Text List

Quaestio 42

Quaestio 42

De numero qui est in divinis personis

QUAESTIO XLII. De numero qui est in divinis personis.

Deinde queritur de numero qui est in divinis personis. Et queruntur tria. Quorum primum est, An numerus sit in divinis personis ? Secundum, Quis aut qualis numerus sit in divinis personis ? Tertium, Quantus numerus sit in divinis personis ?

Membrum 1

Utrum numerus sit in divinis personis?

MEMBRUM 1. Utrum numerus sit in divinis personis?

Primo ergo queritur, An numerus sit in divinis personis ? Et videtur, quod non.

1. Boetius in libro de Trinitate: "Unum vere, in quo nullus numerus." Cum ergo Deus verissime sit unum, nullus numerus potest esse in ipso. :

2. Adhuc, Ambrosius, in libro I de Trinitate:: "In Deo numquam totalitatem ponimus: quia nec numerus, nec quantitas ibi est."

3. Adhuc, Cum numerus nutus meme ris sit, hoc est, divisionis, ubi divisio non est, ibi numerus non est. In Deo autem nulla potest esse divisio. Ergo nullus numerus.

4. Adhuc, Unum numero, est unum subjecto et substantia, quamvis multas habeat proprietates et accidentia : talis enim multitudo non prejudicat uni numero, nec facit multa numero. Quod ergo non est divisum per substantiam subjecti, non habet numerum, nec in ipso est numerus. In Deo autem per substantiam nihil divisum est. Videtur ergo, quod ibi nullus numerus sit, licet ibi sint proprietates diverse.

5. Adhuc, Numerus (ut dicunt Pythagoras et Boetius) est acervus ex unitatibus profusus. Ubi ergo non est profusus acervus, non est numerus, a destructione consequentis. Sed cum dicimus, Pater est unus, Filius est unus, Spiritus sanctus est unus, intelligentes, unus Deus Pater, unus Deus Filius, unus Deus Spiritus sanctus, nullus profunditur acervus: quia hi tres sunt unus Deus, non tres dii. Ergo ex unitatibus que sunt in divinis, nullus profunditur numerus : ergo numerus non est in divinis.

6. Adhuc, Aristoteles dicit in I Phystcorum, quod unum est indivisum in se, et divisum ab aliis, et hoc vere unum est: et intelligitur, quod sic essentialiter divisum sit ab aliis. Tale autem unum nullum est in divinis : quia nec sic unus Pater est, nec Filius unus, nec Spiritus sanctus unus. Et ubicumque non est vere unum, ibi non est vere acervus unitatibus profusus, qui est numerus. Ergo in divinis non est vere numerus.

Adhuc, Per se ens cum per se ente fucit numerum: Socrates enim et Socrates musicus sunt unum, non duo. Relalio autem in divinis est minus quam in alio ens. Ergo multo minus facit numerum, quam accidens. Cum ergo ‘istud non Iaciat, nec istud faciet, per locum a mujori.

8. Adhuc, Licet differentia, ut dicit Damascenus, sit causa numeri: tamen hoc non habet nisi differentia divisiva, et in quantum dividit. Differentia enim communis qua Socrates stans differt a se sedente, non dividit, ideo in numerum non ponit. Cum ergo per relativa nihil differat substantialiter, per relativa nihil simpliciter ponitur in numerum. Dicit autem Boetius in libro -de Jrinitate, quod sola relatio multiplicat Trini- tatem. Cum ergo relatio non dividat simpliciter secundum essentiam, relatio hoc quod distinguit, non ponit in numerum, et sic numerus non est simpliciter in divinis.

In contrarium hujus est: 1. Dionysius in libro de Divinis nominibus , quod Deus est principium et causa et ordo et numerus: propter quod est unitas et supertrinitas.

