Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 25

De vero
1

QUAESTIO XXV. De vero.

2

Deinde queritur de vero. Et queruntur tria, scilicet de multiplicitate veri: eo quod quid sit determinari non potest, nisi sciatur multiplicitas ejus.

3

Secundo, Quid sit verum secundum unumquodque de quibus multipliciter dicitur ?

4

Et circa hoc queruntur duo, Quid scilicet sit verum, ‘et de propriis passionibus ejus, que sunt mutabilitas vel immutabilitas, eternitas vel temporalitas, unitas vel pluralitas.,

5

Tertio, Queritur de oppositione veri et falsi.

Membrum 1

De modis quibus dicitur verum
6

MEMBRUM I. De modis quibus dicitur verum

7

Primo ergo queritur de modis quibus dicitur verum.

8

Et ab Aristotele accipitur tam in libro de Anima, quam in libro Predicamentorum, quod est verum signi, et est verum rei.

9

Et verum signi dicitur dupliciter, scilicet complexi, et incomplexi.

10

Signi incomplexi,ut dicit Anselmus in libro de Veritate,veritas est,quando directe significat hoc quod significare accepit in prima veritate. Et hoc duobus modis, scilicet implicite, et explicite. Implicite, sicut nomen: explicite, sicut definitio.

11

Et utrumque istorum est duplex, scilicet realiter, et secundum vocem. Realiter, secundum quod res signum est intellectus cause prime: quia sicut se habent artificiata ad intellectum artificis, sic se habent omnes res ad. intellectum prime cause. Unde sicut in rebus artificiatis vera domus est, que illius domus que est in mente artificis est verum signum, Vere exprimens ipsam et designans: ita qualibet res vera est, quando idee que est in mente Dei, vere est designativa. Secundum vocem autem est, secundum quod dicit Aristoteles in I Perihermenias, "Voces sunt note passionum que sunt in anima." Unde tunc vera vox est, quando passionis que est in anima, vere est designativa.

12

Et haec est essentialis veritas ejus secundum Anselmum.

13

Complexi autem sermonis veritas est secundum Isaac in libro de Definitionibus, affirmatio rei de qua vere predica tur, vel negatio reide qua vere negatur. Et secundum hance veritatem dicit Aristoteles in Predicamentis, quod singulum incomplexorum neque verum neque falsum significat. Et in IIT de Anima, quod intelligentia est indivisibilium, in quibus non est verum: in quibus autem verum et falsum est, jam compositio quedam intellectuum est. De hac etiam veritate in fine quinti prime philosophie dicit Philosophus, quod verum et falsum non sunt in rebus, sed in anima: quia compositio predicati cum subjecto, vel divisio ejusdem ab eodem, in re sine medio est, et notam compositionis que media est, facit intellectus, dicens hoc inesse huic, vel hoc dividi ab hoc. Et secundum hoc primo et principaliter veritas signi est adequatio signi et intellectus vel prime cause, vel ejus qui utitur signo ad designandum id quod est intellectu. Secundaria autem veritas signi est adequatio signi ad rem quam intendit designare ille qui utitur signo, sicut quod Petrus sedet, significat Petrum sedere. Propter quod dicit Anselmus, quod "veritas prima in signo est essentialiter, secunda autem per accidens."

14

Veritas autem rei dividitur secundum modos de quibus per prius et posterius dicitur, ut dicit Avicenna. Uno enim modo verum opponitur permixto, secundum quod dicimus verum aurum, aliene nature impermixtum. Et hoc modo veritas est, ut dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod veritas’ non est nisi quod est, et quod res vere est. Et in hoc consentire videtur Augustino in libro Soliloqguiorum, ubi sic dicit: "Verum est id quod est." Aliquando dicitur verum per oppositionem ad vanum vel apparens, secundum quod dicimus, quod id quod est in re extra, vel in natura, est verum: et id quod est in opinione, non verum, sed apparens, vel fictum. Et juxta hoc sumitur modus quo dicit Aristoteles in Predicamentis, quod est animal homo, est verum animal: et quod pingitur, non verum. Aliquando dicitur verum nihil habens vel potentia vel actu de contrario veri, rt hoc verissime verum est. Et secundum hoc dicit Isaac, quod "veritas est xermo quem affirmat demonstratio, vel xunsibiliter, vel intellectualiter." Sermo autem iste sic est ut definitio: quoniam definitio est enuntiativa nature et essenliv veritatis: quoniam illud secundum quod res est, vere est. Et veritas non mst nisi id quod est. Et secundum hoc possibile vel contingens non est verum. Nicitur etiam aliquando verum in oppositione ad umbratile, sicut dicimus figuram hominis in homine esse veram, in umbra autem hominis non veram. Aliquando dicitur verum nihil habens de non vero, nec possibile habere: sicut dicimus Deum verum, eo quod est essentialitas vera, nihil penitus potens habere nisi vera esset essentialitas.

15

Et cum tot modis dicitur verum, queritur, Penes quid sumuntur isti modi?

16

Solutio. Ad quod dicendum, quod sicut dictum est de uno, quod multipliciter dicatur secundum prius et posterius de multis: et tamen tota illa multiplicitas reducitur ad unum per se, vel per accilens: et unum per se ad unum secundum quid, vel simpliciter. Et differunt haec secundum differentiam eorum in quibus uniuntur, ut diximus, sicut patet in toto et partibus. Forma enim uniens in partibus homogeniis, magis est uniens in partibus heterogeniis. Et in his que continuatione sunt unum, forma, uniens in planis uno modo se habentibus, quam in angulosis magis est uniens. Et in his que perfectione sunt unum, naturaliter copulata ad unum, magis sunt unum quam que per arlem uniuntur, ut homo magis est unum quam arca. In his autem que unum sunt secundum quid et plura simpliciter, sicut in his que habitudine unum sunt, vel conjugaliter unum sunt, vel votive unum sunt, ut amici, minor unitas est: quia secundum quid unum sunt, et simpliciter multa. Et sicut dicit Avicenna, quod major unitas est in simpliciter indivisibilibus, quam in his que aliquo modo divisibilia sunt. Et in sim- pliciter indivisibilibus magis unum est quod nature indivisibili nihil habet adjunctum, ut unitas, quam id quod nature indivisibili habet aliquid adjunctum, ut punctum, quod per essentiam indivisibile est, et cum hoc est substan- tia posita in continuo: secundum quod dicit Proclus in propositione quarta, quod "omne unitum alterum est a per se uno."

17

Ita est etiam in vero, quod verum dicitur per prius et posterius. Et verum quidem per prius est in principiis, secundo autem in principiatis secundum primam divisionem. Et secundum hoc verum primum est quo judicamus de omni vero. Unde Augustinus in libro de Vera religione: "Veritas prima est, secundum quam de inferioribus judicamus." Et ibidem, "Veritas est lux intelligibilis." Sicut enim in antehabitis dictum est, splendor intellectus prime caus, cujus radii sunt communes animi conceptiones intellectui concreate, illud est verum quod per prius verum dicitur, et quo judicamus de omni vero: primo quidem per lucem prime cause: secundo autem et quasi instrumentaliter per lucem principiorum, per que cognoscimus principiata: omnia enim que cognoscimus, probamus ad illa. In principiatis autem verum dicitur per prius de complexis: eo quod illa et vera sunt, et modo veritatis enuntiantur. Incomplexa autem licet verum participent, tamen veritatis modo non designantur actualiter, quamvis aptitudinaliter enuntiari possint, ut scilicet quod sunt apta sic ad enuntiandum: quod enim sunt, per se vel per accidens potest de ipsis enuntiari, et sic aptitudinaliter vera sunt. Et hoc attendens Philosophus dicit, quod in indivisibilibus sive incomplexis non est verum, intendens quod in talibus non est verum actu, et modo veri designatum.

18

Tale autem verum multipliciter dicitur, sicut dictum est, et sicut patet ex oppositis veri. Verius enim est, quod. aliene nature impermixtius est: et sic prima causa verissima est, et alia magis et minus vera, secundum quod in tali permixtione magis et minus accedunt ad primam causam: et secundum hoc magis vera sunt necessaria que semper sunt, et minus vera que frequenter, et minime vera que raro. Et sic est etiam in gradibus eorum que vera sunt simpliciter, et que vera sunt secundum quid. Et universaliter dicit Avicenna, "Sicut se res habet ad esse, sic se habet ad veritatem." Unde verius est id quod est in natura, quam id quod est in opinione sola: et verius est id quod est in natura, quam id quod est in similitudine tantum, ut figura hominis in homine etin umbra, et in homine vero, et in homine picto. Et verius est quod nec actu nec potentia habet contrarium veri, quam id quod potentia vel actu habet contrarium veri.

19

Et secundum hoc planum est invenire modos veritatis.

20

Et si queratur, Utrum verum vel veritas de omnibus his dicatur univoce, vel equivoce ?

21

Dicendum, quod nec univoce, nec equivoce, sed per analogiam. Et primo quidem et principaliter est in luce divini intellectus, qua de omni vero complexo et incomplexo judicamus. Secundo in his que sunt ut imstrumenta judicii istius: hoc enim est in principiis. De his enim duobus dicitur in Psalmo iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Tertio vero in principiatis, et in his etiam magis et minus, secundum quod luci prime cause el luci principiorum magis et minus propinqua sunt.

Membrum 2

Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter
22

MEMBRUM II. Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter?

23

Secundo queritur, Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter ?

24

Accipiantur ergo rationes veritatis. Dicit enim Isaac, quod "veritas est id quod est res." Vel secundum aliquos, "Veritas est sermo quem confirmat demonstratio."

25

Videtur, quod neutra istarum definitionum conveniat. 1. Prima enim potius videtur convenire entitati, quam veritati. Et cum ens esse sit per creationem, verum autem per informationem, ut dicitur in libro de Causis, quod est notificatio entis, non erit notificatio veritatis.

26

2. Adhuc, Augustinus in libro II Soliloguiorum: "Verum est, quod ita est ut videtur ." Et colligitur ex suo opposito, quod hec sit vera definitio: quia falsum est, quod aliter videtur quam est. Sed secundum hoc si nulli videatur, nec secundum sensum, nec secundum intellectum, non erit verum: et hoc est falsum: quia quod verum est, sive videatur, sive non, semper verum est.

27

3. Adhuc, Secundum Isaac et secundum Augustinum, "verum est id quod est." Id autem quod est, sive videatur, sive non, semper est id quod est.

28

4, Adhuc, Id quod est secundum id quod est, non est susceptivum predicali ejus quod non est: verum autem susceptivum est falsi: et sic videtur, quod verum non bene definitur per id quod est. Enuntiatio enim una que est id quod est, secundum rei mutationem susceptiva est veri et falsi, ut dicit Aristoteles in Predicamentis. Videtur ergo, quod he definitio non sit conveniens.

