Quaestio 65
Quaestio 65
De electione, utrum sit in Deo
Deinde queritur de electione divina et eterna. Omnes enim dilecti electi sunt, sed non convertitur : et sic electio consequens est ad dilectionem.
Et videtur, quod non. 1. Damascenus : "Non cadit electio in Deum : quia electionem pracedit consilium : consilium” autem ignorantis est? :" Deus autem non est possibilis ad ignorantiam : ergo electio non competit Deo.
2. Adhuc, Damascenus : "Kligere est duobus vel pluribus propositis unum. alteri vel aliis preoptare." Ex quo accipitur, quod electio non est nisi ejus qui secundum appetitum inequaliter se habet ad proposita : Deus autem equaliter se habet ad omnia, et ad omnes : ergo electio non cadit in Deum.
In contrarium hujus est quod dicitur, ad Ephes. 1, 4 : "Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem". Adhuc, Joan. XIII, 18: "Ego scio quos elegerim". Adhuc Joan. xv, 16: "Nos vos me elegistis, sed ego elegi vos". Adhuc, ad Ephes. 1, 41: super illud, "Sorte vocati sumus": Glossa, "Sorte, hoc est, divina electioné." Adhuc in Psalmo xxx, 16, super illud : In manibus tuis sortes mew, Glossa, Augustini : "Causa et ordo electionis hominibus est occultus." Et post pauca : "Et si justus et occultus ordo electionis apud te est." Ergo in Deo non tantum est electio, sed etiam electionis ordo et causa.
Videtur, quod ad sanctitatem. 1. Ad Ephes. 1, 4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sanchi et inmaculati in conspectu ejus.
2. Adhuc, Joan. xv, 16: Elegi vos, ef posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
In contrarium hujus est, quod 1. Electio ponit gratiam finalem : ergo qui a Deo eligitur, finaliter debet esse justus. Quod si concedatur, instantia debet esse in Juda et in Saul, quorum neuter remansit in sanctitate finaliter.
2. Adhuc, Joan. vi, Tl : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis. unus diabolus est? Constat, quod ille qui diabolus fuit et electus : electio autem causa sanctitatis non fuit sibi : relinquitur ergo, quod vel divina electio frustrabatur effectu, quod inconveniens est dicere, quia sic sequeretur, quod vanum et frustra esset in operibus Dei, que (ut dicit Philosophus in IL Phystcorw) non sunt in operibus nature, et sic sequeretur, quod ordinarius esset opus nature quam opus Dei, quod valde absurdum esset : vel oportet dicere, quod electio non. semper sit ad sanctitatem.
ULterius queritur, Si Deus elegit quosdam, quid respiciens in illis elegit illos potius quam alios? Si enim nihil in eis respicit, videtur esse irrationabilis electio. Si autem aliquid in eis respicil, queratur, Quid hoc est?
Et videtur, quod nature capacitas ad gratiam. 1. Matth. xxv, 15: Dedit... unicuique secundum propriam virtutem. Communiter exponitur, secundum propria nature capacitatem.
2. Adhuc, Reg. iv, 5, Filii offerebant matri vasa vacua, et illa infundebat oleum et implebat quodlibet secundum quantitatem capacitatis.
3. Adhuc, Hilarius :. "Munus quod: in Christo est, omnibus patet vivum : et quod ubique non deest, tantum datur quantum quis valet : et in tantum quis recipit, quantum quis valet promereri." Ergo secundum capacitatem nature effectus est in nobis electionis : et ad hoc respiciens elegit.
4, Adhuc, Deus fecit rationalem naturam ad gratiam et gloriam : ergo capax est gratie et gloria : ergo effectum electionis conferendo si rationabiliter eligit et facit, respicit ad nature capacitatem,
5. Adhuc, Luca, vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum, Ubi sinus non potest vocari, nisi nature capacitas : ergo ad capacitatem nature respiciens eligit, et dat gratiam electionis.