2. Adhuc, Ex predictis constat, quod in divinis est substantia communicabilis, et incommunicabilis substantia. In inferioribus autem ubi sunt duz substantia respondentes istis, verus numerus sequitur substantias incommunicahiles : et istum impedire non potest substantia communicabilis: Socrates enim et Plato et Cicero vere sunt tres: et huic numero non obstat, quod participatione speciei sint unus homo. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persone, unitas substantie communis non potest obstare, quin in eis sit verus numerus.

Sotvutio. Dicendum, quod in Trinitate sive in divinis simpliciter non est numerus sicut in creaturis. Et hujus causa est: quia dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod numerum cognoscimus divisione continul, sive divisione communis, quod quasi continuum unit divisa. omne enim quod in numeram ponit, sub aliquo communi quod secundum se divisum est in numeratis, in numerum ponilur, ut Socrates et Plato duo homines sunt, homo et asinus duo animalia, homo et lapis dua substantia, substantia et accidens duo entia. Cum enim dicat Damascenus, quod "differentia est causa numeri," intelligitur hoc de differentia simpliciter, hoc est, de differentia substantiali, que dividit esse substantiale : differentia enim accidentalis quia non recedit a substantiali uno, non ponit in numerum : Socrates enim et Socrates musicus substantialiter unum est, et non faciunt simpliciter numerum. Unde cum in divinis substantia uniens personas in porsonis numeratis non dividatur, Pater enim et Filius non sunt duo dii, sed unus, non potest in divinis- simpliciter esse numerus, sed numerus quidam, scilicet numerus personarum, que penes guoddam numerantur, et non simpliciter, penes scilicet incommunicabilem proprietatem, qua quelibet persona totam possidet substantiam, et habet indivisam : talis enim proprietas per hoc quod relatio est, et oppositionem relationis habet, nihil intrinsecorum dividit, quia ad nihil intrinsecorum habet oppositionem. Quod patet: si enim aliquis idem sit pater unius et filius alterius, quamvis habeat oppositas relationes, in scipso non dividitur, sed ipse unus et idem manens est pater et filius, sed dividitur ab extrinsecis duobus, ad quos per duas relationes habet oppositionem, per paternitatem enim dividitur a suo filio, per filiationem autem a suo patre. Per quod patet, quod Pater non distin- guitur nisi a Filio, et non a substantia divina, et Spiritus sanctus ab utroque. Numerus autem qui simpliciter numerus est, intrinseca dividit et communia substantialiter, ut Socrates et Plato sunt duo homines:; et ideo in divinis non potest esse numerus simpliciter, sed numerus quidam: qui eo modo quo distinguit, in numerum ponit: non distinguit autem nisi in oppositione ad alium : non ergo in numerum ponit nisi ad alium. Unde Pater et Filius non sunt duo, nisi in quantum Pater opponitur Filio, et Filius Patri: in omnibus autem aliis unum sunt.

Per uac que dicta sunt, patet solutio ad primam partem questionis. Illa enim non probat, nisi quod simpliciter numerus sicut est in creaturis, non est in divinis: et non prohibet, quin numerus quidam qui ex oppositione relationis est ad extra, sit in divinis, sicut jam dictum est.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Dionysius non loquitur de numero personarum, sed de numero tali qui Deus est, omnia, sicut dicitur, Sapient. x1, 21, disponens in numero, pondere, et mensura *. Ubi dicit Augustinus, quod disponit in seipso, qui est numerus absque numero et numerus numerans effective. Sicut etiam Boetius in prologo Arithmetice dicit, quod "Deus omnia in numero creavit." Et sicut Plato numerum principium entis esse dixit.

Ad aliud dicendum, quod in inferioribus dividentia sequitur numerus propter hoc, quod commune secundum esse dividitur in ipsis, hoc est, commune quod est substantiale ipsis et uniens ea. Et hoc non est in divinis: dividentia enim in divinis sive distinguentia non dividunt communem substantiam, sed determinant et distinguunt ab alio tantum : et ideo non sequitur ea numerus simpliciter, sed numerus quidam, ut dictum est.