29

5. Adhuc, Dicitur communiter, quod "veritas est adequatio rerum et intellectuum." Et conrra hance objicitur: quia secundum hoc verum non est, quod in intellectu non est. -

30

6. Item, Dicit Avicenna, quod "veritas ost indivisio esse et quod est." Erconrra hance objicitur: quia secundum hance negationes non sunt vere, quod est falsum. Hee enim vera est, homo non est asinus: et tamen notatur ibi indivisio esse et quod est.

31

7. Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione, dicit, quod "verum est sive veritas qua ostenditur id quod est esse," Et Hilarius in libro V de Trinitate: "Verum est manifestativum et declarativum esse." Et hac videtur esse contraria illi que dicit, quod veritas est id quod est: quia nihil est manifestativum sive declarativum suiipsius.

32

8. Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione dicit, quod "veritas est summa similitudo principii, que sine ulla dissimilitudine est unde falsitas oritur vel oriri potest." Sed secundum hoc que principio carent, ut essentia divina, vel Pater: vel que omnino principio similia sunt, ut omnes creature, veritatem nullam habent, quod est falsum.

33

9. Adhuc, Ponitur definitio veritatis ab Anselmo in libro de Veritate, quod "veritas est rectitudo sola mente perceptibilis 2."

34

Contra quam ipse disputat ibidem, quod

35

1. Si rectitudo sumitur proprie, tunc secundum hoc non erit veritas, nisi in quantitate, quod falsum est. Si autem sumitur metaphorice: tunc que non habent similitudinem, non habent aliquid veritatis. Cum ergo rectitudo sit in his in quibus medium non exit ab extremis, ut dicit Plato, que non habent principium, medium, et finem, ad rectitudinem non habent similitudinem + et-sic nullam habent veritatem. Punctum ergo et unitas et hujusmodi nullam habent veritatem. Si vero dicatur accipi rectitudo pro justitia, secundum quod dicitur recte fieri quod juste fit ut debet, secundum hoc in Deo nulla veritas est: quia Deus nulli aliquid debet.

36

2. Adhuc, Secundum hoc veritas, justitia, et bonitas,sunt unius definitionis: quia unumquodque istorum est rectitudo sola mente perceptibilis.

37

3. Adhuc, Quorumdam rectitudo perceptibilis est et sensu et mente, ut corporalium: secundum hoc illa non habent veritatem, quod falsum est.

38

Solutio. Ad haec et similia dicendum, quod parum valent disputationes tales. Multe enim definitiones assignari possunt veri secundum diversam veri considerationem. Hoc enim potest. considerari secundum verum esse rei absolute, vel secundum quod sui declarativum est in intellectu habitu vel actu, secundum quod etiam Aristoteles dicit in primo Physicorum, quod "eadem sunt principia essendi et cognoscendi." Et si accipitur in re absolute secundum modum vere essendi: tunc est definitio Avicenne que dicit, "Veritas est indivisio esse et quod est." Et esse accipitur prout est actus essenti#, quod per modum predicati est et compositionis: quod est autem, accipitur pro eo in quo est illud esse sicut in subjecto. Et haec sive sit data definitio de veritate rei, sive de veritate signi, in eamdem reducilur, que dicit: "Veritas est id quod est:" quia id dicit illud quod est per modum subjecti: guod autem dicit id quod inest per modum essentia. Ast vero nota indivisionis sive composilionis ejus quod inest, cum eo cuiinest, secundum quod intellectus dicit hoc esse hoc, et illud esse illud, sive essentialiter, sive accidentaliter: et sive quod est et quo est differant realiter, sive secundum modum intelligendi tantum, ut in divinis.

39

Si autem definiatur verum prout ve- rum ex principiis esse habitualiter vel actualiter facit cognitionem de seipso: tunc sunt tales definitiones, ut illa, quod "verum est quod ita est ut videtur secundum aptitudinem vel actum." Et sicut illa Hilarii, quod "verum est declarativum vel manifestativum sui vel esse." Et in eamdem reducitur illa Philosophi, quod "verum est adequatio rerum et intellectuum," et per consequens signi et signati: quia intellectus ponit signum ad rei designationem, et tunc est verum, quando adequat et implet signum.

40

Consideratur etiam verum per essentiam respectus qui est inter verum et illud de quo est, sive sit signum, sive sit principium constitutivum esse et rei. Et sic veritas definitur, quod "est adequalio principii et principiati que in nulla dissimililudine est."

41

Potest etiam considerari veritas generaliter ad omnia hac. Et sic "est rectitudo sola mente perceptibilis." Rectitudo enim generalis qua unumquodque est ut debet, sive ad essendum, sive ad cognoscendum, non sensu, sed solo intellectu perceptibilis est, eliamsi sit in sensibus.

42

Et sic patet qaomodo omnes differentie definitionum accipiantur,

43

Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, "Verum est id quod est," complexio habitualis notatur in sermone quo idem de se, vel alterum quod essentialiter vel accidentaliter sibi inest, preedica tur, sicut patet paulo ante in reduction: istius definitionis facte per eam que cst, "Indivisio esse et quod est." Et sic patet, quod intentio entitatis non est inten. tio veritatis.

44

Ad i quod ulterius objicitur, quod "verum est, quod ita est ut videtur," dicendum quod intelligitur, ut videtur habitualiter vel actualiter. Dico autem habitualiter quantum est de habitudine rei vise, non de habitudine videntis: hoc enim est sive videatur secundum actum, sive non.

45

Et si quis objiciat, quod Augustinus disputat contra hanc definitionem. Dicendum, quod disputat non quin vera sit et generalis: sed ne male intellecta falsa esse videatur. Si enim intelligeretur de visione secundum actum, falsa esset, ut objectum est.

46

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, "Verum est id quod est," definitio data est de veritate rei et essendi absolute: et quoad hec vera et generalis est.

47

Ad aliud dicendum, quod "id quod est secundum id quod est, non est susceptivum predicati ejus quod non est:" quia aliter contradictoria verificarentur de eodem. Et cum additur, quod "enuntiatio una que est id quod est, secundum rei mutationem susceptiva est veri et falsi," transit de veritate rei ad veritatem signi: et sic peccat secundum fallaciam figure dictionis.

48

Ad aliud cum dicitur, quod "veritas est adzquatio rerum et intellectuum," dicendum quod vera et generalis est, si adequatio sumatur ab habitudine rei equabilis intellectui: eo quod intellectui nihil est equabile nisi verum. Falsum enim dissonat intellectui, sive sit in re, sive in sermone, sive in signo. Objectio autem procedit ac si sumatur ab actu.

49

Ad id quod dicitur de definitione Avicenne, dicendum quod vera et generalis est, sicut expositum est.

50

Ad objectum contra hoc dicendum, quod veritas negationis sicut in causa consistit in veritate affirmationis. Per hoc enim quod aliquid predicatur de aliquo, ex consequenti oppositum vel disparatum ab illo, negatur ab eodem: et ideo omnis veritas sive affirmative sive negative consistit in indivisione esse et quod est. Dico autem in indivisione essentiali, vel causali, sive primo et ex consequenti.

51

Ad id quod ulterius dicitur de definilione Augustini et Hilarii, dicendum quod ab habitudine sumuntur omnes tales definitiones, et sic generales sunt: quia eadem principia que sunt essendi principia, sunt etiam manifestativa rei per definitionem et cognitionem et per causam, cum sint intrinseca sicut id quod wst res, eo modo quo paulo ante exposita est hac definitio, "Verum est id quod ust,"

52

Ad secunDAM que est Augustini in libro de Vera religione, dicendum quod si yeneralis est illa definitio, similitudo suinitur pro adaquatione veritatis in essendo vel significando vel intelligendo rei principiate ad principia, que in essendo vel significando vel intelligendo talem veritatem principiant, et talibus principiis nihil destituitur. Et sic veritas essentie divine et Pater principia habent secundum modum intelligendi. Secundum hunec enim modum Pater est Pater, et Pater non est Filius, et essentia divina est essentia divina, et non est creata. a

53

Et si objicitur, quod essentia divina et Pater non habent principium: ergo non habent similitudinem principii cum principiato. Est ibi processus a simpliciter ad secundum quid: non enim oportet si aliquid negatur ab aliquo simpliciter, quod ab eodem negetur secundum quid.

54

Et quod objicitur de creatura, dicendum quod veritas creature principiis sue veritatis equatur proximis, et nulla ex parte dissimilis est, quia dissimilitudo causa falsitatis est: quamvis non equetur principio sue creationis secundum omnem potestatem ef virtutem principii creantis. Et in argumento est proces sus ab eo quod est secundum quid ad simpliciter.

55

Si autem non simpliciter, sed appropriate accipiatur definitio: tunc soli veritati Filii convenit, qui solus essentialiter et notionaliter perfecta similitudine adequat Patrem. Est enim equalis in natura, quod etiam convenit Spiritui sancto: et est equalis in notione, quia est persona de qua alia sicut Pater, quod non convenit Spiritui sancto. Sed tamen Spiritus sanctus non propter hoc minor est Filio, vel dissimilior. Patri: quia modus existendi de alioin Spiritu sancto, non dicit minorationem, sed similitudinem vel equalitatem.

56

Ad hoc quod objicitur contra definitionem Anselmi, jam patet solutio in explanatione definitionis ejusdem. Rectitudo enim ibi sumitur generaliter, qua res est ut debet, sive in essendo, sive in significando: et hec rectitudo. sola mente perceptibilis est, et non sensu.

57

Et per hoc patet solutio ad tria sequentia argumenta: hac enim rectitudo et in Deo est, et in creatis.

58

Ad hoc quod objicitur, quod Deus nulli aliquid debet, dicendum quod est debitum obligationis, et est debitum ordinis nature. Et de debito quidem obligationis Deus nulli aliquid debet: debilo autem ordinis nature unumquodque debet esse sicut est: tale enim debitum non dicit obligationem, sed esse,. secundum quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiez, quod "esse est quod ordinem retinet servatque naturam."

Membrum 3

De tribus passionibus propriis veritatis.
59

MEMBRUM III. De tribus passionibus propriis veritatis.

60

Circa hoc queritur de passionibus veritatis, que sunt tres, scilicet immutabi- litas vel mutabilitas, unitas vel pluralitas, eternitas vel temporalitas.

Articulus 1

An veritas sit mutabilis vel immutabilis?
61

MEMBRI TERTII ARTICULUS I. An veritas sit mutabilis vel immutabilis?

62

Primo ergo queritur, An veritas sit mutabilis, vel immutabilis ?

63

Et videtur, quod veritas immutabilis sit. 1. Idem enim quod principium est quo judicamus de omnibus, utrum vera vel non vera sint, necesse est immobile esse: veritate judicamus de omnibus, et similia veritati probamus esse vera, dissimilia vero reprobamus ut falsa: ergo veritatem necesse est immobilem esse.

64

2. Adhuc, Hoc idem probatur per deductionem ad impossibile. Detur enim quod mobilis sit veritas qua judicamus de omnibus, sequitur quod mota dissimilis erit sibi, Quod autem dissimile sibi est, vel esse potest, non potest esse regula judicandi de omnibus veris: sequitur ergo, quod veritas non est quo judi- camus de omnibus veris, quod falsum est: quia sicut bonitate judicamus de omnibus bonis, ita veritate judicamus de omnibus veris.

