Quaestio 15
Quaestio 15
De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Deinde, Queritur de tertio attributo, quod est personalis discretio. Et queruntur duo, scilicet an discretio personalis conveniat Angelo? Secundo etsi convenit, secundum quam rationem conveniat ei?
Membrum 1
An discretio personalis conveniat Angelo?
Ad primum sic proceditur : 4. Richardus in libro de Trinitate dicit, quod persona distinguitur tribus modis, scilicet origine tantum, et proprietate tantum, et utroque modo, scilicet origine et proprietate. Origine tantum, sicut in Deo Pater et Filius et Spiritus sanctus : he enim tres persone divine relatione ori ginis tantum differunt. Proprietate tantum, sicut in Angelis, in quibus unus non originatur ab alio : sed in hoc discernuntur, quod propria unius que convertuntur cum ipso et singularitatem ejus demonstrant, non sunt propria alte- - rius. Utroque modo, sicut in homine : homo enim et origine differt ab altero, et proprietate accidentium, que enumerat Boetius, quod sunt patria, parentela, locus, et tempus, et hujusmodi, quorum collectio non potest esse in alio quam in uno, et ostendunt singularitatem ejus. Sed videtur, quod persone angelice non differant proprietate tantum : que enim proprietate differunt tantum, per accidens differunt : si ergo proprietate tantum distinguuntur persone in Angelis, non nisi accidentaliter differunt : quod falsum est, nihil enim ita differt substantialiter sicut persona a persona, preterquam in divinis : est enim una persona una substantia que est hoc aliquid, et alia persona est alia substantia que etiam est hoc aliquid : et sic videtur, quod angelice persone non tantum proprietate distinguantur.
2. Adhuc, Rabbi Moyses in libro qui dicitur Dux neutrorum, dicit quod in separatis a materia non est numerus, nisi per causam et causatum tantum : sed Angeli separati sunt a materia : ergo si est in eis numerus, vel differentia numeri, hoc erit per causam et causatum : sed ratio causz et causati, ratio originis est : ergo videtur, quod angéTice persone distinguantur origine, et non proprietate tantum.
2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : "Persona est rationalis creature individua substantia :" sed individuum est, ut dicit Porphyrius, collectione accidentium que in alio non possunt inveniri : et hec sunt patria, parentela, locus, et hujusmodi, quorum nullum convenit angelice nature : ergo in angelica creatura non est individuum : ergo nec individua substantia : ergo nec per consequens persona.
4. Adhuc, Quidam objiciunt, quod sicut Angelus distinctionem habet in intellectuali natura, ita habet anima rationalis. Unde anima rationalis est per se una, sicut unus Angelus per se unus est. Sed propter hoc, quod anima est per se una in rationali natura, non potest dici persona. Ergo nec Angelus propter hoc debet dici persona.
5. Adhuc objiciunt, quod natura humana in Christo perfectioribus proprietatibus distingu tur, quam aliquis Angelus : non tamen est persona : ergo videtur, quod nec Angelus persona sit propter solam distinctionem proprietatum.
6. Si forte aliquis dicat, sieut quidam antiquorum dixeruut, quod personam esse in Angelis ostendit Grammaticorum distinctio, ubi dicitur, quod prima persona est, que loquitur de se : secunda, ad quam loquitur : tertia, de qua loquitur: sicut, Isaias, dicit, quod Seraphim stantia super solium, clamabant ad se invicem : Sanctus, Sanctus, Sanctus. Et, Daniel. x, 22, ubi dicitur, quod Gabriel alii Angelo dixit, ut instrueret Danielem : et similiter, Zacharie#,1, 10. Hoc frivolum est : quia per prosopopeiam inducitur lignum ut loquens, et alterum ut cui loquitur, et tertium de quo loquitur, ut, Judicum,1x, 12 et 13,ubidicitur, quod ierunt ligna ad vitem, et dixerunt ei : Veni, et impera nobis. Que, scilicet vitis, respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod letificat Deum et homines, et inter ligna cetera promeveri. Unde si grammaticalis distinctio sufficeret ad constitutionem persone, ligna essent persone, quod valde absurdum est. Videtur ergo, quod in Angelis aut non sit persona, aut non sit hoc modo.
7. Adhuc, Objiciunt quidam, quod Angelus non est rationalis natura, sed intellectualis : et cum persona sit rationalis nature individua substantia: ergo Angelus non erit persona.
