Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 140

De peccato in spiritum sanctum
1

QUAESTIO CXL. De peccato in spiritum sanctum.

Membrum 1

Quid sit peccatum in Spiritum sanctum
2

MEMBRUM I. Quid sit peccatum in Spiritum sanctum?

3

Ad primum proceditur sic: Consuevit poni haec -diffinitio, et est Augustini: "Pecécatum in Spiritum sanctum est perseverans malitia cordis impeenitentis."

4

In Littera Magister assignat aliam que etiam dicitur esse Augustini, quanrum haec una est: "Peccatum in Spiritum sanctum est consuetudo peccandi,” qua Dei metus amitlitur, et contemptus incurritur."

5

ContTRA PRIMAM arguitur sic: quia 1. Secundum illam videtur, quod non sit peccatum in Spiritum sanctum nist obstinatio: quod falsum est: quia plu res sunt species ejus, sicut postea patebit. Videtur ergo, quod nulla sit definitio.

6

2. Adhuc, Objicitur contra secundam: In quolibet enim actu iteratus actus inducit consuetudinem: et si est mortale, et non dimittitur propter timorem Dei, inducit amissionem metus Dei: et similiter si non dimittitur propter preceptum et precipientem, inducit contemptum precepti et precipientis: secundum hoc ergo peccatum in Spiritum sanctum non esset separatum ab aliquo mortali peccato: quod falsum est: definitio ergo illa non valet.

7

3. Adhuc, Videtur nullum peccatum specialiter esse in Spiritum sanctum: quia sicut est una substantia trium, ita est una bonitas in quam peccatur a quolibet peccante mortaliter: ergo videtur, quod nullum pececatum sit in Spiritum sanctum quod non sit in Patrem et Filium.

8

Contra: Spiritui sancto attribuuntur remissiva peccati, sicut est communio sanctorum, gratia sanctificans Ecclesiam, bonitas, misericordia, et hujusmodi: ergo sicut est peccatum in Patrem quod est contra attributum Patris quod est potentia, et vocatur peccatum ex infirmitate, quod minimum omnium dicitur: et sicut est peccatum in Filium cui attribuitur sapientia, quod peccatum dicitur ex ignorantia: ita est peccatum in Spiritum sanctum, scilicet cui attribuitur bonitas et gratia, quod dicitur esse ex certa malitia, et nullum habet colorem excusationis, sicut dicit Prepositivus. Et hoc concedendum est. Certa autem malitia semper quasi duo habet adjuncta, scilicet mentis obstinationem qua Dei metus amittitur, et contemptus Dei incurritur, et hec ponuntur in secunda diffinitione: et secundum est ipsa perseverans cordis impenitentis malitia, et hoc dicit prima definitio.

9

Et sic patet qualiter definitiones due prehabite accipiuntur.

10

Ad idergo quod contra primam objicitur, dicendum quod falsum est: quia pluribus aliis peccatis adjunctum est quod perdurat in peccatis, sicut obduratio, et sicut finalis impcenitentia, et hujusmodi.

11

Ad id quod contra secundam objicitur, dicendum quod licet iteratus actus inducit consuetudinem peccandi, tamen non inducit obstinationem: quia multi qui habent consuetudinem peccanti, propositum habent pcenitendi: sed obstinatus habet propositum non pcenitendi. Unde Augustinus: "Obstinatio est indurate mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impcenitens."

12

Aliud solvitur in solutione membri.

Membrum 2

Quae sint differentiae hujus peccati secundum Augustinum?
13

MEMBRUM II. Quae sint differentiae hujus peccati secundum Augustinum?

14

Secundo queritur, Que sint differentie hujus peccati secundum Augustinum ?

15

Enumerant autem statim tres, scilicet obstinationem, desperatiouem, et impcenitentiam finalem. Et de istis est disputandum et querendum.

16

Et videtur, quod desperatio non sit peccatum in Spiritum sanctum:

17

1. Potest enim aliquis desperare ex cordis infirmitate,sicut multi desperant: et ille peccat in Patrem, sicut paulo ante dictum est: et sic videtur, quod desperatio non sit peccatum in Spiritum sanctum, sed in Patrem in hoc casu.