In contrarium hujus est, quod Augustinus videtur dicere*, quod ad merita rexpiciens eligit. Dicit enim sic super illud Malachiae, 1, 2 et 3: Dilexi Jacab, Ksau autem odio habui, quod haec dilectio injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis. Merita autem occultissima sunt merita in prescientia Dei, que tamen in futuro erunt in merente electo. Ergo videtur, quod ad hos respiciens elegit et gratiam infudlit.
Sep IN CONTRARIUM hujus est, quod 1. Merita in rationibus eternis que aunt in prasentia, nullam habent praeminentiam unius ad alterum. Omnis autem electio est secundum preeminentiam unius ad alterum.
2. Adhuc, Secundum Augustinum in libro nono super Genesim ad litteram, videtur, quod nec ad capacitatem, nec ad merita respiciens eligit, sed tantum ad seipsum : dicit enim sic : "Habet Neus absconditas in semetipso quorumtam futurorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non eo tempore providentie, quo nature subsistunt ut sint, sed quo illas administrat ut voluerit. Ibi est gratia per quam salvi fiunt peccatores '."
Hoc enim videtur. 1. Est enim Judas electus et Saul: et cum electio non sit nisi ad gratiam, conslat quod illi habuerunt gratiam. Aut ergo gratia frustra est, aut est ad meritum vite eterne. Ponatur ergo, quod operibus meruerunt : aut ergo illa opera premiabuntur, aut non. Si sic : ergo dabitur eis vita eterna. Si non : tunc aliquod bonum est, quod Deus non condigne remunerat, quod absurdum est : sequeretur enim, quod Deus esset injustus judex.
2. Adhuc, Saul et Judas habentes gratiam, potuerunt perseverare in electionis gratia usque in finem : et si perseveras sent, constat quod vitam eternam habuissent, et sic fuissent electi : et constat, quod fuerunt reprobi : ergo reprobi possunt esse electi.
In contrarium est, quod reprobi ipso nomine reprobationis ponunt carentiam gratia finalis et defectum separationis a massa perditorum. Electio autem ponit utrumque, scilicet et gratiam finalem, et a massa perditorum separationem. Ergo per oppositionem intellectuum reprobationis et electionis in unum et eumdem non possunt coincidere reprobatio et eleclio.
Usrertus queritur, Cum electio sit manifestatio divine bonitatis, et electio sit separatio electi a massa perditorum, videtur quod electio non sit nisi post pecccatum : eo quod massa perditorum non sit nisi per peccatum : et sic videntur duo inconvenientia sequi, scilicet quod temporale sit causa eterni, et quod — divina bonitas est peccati manifestatio, et sic peccatum faciat ad commendationem divine bonitatis, et sic sit utile et bonum, quod falsum est.
Soxurio. Dicendum, quod quedam sunt in electione substantialia, et quedam sunt . antecedentia per accidens. Substantialia sunt duo : unum in electis, alterum in eligente. In electis substantiale est eleclioni, quod plura sint proposita ex quibus fiat electio. In eligente substantiale . est electioni, quod unum ponderando preoptat alteri. Antecedens autem quod accidit electioni, est, quod si ignoret quod propositorum preponderet, quod faciat inquisitionem et consilium de pondere uniuscujusque propositorum. Si autem ; non ignorat, sed certam scienliam habet:; de quolibet, non exigitur quod inquirat . vel consulat, sed ex certa scientia determinet quod illorum preoptet. Unde electio quantum ad substantialia in Deo salvatur et homine : sed quantum ad ante cedens accidentale uno modo est in homine, et alio modo in Deo: in homine enim est per pondus inquisitionis et consilii factum de propositis, in Deo autem per certam determinationem scientiae determinantis quid cui preponendum sit.
Quvop enim objicitur, quod Deus equaliter se habet ad omnes, non impedit electionem. Nulla enim electio est ex imparitate eligentis, sed ex imparitate eligibilium. Unde licet Deus xqualiter se habeat ad omnes, non tamen omnes equaliter se habeant ad-ipsum, et in hoc radicatur electi preeminentia.