65

3. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, quod "veritas nec sub mente est, nec xqualis menti." Si enim sub mente esset, mente judicaremus de ipsa, quod falsum est. Si autem esset equalis menti, proficeret et deficeret sicut mens et alteraretur, quod esse non potest, cum sit regula judicii de om- nibus. Relinquitur ergo, quod supra mentem sit. Quod autem supra mentem est, non est nisi zternum vel immobile. Videtur ergo relinqui, quod veritas rerum qua judicamus de ipsis, et eterna et immobilis sit.

66

4. Adhuc, Anselmus in libro de Veritate , arguit sic: Quod eodem .modo se habet in rectitudine sola mente perceptibili, re existente in natura et non existente, immobile est in veritate. Et ponit exemplum sicut me sedere, quod accepit significare, quod ego sedeo, equali reclitudine significat hoc dum sedeo, et dum non sedeo. Et si veritas ejus est rectitudo significationis illius, eo quod sola illa mente perceptibilis est, videtur immobilis esse veritas ejus quod est me sedere, sive sedeam, sivé non sedeam. Unde Anselmus dicit sic: "Omnino video ipsam rectitudinem immutabilem permanere." Et similiter dicit esse in aliis, sicut de omni forma auri, asini, hominis, qu in lumine prime sapientie significare accepit id cujus est forma, semper erit verum signum ipsius, sive res sit, sive non sit. Et sic sequitur, ut videtur, quod veritas immutabilis sit.

67

3. Adhuc, Anselmus, ibidem: "Non existente significatione ex parte significati, non perit rectitudo ejus quod est signum qua rectum est, et qua exigitur ut quod significandum est significetur:" Ex quo accipitur, quod sive res significata recte applicetur signo, sive non, rectitudo non perit a. signo. Similiter ex hoc quod nunc scilicet re existente recte significat, et re non existente non recte significat, non accipit signum rectitudinem significandi, nec etiam amiltit, sed mutationes quedam fiunt in re significata. Relinquitur ergo, quod rectitudo significandi sola mente perceplibilis, in signo immutabilis sit. Sed sicut homo in domo et in theatro non est mutatus secundum substantiam, sed que- dam de circumscriptione loci procedenlia mutata sunt circa ipsum: ita circa rectitudinem signi mutationes rerum quedam facte sunt, ipsa rectitudine, que ost veritas ejus, immobili permanente. Et sic relinquitur, quod veritas ejus immohilis sit et immutabilis.

68

6. Adhuc autem idem probat Anselmus in veritate preteriti, presentis, et futuri. Prateritum enim accipitur ad presens, presens autem in seipso, futurum autem per successionem a presenti: et sic omnia ista in uno fundanlur quod est presens, quod secundum substantiam acceptum, idem est in toto tempore, et immutabile secundum substantiam: licet mutatio preteritionis, presentialitatis, et futuritionis, fiant circa ipsum. Et sic planum est, quod id quod fuit verum in praterito, fuit, est, et erit verum: et quod est verum, ante hoc fuit verum fore ipsum et erit verum: licet ips enuntiationes veri variantur secundum preteritum, presens, et futurum: et sic veritas videtur esse immutabilis.

69

7. Hoc idem videtur per id quod dicitur, IIT Esdre, rv, 38, ubi dicitur: Veritas manet, et invalescit in eternum, et vivit, et obtinet in secula seculorum.

70

In contrarium est, 1. Quod dicitur in Psalmo x1, 2: Diminute sunt veritates a filiis hominum. Quod enim ‘diminuitur, mutatur: et sic veritas mutatur.

71

2. Adhuc, Quod susceptibile est conltrariorum, secundum. contraria mutabile est: signum quod est omnino significans verum, susceptibile est contrariorum. Dicit enim Aristotelesin Predicamentis, quod "oratio secundum mutationem rerum susceptibilis est contrariorum veri ct falsi." Ergo rectitudo ejus que est veritas ejus, mutabilis est secundum verum ct falsum: ergo veritas est mutabilis.

72

Solvtio. Est in rebus veris triplex veritas secundum omnem modum diversitalis veri.

73

Et proxima quidem est adherens ipsi rei vere. Et haec est forma et ratio quidditatis ipsius, secundum quam caditin notitiam, quod est regulatum quidem regula veritatis, sive sit signum, sive sit res: sicut dicimus Petrum verum hominem vera forma et vera ratione hominis, quibus regulatur ad humana. Et dicimus me sedere, verum signum esse ejus quod ego sedeo: eo quod habet formam et rationem hoc significantis: et sic est de quolibet. Et hec est proxima veritas rei vere: et ideo est incorruptibilis in incorruptibilibus et immutabilis, et corruptibilis in corruptibilibus et mutabilis.

74

Est alia veritas que separata est a re, applicabilis tamen rei per contractionem et appropriationem, sicut commune appropriabile est particulari, sicut docet Aristoteles in Posterioribus. Et hac est veritas principiorum primorum, que veritas semper est apud intellectum, quia, sicut dicit Boetiusin libro V de Consolatione philosophiae, communia retinet et singula perdit: intendens per communia, principia prima, sicut quod non contingit simul affirmare et negare, et quod totum majus est sua parte, et hujusmodi. Et haec est veritas, qua judicamus habitualiter de omnibus veris, contrahendo communia ad singula: et similia quidem illis dicimus esse vera, dissimilia autem falsa. Et haec veritas quodammodo mutabilis est, et quodammodo immutabilis. Immutabilis quidem per necessitatem, mutabilis autem in quantum creata est, et in quantum determinabilis et indeterminabilis. Et haec est regula habitualis, qua judicamus de omnibus veris.

75

Tertia est veritas, que est exemplar et paradigma harum veritatum duarum dictarum in mente divina. Et hac est veritas divina lumine suo resplendens in omnibus veris secundis, que in hoc formam veritatis habent, quod lumen prime veritatis participant: et quo plus participant, veriora sunt: et quo minus participant, minus vera. Et hac veritate non sicut habitu, sed sicut exemplari et paradigmate judicamus de omnibus veris. Et haec veritas simpliciter est incorruptibilis et immutabilis, licet multe va- riationes fiant in his que sunt sub ipsa.

76

Haec est solutio questionis. Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod veritas qua judicamus de omnibus, tertio modo dicta, simpliciter immutabilis est, et uno modo se habens quantum est de se ad omnia vera: sed non omnia vera uno et eodem modo se habent ad ipsam: et ideo ex dissimilitudine participantium eam dissimile fit ju- dicium. Sed secundo modo dicta veritate judicamus de omnibus: sed quia hoc non omnibus eodem modo appropriabile est, ideo. per dissimilitudinem appropriatorum iterumdiversum fit judicium. Et haec mobilitas non est in veritate ipsa, sed in his quibus appropriatur.

77

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod veritas secundo et tertio modo dicta secundum seipsas immutabiles sunt: et hoc concedundum est.

78

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de veritate prima que est primum, qua sicut exemplari et paradigmate judicamus de omnibus. Et haec quantum est de se, nec proficit, nec deficit, sed est eterna et immutabilis: participatio tamen ejus varia est et mutabilis.

79

Ad aliud dicendum, quod Anselmus non probat, nisi quod veritas signi que est rectitudo significandi ut debet, immutabilis est a signo manente signo: sed si non maneat signum, mutabitur etiam ipsa rectitudo significandi ut debet. Et ulterius nihil potest haberi ex verbis Anselmi. Unde patet, quod veritas et adequatio rei vere mutabilis est propter mutabilitatem principiorum ejus proximorum.

80

Ad aliud dicendum, quod rectitudo signi dupliciter potest considerari, scilicet in adequatione ad causam, a qua ras tione significare accipit. Et sic verum dicit Anselmus: sic enim rectitudo ejus manet manente signo. Potest etiam considerari rectitudo signi in adeequatione ad signatum. Et sic proprie accipitur: quia signum dicitur ad signatum, et signi est certificare signatum. Et hoc modo ex mutatione signati mutatur signum: quia hoc modo relativa ad convertentiam dieuntur. Et hoc modo non loquitur Anselmus.

81

Ad aliud dicendum, quod id quod inducit Anselmus de preterito, presenti, et futuro, simile est secundum aliquid et non simpliciter. In hoc enim simile est, quod sicut secundum substantiam unum nunc manet in omni preterito, presenti, et futuro, et non variatur nisi fluxu preteritionis, presentialitatis, et futuritionis: ita una rectitudo, que est adequatio signi ad causam conferentem sibi significare ut debet, manet una secundum substantiam, et non variatur nisi secundum rectitudines quibus adequatur rei significate vel non adequatur. In hoc tamen dissimile est: quia nunc quod unum manet, unitatem habet ab eo quod unum manet in toto motu: sed veritas signi non tota causatur ab illa rectitudine que est adequatio’signi ad causam conferentem sibi significare ut debet: quinimo cum signum sit ad aliquid, ratio signi et veritas simpliciter est ab adaquatione signi ad signatum, et non nisi secundum quid, et quodammodo ab adequatione ad causam a qua accipit significare ut debet. Et hoc modo verum est ut dicit Anselmus.

82

Ad vutrum patet solutio per distinctionem primo inductam: dictum enim Zorobabel tenet de secundo et tertio dicta veritate.

83

Av 1p quod objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Psalmi intelligitur de propria et proxima veritate creatorum, que sicut principia ipsius proxima et propria, diminuuntur, augentur, et mutantur.

84

Ad aliud divendum, quod illa objectio procedit de adequatione signi ad signatum: et de hac non loquitur Anselmus, xed de rectitudine que est de adequatione signi ad causam a qua accepit significare ut debet.

Articulus 2

Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures?
85

MEMBRI TERII ARTICULUS II. Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures?

86

Secundo queritur, Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures ?

87

Et videtur, quod plures. 1. Eadem enim sunt principia esse et veri, et sicut se habet res ad esse, sic se habet ad veritatem; quia veritas est in- divisio esse et quod est, ut dicit Avicenna. Et hoc generaliter verum est tam in esse incomplexorum, quam in esse complexorum. In incomplexis enim esse est actus forma in eo quod est, et secundum quod attingit esse, sic attingit veritatem. Cujus exemplum est secundum Avicennam, quod argentum vivum et sulphur sunt id quod est aurum secundum materiam, et secundum quod attingunt actum forme auri que est esse auri, sic attingunt verum esse auri et auri.veritatem: et quando nihil divisum est vel dividens inter id quod est aurum secundum subjectum, et esse quod est actus forme auri, ita quod forma totum terminavit in esse auri: tunc dicitur esse verum aurum, et veritas auri. Similiter est in complexis: in his enim esse compositionis est, et id quod est, subjectum est: ipsum autem esse, actus predicati in subjecto: propter quod etiam compositio in predicato includitur, ut cum dicitur, homo currit,- hoc est dicere, -homo est currens. Et quando inest omnino indivisum ab ipso secundum esse, propositio tunc simpliciter et essentialiter est vera. Quando autem inest secundum esse accidentale, propositio per accidens est vera. Et quando inest secundum esse secundum quid et non simpliciter, propositio secundum quid est vera.