18

2. Adhuc, Similiter videtur de obsé inatione: quia multi obstinantur in pec catis in qua incidunt ex infirmitate vel ignorantia: et ill non videntur peccare in Spiritum sanctum, sed in Patrem et in Filium.

19

3. Eodem modo objicitur de impenitentia, in quam incidunt ex delectatione carnalium peccalorum potius, quam ex certa malitia,

20

4. Adhuc, Videtar quod pauciores sunt species quam hic ponuntur. Unde, Levit. x, 2, super illud: Egressus ignis, Glossa Hesychii: "Peccatum in Spiritum sanctum, est in sceleribus suis usque ad finem vite perseverare, de sua salute desperare, et de potentia Salvatoris diffidere." Thi non enumerantur nisi due, scilicet desperatio, et impcenitentia. Ergo videtur, quod non sint tot sicut hic enumerat.

21

5. Adhuc, In Spiritu sancto remittente peccata non sunt nisi duo, scilicet misericordia, et justitia. Misericordia in remissione culpe, juslilia in exigentia satisfactionis. Ergo videtur, quod in peccato in Spiritum sanctum non debeant esse nisi duo his opposita: et sic presumptio est contra justiliam, et desperatio contra misericordiam: et tunc non sunt plura peccata in Spiritum sanctum nisi duo.

22

6. Adhuc, Non nisi tres virtutes ponuntur que ordinant in Deum, scilicet fides, spes, et charitas. Ergo videtur, quod tria debeant esse peccata que deformant hominem illum, et non plura, scilicet desperatio contra spem, impugnatio veritatis agnite contra fidem, invidentia gratie fraterne contra charitatem. 7. Adhuc, Videtur quod tantum debeant esse due species, Augustinus in libro de Blasphemia: "Peccatum in Spiritum sanctum per se opponitur illi gratia in qua fit remissio peccatorum," Et hac est gratia poenitentie, que non habet nisi duas partes, scilicet commissa deflere, et flenda non committere. Contra primam est finalis impoenitentia, contra secundam obstinatio. Ile ergo dus sunt species peccati in Spiritum sanctum, et non plures.

23

8. Ulterius, Videtur, quod plures sint quam hic enumerantur. Bernardus in libro de Precepto et dispensatione'; "Non est idipsum nolle obedire, et non obedire. Hoc quippe interdum erroris est, nonnumquam et infirmitatis: illud vero odiose pertinacie, aut conlumacie non ferende, hoc est, non sustinenda. Quod et ipsum repugnare est et resistere Spiritui sancto." Et inducit hoc quod dixit Stephanus, Act. vi, 51: Dura cervice, etc., vos semper Spiritui sancto resisiitis: sicut patres vestri, ita et vos. Et si usque ad mortem perduraverit hee blasphemia, non est remittenda. Ergo videtur, quod talis inobedientia sit peccalum in Spiritum sanctum: et ita plures sunt species.

24

9. Adhuc, Videtur quod simulatio penitentie sit peccatum in Spiritum sanctum. Levit. x, 16, super illud: Inter hee, hircum, etc., Glossa: "Sicut vera peenitentia veniam promeretur, ila simulata Deum irritat. Hoc autem Sancti irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum esse dixerunt." Ergo videtur, quod simulata pcenitentia sit peccatum in Spiritum sanctum.

25

10. Adhuc, Videtur quod schisma et heresis sint peccata in Spiritam — sanclum: quia dicit Joannesin secunda canonica, ¥. 9, quod omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Et infra, wy. 10 et li: Si quis venit ad vos, el hane doctrinam non afJert, nolite recipere cumin domum, nee Ave et dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. Videtur ergo, quod schisma et heresis sint peccata in Spiritum sanclum, que non remittuntur. Solutio. Dicendum, quod vere species peccati in Spiritum sanctum, sunt quas Magister assignat in Liétera ex verbis Augustini, scilicet desperatio, obstinatio, et finalis impcenitentia. Et dicit, quod obstinatio est indurate mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impeenitens. Desperatio autem, qua quis diffidit de bonitate Dei. Finalis autem impenitentia, qua homo finaliter proponit non peenitere de peccatis. Presumptio, qua tantum presumit de misericordia, quod putat Deum peccata non vindicare. In libro autem de Sermone Domini in monte Augustinus addit aliam, scilicet impugnationem veritatis agnil#, et invidentiam fraterne gratia: que tamen duo dicit quasdam esse species obstinationis.

