Text List

Quaestio 104

Quaestio 104

De justitia.

QUAESTIO CIV. De justitia.

Deinde,Queritur de hoc quod dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. XXVI, in cap. illo, ibi, Justitia magna virtus animi est. Ratione cujus querenda sunt tria. Primum est, Que sit illa justitia que tam magna virtus est, et in quo differat a justitia speciali ? Secundum est, De justificatione impii. Tertium est, Qualiter fides que per dilectionem operatur, perficit justificationem ? haec enim tria tanguntur in Littera.

Membrum 1

Quae sit illa justitia generalis quae tam magna est animi virtus ? et, In quo differat a justitia speciali

MEMBRUM I. Quae sit illa justitia generalis quae tam magna est animi virtus ? et, In quo differat a justitia speciali ?

Ad primum objicitur sic : 1. Justitia est, ut dicit Plato, virtus que reddit unicuique quod suum est, servata uniuscujusque propria dignitate. Et haec non potest esse generalis : quia non est nisi in communicandis et distribuendis, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum. In communicandis quidem secun dum medietatem arithmeticam, que est medietas rei : in distribuendis autem secundum medietatem geometricam, que est medietas secundum proportionem dignitatis accepta. Propter quod dixit Pythagoras, qui principia omnium posuit esse numeros, quod justitia est numerus pariter par, eo quod ad par dignitatis vel rei reddit unicuique quod suum est, sicut dicit Plato. Hac justitia non potest esse generalis : quia in speciali materia est. Illa ergo justitia non est qua justificatur impius, et qua salvatur : illa enim cum sit particularis, non potest salvari totus homo.

2. Adhuc, Illa est opus hominis, ut dicunt Philosophi : illa autem que magna virtus est, non est opus hominis, sed Dei, ut dicit Augustinus super illud Psalmi oxvint, 121 : Feci pudicium et justitiam, sic: "Fect non ipsam virtutem dicit, quam non facit in homine nisi Deus, non homo." [lla ergo virtus non est major alia : quia omnes virtutes infuse fiunt a Deo, non ab homine, sicut dicit Augustinus. Dicit enim ibidem, quod de aliis virtutibus idem intelligendum est, quod scilicet sunt opera Dei in homine, non hominis. Non est ergo ratio qualiter hec magna virtus dicatur pre aliis.

3. Adhuc, Homo non perfecte sanatur nisi secundum omnem virtutem : et tale opus est opus Dei, sicut dicitur, Joan. vu, 23: Totum hominem sanum feci in sabbato. Non ergo fit secundum justitiam solam, sed secundum omnem virtutem. Justificatio ergo et sanatio non debent potius attribui justitia quam alii virtuti.

4. Adhuc, Anselmus dicit, quod justitia est rectitudo voluntatis. Voluntas autem specialis potentia est, et rectitudo ejus specialis rectitudo. Illa ergo rectitudine non totus sanatur homo nec justificatur, sed in parte tantum. Ergo videtur, quod justitia non sit illa virtus qua sanamur et justificamur.

5. Adhuc, Sicut dicit Tullius in libro de Republica: "Omnis justitia proficiscitur a pari, vel a pacto, vel a judicato." Hec tria non sunt nisi inter homines, et sunt opera hominis. Ergo non justificant nisi ad hominem, et non ad Deum. Sed illa justitia que magna virtus est et opus Dei, generaliter justificat ad Deum et ad homines et ad Angelos. Illa ergo justitia que proficiscitur a pari, pacto, et judicato, non est illa justitia.

Queritur ergo, Que sit, et quare potius denominatur a justitia quam ab alia virtute ?