88

Ex omnibus enim his patet, quod veritas est indivisio esse et quod est, et quod unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem.

89

Ex hoc proceditur ulterius, quod si esse secundum principia ipsius esse multiplicatur in entibus, verum multiplicatur in eis et veritas. Multorum ergo verorum multe sunt veritates.

90

2. Adhuc, Nihil cognoscitur in rebus nisi verum: verum autem, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, non cognoscitur nisi ex principlis et causis et elementis uniuscujusque rei: cum ergo diversorum diverse sunt cause, principia, et elementa, diversa erunt vera, et diverse veritates.

91

3. Adhuc, Hoc idem videtur dicere Anselmus in libro de Veritate +. Dicit enim, quod "sicut color est in corpore, sic veritas est in veris." Constat autem, quod color multiplicatur secundum multiplicationem corporum. Ergo veritas multiplicatur secundum multiplicationem verorum.

92

4. Si forte aliquis dicat, quod hoc sequeretur si veritas esset in eo quod est verum ut in subjecto, sicut color est in corpore: sed hoc non est verum: quia dicit Augustinus in libro Soliloguiorum, quod "quidquid est in alio, non potest manere si non maneat id in quo est." Rebus autem veris intereuntibus manet veritas. Non est igitur veritas in rebus mortalibus sic. Et cum non sit in ipso vero ut in subjecto, non oportet quod multiplicetur ad multiplicationem verorum.

93

Adhuc, Hoc idem probare videtur Augustinus in libro de Vera religione. Dicit enim, quod inter mentem nostram qua Deum intelligimus Patrem, et veritatem, lucem illam scilicet interiorem per quam Deum intelligimus, nulla interposita creatura est |: propter quod ipsam veritatem nulla ex parte dissimilem in ipso et cum ipso Deo veneramur. Ex hoc accipitur, quod veritas qua intelligimus Deum esse Deum, et unumquodque verum esse verum, veritas increata est: aliter enim non deberetur ei veneratio divina. Constat autem, quod hac veritas non multiplicatur ad miultiplicationem verorum.

94

5.Adhuc,Hoc idem confirmatur per hoc quod dicit Glossa super primam canonicam Joannis, nu, 4, ubi dicitur,, quod "veritas est lux intelligibilis." Ex quo elicitur, quod sicut lux sensibilis non est nisi in sensibilibus, ita lux intelligibilis non nisi in intelligibilibus: et sic non est in subjecto, nisi in intelligibilibus que non intereunt. Nonergo multiplicatur ad multiplicationem verorum. Si, inquam, sic dicatur, in contrarium est, quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis: rectitudo autem illa multiplicatur secundum multiplicationem rectorum. Alia enim est rectitudo intellectus, et alia rectitudo voluntatis, et alia significationis, et alia natura, et hac multiplicatur secundum multiplicationem naturaltum.

95

Videtur ergo, quod non omnium verorum una sit veritas, sed multe veritates.

96

In contrarium hujus videtur disputare Augustinus in libro de Vera religione, et Anselmus in libro de Verttate.

97

1. Dicit enim Augustinus, quod "veritas radicatur in permanente, et non in non permanente." Solum unum autem permanens in’est omni re, de quo dicitur in Psalmo ci, 28: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Et hocnon multiplicatur ad rerum multiplicationem. Ergo nulla veritas multiplicabitur ad vera.

98

2. Adhuc, Anselmus in libro de Veritate ¢ dicit, quod "sicut est unum tempus omnium temporalium, ita una veritas omnium verorum." Sed tempus non multiplicatur ad temporalia. Ergo veritas non multiplicabitur ad vera.

99

Soxutio. Dicendum, quod sicut prahabitum est, triplex est mensura esse, tempus scilicet, eviternitas, et eternitas: et quorumcumque tempus mensura est adequata, horum est mensura eviternitas ut concomitans, et eternitas fut excellens. Ita triplex est veritas: proxima scilicet, qua sumitur ex principiis esse proximis: eadem enim secundum Aristotelem sunt principia esse et cognitionis veri in omnibus. Et est veritas quasi media, que est lux principiorum concreata intellectui habitualiter existens in ipso, que quasi instrumentum est quo intellectus accipit scientiam, et ad quam examinat omne scitum an sit verum, an non verum. Et est veritas prima, que est lumen cause prime, extendens se per omnia, ut dicit Dionysius: et secundum Augustinum et Anselmum est lumen et rectitudo intelligibilis, attribuens unicuique ut sit secundum quod vere et recte debet esse: et ad quam unumquodque mensuratur, et secundum quod plus participat veritatis et rectitudinis ejus, sic verius et rectius est: et secundum quod minus participat per declinationem ah illo, sic est minus vere et minus recte.

100

Dicendum ergo, quod veritas primo modo dicta, multiplicatur secundum multiplicationem verorum et genere et specie et numero. Veritas autem secunde modo dicta, quodammodo multiplicatur, quodammodo non. In primis enim principiis non multiplicatur, sicut quod nomina rerum sint signa, et quod signa non siynilicent infinita, sed finita et determinala, ef quod non significent contradictoria, ot de quolibet quod sit affirmatio vel negalio, de nullo vero simul. Hee enim prima principia sunt invariabilia ad omhia, Que quia negavit Heraclitus, induclus est ad hoc, quod dixit, quod nihil contingit scire, et quod non contingit dicere verum de aliqua re. In mediis aulem principiis multiplicatur veritas genere et specie, secundum quod trahuntur ad genera et species rerum. Sed tertio modo dicta veritas, que prototypus est et exemplar omnis veritatis, una et indivisa manet in omnibus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Veritate, sic: "Sirectitudo non est in rebusillis, qua debent habere rectitudinem, nisi cum sunt se cundum quod debent: debent autem esse accundum quod exigit prima rectitudo, que est prima veritas: ergo hoc illis est veras et rectas esse, quod est secundum primam rectitudinem et veritatem esse." Hst ergo una rectitudo et veritas qua onmia vera recta et vera sunt. Et intelligilur, gua scilicet exemplari et prototypo, et non sicut forma adherente rebus. Omne enim verum creatum sic se habet ul primam veritatem ut diminutum quod non implet et adequat eam in totum, sed excellitur ab ipsa, sicut esse temporale se habet ad eternum, et sicut exso circumscriptum se habet ad incircumscriptum.

101

His itaque suppositis, respondendum uxt objectis.

102

Dicendum ergo ad primum, quod hoc non probat, nisi quod veritas primo modo dicta multiplicatur in veris: et hoc roncedendum est.

103

Ad aliud dicendum est, quod Aristotelvs non loquitur nisi de vero quod est ex propriis, et de veritate que ipsi vero udequata est et causata ex propriis prinripiis esse et causis et elementis: hoc enim est considerare naturalis Philosophi. In prima autem philosophia, ubi loquitur de primo principio quod est lumen cause prime, dicit, quod domus est ex domo, et plaga ex plaga, et sanitas ex sanitate: et sequitur ex hoc, quod etiam verum sit ex vero, et quod una veritas sit ad quam mensuratur omne verum, et quod haec non radicetur in veris causatis, sed in lumine cause prime, quod dat esse veri omnibus veris, et conservat omnia in esse veri, et reducit ad seipsum, et mensurat ut in tantum vera sint et veritatis esse habeant, in quantum sue rectitudinis et veritatis participant,

104

Ad aliud dicendum, quod dictum Anselmi intelligitur de veritate primo modo dicta. Posset tamen dici, quod sicut in pluribus coloratis una lux est que diffonditur, que est coloris hypostasis, ut dicit Aristoteles, sed sunt multi modi diffusionis, qui modi non causantur ab ipsa luce que diffunditur, sed ex diversa dispositione superficierum in quibus diffunditur lux: ita est unum lumen prime veritatis, in quo sicut in hypostasi radi- catur omne verum: sed diffusio ipsius in his que vera sunt, multiplex est, et variatur secundum varietatem principiorum esse uniuscujusque veri: que tamen varietas nullam inducit varietatem in ipsa prima veritate, sed tantum in veris secundis a prima veritate constitutis. Et hoc dictum est secundum Dionysii determinationem, qui hoc expresse dicit, et tales modos vocat diversos gradus entium et verorum.

105

Ad id quod objicitur contra responsionem quorumdam, dicendum quod Augustinus et Anselmus loquuntur de veritate qua de veris judicamus: et haec non est nisi duplex, scilicet prima et lumen principiorum: et haec non radicatur in veris corruptibilibus que secundum primam intentionem veritatis vera dicuntur, - et ideo non interit ipsis intereuntibus.

106

Haec etiam veritassecundum Augustinum in libro de Vera religione, lumen divinum est, quo judicamus Deum esse Deum,et omne verum esse verum, et essentialiter extendit se per omnia, et (sicut dicit Dionysius) maxime per omnes intellectuales vultus. Et quia hoc essentialiter est Deus, ideo venerationem habet divinam. —

107

Per hoc etiam patet solutio ad sequens: hoc enim dicitur lumen intellectuale vel intelligibile: quia quamvis se extendat per omnia sensibilia et intellectualia, tamen in simplicitate et veritate sui non percipitur nisi ab intellectualibus. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod est rectitudo sola mente perceptibilis: qua rectitudo triplex est sicut et ipsa veritas. Rectum enim est, ut dicit Plato, quod recto applicato undique tangit rectum. Unde rectum est secundum primum modum veritatis, quod applicatum propriis principiis et causis et elementis esse, undique per adequationem tangit ea. Rectum etiam est, quod adequatum principiis primis attingit ea, nusquam descendens ab ipsis: sic enim conclusio adequatur premissis. Rectum est etiam tertio modo, quod comparatum ad exemplar prime rectitudinis, formam sue rectitudinis undique contingit in quantum potest. Unde rectitudo licetnumeretur et multiplicetur ex parte rectorum, ita quod alia est intellectus, alia voluntatis, et alia nature: tamen rectitudo ipsa prima, cui quodlibet rectorum applicatur, manet indivisa. Et hanc vocavit Plato formam separatam, ex qua sicut ex uno etivagio sive sigillo omnia secunda formantur.

108

App quod per beatum Augustinum in contrarium objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de veritate qua sicut primo judicamus de omnibus veris. Ad hance enim sicut ad primum mensurans mensurantur et estimantur omnia vera. Et de hac verum est, quod non radicatur nist in permanente: radicatur enim in lumine divino, quud extendit se per omnia: hoc enim est lumen divine sapientie operatricis omnium, in quo sunt omnia naturalia, ut dicit Avicenna, sicut artificiata sunt in lumine intellectus artificialis. Unde, Sapient. vin, 1, de ipsa dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

109

Ad aliud dicendum, quod dictum Anselmi secundum aliquid est verum. In hoc enim verum est, quod sicut tempus mensura est temporalium non multiplicata in illis, eo quod adjacet eis per extrinsecum temporis, quod est motus cwli: ita prima veritas mensura est omnium verorum non multiplicata in ipsis, eo quod adjacet eis per lumen divinum essentialiter per omnia extensum et nulli commixtum. In hoc autem non est verum, quod tempus per partes motus divisum adequata mensura est temporaliam: lumen autem divinum in quo radicatur prima veritas, indivisum in se manens, mensura est non adaquata, sed excellens omnium verorum.