In contrarium est, quod 4. Quilibet Angelus est per se una substantia sub hoc communi quod est natura rationalis, vel nalura intellectualis: ergo secundum Boetium quilibet Angelus est persona.
2. Adhuc, Hoc nomen, persona, nomen civile est: et individui homines insiguiti prelaturis, persone dicuntur, sicut preses, tribunus, proconsul,’ et hujusmodi: sed tales prelature sunt in Angelis ad dignitatem pertinentes, quia unus purgat, et alius purgatur: et unus illuminat, et alter illuminatur: et unus perficit, et alter perficitur, ut dicit Dionysius in Celesti hierarchia : igitur personatus sunt in Angelis: ‘sed personatus non commiituntur nisi his qui secundum naturam persone sunt distinct sub hoc communi quod’est rationalis natura: ergo Angeli distincte persone sunt: ergo personalis discretio convenit Angelis.
Soxutto. Dicendum, quod personalis discretio convenit Augelis, ut probatum est: et he discretio sola proprietate cognoscitur, ut dicit Richardus.
Ad primum ergo dicendum, quod Richardus bene dicit, quando dicit, quod tribus modis distinguuntur persone. In divinis enim non nisi relatione originis, ut in prima parte Summe theologiz probatum est: substantia enim una et eadem est in tribus personis. In humanis autem distinguuntur origine et proprietate: nec una substantia est eadem in pluribus personis, sed sunt substantiz individue a se invicem distincte. In Angelis etiam aliud est discretionem substantia faciens, et aliud est discretam substantiam ostendens, Sicut enim in materialibus individuatio nature com. munis super hanc_materiam determinatam et propriam, facit hoc aliquid, et hoc est individuum: ita in natura spirituali in qua differt quod est a quo est, natura communis que significatur per quo est particulata super hoc quod est singulariter demonstratum, facit singularem existentie modum, et facit hoc aliquid et spiritualis nature individuum. Kt sicut in corporalibus est collectio accidentium, que indicat in hoc corporali individuo singularis et incommunicabilis existentia modum : ita in hoc spirituali individuo quedam collectio proprietatum est, sicut circumscriptio sive localitas definitiva, non corporalis, et sicut officlum, et actus proprius, que in eo indicant singularis existentie modum et incommunicabilis. Et quando dicit Richardus, quod proprietate sola distinguuntur person® angelice, tangit illud quod est ostendens distinctionem, et non faciens.
Ad aliud dicendum, quod dictum Rabbi Moysis intelligitur de his que separata sunt a materia et materiali principio: et hoc non est in divinis, que sunt in fine simplicitatis, et est in eis idem quod est et esse. In Angelis autem licet non sit materia corporalis, tamen est ibi diversum quod est et quo est, et quod est in hoc materiale est, quod principium est individuationis nature communis: et per hoc fit divisio substantie per quam persone differunt secundum substantiam : que differentia ostenditur collectione proprietatum incommunicabilium,
Ad aliud dicendum, quod Angelus unus, et individuum est, et rationalis nature est, et ideo persona est. Et quod dicit Porphyrius de collectione accidentium, dicit de corporalibus que individuantur per hanc materiam : et ideo spiritualibus individuis illa non conveniunt : et ideo illorum est collectio spiritualium proprietatum, que incommunicabilis existentie modum ostendunt in uno, et non in alio.
Ad aliud dicendum, quod vilis objectio est : non enim vere individuum est, quod unibile est alteri. Individuum enim est in se consistens unum ab omnibus aliis divisum. Et sic anima etiam separata non est individuum: quia adhuc unibilis est corpori.
Eopem modo dicendum est ad sequens: natura enim humana in Christo unita est divine in una persona Filii : et ideo nec per se proprie una est, nec individua.
Ad aliud dicendum, quod nihil valet dictum illud, sicut bene improbatum est: Angelus enim per se et propria persona est: est enim hypostasis individua, distincta a proprietate ad dignitatem pertinente: intellectualis enim natura semper digna est: et propter hoc hujus solius individuum est persona, et nullius alterius nature individuum persona est, ut dicit Boetius.