Solutio. Dicendum, quod duplex est justitia, specialis scilicet, et generalis. Specialis justitia est de qua loquuntur Philosophi : et de illa inducte sunt objectiones. Generalis est, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, idem quod perfecta consonantia legis. Lex enim, ut idem dicit, que aptatur ad optimam civilitatem que secundum virtutem est, pracipit de omni virtute et consonantia legis secundum omnem virtutem, justitia generalis est, ut ibidem dicit Aristoteles. Et haec est de qua dicitur, Luce,1,6,de Zachatiaet Elisabeth: Zrant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine guerela. haec ergo est justitia generalis et Dei donum in homine et non opus hominis, qua justificatur impius, et que magna virtus dicitur, quia omnes comprehendit : et ideo perfecta sanitas hominis est secundum illam. Et haec est de qua dicit Augustinus, quod in persona Eeclesie dicit Propheta : Feci jsudicium, etc.'.

Ad primum ergo dicendum, quod Plato loquitur ibi de justitia speciali, et non generali. Aptatur tamen generali sic : quia non redditur Deo quod suum est, nisi servando omnia mandata et justificationes Dei, servata dignitate dominationis divine.

Ad aliud dicendum, quod illa specialis bene est opus hominis, sed generalis non : generalis enim non est nisi Dei : quia sine charitate et gratia gratum faciente fieri non potest. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. xm, 10: Plenitudo legis est dilectio.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod illa attribuitur justitie generali que comprehendit omnem virtutem, et perfectam legis impletionem.

Ad aliud dicendum, quod quando Anselmus dicit, quod justitia est rectitudo voluntatis, non accipit voluntatem pro speciali potentia, sed pro generali motore omnium potentiarum tam animée quam corporis, prout secundum Damascenum diffundit libertatem suam in omnes alias potentias : et sic rectitudo ejus est rectitudo justitia generalis.

Ad uLtimum dicendum, quod justitia de qua Tullius loquitur, est justitia que redditur in causis, et per sententias judicum secundum leges humanas, que inter communitates precipiunt servari paritatem rei, in lucro scilicet, et damno. Et precipiunt servari pacta secundum quod conventum est inter aliquos paciscentes. Precipiunt etiam servari judicata principum pro lege : quia quod principi placuit, legis habet vigorem. Unde in his, sicut dicitur in V £thicorum, quando discordant, confugiunt ad judicem sicut ad justum animatum. Quare autem attribuatur plus justitie, jam dictum est : quia scilicet reddere unicuique quod suum est in quolibet, non convenit nisi justitie, que sicut dictum est, facit incedere hominem in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela.

Membrum 2

Utrum justificatio impii sit majus quam creare coelum et terram ? et, Utrum sit in tempore vel in instanti

MEMBRUM II. Utrum justificatio impii sit majus quam creare coelum et terram ? et, Utrum sit in tempore vel in instanti?

Secundo, Queritur de justificatione impii, de qua Magistri consueverunt querere, Utrum justificatio impii sit majus quam creare ccelum et terram, ut videtur Augustinus dicere ?

Et, Utrum sit in tempore, vel in instanti ?

Et videtur, quod justificatio impii sit majus quam creare celum et terram : quia

1. In justificatione impii aliquid est Deo contrarium, in creatione ceeli et terre nihil contrariatur Deo : et majoris potentiae est vincere contrarium et operari aliquid, quam operari solum : ergo videtur, quod justificatio impii majoris potenti sit quam creatio cceli et terre.

2. Adhuc, Duo opera Dei sunt, creatio scilicet, et recreatio. Unum scilicet’ opus creationis simplici verbo perfecit Deus. Psal. xxx, 9: Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Opus recreationis non simplici verbo perfecit : quia multa dixit, multa fecit, multa passus fuit antequam perficeretur. Et quod est majoris difficultatis, est majoris potentie. Cum ergo opus justifications sit de opere recreationis, creatio autem ceeli et terre sit de opere creationis sim~ pliciter, videtur quod majoris potentia sit justificatio quam creatio.