Articulus 3

De aeternitate vel temporalitate veritatis.
110

MEMBRI TERTII ARTICULUS II. De aeternitate vel temporalitate veritatis.

111

Tertio, Quaeritur de eternitate vel temporalitate veritatis. Hoc autem est, utrum veritas sit temporalis vel eterna ?

112

Et circa hoc queruntur duo. Primo, An omnis veritas sit eterna ? Et secundo, An omnia sint vera prima et aeterna veritate ?

113

ARTICULI TERTH PARTICULA I. An omnis veritas sit aeterna?

114

Circa primum objicitur sic: 1. Quidquid abstractum est a motu et a materia, eternum est: rationes mathematicorum et eorum de quibus considerat prima philosophia, abstracta sunt a motu et a materia: ergo eterne sunt, ut ratio circuli, et ratio paris vel imparis numeri, et ratio substantia in eo quod substantia est, et talia multa sunt.

115

Videtur ergo cum veritas in talibus sit precipue, quod eterna sit veritas in illis, Primum probatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus, qui dicit, quod "tempus est, quod in generatione et corruptione metitur ." Unde cum hec abstracta sunt a motu et a materia, videtur quod tempus non est mensura eorum, sed eternitas: et ideo omnium talium veritates zterne sunt.

116

2. Adhuc, Idem videtur dicere Augustinus in libro Soltloguiorum, qui dicit, quod "nihil est magis aternum quam ipsa veritas, ut ratio circuli." Non enim est assignare aliquod tempus in quo hec inceperit esse vera, circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum, a quo omnes linew duct ad circumferentiam, sunt equales. Nec est assignare tempus in quo hec inceperit esse vera, duo et tria sunt quinque, vel quod substantia sit ens per se. Si enim aliquod tale tempus esset, in quo tales inciperent esse vere, sequeretur, quod continue ante hoc non essent vere, quod falsum est. Similiter non est assignare tempus in quo non erunt vere. Et sic videtur, quod sint sine principio et sine fine. Quod autem caret principio, eternum est. Veritates ergo talium e# terne sunt.

117

3. Adhuc, Hoc idem videtur sequi in generabilibus et corruptibilibus, ut patet. Mundum enim fore, aut fuit verum ab eterno, aut non. Constat, quod sic: cum enim factus sit mundus, constat quod ante hoc verum fuit mundum fore: nec est assignare aliquod instans vel nunc in ante sumendo, in quo inceperit esse verum, ita quod ante hoc non fuisset verum, Similiter etiam si fiat enuntiatio de presenti, ut si dicatur, mundus est. Sienim mundus est, ante hoc presens verum fuit mundum fore: et numquam est assignare in ante sumendo instans in quo non fuit verum. Similiter si accipiatur enuntiabile de futuro, ut hoc, Antichristus erit, non est accipere in ante sumendo instans in quo incipiat hoc esse verum, Antichristus erit. Si enim Antichristus erit, Deus prescivit Antichristum fore: ef cum scientia non sit nisi vero-: rum, si ab eterno prescivit, ab eterno verum fuit, quod Antichristus erit. Similiter est de hac, Petrus erit, vel Paulus erit, et sic de aliis, Et sic videtur, quod omnis veritas talium enuntiabilium ab wterno sit. Sic enim sumendo, preteritorum non erit finis, et futurorum non. erit principium. In post enim sumendo numquam erit accipere tempus vel instans in quo hoc nonsit verum, mundus fuit. In ante autem sumendo non erit accipere tempus vel instans in quo haec non fuit vera, mundus erit. Et sic videtur veritas enuntiabilium esse eterna et ab eterno.

118

4, Eodem modo videntur probare Augustinus ibidem®, et Anselmus in libro de Veritate, quod impossibile est veritatem incipere, vel interire, et quod necesse sit semper esse, fuisse, et fore, sic: Si enim veritas aliquando non fuit et incepit esse, verum est veritatem non fuisse: et si verum est veritatem non fuisse, aliquid est verum: et si aliquid est verum, veritas est: ergo si verum est veritatem non fuisse, veritas est. Idem sequitur si detur oppositum. Si enim veritas aliquando non fuit: tunc hac est falsa, veritas fuit ab initio sive ab eterno. Et si haec est falsa, ejus contradictoria est vera, hec scilicet, veritas non fuit ab initio. Et si hac est vera, aliquid est verum: et si aliquid est verum, veritas est: ergo si non est veritas, veritas est. Et ideo dicit Augustinus, quod veritatem esse, resurgit ex suo opposito.

119

Idem erit si dicatur veritas interire sive deficere in futurum. Si enim veritas interit, tunc postquam interiit, veritatem interiisse est verum. Et sihoc est verum, aliquid est verum. Et si aliquid est verum, veritas est. Ergo postquam interiit veritas, veritas est. Propter quod dicitur, lll Esdre, iv, 38, quod veritas manet, et invalescit, ef vivit, et obtinet in secula seculorum,

120

In contRraRium hujus est: quia 1. Si hoc concedatur, plura erunt ab eterno, sicut mundum fore, Petrum fore, Antichristum fore, et hujusmodi que multa sunt: eb unum eorum non est alterum. Quod autem multa sint ab eterno, non recipit Catholica fides, ita scilicet quod per essentiam multa sint.

121

2. Adhuc, Contra disputationem Augustiniet Anselmi videtur esse, quod est veritas contingentium, et veritas né cessariorum. Et veritas contingentium et incipit et desinit: et ideo non generaliter debuit dici veritatem esse eternam,

122

Sed hoc eliditur per hoc, quod etiam veritas contingentium de preterito necessitatem accipit. Licet enim contingens fuerit me fuisse Parisiis, tamen postquam fui, necesse est me fuisse, et numquam erit tempus vel instans in quo hoc non sit necessarium. Similiter licet quedam de futuro sint contingentia, sicut te fore Episcopum: tamen si ponantur esse futura, necessitatem accipiunt suppositionis, et numquam erit accipere tempus vel instans in quo non sint futura, etiamsi extendantur in omne preteritum aeterno.

123

Si forte aliquis velit dicere, quod in talibus argumentis est fallacia figure dictionis. Si veritas non fuit ab aterno, verum est verilatem non fuisse ab eterno: et si hoc est verum, aliquid est verum: et si aliquid est verum, veritas est, etc.: eo quod ibi fit processus a veritate rei simpliciter, ad veritatem dicti: et sic mutatur modus praedicandi. Hoc non solvit, nec impedit processum Augustini et Anselmi. Augustinus enim et Anselmus opponunt de veritate enuntiationis vel enuntiabilis: talis autem veritatis subjeclive partes sunt et species,et affirmatio vera que dicit esse quod est, et negatio vera que dicit non esse quod non est. Unde tamquam ex subjecta parte concludit Augustinus, quod si affirmatio vel negatio vera est, quod veritas est: et hoc sequitur de necessitate.

124

Solutio. Secundum Catholicam fidem dicendum, quod veritas est ab eterno: sed hec est veritas luminis divini determinantis unumquodque idealiter et rationabiliter ad esse quod est, et ad non esse quod non est, et similiter ad fuisse et non fuisse, ad fore et non fore. Sed in hoc lumine antequam mundus esset et tempus, non erant vera que distincta sunt in mundo per veritatem significationis et rei, et per veritatem contingentis et necessaril, et per verifatem complexi et incomplexi, et per veritatem sensibilis et intelligibilis, nisi per modum illum quo effectus est in sua causa prima antequam sit in effectu. Hoc autem modo, ut dicit Anselmus, creatura in creatore xistens non est creatura, sed creatrix ossentia, Et hoc modo idem dicit Philosuphus in libro de Causis, quod scilicet causatum est in causa per modum cause, et non per modum causati. Et hoc etiam vult Dionysius, dicens quod "temporalia in Deo sunt intemporaliter, et mobilia immobiliter, et materialia immateriuliter, et composita simpliciter, et differentia indifferenter, et opposita sine oppositione,"

125

Ad primum ergo dicendum, quod raliones mathematicorum eterne non sunt secundum veram rationem eternilutis et definitionem; sed a Philosophis dicuntur gerne, sicut immobilia perpetua dicuntur eterna, quia participant conditionem zternitatis que est immohilitas,

126

Per pRaprcra jam patet solutio ad sequens, scilicet ad dictum Augustini.

127

Ad rationem autem qua videtur hoc confirmare, dicendum quod licet non sit accipere tempus in quo tales rationes non “int vere, tamen ante tempus (ita quod ante dicat ordinem eternitatis ad tempus, quando non erant rationes, neque res quarum sunt rationes) nec erant veru, nec erant veritates earum secundum rem. Et si dicitur, quod erant in prima causa. Jam solutum est: quia tunc non erant uf rerum rationes, sed ut creatrix essentia.

128

Ad aliud dicendum, quod per ‘illud argumentum non probatur, nisi quod propositione et enuntiabili sub aliqua lifferentia temporis positis, veritas in rommuni, nec incipit, nec deficit ab ipsis: quia si deficit in uno, resurgit in opposito, Si autem propositio et enuntialle ponantur non esse, tunc nihil valet talis processus. Si enim nullum sit enuntiabile et nulla propositio: tunc non erit hoc enuntiabile, mundum fore: nec haec propositio, mundus erit: nec erit opposila sua: et si nonerit opposita sua, non erit contradictoria: nec erit una falsa, ot altera vera: quia ante mundum non fuit, nec enuntiabile, nec propositio in actu,

129

Et si dicatur, quod fuit in aptitudine sive in potentia. Constat, quod haec aptitudo non fuit enuntiati nec propositi: cum nihil esset subjectum de quo enuntiaretur aliquid, et nihil enuntiabile sive predicabile quod enuntiaretur de ipso. Aptitudo autem enuntiabilis radicatur in enuntiato et im eo de quo enuntiatur. Nec poterat esse in enuntiante illa aptitudo: quia nec homo nec Angelus erant qui enuntiationem facere possent, vel aliquis componens, vel dividens intellectus, vel communis sensus, vel estimatio.

130

Si dicatur, quod fuit in aptitudine cause prima. Tunc non fuit nisi idealiter in aptitudine cause prime. Sic autem in Deo sunt multa unite et plura singulariter: et sic non sequitur, quod plura sint ab eterno. Idee enim non dicuntur plures secundum essentiam, nec differentes: sed significantur, cum dicitur, idez, quia sunt plurium. Et alia ratione refertur ad ipsas unum, et alia ratione alterum,

131

Et sic patet, quod illa disputatione non probatur plura esse ab eterno.