Dicendum, quod duplex est electio divina, scilicet eterna, et temporalis. / Eterna est electio predestinationis, et hac est preparatio gratia finalis, electos a massa perditorum finaliter separantis, et preparatio beatitudinis aterne separantis hominem a miseria mortis eterne, et haec est ad esse sancium et immaculatum in gratia illa, ut dicitur, ad Ephes. 1, 4. Temporalis est ad officium vel dignitatem in tempore administrandam, et illa fit per respectum ad presentem justitiam et ad aptitudinem persone ad actum illum.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Judas et Saul non eterna dilectione electi sunt, sed temporali : et illa non est ad sanctitatem, sed ad hoc quod predictum est. Et hoc videtur innui, Marc. i, 15 et seq., ubi dicitur de electione Apostolorum, ubi sic dicit Glossa, quod. "Judas a multitudine malorum fuit separatus in. consortium Domini, et inter Apostolos assumptus et electus, ut congruentius traderetur Dominus, et ad Ecclesia instructionem. Quia magna vis veritatis, quam nec adversarius minister infirmat. Voluit Dominus tradi a disci pulo, ut et tu a socio proditus, modest: feras tuum errasse judicium, tuum periisse beneficium."
Av w quod objicitur, quod electio Dei sit cassa, dicendum quod non, Sequilur etiam de electione eterna : quia etsi non esset sanctus electus, adhuc electio essel judicium maxime f[argitatis et sapientissimz instructionis. Unde Augustinus : "Bene dispensavit Dominus, ut nec omnes damnarentur, nec omnes salvarentur. Si enim omnes salvarentur, laterct quid peccato per justitiam deberetur : si omnes damnarentur, lateret quid gratia largiretur."
Ad mw quod ulterius queritur, dicendum quod in electione eterna que nullo merito potuit preveniri, Deus nihil respicit in nobis, sed in seipso sue bonitatis tantum communicationem. Capacitatem enim nature ad gratiam et gloriam respicere non potuit : quia capacitas nature non se extendit ad gratiam et gloriam : quia natura non potest capere gratiam et gloriam, nisi super se et super fines capacitatis sue elevetur : et hance facultatem non habet a se, sed a gratia.
Unde quod dicitur, Matth. xxv, 15, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem : virtus non vocatur ibi capacitas, sed conatus nature ad gratiam, et consonantia liberi arbitrii cum gratia : el hic conatus est gratia gratis data, qua disponitur homo ad gratiam, et secundum quem homo disponit se ad Deum, ut ex congruo detur ei gralia : congruit enim ut (ali detur gratia : et in appositione gratia que temporalis est, et ad aliquid temporale respicere potest, respicit Deus conferens gratiam ad talem virtutem, ut unus plus accipiat et alter minus.
Ad aliud dicendum, quod filit offerebant matri vasa non tantum vacua, sed ad oleum preparata : per quod significatur conatus preparans hominem ad gratiam.
Ad dictum Hilarii dicendum, quod va lor uniuscujusque ad gratiam, accipitur 6x dicto conatu. Et quod dicit, quod quantum quis valet promereri, intelligitur de merito congrui, et non de merito condigni.
Ad aliud dicendum, quod Deus non fecit rationalem naturam ut esset capax gratia et glorie per seipsam, sed ut per appositionem gratia elevaretur super propriam capacitatem : et sic capax gratie et gloria efficeretur.
Ad aliud dicendum, quod sinus vocatur capacitas nature simul et gratia : et ideo dicitur mensura bona, implens capacitatem nature : conferta, implens ca pacitatem conatus ad gratiam : coagtiata, implens capacitatem gratie : supereffluens, implens in infinitum quod additur ex divina largitate.
Av w quod objicitur in contrarium de Augustino, dicendum quod occultissima merita pro certo sunt in prescientia Dei merita : sed haec non possunt esse causa electionis eterne, sed possunt esse ratio propter quam electio sit rationabilis, sicut in prehabitis in questione de predestinatione determinatum est.