3. Adhuc, Majus opus est quod ad majores obligat gratiarum actiones opus justificationis ad majores obligat gratiarum actiones quam creationis. Un de Bernardus de opere justificationis sic inquit super Cantica : "Multum difficultatis assumpsit, quo te multe dilectionis debitorem constitueret, admoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat conditionis facilitas." Sed majus opus majoris potentiae est indicativum. Ergo videtur, quod justificatio majoris potentie sit indicativa quam creatio.

4, Adhuc, Quod mirabilius est, majoris potentie est indicativum. Justificatio hominis mirabilior est quam creatio, ut dicit Gregorius in Collecta que legitur in vigilia Pasche sic : "Deus qui mirabiliter hominem creasti, sed mirabilius redemisti." Redemptio autem non fit nisi per justificationem. Videtur ergo, quod justificatio majoris potentie sit quam creatio.

ContRA : Opus quod soli potentie divine innititur, majoris est potenti quam id quod etiam innititur alii potentie. Creatio soli innititur potentie divine, et incommunicabilis est potentie create : nulla enim creatura quidquam potest creare quantumcumque parvum, sicut in primo libro ostensum est in tractatu de his que temporaliter Deo conveniunt, questione de hoe nomine, Creator’. De opere autem justificationis dicit Augustinus : "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te." Ergo videtur, quod opus creationis majus sit quam opus justificationis, et majoris potentiae.

Unrsrivs queritur, Utrum sit in tempore, vel in instanti ?

Et videtur, quod in tempore. 1. Justificatio enim motus alterationis est : et omnis motus est in tempore : ergo justificatio erit in tempore.

2. Adhuc, Objiciunt sic : Justificatio est, quando de injusto fit justissimus : ergo in ultimo nunc in quo desinit esse justitia in homine, tunc adhuc injustus est : si ergo in eodem nunc incipit justitia, in eodem nunc erit homo justus et injustus, et contraria erunt in eodem simul et secundum idem, quod impossibile est.

Socio. Dicendum, quod ejusdem potentia est, scilicet divine et infinite,’ et creatio et justificatio : sicut enim solus Deus creat, ita solus Deus justificat.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio dicti Augustini est, non quod justificatio majoris potentia est ex parte facientis, sed quod in facto aliquid est ex parte justificati et facti, quod non est in creato: sed hoc nihil adjicit potentie ex parte facientis, quia utrumque potentie infinite est : et ideo uterque actus incommunicabilis est ei quod est potenti finite, sicut omne creatum.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod omnes ille difficultates que facte sunt in opere justi, propter hominem justificatum facte sunt, et non propter hoc, quod majorem potentiam exigeret ex parte facientis : sed ut justificatus magis obligaretur justificanti.

Ad aliud eodem modo dicendum est, quod bene justificatus magis obligaretur justificanti ex multis : sed ex his non probatur, quod majori potentia utatur Deus in justificando, quam in creando.

Ad aliud dicendum, quod neutrum opus, scilicet creatio vel recreatio est miraculum ; sed utrumque mirabile : neutrum enim est arduum et insolitum, preter spem et facultatem apparens, quod est definitio miraculi, ut dicit Augustinus. Utrumque tamen est mirabile quia mirabile dicitur, ut dicit Damascenus, quod altitudine sua suspendit hominem, et ponit in agonia admirationis. In hoc tamen opus recreationis mirabilius : quia amplioris bonitatis et charitatis est indicativum, ut dicit Petrus diaconus beati Gregorii in benedictione cerei pa schalis : "O inestimabilis erga nos tue charitatis dilectio ! ut servum redimeres, Filium tradidisti." Et in hoc dicitur mirabilior recreatio : quia suspendit nos ad altiorem bonitatem et charitatem Dei.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod utrumque est ejusdem potenti et equalis. Sed in hoc dicitur justificatio fiéri non sine homine : quia non fit nisi in homine consentiente et obstaculum non ponente : et non ita, quod homo aliquid faciat ad perfectionem justificationis.