132

Ad pisputationss Augustini et Anselmi eodem modo dicendum est. Haec enim, Veritas fuit ab initio, si in communi accipiatur ad veritatem prout est in causa prima, et ad veritatem rel, et ad veritatem signi, vera est pro veritate cause: sed non fuit ab initio propositio nisi per habitudinem cause prime. Et secundum hunc modum nec compositionem habuit, nec oppositum, nec contradictorium. Nec Augustinus nec Anselmus probant per hoc quod dicunt, nisi quod propositione vel enuntiabili posito sub aliqua differentia temporis, veritas in communi nec incipit nec interit: quamvis veritas hec que est hujus enuntiabilis, vel illius, incipiat vel intereat.

133

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod non sunt plura ab eterno: enuntiabilia enim non sunt ab aeter- no ut plura, sed ut unum et idem, ut dictum est.

134

Av m quod quidam objiciunt contra dictum Augustini et Anscelmi dicendum quod non valet, sicut probatum est.

135

Nec videtur multum valere quod dicitur de fallacia Rgure dictionis. Argumentantur enim a specie ad genus: qui processus semper necessarius est.

136

Sunt autem qui adhuc fortius objiciunt, dicentes, quod

137

1. Patrem generare Filium, enuntiabile verum est ab eterno: et Filium generari a Patre, aliud est enuntiabile verum ab eterno: et Spiritum sanctum procedere ab utroque, tertium enuntiabile verum ab eterno. Et similiter Patrem esse innascibilem, et Filium esse nascibilem, et Spiritum sanctum ab utroque procedentem: et Patrem esse principium non de principio, Filium esse principium de principio, Spiritum sanctum esse principium de utroque principio: et multa alia enuntiabilia hujusmodi possunt formari, que omnia vera sunt ab zwterno. Et si vera sunt ab aterno, sunt ab eterno: quia verum quod apponitur, non est determinatio diminuens rationem essendi, sed potius complens: et sic videtur, quod plura sint ab wterno.

138

2, Adhuc, Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, dicit, quod "res quibus fruendum est, sunt tres res, Pater et Filtus et Spiritus sanctus‘." Tres autem ille res sunt ab eterno: et tres sunt plura: ergo plura sunt ab eterno.

139

Sed ad haec hujusmodi non est difficile solvere.

140

Constat enim, quod hujusmodi enuntiabilia in actu enuntiandi non sunt ab eterno, nec etiam in habitudine enuntiantis, sed in habitudine rei enuntiate tantum: in re autem essentie nullam habent distinctionem vel pluralitatem. Unde haec enuntiabile, Patrem gener. Filtum, resolutum ad rem, idem est qui: Patrem esse Patrem. Et cum dicitur, ter est Deus vel essentia divina, idem in predicato et in subjecto, et non dill: runt nisi secundum modum quem The. logi vocant supponendi vel attribueni: quia scilicet aliquid attribuitur uni qui! non alteri: et talis modus non facit plu ralitatem nisi secundum quid, qui modus significandi vel enuntiandi. Sin: liter dicendum est de ista, nasei Filiui a Patre, et Spiritum sanctum ab utroqu: procedere, et de aliis enuntiabilibus di ctis. Unde ex hoc non sequitur, quod plu ra sint ab eterno, sed quod unum sit al) eterno pluribus modis significabile et enuntiabile.

141

Ad id quod objicitur de, Augustino, antiqui Theologi satis bene responderunt, dicentes, quod cum dicit Augustinus, Pater et Filius et Spiritus sanctus sui! tres res, dictio numeralis que ponitur, scilicet éves, non ponitur adjective, sed substantive. Si enim adjective poneretur, formam numeralem et discretionis poncret circa suum substantivum quod est res: et sic numeraretur res essentiae in tribus personis, quod falsum est. Unde ponitur substantive: et res conjungitur ut predicatum commune consequens sul hoc sensu, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres quidem qui sunt res. Et cum ipsi tres sint una res, non sequitur quod plures res sint ab eterno. Et in processu est fallacia figura dictionis: quia fit mutatio substantivi in adjectivum.

142

ARTICULUS TERTIUS

143

PARTICULA II. An omnia vera sint vera, prima et 2 terna veritate?

144

Secundo queritur, An omnia vera sint yora, prima et eterna veritate ?

145

Et videtur, quod sic. 1. Dicit enim Anselmus in libro de Veritate, quod "prima rectitudo causa est omnium veritatum et rectitudinum, et nihil est causa illius." Sed veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Ergo prima veritas causa est omnium veritatum et rectitudinum.

146

2. Adhuc, Sicut omne ens est a primo ente, et temeritas est dicere, ut dicit Anselmus, aliquod ens esse quod non sit a primo ente: ita omne verum necesse est esse a prima veritate: vel oporteret ponere, quod duo essent principia eorum qua sunt in uno genere, quod non potvst esse, nec etiam intelligi.

147

3. Adhuc, Philosophus vult in secundo primae philosophiae, quod quecumque sunt in multis et per unam rationem oxistentia in illis, reducuntur ad aliquod unum quod est causa omnium illorum: verum est in multis per unam rationem existens in illis, et reducibile ad unam sicut analoga reducuntur ad unum: ergo est in uno primo quod est causa omnium illorum.

148

In conTrarium est quod 1, Objicit Anselmus, quod istum fornicari est verum, posito quod iste fornicetur: ergo est verum a veritate prima: veritas ergo prima causa est, quod iste fornicetur, quod falsum est.

149

2, Adhuc, Verum convertitur cum ente: et si istum fornicari est vérum a veritate prima: tunc quod iste fornicatur et est fornicator in actu, est a prima veritate: quod valde absurdum est: quia dicit Glossa Gennadii super epist. ad Roman. 1, 18, quod "Deus illius rei non est auctor, cujus est ultor."

150

Soxvtio. Dicendum, quod sicut bonum primum ‘causa est omnis boni exemplar, efficiens, et finalis: ita verum primum sive veritas causa est omnis veri et efficiens et formalis et finalis.

151

Unde rationes concedende sunt. Ad oc quod objicitur de hac, Istum fornicari est verum: solvunt Augustinus in libro de Libero arbitrio, et Anselmus in libro Prescientie et liberi arbitrii, quod cum dicitur, Istum fornicari est verum, potest esse de re, vel de dicto. Si de dicto est: tunc quia absoluta veritas est in dicto, veritas dicti simpliciter est a veritate prima. Sensus enim est, quod veritas prima facit hance veritatem, et est forma ipsius et finis. Tunc enim istum fornicari subjectum est, et dictum est istius propositionis, Istum fornicari est verum: quia res hujus infinitivi, fornicari, simpliciter inest huic accusativo, istum: et hoc facit prima veritas quando res infinitivi imest accusativo, quod dictum sit verum. Et hoc modo omne verum causaliter et exemplariter et finaliter est verum veritate prima. Cum ergo infertur: ergo quod iste fornicatur, est a Deo, proceditur a veritate dicti ad veritatem rei. Et cumres non sit vera simpliciter, eo quod actus debita careat rectitudine, mutatur predicatum, et fit fallacia figure dictionis. Sicut enim claudicatio non est verus actus in genere gressus: et ideo ad veram causam efficientem reduci non potest, sed reducitur in causam deficientem, que est vis gressibilis in curva tibia: ita formatio actus deficiens in ge nere voluntariorum, et ideo in causam que est efficiens solum et formalis et finalis, secundum defectum qui est in ipso, reduci non potest: sed quidquid est de esse in ipso, reducitur in primam causam, esse autem sub defectu, in causam proximam deficientem. Exemplum hujus est secundum Augustinum, quod. claudicatio gressus est cum defectu rectitudinis: et quidquid est in ea de gressu, reducitur ad virtutem gressibilem que est in musculo movente tibiam: gressus autem sub claudicatione non reducitur in hance virtutem, sed in tibiam sub curvitate existentem, que est causa instrumentalis deficiens a .virtute gressibili que est in musculo tibiam movente: deficit enim curva tibia a rectitudine motus moventis virtutis primi que est in musculo. Et similiter est in libero arbitrio et voluntate quando deficit a rectitudine prime veritatis, quod efficitur causa actus perversi: et tamen quidquid est de esse actus, est a prima causa: sicut quidquid est de gressu in claudicatione, totum esta virtute gressibili: et quidquid est de fornicatione, non est a causa prima, sed a libero arbitrio deficiente: sicut quidquid est de claudicatione, non est a virtute gressibili prima, sed a curvitate.

Membrum 4

De oppositione veri et falsi.
152

MEMBRUM IV. De oppositione veri et falsi.

153

Hic communiter querendum est secundum primo inductam divisionem de oppositione veri et falsi.

154

Et querenda sunt quatuor. Primo enim querendum est de modis quibus falsum mulltipliciter dicitur. Secundo, In quo sit falsum sicut in causa? Tertio, De oppositione que est inter verum et falsum. Quarto, An prime veritati sive primo vero opponatur aliquod falsum ?

Articulus 1

De modis quibus falsum multipliciter dicitur.
155

MEMBRI QUARTI ARTICULUS I. De modis quibus falsum multipliciter dicitur.

156

Ad primum sumendum est dictum Aristotelis ante finem guinti prime philosophiae, ubi sic dicit, "Falsum dicitur uno modo ut res falsa." Et hoc subdividit subdens: "Et hujus hoc quidem per non componi, secundum actum scilicet, aut per impossibile componi." Et dat exemplum, sicut dicitur diametrum commensurabilem esse, aut sicut dicitur te sedere cum non sedes. Hoc est dicere, quod quedam sunt falsa sicut impossibilia, et quedam sunt falsa sicut contingentia: haec enim non sunt eadem nec eadem falsitate falsa. Secundo modo dicuntur falsa apta nata videri (aliquid, supple) sed non sunt qualia nata sunt videri, aut que nata sunt videri, ut sciagraphia, et somnia, hoc est, ea que videntur in somniis. Sciagraphia autem sunt picture vel umbree descriptione figure alicujus, facientes similitudinem cujus non exhibent veritatem. Et ideo dicit Philosophus: "Ka namque sunt aliquid: quedam enim sunt simulacra, sed non sunt ea quorum faciunt phantasiam sive apparitionem." Et epilogans subdit: "Res ergo false dicuntur, aut quia non sunt (supple, composite vel componibiles) aut quia ab eis phantasia non entis est," id est, quia apparitionem faciunt alicujus quod non est secundum veritatem. Dicit enim Augustinus, quod "qui non vivit, non loquitur, non tenetur, falsus homo est, sed vera pictura et verum simulacrum." Istos duos modos dicit esse modos falsi in rebus,

157

Alium modum ponit in definitione dicens sic: "Oratio vero (supple, definitiva) dicitur falsa que non est entium in quantum falsa." Hoc est dicere, quod: oratio definitiva que datur ex his que hon sunt essentialia rei definite in quanlum hujusmodi, sicut si circuli ratio daur de trigono, falsa est. Falsa enim oralio nullius definitiva est definitio cui attribuitur.