26

Si quis autem per artem vult scire multiplicationem harum specierum, talis potest esse multiplicatio. Ad remissionem peccatorum quedam sunt ex parte remittentis, quedam sunt ex parte ejus cui fit remissio. Ex parte remittentis duo sunt, scilicet misericordia, et justitia. Contra unum illorum est presumptio, contra aliud desperatio et obstinatio, ex quibus oritur finals impenitentia, sicut dicitur in Littera. Ex parte ejus cui fit remissio, primum est, quod sit in unitate Ecclesiae. Propter hoc in symbolo Apostolorum dicitur: "Credo in sanctam Eeclesiam, communionem sanctorum, remissionem peccatorum." Et contra sanctitatem Ecclesia in qua fit remissio, est impugnatio veritatis agnite. Cofitra communionem sanctorum est invidentia fraterne gratiz. Et sic species peccati in Spiritum sanctum accipiuntur secundum remissiva sive ex parte Dei, sive ex parte Ecclesie in qua fit remissio, sive ex parte ejus cui fit remissio.

27

Ad prima tria dicendum est, quod licet in talia peccata aliquando aliquis incidat ex infirmitate, vel ignorantia, tamen ipsa peccata numquam sunt ignorantia vel infirmitas: et ideo sunt peccata in Spiritum sancitum,non in Patrem, neque in Filium.

28

Ad glossam. Hesychii dicendum, quod licet ille non enumeret nisi duas species, sub illis tamen comprehendit alias: quia quod aliquis in sceleribus suis, perseverat usque in finem, ex obstinatione venit vel desperatione. Et hoc non est inconveniens, quod una species oriatur ex alia: quia paulo ante dictum est, quod obstinatio est indurate mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impeenitens.

29

Ad aliud dicendum, quod verum est quod ex parte remittentis duo sunt, sed ex parte Ecclesia in qua fit remissio, et ex parte ejus cui fit remissio, multo plura sunt: et ideo multo plures sunt species.

30

Ad aliud dicendum, quod nihil valet: quia sicut superius sepe dictum est, malum multo amplioris divisionis est quam bonum. Licet sint tres virtules ordinantes, non sequitur tamen, quod tantum tria debeant esse deordinantia, sed multo plura ex corruptione que omnifariam incidit.

31

Ad aliud dicendum, quod non procedit: quia licet tantum duo sunt in peenitentia per quam fit remissio, tamen multo plura sunt ex parte remittentis, et ex parte Ecclesie, et ex parte ejus cui fit remissio, ut dictum est.

32

Ad vicrum Bernardi dicendum, quod nolle obedire, non est peccatum in Spiritum sanclum ex se, sed aliquam conformitatem habet cum pertinacia et invidentia fraterne gratiae: et propter talem conformitatem dicit Bernardus hoe quod dicit: non tamen formaliter est peccatum in Spiritum sanctum, nisi sicut omne peccatum mortale est contra sanctitalem Spiritus sancti.

33

Ad aliud dicendum, quod simulata penitentia non est peccatum in Spiritum sanctum, sed hypocrisis mendax que evacuat remissionem. Et ex hoc conformitatem habet cum peccato in Spiritum sanctum, scilicet ex parte remittentis. Et ita intelligitur Glossa. Et hoc quod dicitur, Matth. xu, 43, super illud: Cum immundus spiritus exiertt ab homine. Augustinus: "Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas." Et sic est de quolibet capitalium vitiorum quando simulatum reddit.