Ad id quod objicitur de preeminentia, dicendum quod sicut conceditur, quod rationes meritorum in prescientia ab eterno existentes sunt plures per respectum ad pluralitatem meritorum quae fient in futuro : sic etiam concedi potest, quod preeminentia habeat unum respectu alterius ut unus sit electus respectu alterius, sive electi sive non electi. Illa enim ad qua respectum ponit praeminentia, habent vel habebunt in futuro: electio enim est actus divinus et eternus, qui a temporali vel a respectu ad temporale causari non potest : sequeretur enim, quod id quod est posterius, esset causa prioris, et effectus causaret causam : et sic esset circulus : quia idem causaret seipsum : quia id quod est cauga cause, est causa causati : electio enim divina causa meriti est, et est causa respectus ad futura merita.
Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod illa liquide dicit veritatem : voluntatis enim divine opus est electio, et nullam aliam habet causam, licet prescientia meritorum electionem ostendat rationabilem, ut dictum est. Propter quod etiam dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinct, XLI, cap. Afuwlti vero, quod in talibus causa querenda non est. Unde Chrysostomus super Joannem dicit, quod "quia miraculum est opus voluntatis, causam non habet nisi voluntatem Dei,"
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod nullo modo concedendum est, quod reprobus sit electus, vel electus possit fieri : eo quod impossibilia et contradictoria simul verificarentur : reprobus enim dicit prescitum finaliter in culpa et preparatum ad gehennam, electus autem dicit prescitum in gratia finali ab eterno sibi preeparata, et habiturum gloriam beatitudinis. Unde si reprobus posset esse electus, oporteret quod simul essent vers iste, quod prescitus finaliter malus, esset non prescitus finaliter malus, sed finaliter bonus: et hoc stare non potest. Potest tamen ille qui est reprobus, habere gratiam in presenti qua mereatur vitam eternam, sed vitam eternam non habebit. .
Ad 1 quod objicitur, quod nullum bonum sit, quod non digne remuneretur, dicendum quod omne remuneratione dignum a Deo, oportet esse cum perseverantia usque in finem. Propter quod, Le- . vitic. 11, 9, preecipttur cauda hostia immolari. Cauda enim que finis animalis est, perseverantiam significat, ut dicit Hesychius in Glossa. Ad minus, quod non declinet ad actum contrarium : et ideo tale meritum non est remuncrabile vita eterna, quod sine perseverantia est.
Ad aliud dicendum, quod ex libero arbitrio facultatem habebant perseverandi: sed tali positione facta, quod reprobi sint, ex necessitate consequentie sive ordinis sive positionis non poterat: esse, quod perseverarent, sicut in antehabitis . sepe dictum est : sequeretur enim, quod prescitus in peccato finali et ad mortem eternam preparatus, esset predestinatus ad gratiam finalem et ad vitam, que simul stare non possunt.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod procul dubio electio manifestatio est divine bonitatis. Sed electio est duplex. Eligitur enim ex bonis melius : et talis electio fuisset, si Adam non peccasset, et bonitatem Dei manifestasset. Eligitur etiam ex malis bonum : et talis electio. presupponit peccatum : sed peccatum manifestationis divine bonitatis non est causa, nec per se, nec per accidens,.sed est occasio alicujus, que potius concomitatur quam causet. Quia enim peccatum est, et majoris gratie et majoris misericordia indicium est salvare peccatorem quam justum, propter hoc dicitur, quod electio magis manifestat divinam bonitatem, secundum quod est separatio a massa perditorum post peccatum, quam ante.
Attendendum etiam est, quod electio secundum rationem intelligentiw est a proposito miserendi : tamen propositum aliquando dicitur effectus propositi, et tunc secundum rationem intelligendi propositum est ex electione : et sic dicilur, ad Roman. 1x, 14 : Ut secundum electionem propositum Dei maneret. Primo autem modo dicitur, ad Ephes. 1, 5 : Predestinavit nos,... secundum propositum voluntatis sue.
On this page