Ad mw quod ulterius queritur, Utruam sit in tempore, vel in nunc?

Dicendum, quod stulta questio est, et magis curiosa quam fructuosa. In omnibus enim duobus motibus succedentibus sibi, sicut generatio succedit corruptioni, est accipere unum nunc ad quod terminatur prior motus, et est in motum esse : et a quo incipit sequens motus, et est in moveri : et hoc est nunc continuans tempus, et nunc fluens vocatur in philosophia. Et sic est in motu justificationis ex parte justificati, non justificantis in id quod peccatum est in deletum esse, et a quo justitia incipit fieri. Unde non sequitur, quod in illo sit simul justus et injustus.

Et sic patet solutio ad aliud objectum.

Membrum 3

Qualiter fides quae per dilectionem operatur, perficit justificationem

MEMBRUM III. Qualiter fides quae per dilectionem operatur, perficit justificationem ?

Tertio queritur, Qualiter fides que per dilectionem operatur, perficit justificationem ?

Et hoc queritur gratia ejus quod dicit Magister, cap. "Nam de gratia fidei", ubi dicit, quod fides gratia est et Dei donum, sic: "De gratia fidei Ephesiis scribens Apostolus ', similiter fidem non ex homine, sed ex Deo esse tantum asserit, inquiens Gratia estis salvatt per fidem : et hoc non ex vobis, Det enim donum est."

1. Queritur ergo, Quare attribuitur fidei justificatio et charitati? cum a fide et charitate non denominetur, sed a justitia sola.

2. Adhuc, Uniuscujusque virtutis est rectificare suam potentiam et ad rectitudinem deducere : et hec est justificatio illa qua justificatur impius. Justitia enim, ut dicit Anselmus, est rectitudo voluntatis, secundum quod est motor omnium potentiarum anime, recta, et nusquam deflexa ad illicitum. Non ergo debet hoc attribui fidei vel charitati, sed omni virtuti.

3, Adhuc, Cantic. 1, 3: "Recti diligunt te". Glossa Ambrosii: "ecti sunt qui habent voluntatem conformem voluntati divinae." Videtur ergo, quod justitia qua justificatur impius, non sit nisi conformitas voluntatum, hominis scilicet et Dei, et non debet attribui alicui speciali virtuti.

Ulterius queritur, Si motus liberi arbitrii exigitur ad justificationem impli?

Et videtur, quod non. 1. Omnis enim motus liberi arbitriia libero arbitrio est : sed justitia qua justificatur impius, a solo Deo est, et non a libero arbitrio, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod motus liberi arbitrii non exigitur ad justificationem impii.

2. Adhuc, Multi justificantur qui non habent usum liberi arbitrii, sicut parvuli et moriones qui justificantur et sanantur a peccato originali. Non ergo generaliter motus liberi arbitrii exigitur ad justificationem impii,

3. Adhuc, Augustinus in libro I Retractationum : "Homo sponte et libero arbitrio cadere potuit, non etiam resurgere *." Sed si motus liberi arbitrii exigeretur et sufficeret ad impii justificationem, homo per se posset resurgere, quod falsum est : ergo videtur, quod ad justificationem impii non exigitur motus liberi arbitrii, nec sufficit.

Contra objicit Pelagius intendens probare, quod gratie et virtutes sint motus liberi arbitrii sic :

1. Augustinus super Joannem : "Quid est fides? credere quod non vides." Credere autem motus est. Ergo fides motus est.

2. Adhuc, Augustinus in libro de Doctrina Christiana : "Charitatem ‘voco motum animi." Ex hoc objicit : Si charitas que precipua virlutum est, et fides sunt motus animi, etiam aliae virtutes sunt motus animi : motus enim a libero arbitrio est : ergo virlutes a libero arbitrio sunt. Et hoc expresse est contra ea que prius probata ‘sunt ab Augustino, scilicet quod fides est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, qaam Deus operatur in nobis sine nobis.

