Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 26

Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
1

QUAESTIO XXVI. Qualiter Angelus tam bonus quam malus preest Angelo ?

2

Circa primum queruntur duo, scilicet qualiter bonus Angelus praeest bono, et malus malo ?

3

Secundo, Quis sit actus superioris in inferiorem ?

Membrum 1

Qualiter Angelus praesit Angelo? Et si bonus bono, et malus malo praeest, utrum praesit per naturam vel per gratiam
4

MEMBRUM I Qualiter Angelus praesit Angelo? Et si bonus bono, et malus malo praeest, utrum praesit per naturam vel per gratiam?

5

Ad primo objicitur sic: Videtur enim, quod Angelus non de beat praeesse Angelo per naturam institutam.

6

1. Subjectio enim vel servitus est, vel simile aliquid servituti: et hoc inductum est ex peccato: sicut patet, Genes. ix, 23, ubi Noe dixit propter peccatum derisionis filii: Maledietus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Ubi dicit Gregorius in Glossa, quod "natura omnes homines equales genuit: et ideo contra naturam est superbire, et hominem homini velle preesse." A simili ergo cum Deus omnes Angelos in hoc equales constituit, quod omnes nature rationales sunt et deiformis intellectus, superbire est contra naturam Angeli, et similiter, quod Angelus Angelo prasit.

7

2. Adhuc, Il Sententiarum, distinct. IIT, cap. Et sicut in predictis, dicit Magister sic: "Omnes Angeli quedam communia et equalia habebant. Quod spiritus erant, quod indissolubiles, et immortales erant, commune omnibus erat et equale." In equalibus, autem non est gradus superioritatis et inferioritatis: contra naturam ergo est, si unus alteri supponatur, et unus alii preferatur.

8

3. Adhuc, Cum nature completio sit gratia, et gratie completio sit gloria: si per naturam unus prelatus esset alteri, et unus subjectus alteri, hoc completius esset post acceptam gratiam, et completissimum in perfecta gloria: erit autem perfectissima gloria post diem’ judicii, quando tota ruina Angelorum erit ex numero electorum restaurata: sed tunc evacuabitur omnis prelatio. I ad Corinth. xv, 24: Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Ubi Glossa Augustini dicit: "Quamdiu durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, et demones demonibus presunt: sed in futuro omnis evacuabitur prelatio." Ergo a destructione consequentis, non estde natura angelica, quod unus Angelus presit, et alter subsit.

9

Propter hoc queritur, Utrum ex gra tia hoc habeant, quod unus alteri preest ?

10

Et videtur, quod non: quia sicut jam dictum est, si ex gratia esset, in futuro non evacuatur, perfectio enim gratia non evacuaretur, sed completur per gloriam. I ad Corinth. xin, 8: Charitas numquam excidit.

11

Contra: 1. Gregorius super Ezechielem xxviu, 12, super illud: 7u signaculum similitudinis, dicit sic: "Dum Lucifer cunctis Angelorum agminibus prelatus fuit, eorum comparatione clarior fuit." Et paulo post, ibidem, "Tanta species illum pulchriorem reddidit, quanta illum supposia multitudo decoravit." Ergo per naturam prepositus iuit omnibus aliis: gradus ergo prelationis in Angelis sunt per naluram.

12

2. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Consideret homo quid ipse superbiendo de elationis sue culpa passurus sit, dum superbienti illi Deus parcere noluit, quem creando in gloria tanto culmine virtutis elevavit. Consideret quid etin terra elatus mereatur, si et prelatus Angelus Angelis in ccelo prosternitur." Et ex hoc aceipitur, quod in primo statu conditionis nature angelice Angelus Angelis praelatus fuit.

13

3. Adhuc, Videtur quod hoc habeant ex gratia. Gregorius super illud Apostoli,I ad Corinth. xv, 24: Cum evacuaverit, dicit sic: "Hominibus Angeli, Angelis Archangeli, Deus autem omnibus preest per naturam et gratiam." Ergo Angelis Archangeli, et hominibus Angeli presunt per naturam et gratiam.

14

Uxrerivs queritur, Si malus Angelus preest malo Angelo ?