158

Tertium modum ponit, sicut dicitur homo falsus, qui secundum proheresim sive eligentiam et voluntatem amator est falsitatis, et fictor orationum falsarum sive mendaciorum: quos nos usu nostro consuevimus dicere libidinose mentien- (es, Hos enim falsos vocamus, quia amalores sunt falsi: sicut turpes vocamus, qui amatores sunt turpium. Ab his excipiuntur poeta, qui non libidine falsitatis, sed tegmentis mirorum et prodigiorum mulla, ut dicit Aristoteles, mentiuntur canantes, ut persuadeant que utilia sunt secundum mores, vel vera secundum philosophiam.

159

Cum igitur his modis dicatur falsum, queritur, Penes quid sumunturisti modi, et si sunt plures quam isti?

160

Sotvurio. Ad hoc autem dicendum,’ quod secundum philosophum isti modi fulsi accipiuntur secundum causam falsi. Causa enim falsi, vel est in re, vel in oratione, vel in homine. Et si est in homine, non potest esse nisi secundum affectum: quia affectus solius dominus et causa est homo: intellectus enim in actu qui est in homine, causatur a rebus. Si uutem est in re, non potest esse nisi duohus modis, scilicet secundum existenliam, et secundum apparentiam. Secundum existentiam dupliciter, scilicet per impossibile componi quod componitur, vel dividi quod dividitur. Vel secundum actum, scilicet quod componitur quod divisum est secundum actum, vel dividi tur quod secundum actum est compositum. Et isti sunt duo modi primi. Si autem est in re secundum apparentiam, tunc est tertius modus, scilicet: quando videtur componi quod dividitur, vel dividi quod componitur, propter similitudinem aliquam a veritate deficientem: eo quod non implet, ut dicit Augustinus, totum illud ad quod ponit similitudinem: sicut pictura quamvis sit similitudo figure hominis, tamen non implet totum quod est in homine per representatio- nem: homo enim verus non tantum habet figuram hominis, sed vivit, loquitur, et tenetur: quorum nihil representat pictura vel umbra. Si est in oratione definitiva, non potest esse nisi uno modo, scilicet quod definitio detur per extranea, non essentialia. Hoc enim nullo modo est in re: omnis enim res ex suis essentialibus consistit. Unde definitio que per extranea est, non nisi in sermone est, non a re causata, sed ficta ab aliquo male definiente: et ideo hoc falsum Philosophus non dicit esse nisi in oratione, secundum quod oratio est orantis ratio. Si autem est in homine, sicut dictum est, non potest esse secundum intellectum, — sed secundum affectum, cujus homo dominus est et causa: et tunc est falsum, sicut amator falsi falsus dicitur.

161

Ad aliud quod queritur, scilicet si plures sint modi falsitatis ?

162

Dicendum quod in particulari plures sunt, omnes tamen reducibiles sunt ad istos. In particulari enim secundum Anselmum, est verum rei, quo dicimus verum hominem esse verum hominem, et verum aurum esse verum aurum, etsic de aliis, sicut dicit Philosophus in quinto prime philosophiae, quod esse significat veritatem rei: quia cum dicimus aliquid esse, monstramus ipsum esse verum: et quando non est, monstramus doc non esse verum, sed falsum. Et similiter est in affirmatione et negatione. Et est verum sermonis, ut in enuntiabili vel propositione: sed hoc verum sermonis re ducitur ad verum rei: quia causa sermonis in oratione res est: "quia, sicut dicit Hlilarius in libro IV de 7rinztate, non sermoni res,sed rei est sermo subjectus."

163

Similiter falsum quod dicunt Augustinus et Anselmus, quod est quando apparet res quod non est, sicut stannum quod apparet esse argentum, et non est argentum verum, sed falsum, reducitur ad id quod vocat Aristoteles apia nata quidem videri non qualia sunt, aul que non sunt: quia non est dictum nisi secundum modos communes, utrum falsum videatur esse verum per apparentiam artis, vel per apparentiam nature, dummodo phantasiam ponat in sensu vel in estimatione alicujus quod cum sensibili percipitur.

164

Et sic omnes alios modos quos ponunt Augustinus et Anselmus, facile est reducere.

Articulus 2

In quo sit falsum sicut in causa, scilicet an sit in re, vel in rei similitudine ?
165

MEMBRI QUARTI ARTICULUS II. In quo sit falsum sicut in causa, scilicel an sit in re, vel in rei similitudine ?

166

Secundo queritur, In quo sit falsum sicut in causa, scilicet an sit in re, vel in rei similitudine ?

167

Et videtur, quod in rei similitudine. Dicit enim Augustinus in libro II Soliloguiorum: "Apparet in omnibus sensibus similitudine lenocinante nos falli. Et eas res nos falsas nominamus quas (verisimiles) deprehendimus '." Ergo videtur, quod in similitudine sit falsitas.

168

Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione: "Prima veritas summa similitudo primi principii est, in qua nulla dissimilitudo ex qua falsitas oriri possit?," Ex his ergo videtur, quod et similitudo sit causa falsitatis et dissimilitudo: quod esse non potest: quia opposita non possunt esse per se causa ejusdem.

169

Adhuc, Augustinus in libro I de Soliloguiorum® disputando probat, quod similitudo non est causa falsitatis, sed dissimilitudo. Imago enim que est in speculo, vel etiam in somniis, ex hoc non est falsa, quod imitatur eum cujus est imago, sed ex hoc, quod deficit ab ipso, scilicet quod nec vivit, nec loquitur, nec tenetur, et in omnibus his dissimilis. Ergo dissimilitudo non est causa falsitatis. De hoc autem non est dignum diu disputare: quia res facilis est.

170

Dicendum enim, quod similitudo causa deceptionis est, dissimilitudo autem causa falsitatis. Nec similitudo in quantum similitudo causa deceptionis est, sed similitudo deficiens in quantum deficiens est, sicut de omnibus fallaciis secundum causam apparentie et secundum causam non existentiae in primo Elenchorum determinat Aristoteles. Sic enim auricalcha videntur aurea, et litargyria argentea: et quidam mel putant esse fel, eo quod similitudinem habent hec ad illa deficientem, hoc est, que convenit in uno, et in multis deficit.

171

Et per hoc solvitur omne quod objectum est et quod queritur.

172

Solvitur etiam ulterius quod quidam secundum Augustinum et Anselmum querunt, utrum falsum sit in sensu, sive etiam in intellectu, vel in re ipsa ?

173

Et ponitur exemplum in sensu quod Anselmus ponit in libro de Veritate+, quod ramus vel palus in aqua videtur ad fonsum, nec sensus in proprio objecto erral: et tamen denuntiat ramum fraclum qui integer est, et palum fractum qui non est fractus. Et multa hujusmodi penuntur ab Euclide in libro de Fallacia visus. Omnium enim talium causa falsilalis est in re que proxime sensui objicilur, quamyvis non sitin re que primo sensui est objecta. Falsitas autem est in sensu communi componente et dividente ta sensata que proxime sensui proprio vbjiciuntur.

174

Quod ut melius intelligatur, notandum quod ramus cujus pars sub aqua est, et pars super aquam, est primum sensatum ct unum: tamen pars super aquam existens,a visu accipitur in proprio colore et propria figura et propria continuitate. Pars autem sub aqua existens, non accipilur per se, sed in idolo quod generat in aque superficie tamquam in corpore pervio et terso et polito: et ideo accipitur ut extensum super aquam. Et in neutro decipitur sensus proprius: quia ulrumque videt sicut est. Sed sensus communis qui componit extensum cum erecto quod componi cum ipsonon potest, nisi in angulo est qui accipit ramum fraclum esse cum non sit fractus. Et sic patel, quod in sensu particulari falsum non ust, sed in sensu communi.

175

Eodem modo patet, quod in intellectu non est falsam secundum quod intelleclus est simplex et simplicium. Ile enim intellectus quidditatis rerum vel implicite vel explicite, et ut generaliter dicatur, intellectus principiorum rei est, que principia non ducunt nisi in ipsam rem vel rei essentiam: et ideo in tali intellectu falsum esse non potest. Unde dicit Aristo. teles in III de Anima, quod "intelligentia est indivisibilium in quibus non est falsum." Sed in intellectu componente ot dividente falsum est sicut in efficiente et subjecto. Quando enim componit que non componenda sunt, falsus est’ componendo: et quando dividit que divisa non sunt, falsus est dividendo. Et haec falsitas non potest esse in re sicut in causa, nisi apparenter et non vere.

176

Et si objicitur, quod idem causa efficiens et subjectum simul non potest esse, eo quod in Il Phystcorum dicit Aristoteles, quod "materia non coincidit in idem cum efficiente." Dicendum, quod haec objectio provenit ex pravo intellectu Philosophi. Hoc enim dicit Aristoteles de materia ex qua, que subjicitur motui vel mutationi, et non de materia circa quam, sicut sunt intelligibilia circa que est intellectus, et volita circa que est voluntas. Illa enim et materia sunt et species et finis et intellectuum et voluntatum.

177

Ex hoc iterum patet, quomodo omne falsum imitatur verum, sicut dicit Augustinus. Si enim falsum sit in re secundum apparentiam, per ipsam similitudinem ponit imitationem. Si falsum sit in oratione complexa, per hoc ipsum quod in” oratione quiddam subjicitur ut cui componibile est aliquid, et aliud predicatur ut quod componibile alii, veram imitatur compositionem, et in hoc imitatur verum. Et similiter dicendum est de divisione que falsa est. Exemplum primi est, homo est asinus. Exemplum secundi, homo non est animal.

178

Ex hoc ulterius patet, quod verum compositionis et divisionis in anima est sicut in subjecto et efficiente, et similiter falsum, et non est in rebus nisi sicut in causa circa quam est verum et falsum, que est causa ut objectum. Et hoc expresse vult Philosophus in VI primae philosophiae.

Articulus 3

De oppositione quae est inter verum et falsum.
179

MEMBRI QUARTI ARTICULUS III De oppositione quae est inter verum et falsum.

180

Tertio, Queritur de oppositione quae est inter verum et falsum.

181

Videtur autem, quod non opponantur ut contraria. 1. In contrariis enim utrumque — est forma in actu existens. De vero autem et falso dicit Augustinus, quod si verum est id quod est, falsum convincitur esse quod non est: et sic falsum nulla forma est: contraria autem ambo sunt forme in actu existentes: ergo videtur, quod falsum contraria forma non potest esse.

182

2. Adhuc, Unum contrarium non est in alio: sed falsum est in vero, ut dicit Augustinus in libro If Soliloguiorum’, quod trageedus non esset falsus Hector, nisi esset verus tragoedus. Et similiter pictura non essct falsus homo, nisi esset vera pictura: et sic videtur falsum semper esse in vero.