Membrum 2

Quis vel qualis numerus sit in divinis personis

MEMBRUM II. Quis vel qualis numerus sit in divinis personis ?

Secundo queritur, Quis vel qualis numerus sit in divinis personis ?

Et queritur, Quis numerus numerans ?

1. Videtur autem per Augustinum, quod relatio est numerus numerans in divinis. Dicit enim: "In relatione personarum numerus cernitur, in divinitate nature quid unum sit, apprehenditur."

2. Adhuc, Hoc videtur per rationem : Sicut enim in re divisione continui numeramus, et quoties unum nutum ad divisionem facimus, tantum numerum esse dicimus : sic videtur secundum analogiam esse in divinis. In his enim distinguens per modum dividentis est. Unde quoties nutum ad distinguens in esse personali facimus, tantum numerum personarum esse dicimus. Oppositione autem relationis nutum facimus ad distinctionem in esse personali. Ergo oppo- sitione relationis numeramus: et sic videtur. numerans esse propriectas personalis sive relatio.

3. Adhuc, In divinis personis, sicut in prehabito membro questionis probatum est, non potest esse numerus per distinguens ad intus, sed per id quod ponit oppositionem ad extra. Nihil autem ponit talem opposifionem nisi personalis proprietas, sive relatio. Ergo nihil ponit numerum in divinis, nisi personalis proprietas per oppositionem quam habet ad correlativum.

In contrarivm hujus est, 1. Quod dicit Boetius in libro de 7rinitate, quod "relatio nihil addit ad esse relativi." In omni autem numero quo numeramus, unum addit alteri. Ergo re latio non potest esse numerus quo nue meramus in divinis.

2. Adhuc, Ex cujus unitatibus ayyregatio non provenit, non ponit in numerum: ex unitatibus relationum nulla congesta provenit pluralitas vel agyregatio : ergo relationibus non numeramiun in divinis. Prima pars patet per se, et per numeri definitionem. Srcunpa probatur in exemplo. Punctum enim per hoc quod principium est a quo fluit linea, et per hoc quod est finis ad quem linea terminatur, et per hoc quod est medium in quo copulantur due linex, nullam congestam facit aggregationem vel pluralitatem, sed remanet unum et idem, Si autem relatio hoc haberet per se, quad numerum poneret, tunc ubique haberet: et si ubique non habet, nusquam habet ; relatione ergo numerus fieri non potest in divinis.

Ulterius ex hoc videtur, quod non numerus realis, sed rationis solum sit in divinis.

1. Dicit enim Joannes Damascenus, quod "in creaturis commune consideratur ratione, hypostases autem re." In divinis autem e converso est, quod in divinis commune consideratur re, hypostases autem ratione. Sed quo considerantur differre hypostases, eo numerantur et in numerum ponuntur : ratione considerantur differre : ergo ratione in numerum ponuntur.

2. Adhuc, Punctum per hoc quod est principium, medium, et finis, non differt re, sed ratione tantum : ergo relatio differentiam non facit nisi rationis, et non rei. Et sic a simili, in divinis inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum non erit differentia nisi rationis tantum: et per consequens nec numerus nisi rationis: quia differentia est causa numeri, ut dicit Damascenus.

3. Adhuc, Cum dico, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, non constituo numerum realem: quia hi tres sunt una res, que est Deus: sicut enim Pater est Deus, ita paternitas est Deus: et sicut Filius Deus, ita filiatio Deus : et sicut Spiritus sanctus Deus, ita spiratio Deus: nihil enim hic est actum in aliquam pluralitatem ex repetilione istorum. Videtur ergo, quod. repelitio istorum non faciat nisi pluralitatem rationis, et non rei alicujus.

4. Adhuc, Si aliquis dicat, quod propter ordinem nature in relatione originis est ibi numerus rei, et non rationis tantum. Videtur hoc non esse verum. In imagine enim similitudinis que est in anima, ordo nature est secundum relationem originis, qua ex mente est intellectus, et ex mente sive memoria voluntas : et tamen hec non differunt re, nec re numerantur, sed ratione tantum : haec enim, ut dicit Augustinus in libro X de Trinitate', sunt una anima, una vita, una substantia, et non differunt nisi ratione.

Sruoc concedatur, videbitur heresis Sabelliana incidere : quia secundum hoc persone non differunt nisi ratione, et non re, sed solum secundum intellectum nostrum : et hoc dixit Sabellius.

Ulterius queritur, Quis sit numerus numeratus, utrum relatio, vel hypostasis ?

Et videtur, quod relatio : quia 1. Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod "sola relatio multiplicat Trinitatem :" non autem multiplicat, nisi per hoc quod multiplex est: multiplex autem est, quod numeratur in omni numero, cum omnis numerus multitudo quedam sit aggregata per unum.

2. Adhuc, Quidquid absolutum est in Trinitate, ut dicit Augustinus, de qualibet persona dicitur sigillatim et in singulari, et de omnibus simul in singulari. Ergo nihil absolute dictum agitur in pluralitatem, ex hoc quod sigillatim dicitur de singulis: nihil ergo absolute di- ctum numeratur in Trinitate : .ergo relinquitur, quod sola relatio numeratur. In conrtarium hujus est, quod non intellectis relationibus, adhuc sunt tres hypostases habentes divinitatem: et si tres sunt, cadunt in numerum: et sic hypostases namerantur. Hoc probatur per Augustinum in libro VII de Trinitate, ubi dicit, quod "omne relativum est etiam aliud quam relativum: est enim hypostasis in qua est relatio,"

Sonutio. Ad questionem dicendum est, quod pro certo sicut probatum est, hoc modo quo in divinis est numerus aliquis, ita est ibi numerus numerans, et numerus numeratus. Et numerus numerans, est proprietas personalis per oppositionem relationis distinguens in esse personali, et non in esse simpliciter, secundum quod Augustinus in libro V de Trinitate, dicit, quod "aliud est esse Patrem, et aliud est esse Filium : quamvis idem neutraliter, non masculine dictum, sit Patrem esse, et Filium esse”." Unde sicut in rebus creatis, in quibus simpliciter numerus est, numerus numerans relatus ad rem est id quod distinguit in esse communi, et facit unum esse indivisum in se, et divisum ab alio, per hoc quod terminat ipsum in se, et determinat ab aliis : et tale unum additum uni facit numerum in esse in quo ponit distinctionem, et non in esse in quo nullam ponit distinctionem, ut unum quod est Socrates, et unum quod est Plato, sunt duo in esse hominis : quia hoc distinguitur in Socrate et Platone : et ideo sunt duo homines, non unus ho+ mo : ita in divinis per modum quo est ibi numerus, numerus numerans est id quod distinguit in esse personali, et facit unum terminatum in se, et ab alio determinatum in esse personali in quantum . personale est : et unum et unum facit duas personas, et unum et unum et unum facit tres personas : sed non facit duos vel tres deos : quia in esse divino nullam ponit determinationem sive dis— tinctionem : esse enim substantiale divinum non distinguitur nec determinatur proprietate aliqua, ut in antehabitis sepius determinatum est. Esse autem personale, in quo persone distinguuntur, est quod significatur in hoc verbo, est, quando est tertium adjacens, et non alterum extremorum, quando dicitur, Pater est persona, Filius est persona, et persona Patris non est persona Filii, et Pater et Filius sunt due persone et non una: quia in. esse personali distinguuntur, et distinguens est incommunicabilis proprietas : et per hoc quod est distinguens in esse personali, est innumerum ponens. Numerus autem numeratus hoc numero, est pluralitas hypostasum sive personarum.

Unde tria prima que hoc modo procedunt, concedenda sunt.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod relatio nihil addit rei absolute : addit tamen aliquid quantum ad modum significandi: qui tamen modus significandi vere est in divinis : qui refertur ad esse personale, quod vere est in divinis veritate relationis et communicabilitatis : et hoc sufficit in divinis ad numerum aliquem qui est in divinis, licet non sufficiat ad numerum simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod alia est relatio in divinis, et alia in puncto secundum quod est principium, medium, et finis. Relatio enim in divinis est relatio originis substantialis emanationis unius ab alio : etideo facit eum quem distinguit, totam divinitatem incommunicabili proprietate possidere, et est vere id quod est substantia, licet differat per modum significandi, et non distinguit nisi in esse personali : et id in quo ponit distinctionem, ponit in numerum verum et realem veritate esse personalis et realitate : quia persona est ens ratum et perfectum : et hoc numeratur in divinis. In puncto autem secundum quod est principium, medium, et finis, non ponit relationem ad oppositam rem, sed ad oppositam positionem in continuo, sive ad oppositum situm : et ideo in puncto non diversum facit ens ratum, ut suppositum a supposito diversum est : sed facit diversum secundum rationem, que causatur ex diversitate situs, ut dictum est, ex qua provenit diversitas actus puncti, et non suppositi, secundum quod punctum aliud est actione principians, copulans, et terminans, nec tamen aliud supposito vel subjecto.

Ad ww quod ulterius queritur, dicendum, quod radio dupliciter dicitur, scilicet prout est actus ratiocinantis tantum, et prout est actus rei de qua fit ratio. Sicut dicitur universale ratio, non ideo quia tantum fit in nobis, sive in mente nostra ; sed ideo quia est res non in uno absolute accepta, sed que in collatione accipitur, que est in multis et de multis : quam collationem facit ratio. Et hoc modo Damascenus accipit rationem. Et sic ratio ad idem refertur, sicut res quedam est, quod conferendo accipitur ut unum in Socrate et Platone, et de Socrate et Platone: et res in qua est et de qua est realiter distincte, accipitur Socrates et Plato. In divinis autem e converso est : quia natura accipitur ut res eadem secundum esse in Patre et Filio : Pater autem et Filius ut ratione et relatione distincli. Et ex hoc non sequitur, quod persone non differant nisi ratione que sit actus ratiocinantis. Et hoc ignoravit Sabellius.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod realiter nihil agitur in pluralitatem, nisi quod realiter distinguitur : esse autem divinum non distinguitur, ut jam habitum est, sed esse personale per oppositionem ad alterum, et non per differentiam quam habeat ad aliquid quod sit in persona : et ideo esse personale numeratur ut esse personale, et nihil aliud. Ad aliud dicendum, quod ex ordine nature numerus est in divinis, in quantum natura principium pullulationis est et emanationis substantialis unius ab alio: eo quod in divinis nihil est per accidens, ut dicit Augustinus, et nihil avaréctatov, ut dicit Damascenus, sed unusquisque est secundum incommunicabilis existentia modum in hypostasi perfectus. In anima autem non est sic. Substantiali enim emanatione non emanat mens de anima, nec intelligentia de mente, nec voluntas de utroque, sed ut potentie naturales : et in talibus est ordo nature secundum quid, et non simpliciter : propter quod personas eflicere non potest, sed differentiam potentiarum in una persona que est homo, et in una substantia que est anima et vita vel essentia. In_ divinis autem ordo nature est secundum perfectissimam rationem nature, que perfectissime principium est pullulandi et emanandi, quo alter procedit ex altero : et ideo in divinis constituit perfectissime rem nature et hypostasim, que cum incommunicabili proprietate naturam possideat, perfectissime habet nomen persone et veritatem.

Ad i quod in contrarium objicitur, jam solutum est. Sabellius enim dixit personas differre ratione que est actus ratiocinantis tantum, et non que est res de qua est ratio.

Ad id quod ulterius queritur, Quid numeretur in divinis ? Dicendum, quod hypostasis in esse personali in quantum personale est et incommunicabile est: hoc enim est esse Patri per hoc quod Pater est, et esse Filii per hoc quod Filius est, et esse Spiritus Sancti per hoc. quod Spiritus sanctus est.

Ad dictum Boetii dicendum, quod hoc non ostendit, nisi quod illa relatio effective multiplicet Trinitatem ut numerus numerans, et non ut numerus numeratus. Et quod dicitur, quod non multiplicat nisi in quantum est multiplex, fal sum est : nullum enim multiplex multiplicit numeratur, sed numeratur uno, quod congregatione agitur in multitudinem. Et sic est in divinis, quod relatio in diversitate oppositorum, quae fundatur super diversum modum originis, multiplicat Trinitatem. Sic enim Pater est una persona, et Pater cum suo opposito correlativo due persone, et Pater et Filius per hoc quod sunt unum principium spirationis, cum suo opposito correlativo sunt tres persone.

Ad nvicrum Augustini dicendum est, quod esse personale et persona non est simpliciter absolutum, sicut patebit in sequentibus : sed intelligitur distinctum incommunicabili proprietate, que rationem incommunicabilitatis non habet nisi ex oppositione relationis originis. Quia, sicut dicit Richardus in libro de 7rinitate, nec natura permittit, nec intellectus admittit, ut idem sit masculine ille qui est ab alio, cum eo a quo est.

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum est, quod licet verum sit quod concluditur, tamen id quod proponitur, caute intelligendum est. Non enim aliud est hypostasis et relatio re, sed modo significandi, ut sepius dictum est : et si relationes non essent in divinis que sunt incommunicabiles proprietates, non esset ponere diversas emanationes et singulares modos existendi, ad quos secundum modum intelligendi de necessitate concomitanturincommunicabiles proprietates, determinantes eos qui procedunt ab his in quibus procedunt: et. si intelligerentur sine his, impossibile esset, quod differrent ab invicem, cum hoc solo differant per incommunicabilem proprietatem.

Membrum 3

Quantus sit numerus in divinis, utrum scilicet finitus, vel infinitus ? Et, si finitus, in quo numero stat ut in termino?

MEMBRUM II. Quantus sit numerus in divinis, utrum scilicet finitus, vel infinitus ? Et, si finitus, in quo numero stat ut in termino?

Tertio queritur, Quantus sit numerus in divinis personis, utrum scilicet finitus ? Et si finitus, in quo numero stat ut in termino ?

Videtur autem, quod infinitus. 1. Si enim perfectio bonitatis et perfectio charitatis et perfectio virtutis, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus >, Deum non sinit esse sine germine, sed facit ex ipso pullulare ut divinos flores et ut divina lumina Filium et Spiritum sanctum : tunc quanto plures pullulant, tanto perfectior est virtus, bonitas, et charitas communior. Charitatis autem perfectio est in communitate, ut dicit Augustinus. Privatus enim amor vituperabilis est : communis autem laudabilis. Perfectissima autem charitas et incomparabilis omni charitati, est charitas divina, et est infinita. Ergo non stat nisi ad infinitos quos diligit ut seipsum. Videtur ergo, quod numerus personarum sit infinitus.

2. Adhuc, Ad hoc videntur facere convenientie superius adducte. de Ri- ' chardo in tractatu de dono, et tractatu de uno.

3. Adhuc, Principii primi non est deficere in principiando sive producendo. Pater principium est totius divinitatis. Ergo non deficit in hoc, quin semper producat. Sempiterna autem productio est ad infinitos, Videtur ergo, qued et Pater producat infinitos filios, et Pater et Filius infinitos spiritus.

4, Adhuc, Hoc modo in secundo de Generatione et Corruptione probat Aristoteles generationem infinitam et inquietam esse : quia scilicet accessus solis et recessus in circulo declivi sive obliqui inquietus est et infinitus. Videtur ergo a simili cum potentia principiandi in Patre sit infinita, et similiter in Patre et Filio sit infinita, quod productio infinita sit et infinitorum.

5. Adhuc, Unumquodque potentius est in sibi coessentialibus, quam in his quz sunt diverse essentie ab ipso, Deus infinitus est in creando que creata sunt in diversitate essentia ab ipso. Ergo multo magis infinitus debet esse in producendo personas que sunt ejusdem essentie cum ipso.

6. Si quis ad hoc dicat, sicut dicunt quidam, quod infinitum esse confusionis est, et non ordinis nature : et ideo persone non possunt esse infinite : quia confusio in divina non cadit. Contra hoc est : quia id quod est de demonstratione potentie, non est confusionis, sed potius exigentie naturalis. Dicit autem Aristoteles in primo Celi et mundi, quod potentia activa non demonstratur perfecte nisi in ultimo et maximo in quo est virtus ejus, et ultra quod nihil potest : sicut et potentia passiva non demonstratur, nisi in ultimo et minimo in quo est virtus passionis ejus, et.ex quo ul ex principio infertur omnis passibilitas ejus. Et dat exemplum : quia si aliquid patitur ab uno quod minimum. est, statim infertur, quod patitur a duobus, et sic in infinitum. Et si aliquid potentia activa potest in centum quod maximum est, statim infertur, quod potest in nonaginta et in octoginta, et sic in infinitum. Cum ergo potentia principiandi in Deo sit infinita et activa, videtur, quod virtus ejus non demonstratur nisi producat infinitos,

In contrarium hujus est quod disputatuin est supra in tractatu de generatione Pili, et in tractatu de ordine nature, ubi ostensum est, quod productio persosonarum stat in tribus, quorum unus est principium, et alter medium, et terlius in ratione termini, in quo stat productio non ex impotentia que sit in ipso, sed ex hoc quod in ordine nature in ralione termini est, ex ratione proprietatis qua distinguitur a Patre et Filio,

Sonutio. Dicendum est, quod nec sunt, nec esse possunt in divinis nisi tres persone. in illis enim sufficientia perfectionis est, bonitatis, virtutis, et charitatis, delectationis, jucunditatis, et amicitie. Et haec omnia in prehabitis ostensa sunt. Si enim attenditur ordo nature, perfectio in tribus est, in principio, medio, et fine. Non enim sunt nisi duo principia communicationis, natura scilicet, et voluntas. Si natura attenditur, multiplicari non potest nisi in tres, scilicet in eum qui pullulat ex seipso, et in eum qui pullulat ex alio, et in eum qui pullulat tantum ex alio passive : sive in eum qui producit non productus, et in eum qui producit productus, et in eum qui producitur non producens : sive secundum verba Augustini, "a quo alius qui non ab alio, a quo alius qui ab alio, et qui ab alio a quo nullus."

Si enim dicatur, quod est quartus, qui nec est ab alio, nec ab ipso alius, ille non potest esse in. communicatione nature : in eadem enim natura non est secundum communionem, nisi qui vel dat naturam, vel accipit: non enim habet communionem in natura, nisi accipiens eam ab alio, vel dans eam alii, vel utroque modo, Si autem diceretur, quod essent duo dantes, et non accipientes, illi proprietate non differrent, sive specie : nec materia differrent, quia materia non potest esse in divinis: nec essentia differrent, quia essentia in divinis nec dividi tur, nec distinguitur : et sic sequeretur, quod penitus idem essent et una persona. Idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, a quo non differt differentia. Penitus eodem modo probatur, quod si essent duo vel plures qui ab alio aquibus alii, quod essent una et eadem persona et proprietate et essentia. Et eodem modo probatur, quod si duo vel plures essent qui ab alio a quibus nulli, quod essent una et eadem persona.

Si autem diceretur, quod essent plures dii in diversitate essentie, sequeretur, quod non essent in uno et eodem ordine nature. Et ideo dixit synodus Nicena, quod si quis dicat duos innascibiles, duos faciens deos, anathema sit. Sic enim dicens, ut dicit Hilarius, destruit ordinem nature ad unum, et per consequens diversos esse deos ponit.

Similiter perfectio communicationis voluntatis in tribus est, et non in pluribus, scilicet in uno qui diligit eum qui ab ipso est, et in uno qui diligit eum a quo est, et in uno qui est nexus amborum : et si ponantur duo vel plures diligentes eos qui ab ipsis sunt, vel diligentes a quibus sunt, vel qui sunt nexus amborum, probabitur, quod omnes illi idem sunt, sicut prius probatum est, cum nec formalem nec materialem nec essentialem habeant differentiam. Et sic patet, quod utriusque communicationis perfectio in tribus est. Hoc enim patet per verba Augustini : "Omnis enim multitudo que procedit ab uno principio, per eadem principia reducitur per que exit ab ipso, Exit autem omne quod exit ab intellectu agente per principium efficiens, per formam qua fit, et per spiritum qui formam invehit ei quod fit. Si autem reducitur, oportet quod spiritu apprehendatur, et spiritu ordinetur. Dico autem spiritu, quem concepit ex primo faciente. Et oportet ut formam qua exivit, sequatur, et sic in principium unde exivit, reducatur." Sic ergo in tribus omnis factionis et omnis reductionis est sufficientia. Communicationis er go nature, et communicationis voluntatis, et perfectio factionis, et perfectio reductionis est in tribus. Et superfluum abjicitur a natura et ab arte et ab omnibus. Non ergo possunt esse plures vel pauciores persone quam tres, Pater scilicet formans omnia que sunt, Filius forma omnium eorum que formantur, et Spiritus sanctus invehens virtutes et dona formantis et forme, et reductione spiritus reducens forma, que est Filius quam sequatur, et Pater in quem reducitur.

Ad primum ergo dicendum, quod infinitus numerus confusionis est et superfluitatis : et ideo esse non potest. Licet enim infinitum potentia sit in quibusdam causatis, tamen actu numquam est, et in ordine causatum nec est, nec esse potest. Quidquid autem in Deo ponitur, sicut in ordine cause ponitur, et non sicut in ordine causati,

Ad aliud dicendum, quod convenientiae supra adducte non probant, nisi quod solitudo non potest esse in divinis, et quod sufficientia communicationis est in tribus.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit ac si Pater principium sit motu et sui divisioue et per vices temporum : et hoc falsum est. Unde ratio illa nihil probat in divinis.

Ad aliud patet solutio per idem. Sol enim non est principium generationis et corruptionis, nisi per motus accessus et recessus : quod in sphera circuli recti fieri non potuit, qui secundum angulos rectos spherales secaret horizontem : et ideo oportuit, quod fieret secundum angulos circuli obliqui, qui horizontem svcat secundum angulos acutos et obtusos, Nihil autem talium est in divinis: sel idem eodem modo se habens, semper facit idem, et ab eterno.

Ad aliud dicendum est, quod in hoe infinitas notatur producentis : quia de se producit alium qui infinitus est essentia et potentia sicut ipse, et non in hoe quod infinitos numero producat. Talis enim productio non sine divisione fit : divisio autem non convenit nisi materiw et continuo : unde Aristoteles in IV Physicorum dicit, quod infinitum in numero causatur ex infinito et continuo. Talia autem in divinis esse non possunt : quia talis infinitas materialis est et infirmi.

Ad aliud dicendum, quod dictum illorum bene dictum est.

Et ad objectionem dicendum, quod multiplicatio in infinitum, non demonstrat aliquam’potentiam activam vel virtutem ejus : sed cum multitudo in infinitum causetur ex divisione in infinitum, demonstrat infirmitatem et defectum materialis principii : sed actus infinitus in essentia et potentia, sicut Filius et Spiritus sanctus, quisunt actus nihil potentie habentes sive imperfectionis, demonstrant infinitam potentiam producentis eos. Et ideo Philosophus dicit in libro de Causis, quod "omnis virtus unita magis est infinita, quam multiplicata."

Ip quod adducitur in contrarium, conceditur.

PrevBack to TopNext