15

Et videtur, quod non. 4. Ordo enim secundum rationem boni determinatur, et per malitiam a ratione boni cecidit: ergo et a gradu prelationis,

16

2. Adhuc, Si ita esset, tune qui plus peccavit, subjiciendus esset in prelatione omnibus aliis, hoc enim exigeret demeritum iniquitalis sue: sed hoc non est verum, adhuc enim Lucifer dicitur princeps demonum, et habetur, Matth. xxv, 41: Discedite ame, maledicti, in ignem eternum, gui paratus est diabolo et angelis ejus. Ubi alii demones non dicuntur Angeli ejus ex creatione, sed ex subjectione potestatis. Similiter adhuc dicitur princeps mundi hujus, Joan. xn, 31: Princeps hugus mundi ejicietur foras. Similiter dicitur princeps tenebrarum‘: quorum nihil posset esse secundum ordinem justitie divine, si in malis Angelis essent gradus prelationis.

17

3. Adhuc, Si secundum ordinem justitie divine inter malos essent gradus prelationis, tune qui plus peccavit, aliis esset tradendus ad torquendum: et e contra est: ergo videtur, quod in malis non sit gradus prelationis.

18

Contra: 1. Jl Sententiarum, distinct. VI, cap. Et sicut inter bonos, dicit sic: "Habent quoque secundum modum scientie majoris vel minoris, prelationes alias majores vel minores. Quidam enim uni provincia, alii uni homini, alii uni vitio presunt. Unde dicitur spiritus superbia, spiritus luxuria, et hujusmodi: quia de illo vitio maxime potest homines tentare, a quo denominatur."

19

2. Adhuc, Ibidem, "Inde etiam est, quod nomine demonis divitia nuncupantur, scilicet mammona. Est enim Mammon nomen demonis: quo nomine vocantur divitiz secundum Syram linguam. Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare vel auferre divitias cuivelit: sed quia eis utitur ad hominum tentationem et deceptionem."

20

3. Adhuc, Josue, x1, 19, super illud: Ommnes bellando cepit: Glossa adamantina sic dicit: "Non est putandum, quod unus fornicationis spiritus seducat eum qui in Britannia fornicatur, et illum qui in Judea, vel aliis locis, neque unum esse spiritum ire, qui in diversis locis diversos -homines exagitat: sed puto magis spiritum fornicationis unum esse, et innumeros qui in hoc ei officio pareant, et per singulos homines diversos spiritus esse sub uno militantes, qui eos ad hujusmodi peccata sollicitent. Similiter iracundie principem unum esse arbitror, et innumeros sub ipso, et idem de ceteris peccatis. Ideo non unus principatus dicitur esse ab Apostolo 2, sed plures, contra quos nobis pugna est."

21

Solutio istorum fundanda est super quoddam verbum, quod dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinct. IX, cap. Hic considerandum est, ubi dicit: "Ordo Angelorum dicitur multitudo ceelestium spirituum qui inter se in aliquo munere gratie similantur, sicut et in naturalium datorum participatione conveniunt."

22

Ad primum ergo secundum hoc di cendum, quod Angeli in naturalibus non sunt creati equales: nec gradus pralationis et subjectionis fecit in eis peccatum sicut et in hominibus: sed potius inclinatio datorum naturalium que sun secundum Augustinum et Magistrum in libro II Sententiarum, distinct. HI, simplicitas essentie, perspicacitas intelligentie, liberi arbitrii potestas, et discretio personalis, de quibus jam ante multa disputata sunt, Unde si ordo prelationis et subjectionis dicitur praeminentia in talibus datis naturalibus, in quibus ine. quales sunt Angeli, ordo est a natura per dispositionem qua unus disponitur ad gradum superioritatis, et alter ad gradum subjectionis. $i vero dicitur a perfectione gratie: tunc ordo non est a natura, sed a convenientia doni gratiz, in quo quedam multitude Angelorum convenit, Et talis subjectio nihil habet servituti simile: libere enim unus subjicitur alteri: eo quod illuminationes percipit ab ipso, sicut Apostolus, ad Galat. iv, 13, dicit de omnibus fidelibus: Vos in libertatem vocati estis, fratres, fantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Unde talis subjectio nihil habet simile, cum servitute hominis, que ex peccato causata est: nec tale preesse, est contra naturam superbire: quia secundum naturam homini concessum est: est enim gradus nature quem facit ordinatrix providentia: sicut etiam secundum nataram homini concessum est, ué presit piscibus maris, et volatilibus celi, et bestiis, universeque terre', Et sicut dicit Plato in Timeo, quod ordini natuturali congruit et rationi, ut sapientiores et meliores presint, et alii subsint, non subjectione servitutis, sed subjectione - providentie et regiminis. Unde etiam inter Angelos quidam dicuntur dominatores, quorum (ut dicit Gregorius) ordinatione disponuntur actus ministrantium.

