatura dicitur substantia qua in se subsistit, alio indigens creature modo. Et sic dicitur Deus justus justitia qua retribuit, et que ipse est suo modo : et homo dicitur justus justitia qua reddit unicuique quod suum est, et qua ipse non est suo modo. Et sic ista per prius et posterius dicuntur de Deo et creatura, ut supra in questionibus de uno, vero, et bono determinatum est.

Et secundum hoc ad objecta respondendum est,

Ad avctoritaTes quidem Hieronymi et Augustini dicendum, quod sufficit, quod divisum secundum communitatem analogie reddatur dividentibus, et non oportet quod omnino univoce predicetur de illis, ut patet cum dicitur, Entium aliud substantia, aliud accidens : et, Entium aliud potentia, aliud actus.

Ad aliud dicendum, quod comparationes duobus modis fiunt. Uno modo per intentionem forme que una _ ratione inest utrique. Alio modo fundantur super unam formam, gue secundum gradus et majoris et minoris perfectionis est in comparatis : et sic sufficit communitas analogie : sicut dicimus, quod intellectualis est homo, intellectualior Angelus, inteliectualissimus Deus. Et hae est solutio Anselmi. Unde dicit : "Qui crediderunt aliqua univoca esse propter hoc, quod comparantur, non sufficienti crediderunt signo." Comparationi enim sufficit, quod una aliqua forma sit in comparatis, vel secundum intensionem et remissionem, vel secundum gradus diversie perfectionis : et sic Deus dicitur justissimus, optimus, sapicntissimus, et in essentia et substantia prestantissimus.

Ad to autem quod objicitur de exceptivis, plana solutio est : termino enim a quo fit exceptio, sufficit quod communis sit secundum analogiam: ut cum dico, omne intellectuale habet intellectum deiformem preter hominem.

Api quod objiciunt per hanc,Omnis substantia est, dicendum quod in communitate hujus termini, szdsfandia, continetur Deus communitate analogie. Analogum enim et etiam equivocum confundi et distribui possunt etiam signo universali distributivo, maxime respectu predicati quod per eamdem analogiam redditur partibus distributi, ut est hoc, predicatum est quod non est tertium adjacens, sed alterum extremorum, ut cum dicitur, omnis substantia est.

Ad id quod ulterius queritur, respondendum est per distinctionem : potest enim nomen attendi penes significatum, et secundum modum significandi: et si ratio sumatur ex parte significati, idem significant omnia nomina divina, et hoc significatum ejusdem rationis cst sccundum rem. Si autem attendatur secundum modum significandi, cum non sit unus modus significandi quo significatur Deus ut essentia, et quo significatur ut sub stantia, et ut justitia, et ut sapicntia, et sic de aliis, si ratio sumatur ex parte modi significandi, non erit una et eadem ratio in omnibus nominibus divinis, sicut non est una ratio dicendi. Modus enim dicendi sequitur modum significandi : quia sicut intelligimus, ita significamus et dicimus. Et sic patet, quod propter diversum modum dicendi, nomina non sunt synonyma, et propter unam rem dictam non realiter sunt diversarum rationum, et propter diversum modum dicendi diversarum sunt rationum secundum quid et non simpliciter. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext