Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 52

De opere secundae diei.
1

QUAESTIO LII De opere secundae diei.

2

Deinde transeundum ad ea est que tractantur in libro II Sententiarum, distinctione XIV, ubi tractatur opus secunde diei per hoc quod dicit: Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis!. Hoc enim est opus distinctionis: eo quod ibi distingnuntur aque inferiores que sub coelo sunt, ab aquis superioribus que super coelos sunt, sicut dicit ibidem, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Kt ibidem, Ft fecit Deus firmamentum, divisitque aquas que erant sub firmamento, ab his que erant super firmamentum ',

3

Ubi tria querenda sunt, scilicet de ccelo aqueo sive crystallino, quid habeat pro materia, quid pro forma? Secundo, Utrum sit mobile vel immobile ? Tertio, Qua necessitate ponatur esse ?

Membrum 1

De celo aqueo sive crystallino, quid ha beat pro materia, quid pro forma, et de eo quod aque leguntur supra firmamentum
4

MEMBRUM I. De celo aqueo sive crystallino, quid ha beat pro materia, quid pro forma, et de eo quod aque leguntur supra firmamentum ?

5

Av PRiMUM proceditur sic: 1, Augustinus in libro II sper Genesim ad litteram: "Hoc exigit aquarum pondus, ut super terram fluant, vel in aere vaporabiliter ferantur, et non supra firmamentum sint." Cum ergo etiamsi celum aqueum est circulariter undique supra firmamentum expansum, non sit nisi de natura aque: et talis aqua non possit esse supra firmamentum, ut dicit Augustinus, videtur quod neque ccelum aqueum sit in rerum natura, nec aque sint supra firmamentum.

6

2. Siforte aliquis dicat, quod aque sint ibi non naturaliter, sed miraculose. Contra hoc dicit. Augustinus, ibidem; "Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri. Qualiter enim Deus naturas fe cerit queritur, non quid de eis per miraculum potentie sue operetur." Ergo non est dicendum, quod sint ibi contra naturam suam per miraculum.

7

3. Adhuc, Hoc non esset opus distinctionis: habitum enim est, quod opus distinctionis est determinatio uniuscujusque elementi superioris vel medii vel inferioris ad suam propriam et naturalem formam et locum: quod non fit in opere- miraculi, sed per distinctionem naturalem.

8

4, Adhuc, Si forte aliquis negaret ibi aquas esse propter dictas rationes, occurrit Augustinus ibidem dicens, quod hoc non licet: quia major est Scripture hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. Et ideo simpliciter confitendum est aquas esse ibi.

9

5. Adhuc, Objiciunt quidam, dicentes non esse ceelum aqueum etiam secun dum dicta Sanctorum: eo quod Rabanus in Glossa super Deuteronomium, x, 44, ubi ponit numerum celorum, nec ponit ceelum aqueum, nec ponit ceelum terreum, sed ponit celum igneum, aereum, olympium, et stellarum. Cum ergo ipse sufficienter ponit numerum ccelorum, et non ponit aqueum, videtur nullum esse aqueum.

10

6. Si forte dicatur, ut dicit Basilius in Hexameron, quod aquas Deus disposuit supra firmamentum, propter solis et etheris calidissimum fervorem, ut scilicet fiat contemperatio calidi, humidi, frigidi, et sicci. Cum aque sunt ibi secundum potentiam refrigerandi, et sic sunt graves autem: ut graves autem descendunt, ut dicit Augustinus in preinducta auctoritate, eo quod in dispositione divina gravi elemento, terre scilicet, aque determinatur locus inferior, ubi dicitur: Congregentur aque, que sub celo sunt, in locum unum, et appareat arida. Contra dispositionem ergo naturalem et divinam est, quod sint supra ccelum.

11

7. Adhuc, Non potest esse verum quod dicit Beda, quod scilicet minutissimis guttis suspense sint supra firmamentum, et valde minutioribus quam suspendantur in aere, et quod inde descendant pluvie etrores ad terram. Hoc videtur esse fabulosum: quia tante soliditatis est firmamentum, quod per ipsum manare et stillare aqua non potest. Job, xxxvul, 18: Tu forsitancum eo fabricatus es celos, qui solidissimi quasi ere fusi sunt.

12

8. Adhuc, Secundum dispositionem divinam locus conversionis vaporum in aquam non est supra firmamentum, sed potius medium interstitium aeris: qui locus frigidus est, eo quod remotus est a vicinitate ignis in superioribus, et remotus a medio, ubi calor est ex reverberatione radiorum, ut in IV Afetecrorum probat Aristoteles: nihil ergo videtur esse quod dicit Beda.

13

9. Ad‘iuc, Beda videtur sibi contraria dicere: super illud enim Genesis, 1, 6: Fiat firmamentum, in Glossa marginali sic dicit Beda: "Ceeli in quo fixa sunt sidera, creatio describitur: quod constat esse in medio aquarum: nam supposite sunt ei aque in aere, et aliz superposite, de quibus dicitur in Psalmo cm, 2: Qui tegis aquis superiora ejus. In medio ergo firmamentum est, id est, sidereum coelum, quod de aquis factum esse credi potest."

14

10. Si quem vero movet, quomodo aque nature fluide et in ima labiles, supra celum possint consistere, cujus figura est rotunda, cum humidum non stet super rotundum, sed super planum vel convexum: de Deo scriptum esse meminerit, Job, xxvi, 8: Qui ligat aguas in nubibus suis. Qui enim infra ceeelos ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super celi spheram non vaporali tenuitate, sed glaciali solidilate aquas suspendere, ne labantur. In hoc ergo contrarius videtur sibi, quod primo dicit, quod vaporabiliter sintibi: et postea glaciali soliditate. Nihil ergo certum est de his que tradit Beda.

15

11. Adhue, Hoc quod dicit, contra Auguslinum est, et contra distinctionem divinam. Dicit enim Augustinus in preinducta auctoritate, quod "non est querendum qualiter Deus creaturis suis ad miraculum potentie sue utatur, sed qualiter unamquamque secundum inclinationem propriz nature ad locum proprium distinxerit," Et dat exemplum, quod licet Deus posset facere, quod oleum sit sub aqua: sed tamen quando queritur natura olei secundum quam distincta est ab aliis naturis, queritur natura humidi pinguis quod natat super aquam, quia ad hane naturam determinavit oleum Deus, quando distinxit ab aliis naturis creatis.

16

Si iterum aliquis dicat propter hoc, cum dicitur: Divisit aguas que erant sub firmamento, ab. his que erant super firmamenium , quod non sumilur ibi agua pro elemento, sed sumitur ibi pro fluiditate materie prime: sicut sumitur ibi, Spiritus Dei ferebatur super aguas ?. Unde quod dicitur aqua esse supra firmamentum, hoc est idem dicere, quod pars materia fluida est supra, et pars subtus. Hoc nihil videtur esse dictum: hec enim materia confusa est, omnes qualitates in se habens et omnia elementa. Unde si propter hance matcriam dixit aquas esse supra firmamentum et sub firmamento: tunc non propter hance qualitatem habuit dicere aquas esse supra firmamentum, sed etiam alia elementa, sicut terram, et ignem, et aerem: illa enim materia confusa fuit ex calido, humido, frigido, sicco, opaco, et luminoso.

17

12. Adhuc, Hoc est directe contra Ambrosium in Hexameron, qui dicit: "Deinde cum Philosophi dicant volvi orbem cceli stellis ardentibus fulgentem, et dicant ex motu esse calorem: nonne divina providentia necessario prospexit, ut intra orbem ceeli et supra orbem redundaret aqua, que illa ferventis axis incendia temperaret. Propterea qui exundat ignis et fervet, et aqua exundavit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus vapor lederet." Videtur ergo, quod vera aqua sit ibi: aqua enim non est exstinctiva nisi per humidum frigidum.

18

13. Adhuc, Quidam dixerunt, quod aqua haberet multas qualitates et proprietates. Dicunt enim, quod est continuativa et conglutinativa: et per has duas proprietates est in ccelo, quod continuum et glutinatum est et solidissimum, ut dicit Job, quasi ex ere fusum sit. Et hoc modo dicunt aquas esse in ccelo totum celum, et partes ceeli conglutinantes. Et si hoc est verum: tunc non debuit dicere, aquas esse supra ceelum, sed in ccelo diffusas.

19

14, Adhuc, Aqua non continuat nec conglutinat nisi per humidum, ut dicit Aristoteles. Humidum enim male terminabile est termino proprio, et semper fluit ad siccum ad quod terminatur, et unam partem sicci facit fluere in aliam, et sic continuari unam cum alia per mixtionem. Sic enim omnia generabilia et corruptibilia continua fiunt, ut soliditatem in talibus corporibus faciat siccum, continuationem autem humidum, sicut dicit Avicenna in capitulo quod ponitur in fine IV Medeororum: "Terra pura lapis non fit, quia continuationem non facit, sed comminutionem."

20

15. Contra hoc videtur, quod secundum hoc natura celi commixta est ex elementis: quod est contra philosophiam omnino, et contra determinata in libro de Substantia orbis. Sic enim cceelum esset corruptibile et generabile, sicut et alia mixta ex contrariis, et reciperet impressiones peregrinas sicut alia alterabilia: qua’ omnia impossibilia esse in philosophia reprobata sunt.

21

Sonurto, Sicut in disputatione perpenditur, Sancti nihil certum concordiler tradunt de aquis que sunt supra firmamentum, nisi hoc solum, quod propter Scripture auctoritatem certissime supponendum sit, quod aque sint ibi. In qua autem qualitate, vel proprietate, vel natura, nullus eorum certe tradit.

22

Nobis tamen probabilius videtur id quod dicit Magister supra distinctionem XII libri Il Sententiarum, cap. Nunc superest, ubi dicit sic: "Tria elementa permixtione confusa, circumquaque suspensa eousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporee nature pertingit. Et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, que in inferiori parte spissior atque grossior erat: in superiori vero parte rarior ac levior atque subtilior existebat. De qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas, que supra firmamentum esse dicuntur." Hanc opinionem nos sequentes, aquas dicimus esse supra firmamentum certissime, propter celum crystallinum sive aqueum quod Sancti ibi esse dicunt. Et dicimus quod materia substantialis hujus ceeli est rarior et nobilior pars materia prime. Dispositio autem materialis ad formam ratione cujus disponitur esse supra firmamentum tamquam ad locum proprium, est uniformis perspicuitas per totum, sicut aqua per totum perspicua est, et sicut erystallus. Forma autem per quam ad locum supra firmamentum determinatur a disponente Deo, est uniformis luminositas: per hance enim nobilius est firmamento, et secundum ordinem nature super ipsum debet collocari. Et hoc est forte quod Joannes in Apocalypsi, xxu, 1, dispositionem ccelestium describens dicit: Et ostendit mihi, Angelus scilicet, fluvium aque vite, splendidum tamguam crystallum. Et hee opinio videtur fuisse Augustini, qui in libris contra Ma nicheum, de aquis que sunt supra ccelum sic dicit: "Quoniam materiam illam dicebaumus nomine ague appellatam, credo a firmamento celi materiam corporalem visibilium fuisse discretam. Cum enim celum sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem cceli. Et ideo fortasse super ccelum dicuntur esse aque invisibiles, que a paucis intelliguntur: super celum, in quam non locorum sedibus, sed dignitate nature superare etiam celum." Hac igitur ratione puto aquas esse supra firmamentum ratione ceeli crystallini.

23

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de aqua secundum proprietates ignobiles, que sunt frigiditas, et fluxibilitas: secundum has enim disponuntur ut supra terram fluant. Sed non negat, quin secundum proprietates nobiles, que sunt limpiditas, perspicuitas, luminositas, disponantur ad hoc, quod sint supra firmamentum.

24

Ad aliud dicendum, quod illa responsio nulla est, ut bene probatur in objiciendo.

25

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit et improbat responsionem.

26

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit, quia ita est credendum, sed illo modo quo dictum est.

27

Ad aliud dicendum, quod Rabanus non considerat nisi quemdam numerum celorum secundum hane naturam comMunem, que est esse dativum luminis, vel receptivum, vel utroque modo: et ideo non tangit omne celum. Et hoc determinabitur infra in quastione de numero celorum '.

28

Ad aliud dicendum, quod Basilius loquitur contra opinionem Platonis et Demoeriti, qui dixerunt calum esse igneum, et quod non posset esse, quin ex tanta conflagratione ignis, sicut est totum ccelum, multe partes deciderent ignee, exfquibus in fnubibus fiunt ful gura et coruscationes, et in visceribus therme et vulcani. Et dixerunt, quod contra hoc disposuit Deus supra firmamentum aquas ad refrigerium hujus in: cendii, magis intelligentes hoc effective, quam materialiter. Quia sicut in ccelo in quibusdam signis est vis incensiva et combustiva, ita in eodem celo est in aliis signis vis refrigerativa et humefactiva. Propter quos effectus aque dicuntur esse supra firmamentum: sicut patet in Ovidio magno, ubi diluvium ignis describitur per fabulam de Phaetonte, et sepulcrum Phaetontis, et exstinctio in Eridano qui est inter signa ceelestia descriptus. Et propter hoc duodecim signa cceliin quatuor triplicitates dividunt: ita ut tria sint ignea, Aries scilicet, Leo, et Sagittarius: ria terrea, Taurus scilicet, Virgo, et Capricornus: tria aquea, Cancer scilicet, Scorpius, et Pisces: tria aerea, scilicet Gemini, Libra, et Aquarius: quia has virtutes planete accipiunt in istis signis, et secundum has alterant et immutant inferiora.

29

Ad aliud dicendum, quod dictum Bede non verificatur nisi per effectum, ut jam dictum est.

30

Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est sicut inducitur. Et bene probatur, quod locus vaporum non est supra firmamentum. Propter quod etiam quidam dixerunt, quod firmamentum supra quod dicuntur esse aque, non est celum stellarum, sed coelum aereum, ra tione medii interstitii in quo est conversio vaporum. Sed hanc expositionem nos non approbamus: quia Sancti concorditer dicunt, quod firmamentum est celum stellarum. Propter hoc Moyses, ‘Genes. 1, 14 et seq., dicit quod Deus fecit solem et lunam et stellas, ef posuié eas in firmamento celi.

31

Ad aliud dicendum, quod Beda dicit supra firmamentum esse ccelum glaciali soliditate compactum, propter similitudinem glaciei ad ccelum crystallinum: est enim ubique glacies luminis susceptiva, sicut celum aqueum ubique solidum sicut crystallus. Propter quam similitudinem etiam dicitur agaeum et erystallinum a Sanctis.

32

Ad aliud dicendum, quod si Beda diceret secundum veritatem nature aquas glaciali soliditate esse supra firmamentum, tunc bona esset objectio: sed quia loquitur per similitudinem, propter hoc nihil facit contra eum.

33

Ad aliud dicendum, quod agua sumitur ibi pro parte materia prime que per dispositionem posita est supra firmamentum. Sed quia non disponitur ut ibi sit, nisi per proprietates aque que sunt perspicuum et luminosum ubique, ideo non nominatur nisi nomine ague, et non nominatur nomine ignis, terre, vel aeris. Licet enim ignis luminosus sit, tamen propter levitatem et caliditatem dissipat formas et non ‘continet eas, et semper disponitur ad figuram recti, non circularis. Aer autem licet suscipiat, non continet. Aqua autem et suscipit et continet. Propter quod etiam natura oculum, qui est lumen animalis, ex aqua constituit, ut dicit Aristoteles, et ad figuram orbicularem formavit.

34

Ad primum Ambrosii dicendum, quod Ambrosius non intellexit, quod providentia divina aquas materialiter humidas et frigidas in ccelo constituerit ad exstinctionem ardoris, nisi secundum causam efficientem et effectum, sicut paulo ante dictum est.

35

Ad aliud dicendum, quod illa responsio nihil valet, et bene improbata est.

36

Ad aliud dicendum, quod illud procedit, et bene improbat positionem illorum,

37

Av ip quod contra objicitur, dicendum quod hoc de necessitate procedit, et bene improbat dictum illorum.

38

Et quod quidam dicunt, quod in ma jori mundo debet esse sicut in minori, hoc est, in homine. In homine autem fons caloris in corde est, a quo oriuntur spiritus: frigidum autem et humidum in cerebro summo hominis vertice. Et ita in majori mundo cum fons caloris et vite sit in sole, divina providentia debuit disponere, ut supra solem esset frigidum et humidum, ut exemplar responderet suo exemplato. Nihil valet: providentia enim divina contemperat unumquodque in membris et partibus et positione membrorum prout optime potest exercere suas operationes. Et ideo in homine in cerebro, in quo sunt virtutes animales et operationes, posuit frigidum et humidum, ut frigidum constringeret, ne turbidi vapores et fumi elevari possent ad organa animalium virtutum et turbidos generare spiritus, ex quibus confunderentur operationes animales: in mundo autem sublimi nihil talium est, sed plena lux et limpida que turbari non potest: et ideo talis mundi sublime non indigebat restrictivo.

39

Et quod Philosophi Aigyptii dixerunt, ad stellas ascendere vapores, et ex his retrogradas fieri, fabulosum est et penitus falsum.

Membrum 2

Utrum coelum crystallinum sit mobile vel immobile
40

MEMBRUM II, Utrum coelum crystallinum sit mobile vel immobile?

41

Secundo queritur, Utrum ccelum crystallinum sit mobile vel immobile ?

42

Et queritur de motu circulari, et non de alio.

43

Videtur autem, quod non moveatur circulariter: dicitur enim esse aqueum vel crystallinum. 1. Dicit autem Aristoteles in IV de Colo et Mundo, quod omni corpori debetur motus secundum naturam: et quia simplicium nature non sunt nisi tres in genere, scilicet natura gravis simpliciter, que movetur ad medium recto motu: et natura levis, que movetur a medio recto motu sursum: et natura ejus quod est leve in alio, et grave in alio, quod in quibusdam descendit et in quibusdam ascendit recto motu, sicut aqua in terra ascendit, in aere autem et igne descendit, et ideo plus levis est quam gravis: aer autem in igne descendit, in aqua autem et terra ascendit, et ideo plus levis est quam gravis. Extra autem istas tres naturas non est natura simplicis, nisi ceeli, quod dicitur esse quinta essentia ab Aristotele et Peripateticis. Et hoc movetur circa medium circulariter solum Cum ergo cclum aqueum sit de natura aque, videtur quod debet habere motum naturalem aque. ille autem est plus gravis quam levis et rectus: non ergo movetur circulariter. Et hoc maxime trahitur ab Ambrosio, qui in primo Hexameron sic dicit: "Nihil agunt qui propter celi asserendam perpetuitatem, quintum corpus eithereum introducendum putarunt: cum zeque videant dissimilem ceteris adjunctam membris portionem, labem corpori magis auferre consuevisse." Secundum Ambrosium ergo quintum corpus quod c#lum dicimus, secundum omnem sui parlem esset de natura elementorum: et si ita non esset, labem universitati induceret: et sic videtur, quod in toto celo nullus sit motus circularis, sed rectus tantum.

44

2. Adhuc, Videtur quod nullo motu movetur: ceelum enim aqueum altius est ceelo stellato: ergo nobilius. Dicit. autem Aristoteles in II de Calo et Mundo, quod altius ccelum nobilius participat bonitatem primi motoris, quam id quod est sub ipso. Et assignat rationem: quia immedialius est primo motori vel vicinius, Cum ergo ccelum stellarumparti cipet bonitatem primi motoris per motum, et celum aqueum non possit nobilius participare, nisi participet sine motu, videtur quod ceelum aqueum immobile sit, et nullo motu moveatur.

45

3. Adhuc, Omnino uniforme, ut dicit Aristoteles in Il de Celo et Mundo, nullo motu movetur: quia non est unde incipiat motus, et per quod regyret. Ccelum aqueum, ut jam habitum est in pracedenti membro questionis, totum uniforme est: ergo omnino immobile.

46

Si forte aliquis dicat, quod ccelum aqueum non est principium, sed firmamentum quod ccelum stellarum dicitur, sicut communiter dicunt astrorum periti, Ptolemeus, et Alphraganus. Contra objicit Avevalpetrans in Asérologia sua sic: ponit enim pro principio, quod ab uno motore simplici immediate conjuncto suo mobili non potest esse nisi motus unus. In ceelo stellato per observantias instrumentorum et considerationes inveniuntur motus tres, scilicet diurnus qui est super polos circuli equinoctialis, et super parallelos equinoctiali eque distantes. Et motus stellarum et augium quo moventur in centum annis gradu uno super polos circuli signorum, et super circulos parallellos circulo signorum, qui vocatur motus in circulo declivi, et completur in triginta sex millibus annis, ut dicit Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum: et probat Ptolemeus in Almagesto per observantias instrumentorum. Tertius motus est, qui est super circulum capitis Arietis et Libra, cujus diameter per octo gradus ascendit in Aquilonem, et per totidem descendit in Meridiem, sicut probat Thebithencorat in libro qui dicitur, De tabula motus octavi. Si ergo tres motus sunt ceeli stellati, non potest esse celum stellatum immediatum primo motori simplici: quod ergo est immediatum primo motori simplici, est supra celum stellarum. Supra hoc autem non est nis; cceelum Trinitatis, quod non est corpus, nec movelur: et celum empyreum quod, uniforme est et immobile, nullum habens motorem, eo quod contemplationi et quieti deputatum est, cum sit locus Angelorum et beatorum: et ccelum aqueum, quod oportet esse conjunctum primo motori: et oportet, quod habeat unum motum et simplicem et uniformem, quo participet bonitatem primi motoris, qui unus simplex est et uniformis.

47

Sorutio. Dicendum, quod ceelum quod Sancti vocant agueum vel erystallinum, et Philosophi vocant uniforme in lumine, cujus lumen tante simplicitatis est, quod visibus hominum non subjicitur, sicut dicitt Damascenus in libro II de Fide orthodoxa', ea que sunt Moysi sua facientes dogmata, est ccelum nonum, et est super septem cceelos septem planetarum, et super ccelum octavum, quod dicitur stellatum sive firmamentum: et est illud de quo dicit Aristoteles in II de Celo et Mundo, quod extra ceelum nihil est, nec locus, nec tempus, sed vita beata que est extra ipsum, non sicut in loco vel in tempore, sed sicut in objecto. Extra enim illud est ccelum empyreum, in quo objicit se Deus beatis ad contemplandum et fruendum immediate. De quo dicitur, Joan. xiv, 2: In domo Patris mei mansiones multe sunt. bi sunt enim distinctiones ordinum Angelorum et omnium beatorum secundum meritorum differentias. Et sub illo immediate est celum aqueum, quod ordinatum est ad generalionem et corruptionem inferiorum: et ideo necesse est moveri motu velocissimo et uniformi et simplici. Quia, sicut dicit Avevalpetrans, universaliter et regulariter verum est, quod omnis motoris virtus fortior est in immediato mobili, quam in mobili quod conjungitur ei per medium.

48

Ad primum ergo dicendum, quod illud argumentum procederet, si coelum aqueum diceretur aliquando propter naturam aque fluxibilis deorsum. Hoc autem non est verum: sed dicitur agueum, quia materialiter est de parte puriori materiz prime sub dispositione perspicuitatis et figura circulari. Et dicitur erystallinum propter soliditatem et incorruptibilitatem crystalli cui simile est: quia universaliter ubique est luminis susceptivum.

49

Av autup dicendum, quod ccelum aqueum movetur uno motu simplici et uniformi: et sic nobilius participat bonitatem primi quam ccelum stellatum, quod participat eamdem bonitatem tribus motibus, ut probatum est. Unde hec fuit falsa, quod non posset nobilius participare,-nisi per immobilitatem.

50

Ad aliud dicendum, quod cclum stellatum non est mobile primum, nec immediatum ad primum motorem. Nec Philosophi dicunt ipsum primum, nisi inter ea que sensu percipiuntur, que sunt octo, scilicet septem planetarum, et ccelum stellatum. Et quando dictur uniforme, non dicitur uniforme, nisi in communi forma Juminis: quia scilicet ubique luminosum est: sed non est ita uniforme, quin in una parte sit magis dispositum ad motum motoris quam in alia, et sic habet dextrum a quo incipit motus motoris, et sinistrum per quod fit regyratio ejusdem: et hec sunt distincta in ipsa virtute, non figura, ut dicit Aristoteles in II de Celo et Mundo.

Membrum 3

Qua necessitate ponatur celum crystallinum sive aqueum
51

MEMBRUM III. Qua necessitate ponatur celum crystallinum sive aqueum?

52

Tertio queritur, Qua necessitate ponatur celum crystallinum sive aqueum ?

53

Videtur autem quod nulla: 1. Sphere enim septem planetarum cum sphera stellarum fixarum per diversitatem motuum suorum sufficienter causant (ut dicit Plolemzus) et generationem et corruptionem, et magna et parva accidentia mundi: ergo videtur, quod nulla sit necessitas cli aquei sive erystallini.

54

2. Adhuc, Quod quidam dicunt, quod ante multiforme est uniforme secundum ordinem nature, et propter hoc ponitur celum crystallinum quod uniforme esse dicitur, nihil esse videtur: quia celum erystallinuin, ut jam habitum est, non omnino uniforme est, sed celum empyreum penitus uniforme est, quod moveri non potest: quia eadem ratione qua inciperet motus ejus ab una parte, inciperet ab alia, et sic numquam incipere posset.

55

3. Adhuc, Multe difformitates sunt in celo. Est enim ibi dextrum et sinistrum, ante et retro: ad Austrum enim esse est ante, et ad Aquilonem est esse retro. Similiter est ibi deorsum et sursum per elevationem et depressionem in auge vel opposito augis planetarum, et in ascensu vel descensu circuli deferentis, secundum quod virlus unius planete prevalet super virtutem alterius, et secundum quod unns ascendit in epiciclo et alter descendit, et unus dirigitur et alter stat vel retrocedit, secundum quod dicit Albumasar, quod si sol ascendit super Mercurium et Lunam et adjuvatur a Marte, faciet longitudinem serenilatis et siccitatis: sie contra fuerit, significabit humiditatem et pluvias longas. Numquid omnes ergo iste diversitates sint in ceelo aqueo? Si sunt: tunc in ipso sunt multi motus, et non unus tantum et uniformis, quod paulo ante improbatum est. Si non sunt: tunc non sufficienter est causa conservationis inferiorum, et sic non debet poni inter ccelos.

56

Solutio. Dicendum, quod quadruplici necessitate ponitur celum crystallinum. Quarum prima est. ex parte motus: quia, sicut paulo ante habitum est, ab uno motore simplici primo non potest esse nisi unus motus. Multi autem sunt motus in ceelo stellato: et ideo non potest esse mobile primum. Nullus vero in ceelo empyreo: et ideo illud nec est mobile primum. Multi vero et difformes valde in spheris planetarum: propter quod nulla spherarum planetarum potest esse mobile primum. Unde vel universum non est completum in ordine moventium et motorum, vel oportet ponere unum ceelum uniforme supra ccelum stellatum, quod uno motu simplici moveatur a motore primo. Et hee est necessitas prima.

57

Secunda est, quod cum sit corpus circulare unum quod participat bonitatem primi motoris sine motu, ut celum empyreum: et cum sint alia que participant eamdem bonitatem per metus multos ad sufficientiam motorum et mobilium: oportet quod medium sit inter hec extrema: et hoc est quod participat bonitatem primi motoris per motum unum: aliter enim esset insufiiciens numerus motorum et moventium in principiis nature: et hoc est celum aqueum sive crystallinum.

58

Tertia sumitur ex dictis Platonis in Timzo, qui dicit, quod creator ceeli circulum cceli reflexit in duos circulos, scilicet aplanes, et planes. Et alterum eorum, scilicet planes divisit in septem circulos, sicut in prehabitis dictum est. Cum ergo duo sint motus in genere, de perfectione nature principiorum est, quod uterque habeat mobile proprium. Et cum in celo stellato inveniantur multi motus qui sunt planes, ut in prehabitis dictum est, illud non potest esse mobile proprium illius motus qui dicitur aplanes. Oportet ergo de necessitate, quod illi motui mobile proprium ponatur ante ceelum stellarum: sicut et ipse motus simplicior et prior est secundum naturam, quam ipse motus planes. Est enim motus aplanes super polos mundi, et super rectos circulos equidistantes ab equinoctiali ad tropicum estivalem, et ad tropicum hiemalem. Planes autem motus est super polos circuli # quinoclialis, qui dicitur circulus declivis, et super circulos declives equidistantes ab equinoctiali ad utramque partem. Et mobile illi motui proprium, oportet quod sit uniforme, quod nos dicimus celum erystallinum sive aqueum, a quo in omnibus inferioribus ceelis est motus diurnus, qui motus aplanes vocatur. Quia Aristoteles dat regulam in II Metaphysicorum, quod quidquid est in pluribus secundum rationem unam, estin uno primo quod est causa omnium aliorum. Hac ratione utitur Philosophus in XV prime philosophiz, ubi querit numerum motorum et mobilium. Et ista que dicta sunt de motu planes et aplanes, inducit ab Kudoxo.

59

Quarta necessitas est ex parte finis. Cum enim sit in inferioribus diversitas in figura, et diffurmitas generationis et alterationis et alioruam motuum influentium virtufes, ad hoc sunt orbes et ceeli difformes in partibus et in motu. Est autem in inferioribus etiam uniformitas in esse specifico et in esse generis. Oportet ergo, quod aliquod ponatur ccelum quod sit uniforme, quod influat virtutem ad conservationem in specie et genere. Et hoc oportet uniforme esse et in partibus et in motu. Et hoc non pot est esse, nisi quod nos vocamus celum crystallinum sive aqueum, quia nullum aliud est uniforme post empyreum.

60

Ad primum ergo dicendum, quod omnia illa accidentia et magna et parva valde sunt difformia et in alteratione consistentia: et ideo sufficienter ab orbibus sive ceelis difformibus causantur: et ideo necesse est ponere ccelum uniforme propter conservationem in genere et specie uniformem.

61

Ad aliud dicendum, quod ante multiforme est uniforme secundum ordinem nature. Et ideo dicit Damascenus in libro Il de Fide orthodoxa, quod "Philosophi Augyptii et Chaldei primum mobile dixerunt esse uniforme, ea que sunt Moysi sua facientes dogmata’." Et est uniforme in partibus quantum ad uniformitatem luminositatis et perspicuilatis: sed non potest esse uniforme in virtute, quin sint in eo principia motus circularis uniformis et regularis, que sunt dextrum et sinistrum, sicut jam ante probatum est.

62

Ab uLtiMum dicendum, quod nulla diversitas est in eo nisi dextre ét sinistre: et principia alioram motuum non sunt in eo, sicut nec motus: sed illa sunt in circulo declivi, qui est in ccelo stellato. Est tamen sufficiens principium conservationis in esse specifico et in esse generis, ut dictum est superius.

PrevBack to TopNext