23

Et per hoc patet solutio ad ea que queruntur circa primum, scilicet utrum prelatio sit a natura.

24

Ad id quod queritur, Utrum sit ex gratia? Dicendum, quod complementum talis prelationis est ex gratia, et ex dono gratie. Et bene concedendum est, quod complementum nature est gratia, et com plementum gratiz gloria.

25

Ad id autem quod objicitur, quod tunc non esset evacuanda in maxima gloria post diem judicii talis pralatio: dicendum, quod propter plenitudinemn glorie non evacuatur, sed propler hoc, quod tune finitur officium ministerii Angelorum, et officium exercitii tentationis damonum, et omnia immediate in Deum referuntur, aut sicut ad judicem, aut sicut ad objectum gloriz omnium. Unde et ipse Apostolus ibidem statim subdit: Et erit Deus omnia in omnibus ?.

26

Ad id quod ulterius queri'ur de pra- latione demonum: dicendum sicut in auctoritatibus inductis dicitur, quod quamdiu durat mundus, demones demonibus preesunt, propter exercitium tentationis, in quo unus demon subjicitur alteri: sicut inter tortores alicujus regis unus alteri subjicitur ad obediendum, duplici ratione, scilicet quia hoc pertinet ad ordinem familie regni: aut ex ‘voluntaria subjectione, quia scilicet unus demon voluntarie se subjicit alteri, ut secundum mandatum ejus de eodem vitio tentet, de quo superior tentandi accepit potestatem.

27

Ad primum quod in contrarium objicitur, dicendum, quod ordo in hoc retinet rationém boni, quod prelatio inter malos Angelos a providentia divina ordinatur ad bona, que eliciuntur ex tentatione demonum: et ab illo bono per peceatum Angelus non cecidit, sed polius per providentiam Dei ad illud ordinatur, ne malilia ejus penitus indecora remaneat,

28

Ad aliud dicendum, quod, hoc procederet si gradus prelationis demonum ds'inguerentur secundum quantitatem merit: peceati eorum: sed hoc non est verum, d.slinguuntur enim secundum ordinem providenti# se-undum quod valent ad exercitium fientationis, in quo qui nequior est aliis. habet imperare.

29

Ad ultimum dicendum codem modo: hoc enim etiam procedit ac si gradus dist nguantur secundum demeritum iniquitatum: et hoc non est verum, ut dictum est.

Membrum 2

Quis sit actus superioris in inferiorem
30

MEMBRUM II. Quis sit actus superioris in inferiorem ?

31

Secundo queritur, Quis sit actus superioris in inferiorem ?.

32

Et hic ab omnibus dicilur i//uminatio, descendens a superiore in inferiorem in theophaniis et aliis illaminationibus, sicut dicit beatus Dionysius. Que illuminatio tria operatur in inferiori, scilicet purgationem, luminis immissionem sive infusionem, et perfectionem. Purgat enim in hoc, quod ab illuminato toll:t dissimilitudinis habitum, hoc est, habitualem nescientiam in qua fuit antequam illuminaretur: in hoc enim dissimilis fuit illuminatis a veritate. Iuminat in hoc, quod revelat ei per lumen veritatis quod ante nescivit. Perficit in hoc, quod per lumen infusum reducit et converlit eum ad fontem eterai luminis, qui Deus est; utilli toto amore inhereat. Sicut enim secundum Dionysium, bonum est quod esta bono, et plantatum in bono, et ad bonum: ita lumen illuminationis talis, est a lumine superiori, et plantatum in forma talis luminis ad lumen eterni fontis, sicut dicitur, Isa. tx, 19: Krit tibi Dominus in lucem sempiternam, ef Deus tuus in gloriam tuam. Per primum purgat, per secundum illuminat, per tertium perficit.