183

Viveror etiam, quod non opponantur ut privatio et habitus. Privatio enim semper ponit aptitudinem ad habitum, et relinquit subjectum sicut caecum ponit aptum natum videre, quod secundum naturam est subjectum visus. Falsum autem non ponit de necessitate aptitudinem ad verum, nec semper relinquit subjectum veri.

184

Similiter, Videtur quod non opponantur ut contradictoria, sive ut affirmatio ef negatio: eo quod ultrumque, verum scilicet et falsum, dicitur per affirmationem.

185

Similiter, Non opponuntur ut relativ. nec enim verum refertur ad falsum, 1c falsum ad verum: nee dicuntur ad con vertentiam.

186

Si forte aliquis velit dicere, quod 0) ponuntur ut contraria: eo quod Aristo teles dicit in primo Perihermenias, quu'l Opinio vera contraria est opinioni falsiv. sicut opinio, quod Socrates est homo, contraria est opinioni, quod Socrale non est homo. Hoc stare non potest. Ist enim opiniones non sunt contrarii in quantum opiniones sunt: quia in hor conveniunt. Si ergo sunt contrarie, 1 hoc contrari# sunt, quod contraria sun circa que sunt, sive de quibus sunt, scilicet quod Socrates sit homo, et quod Socrates sit non homo. Sed hoc non stat: quia haec opponuntur ut affirmatio et negatio, non ut contraria. Nec possunt haec duo objecta oppositioni dare oppositionem quam non habent.

187

Adhuc, Per dictum Aristotelis nihil probatur. Sciunt enim omnes qui inspexerunt in libris logicis, quod Aristoteles spe in illo libro et in aliis contrarietatem ponit pro oppositione, speciem ponens pro genere.

188

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in V primae philosophiaez, verum et falsum opponuntur sicut esse et non esse. Et hoc confirmat Augustinus inlibro de Vera religione, dicens quod "verum est id quod est, falsum autem id quod non est."

189

Si autem aliquis objiciat, quod si aliquid omnino nihil est, hoc falsum esse non potest: quia falsum aliquid est: falsum enim radicatur in aliquo ente, sicut malum radicatur in bono. Dicendum, quod duplex est oppositio contradictionis, in genere scilicet, et extra genus. In genere oppositio in parte negativa aliquid relinquit. Extra genus oppositio in parte negativa nihil relingquit. Exemplum hujus est homo et non homo, ita quod non homo sit terminus infinitus, et negatio sit in ipso per compositionem: propter quod minoris est potentia quam si non sic per composilioncm esset posita, sed per se poneretur in oratione ut explicita. Unde cum dicitur, 20n homo termino infinito, relinquitur ens non homo. Cum autem dicitur, non est homo, nihil relinquitur vel ponitur, Et talem oppositionem habet falsum mt verum. Unde falsum est ens non verum secundum Augustinum: licet enim lonKe sit a similitudine veri, tamen aliquam habet ad verum imitationem, sicut prius dictum est.

Articulus 4

An primae veritati sive primo vero opponatur aliquid falsum?
190

MEMBRI QUARTI ARTICULUS IV. An primae veritati sive primo vero opponatur aliquid falsum?

191

Quarto queritur, An prime veritati sive primo vero opponatur aliquid falatm ?

192

Et videtur, quod sic. Jerem. vi, 5: Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti, Similiter, im Psalmo iv, 3: Ut quid diligitis vanifatem, et queritis mendacium? Isa. xxv, 15: Posuimus mendacium spem nostram, ef mendacio protecti sumus. Et, Isa. xurv, 20: Negue dicet: Forte mendacium est in dextera mea.

193

In omnibus his dicunt Glosse, quod mendacium vocatur idolum quod est falsus Deus: et ita videtur prime veritati qua est Deus, aliquid esse contrarium: falsus enim Deus opponitur vero Deo, sicut non homo opponitur ad id quod homo.

194

In conTraRiuM est quod 1. Determinatum est in metaphysica Avicenne et Algazelis, quod primum in nullo habet consortem nec comparem nec contrarium: prima veritas sicut non habet consortem nec comparem, sic non habet contrarium nec oppositum.

195

2. Adhuc, Summo bono non est contrarium, vel oppositum: ergo a summo vero non ‘est oppositum falsum.

196

3. Adhuc, Summum verum nihil est habens de falso: si ergo habet oppositum falsum, illud nihil habebit de vero: et cum verum convertatur cum ente, sequitur quod nihil habebit de ente: et sic nihil est: et sic non erit summe falsum: omne enim falsum radicatur in ente.

197

4, Adhuc, Cum summe falsum habeat se ad summe verum, sicut falsum simpliciter ad verum simpliciter, sequitur quod sicut falsum simpliciter destruit verum simpliciter, ita summe falsum destruif summe verum, et per consequens aliquid esset destructivum summe veritatis: quod est impossibile, cum etiam cogitari non possit primam veritatem non esse, qua secundum Augustinum judicamus de omnibus, et sine qua de nullo potest fieri judicium.

198

Juxta hoc ulterius queritur, Utrum creature sint false?

199

1. Superius enim habitum est, quod umbre et simulacra dicuntur falsa: umbre autem et nutus prime veritatis dicuntur creature: et sic videtur, quod falsitates sint a prima veritate deficientes: sicut etiam, Sapientie, xm, 5, dicitur, quod a magnitudine speciei creaturarum in hanc falsitatem deducti sunt, quod creaturas dixerunt esse deos. Et hoc idem dicitur, ad Roman. 1, 23: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Det in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Videtur ergo, quod creatura falsum quoddam sit.

200

2. Adhuc, Objicit Manicheus in epistola fundamenti, quod sicut est princis pium lucis, ita necesse est esse principium tenebrarum: quia contrariorum contraria sunt principia. Cum ergo prin cipium omnis lucis, ut dicit Augustinus super Joannem, sit lux intelligibilis, que est veritas prima qua de omnibus veris judicamus, oportet quod aliquid sit principium tenebrarum, quo de omnibus tenebris judicamus. Et fundat intentionem super propositionem Empedoclis, que ponitur in primo de Anima, quod scilicet simile simili cognoscimus, non oppositum opposito.

201

Solutio. Dicendum, quod prime veritati secundum seipsam accepte, nihil est oppositum vel contrarium. Si enim esset aliquid contrarium, cum unum simplex contrarium nihil sui habeat in alio simplici suo contrario permixtum, oporteret quod falsissimum nihil haberet de vero: et hoc esse non potest, cum omne falsum ad verum aliquam habeat unitionem. Si autem esset oppositum ut privatio et habitus: tunc oporteret, quod circa idem esset: et sic habitus summe veritatis, habitus esset diminuibilis et etiam privabilis per summe falsum: quod non admittit fides, nee prima philosophia: quia hoc est contra omnem rectum intellectum. Unde prime veritati et summe nihil potest esse contrarium, vel privative oppositum in se considerate. Considerata tamen in participatione secundum quod a secundis participatur, potest. habere oppositum: sicut veritati que est lux principiorum primorum existentium in intellectu, exemplata a prima veritafe, contrariatur ignorantia male dispositionis sive tenebra, qua aliquis disponitur ex oppositis principiorum. Et hoc modo errores multi inciderunt contra primam veritatem, ut creatura sit credita esse Deus: et sic inventum est idolum.

202

Ad primas ergo auctoritates Jeremiae, Psalmiste et Isaiae dicendum, quod mendacium dicitur idolum: quia sicut mendacium figmentum veritatis est, cum tamen a veritate deficiat, sic idolum figmentum est numinis, cum tamen nihil de veritate numinis habeal: propler quod etiam fictus deus dicitur, qui nec natura, nec participatione Deus est: quia licet in idolo materiam Deus creaverit et aliquid sit, tamen numen quod dicitur ei presidere, nihil est nisi in figmento hominis, et nihil est in rebus mundi quas Deus creavit: a presidentia tamen illius numinis sic ficti vocatur idolum Deus. Unde, I ad Corinth. viii, 4: "Scimus quiu nihil est idolum in mundo". Ponit tamen Hermes Trismegistus in libro quem de causis fecit, super omnem scientiam, scientiam esse idololatrie, qua docetur, qua arte anime demonum de inferno evocentur et presideant imaginibus et dent responsa in illis. Quod si verum est secundum quosdam, et docetur in illa parte astronomiae que est de imaginibus, ut est de capite Saturni, et de aliis: tamen non est verum, quod demon presidens aliquid numinis habeat. Nec dicuntur anime demonium, nisi intransitive, hoc est, demones qui dicuntur anime. Sicut etiam in vitis Sanctorum legitur, quod idola dabant responsa per demones. Unde idolum falsus Deus dicilur. Sic etiam figmentum falsum quoddam dicitur, ut in prehabitis dictum est. Sicut pictura dicitur falsus homo: quia fictus homo, qui licet nomen hominis habeat, nihil tamen habet de hominis ralione: propter quod aquivoce dicitur homo, ut dicit Aristoteles in Predicamentis. Ad aliud quatuor que objiciuntur in 4, contrarium, concedendum est: illa enim procedunt de necessitate.

203

Ad id quod ulterius queritur de crea-, turis, dicendum quod creature false non sunt secundum aliquod genus falsi: sed habent similitudinem imitationis ad creatorem, non totam veritatem equantem, sed deficientem ab ipsa, ex qua, ut dicit Augustinus, potest incidere falsum in aliquo per consensum vel intellectum componentem et dividentem judicantem de ipsis: nihilominus tamen ipsa similitudo imitationis non est fal sitas, ut in paehabitis ratione hujus similitudinis dicuntur umbrie et nutus divine veritatis.

204

Et quod dicit Philosophus, quod umbra est falsum, dicendum quod non est in hoc falsum quin umbra sit umbra, wt nutus nutus: sed in hoc falsum, est, quod umbra sit homo verus. Unde patel, quod imitatio similitudinis in creatura ad Deum, non falsum est, neque fulsitas, nisi per occasionem: quia male disposita, qui imbutus est oppositis prin cipiorum veritatis potest inducere ad judicium falsum: et haec falsitas non est in creatura, sed in judicante.

205

Ad id quod objicit Manicheus, dicendum quod ratio Manichei heretica est, et simpliciter contra philosophiam. Non enim per opposita judicamus de oppositis, ut dicit Aristoteles. Rectum enim est judex sui et obliqui formaliter. Eadem enim ratione recti et rectum cognoscimus et obliquum: rectum, quia recto conformatur: obliquum, in quantum discordat a recto et deficit: qui defectus non est aliqua forma, nec potest habere principium formale et essentiale: et ideo cognoscitur per defectum a principio primo. Sicut una et eadem arte de operatis secundum artem recte judicamus, et de vitiis sive vitiosis ab arte deficientibus.

206

Empedoclis autem propositio intelligitur de oppositive cognitis. Hee enim non cognoscuntur nec sensibiliter nec intelligibiliter, nisi per suas formas secundum esse animale generatas in sensu vel intellectu, quibus sensus et intelleetus efficiuntur similes rei cognite. Privationes autem et defectus cognoscuntur per hoc quod a tali forma deficiunt.

PrevBack to TopNext