Solutio. Dicendum quod justificatio impii non esta nobis, nec ab aliquo motu quiest a nobis, sed a Deo solo, qui causa virtutis et gratiae est in nobis, qua scilicet mens hominis sanatur et perficitur ut possit in opera meritoria : et tunc ipse motus elicitur a libero arbitrio, sed informatur gratia et virtute ut habeat virtutem merendi. Et in hoc sensu dicitur ab Augustino, quod "gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici."

Ad PRIMUM ergo quaesitum dicendum, quod justificatio impii attribuitur fidei et charitati principaliter, ideo quia fides est fundamentum in aedificio spirituali, charitas vero consummatio. De fide, ad Hebr. XI, 1: "Est autem fides sperandarum substantia rerum". Glossa, id est fundamentum quod res sperandas facit subsistere in nobis. Et quod justificet, Act. xv, 9 : Mil diserevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. De charitate, ad Roman. xu, 10: Plenitudo legis est dilectio. Et ibidem, ¥. 8 : Qui proximum diligit, legem implevit. Et, I ad Corinth. xm, 43 : Nune autem manent fides, spes, charitas, tria hee: major autem horum est charitas. Et propter hoc oportet, quod omnia opera etiam aliarum virtutum in fide facta sint, et in charitate formata, si debeant valere ad meritum et ad justificationem.

Ad aliud quod objicitur, dicendum, quod licet aliae virtutes rectificent potentias sibi subjectas ad actus proprios, tamen non habent virtutem merendi vel justificandi, nisi fundate in fide et formate in charitate : et ideo justificatio et meritum plus attribuitur fidei et charitati, quam aliis virtutibus.

Ad aliud dicendum, quod recti esse non possunt nisi per fidem et charitatem : quia fides conformat nos veritati, et charitas bonitati : et in hoc est rectitudo et plena conformitas ad Deum.

Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum quod motus liberi arbitrii ut causa nihil facit ad justificationem : nec enim est causa efficiens, nec formalis, sed solus Deus efficiens, et gratia operans et virtus formalis causa. Sed motus liberi arbitrii in Deum et in detestationem peccati non exigitur, nisi ut non ponatur obstaculum Spiritui sancto, qui neminem justificat invitum. Et hoc est quod dicitur in Psalmo xxx1, 1 : Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et ibidem, y. 2: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. Dolus enim esset si dissentiret.

Ad aliud dicendum, quod in his qui non habent usum liberi arbitrii, justificatio est per virtutem sacramenti, et per virtutem sanguinis Christi : et a peccato quod non a voluntate sed a natura corrupta contractum est. De quo dicitur, ad Ephes. u, 3: Eramus natura filii ire. Et in Psalmo 1,7: Eece enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peceatis concepit me mater mea. Et quia illud aliena culpa contractum est, sicut culpa primorum parentum, ita etiam aliena justitia sufficit ad justificandum ab ipso, sicut justitia Christi in regenerationis sacramento. Sed in omnibus qui habent liberum arbitrium exigitur motus liberi arbitrii in detestationem peccati, et in devotionem ad Deum justificantem quia sine his, ut dictum est, obex poneretur Spiritui sancto.

Ad opsecta Pelagii que sumit ex verbis Augustini, dicendum, quod illa verba Augustini non dicunt virlutem esse motum, nec fidem, nec charitatem : sed loquitur ibi de virtutibus secundum quod sunt in motu et actu, et sic perfecte sunt ad meritum. Et ideo Pelagius deceptus erravit, ponens perfectionem sanctitatis et justificationis in homine, que in solo Deo est ut in causa, ut dictum est : licet in homine sit aliquid quo disponitur ad justificationem ex congruo, non ex condigno.

Ad trtimum dicendum, quod jam solutum est, quod Augustinus loquitur de fide et charitate prout sunt in actu, et non prout sunt qualitates sive habitus in anima a Deo create.

PrevBack to TopNext