33

Queritur ergo, Si ad istam illuminationem necessaria sit prelatio angelica?

34

Et videtur, quod non: ab ipsa enim summa sapientia sufficienter inferior formatur ad talem illuminationem: nulla ergo indigentia est Angeli superioris, qui sic illuminet inferiorem..

35

Adhuc, Augustinus (et ponitur in libro de Spiritu et anima) dicit, quod inter mentem nostram in qua imago Dei est impressa, et Deum,nihil est medium. Cum ergo, sicut dicit Gregorius, imago Dei expressior sit in Angelo, quam in bhomine, infer quemlibet Angelum et Deum nihil est medium: et sic superiores Angeli non sunt medii in illuminando inter inferiores Angelos et Deum.

36

Ucrerivs queritur, Si superior illuminat inferiorem, utrum hoc habeat a natura, vel a gratia ?

37

Et videtur, quod a natura: loqui enim secundum quod bonus bonis loquitur, et malus malis, et bonus malis, et malus bonis, illuminatio quedam est de his, de quibus loquitur unus ad alierum: et non est a gratia, esset enim in Angelis etiamsi nulla adesset eis gratia: ergo videtur, quod et illuminatio et revelatio sinta natura, et non a gratia.

38

Adhuec, Damaecenus in libro II de ide orthodoza: "Qui eminent inter Angelos, traduntinferioribus cognitionem suam secundum eminentiam ordinis et nature ." Sed tradere cognitionem, est illuminare et revelare. Ergo secundum conditionem nature superior illuminat inferiorem.

39

Conrra: Illuminatio non est nisi luminis acceptio et traditio: luminis acceptio non est nisi per gratiam, et non a natura: ergo videtur, quod illuminatio non sit nisi per gratiam.

40

Unrerivs queritur, Si fiat per medium, vel sine medio ?

41

Et videtur, quod per medium. 1. In inferioribus enim in quibus fit intuellectualis visio et illuminatio, non perficitur illuminatio, nisi mediante theo phania, ut dicit Dionysius. Ergo et inter Angelos cum superior illuminat inferiorem, oportet quod medium aliquod sit, quod fluat ab illuminatore ad illuminatum,

42

2. Adhuc, In naturalibus, ut dicunt Philosophi, nec secundum intellectum, nec secundum visum perficilur visio sive illuminatio, nisi mediante eo quod est actus, vel intelligibilium, sicut illustratio intelligentiz: vel quod est actus visibilium, sicut lumen corporale. Cum ergo naturalia imitentur divina sicut ars naturam, videtur quod etiam in divinis quando unus spiritus illuminat alterum, illuminatio illa non perficiatur nisi mediante aliquo.

43

3. Adhuc, Quando unus Angelus illuminat alium, constat quod per essentiam non immittit se ei. Dicit enim Beda, quod per essentiam nihil illabitur spiritui angelico vel humano, nisi Deus: ergo oportet, quod utatur medio, vel non iluminabit eum.

44

ConTRA: Si utitur medio: aut illud medium est corporale, vel spirituale. Constat, quod non corporale, medium enim corporale non est nisi inter extrema corporalia: in tali autem illuminatione extrema spiritualia sunt, quia et illuminator est spiritus, et illuminatus est spiritus. Si autem dicatur, quod erit spirituale: aut erit substantia, aut accidens. Non substantia: non enim sunt nisi tres substantie spirituales, scilicet Deus, Angelus, et anima rationalis: et constat, quod Deus non est media substantia inter illuminantem et illuminatum. Nec Angelus aliquis potest esse medium: quia tunc ejusdem nature esset medium et extremum. Nec anima rationalis potest esse: quia illa secundum naturam est inferior extremo sive Angelo illuminato ;: medium autem debet esse inter extrema, non post extrema. Si dicatur, quod sit accidens, oportet quod sitin aliquo sicut in subjecto: aut ergo est in illuminatore, aut in illuminato: et quodcunque dicatur, non erit medium: medium enim inter extrema est, et non in extremo.