Membrum 2
Si convenit Angelo personalis discretio, secundum quam rationem et conveniat
Sunt enim quatuor rationes persone. Una est, secundum quod persone dicuntur que representantur in theatris, quando facta heroum recitantur vel cantantur a comcedis et trageedis : sicut circumligatur ab aliquo facies sive larva similis faciei Hectoris, vel’ Hecube, et cantantur facta heroica illius. Et sic persona accipitur in poetis. Propter quod etiam dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod debet pronuntiari media circumflexa, eo quod inter os poete cantantis, et figuram oris larve per quod cantat, cantus fieri non potest nisi accentu circumflexo et spiritu. Hoc modo persona non potest accipi in Angelis, nisi forte quando assumunt corpora: sed nos hic de tali discretione personali non loquimur, sed potius de illa qua quilibet Angelus ab alio discreta persona monstratur.
Est et alia ratio persone quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod "persona est rationalis nature hypostasis sive substantia individua." Et secundum hanc iterum videtur personalitas non convenire Angelo: quia secundum Philosophum, principium individuationis est hac materia, et collectio accidentium que in alio inveniri non possunt : inter que (sicut dicit Boetius) precipuum est distinctio per locum: quia individuum sic est hic, quod non est alibi: et sic est hic, quod aliud non est secum in eodem loco. Propter quod etiam Philosophus dicit, quod "distincta subjecto, sunt distincta loco." Igitur secundum hanc rationem personalitas non convenit Angelo.
Est iterum ratio persone quam dat Richardus in libro de Trinitate, dicens, quod "persona est existens per se solum secundum quemdam singularis existentia modum." Et secundum hanc rationem iterum non videtur personalitas convenire Angelo: quia secundum Richardum, existens est quod ex alio quodam sui generis secundum’ causalitatem vel principii rationem proeedit, ut Deus ex Deo, et homo ex homine. Et talis processus originis non convenit Angelis, ut preostensum est.
Est et ratio persone in civilibus, quod persona est hypostasis sive substantia individua insignata ad dignitatem pertinente. Et secundum hanc rationem iterum non convenit discretio personalis Angelis : quia secundum hoc non quilibet Angelus esset persona, sed tantum illi qui in sublimioribus officiis et ordinibus constituti sunt ordine hierarchico : et hoc falsum est.
Solutio. Dicendum, quod secundum quamlibet rationum inductarum, Angelo convenit personalitas. Dictum est enim in membro precedenti hujus questionis, quod discretionem personalem facit individuatio nature communis, que significatur cum dicitur, quod Angelus est spiritualis et intellectualis natura super id quod est, quod est suppositum et res nature ejusdem, eductum de non esse ad esse per creationem. Sed proprietates . incommunicabiles, que sic sunt unius,, quod non aiterius, ostendunt unum discretum esse ab alio : qua cum accipian- . tur ex officiis et actibus et gratiis Angelorum singularibus, sunt sicut facies sive larva circumligata in theatro, que unum singularem Angelum secundum discretum esse demonstrant.
Similiter cum ex io individuus An gelus ab omnibus aliis divisus, ab hoc communi quod est spiritualis nature intellectualis, sicut suppositum demonstre(ur, secundum discretum esse suppositi erit Angelus secundum rationem secundam persone: erit enim rationalis nature substantia individua. Sed verum est, quod principium individuationis in eis non est materia, sed id quod est sub quadam convenientia ad materiam, de quain membro pracedenti istius questionis dictum est.
Secundum tertiam autem rationem Richardi, si existens refertur ad rationem originis secundum quod unum originatur ad aliud sui generis, personalitas non convenit Angelis. Si autem referatur ad principia essentialia, qua sunt quod est et quo est, secundum quod dicitur existens vere ens in natura ex quo est determinato ad quod est, ex qua determinatione discretum esse accipit, nihil prohibet etiam secundum illam rationem personalitatem etiam convenire Angelo: sic enim quilibet Angelus secundum se est existens per se solum secundum quemdam singularis existentie modum.
Secundum quartam rationem, qua persona nomen civile est, scilicet proprietas ad dignitatem pertinens, si sumitur ab officio, tune secundum eam non generaliter personalitas convenit Angelo. Si autem sumitur a natura, secundum quod dicimus, quod dignissima creaturarum est natura spiritualis et intellectualis, que propria efficitur ex individuatione sui super id quod est: tune etiam se~ cundum eam personalitas convenit omni Angelo.