45

Solutio. Dicendum,quod in distinctionibus Angelorum secundum gradus preJationis, hoc est de ipsius distinctionis ordine, ut dicunt Dionysius et Damascenus, quod superiores de quibus plus noverunt et potentiores sunt, illuminant inferiores: aliter enim non esset verum quod dicit Ierotheus, quod amor sive naturalis sive divinus, qui secundum formam boni movet, movet superiora ad inferiorum providentiam, sicut inferiora movet ad conversionem eorum ad supe riora et reverentiam: et sic inter inferiora et superiora fit quidam indissolubilis amoris complexus.

46

Ad opsectum quod contra hoc est, dicendum, quod illuminatio que est per gratiam gratum facientem, non potest esse nisi a Deo immediate: et sic inteltigitur quod dicit Augustinus, quod inter mentem nostram in qua est impressa imago Dei, et Deum informantem et Uluminatorem nihil est medium. Sed illuminatio que est de civilibus acceptis, sive per naturam, sive per gratiam revelationis, potest unus Angelus illuminare alium, et Angelus animam rationalem: ita tamen, quod sola sapientia divina auctoritate et virtute perficiat omnes illuminationes: sed Angelus Angelum illuminat instrumentaliter, et potestate sibi collata ab auctore prime illuminationis, qui est sapientia divina. Unde, Matth. xxur, 10: Magister vester unus est, Christus. Quod tractans Augustinus in libro de Magistro, dicit, quod et unus est Magister, et plures magistri: unus auctoritate et virtuale: plures ut instrumentales, et virtutem docendi a primo accipientes: et plures necessarii sunt, ut disponant et preparent eum qui docetur, ut facilius doctrinam veritatis accipiat. Unde Gregorius idem tractans sic dicit: "Frustra extra laborat lingua Doctoris, nisi intus adsit virtus Condito= ris."

47

Ad id quod ulterius queritur, Utrum sit a natura, vel gratia: dicendum, quod ab utroque. In divinis enim et theophaniis non potest esse nisi a gratia. In his autem que naturaliter per habitus concreatos plus sciunt superiores quam inferiores, et potentiores sunt, eo quod sunt perspicatioris intelligentia quam inferiores, potest esse anatura: nisi gratia dicatur gratis data, sicut totum quod sunt et quod habent, gratia est. I ad Corinth. xv, 10: Gratia Dei sum id quod sum.

48

Ad opsectum contra dicendum, quod ipsa illuminatio gratia est, et etiam theophania, secundum quod data naturalia gratis data et per meritum non empta, gratia dicuntur: sed hac gratia non est altioris virtutis, quam ipsa natura in datis naturalibus considerata.

49

Ad id quod ulterius queritur, Utrum sit per medium ?

50

Dicendum, quod non potest esse nisi per medium, sicut probant objectiones primo inductea. Et bene concedendum est, quodillud medium non est corporale, sed spirituale: et non sit substantia que sit spiritus, vel divinus, vel angelicus, vel anima. Nec est proprie accidens, quia ab accidente non potest perfici sub stantia secundum proprium et connatu-. ralem actum: sicut etiam Aristoteles in VII Physicorum probat, quod secundum illam speciem qualitatis que est dispositio et habitus, non potest esse motus physicus: quia sive accipiat virlutem intellectualem, sive moralem, secundum eam non dicetur alteratus, sed perfectus: - et non secundum esse accidentale, sed secundum proprium et connaturalem habitum, qui est actus ullimus et perfectissimus, qui inest perfecte sicut vigilia, non sicut somnus: sicut dicit Aristoteles in Il de Anima, quod actus ensis ultimus, est incidere, qui est ejus actus ut vigilia: figura autem ensis, est actus ejus ut somnus.

51

Ad id quod queritur, In quo sit ?

52

Dicendum, quod est in uno per comparationem ad alterum., Illuminatio enim est in illuminatore, procedens in illuminatum per ipsum actum illuminationis: sicut species intelligibilis ab intelligentia agente procedit in intellectum possibilem, et facit eum actu intelligentem et perfectum secundum formam intelligibilis: et sicut species visibilis per actum lucis procedit in visum in oculo, et facit eum actu videntem et perfectum secundum formam speciet visibilis.

PrevBack to TopNext