34

Ad vuLttimum dicendum, quod licet schisma et heresis conformitatem habeant cum peccato in Spiritum sanctum, ex hoc quod non remittuntur: nihilominus tamen ex specie non opponuntur his ex quibus fit remissio: et ideo non dicuntur peccata in Spiritum sanctum.

Membrum 2

Quae sunt differentiae hujus peccati se cundum Ambrosium
35

MEMBRUM II. Quae sunt differentiae hujus peccati se cundum Ambrosium ?

36

Terrio, Queritur de assignatione peccati in Spiritum’sanctum secundum Ambrosium, quam Magister ponit in illo cap. De hoc quoque peccato in Spiritum sanctum Ambrosius in libro de Spiritu sancto' disserens, diffinitam assignationem tradit, dicens.

37

Ubi primo occurrit querere: quia blasphemiam vocat peccatum in Spiritum sanctum.

38

Et de blasphemia queruntur quatuor, scilicet primo quid sit? Secundo, Que differentie ejus, et quot? Tertio, Quantum peccatum sit, utrum semper mortale, vel aliqguando veniale ? Et quarto, Quare vocatur peccatum irremissibile ?

Articulus 1

Quid sit blasphemia ? et, Quae species ejus, et quot? et, Utrum univoce vel aequivoce an per prius et posterius praedicetur de ipsis ?
39

MEMBRI TERTII ARTICULUS I. Quid sit blasphemia ? et, Quae species ejus, et quot? et, Utrum univoce vel aequivoce an per prius et posterius praedicetur de ipsis ?

40

Ad primum sic proceditur: Super epistolam Jude, ¥. 8: Afajestatem blasphemant. Glossa Haymonis: "Umnis blasphemia cavenda est, sed maxime in creatorem." Ergo videtur, quod omnis blasphemia sit in Deum, et nulla in creaturam.

41

Adhucc, Ibidem definitio blasphemie ponitur sic: "Blasphemia est, per quam de Deo ipso falsa dicuntur."

42

Sed contra hoc objicitur: quia sicut jam habebitur in sequenti articulo, tres sunt species blasphemia. Prima est cum attribuitur Deo quod ei non convenit. Secunda est cum ab eo removetur quod ei convenit. Tertia, cum attribuitur creature quod soli Deo appropriatur, sicut quod Angelus creet, ut multi dixerunt.

43

Sed in illa specie nihil attribuitur creature quod ei non convenit. Ergo videtur, quod definitio nulla sit, nec generalis ad omnem speciem: cum enim creature attribuitur quod Dei est, per hoc nihil attribuitur Deo, nec aufertur ab eo.

44

Solutio. Ad hoc dicendum, quod inducta definitio Haymonis datur secundum potissimam sui malitiam et esse, non quia illa sola sit, sed quia potior est inter alias. Aliae tres species assignantur ab Augustino in libro de Trinitate, qua rum una est eorum qui sapiunt de Deo secundum corpus, ul qui credunt Deum esse rutilum vel candidum. Alia est qui sapiunt Deum secundum spiritum creatum, ut qui dicunt Deum reminiscentem et obliviscentem, iracundum et misericordem: eo quod Scriptura aliquando talia dicit de Deo, cum Scriptura talia non dicit de Deo, nisi per prosopeiam que dicitur anthropospathos. Tertia est eorum qui de Deo sentiunt quod nulli spirituali vel corporali creature convenit, sicut gui dicunt, quod Deus seipsum genuerit: cum nulli creature conveniat, quod seipsam gignat ut sic.

45

Queritur ergo, Utrum blasphemia univoce predicetur de his speciebus, vel per prius et posterius, vel etiam equivoce. Et penes quid sumatur numerus harum specierum ?

46

Videtur autem, quod univoce: quia genus semper univoce predicatur de suis

47

speciebus: blasphemia est genus, iste sunt species: ergo predicatur de eis univoce.

48

Contra: Iste species participant blasphemiam secundum majus et minus posse: ergo blasphemia predicatur de eis secundum prius et posterius. Et hoc concedendum est. Blasphemia enim dicitur dupliciter: proprie, et extenso nomine. Proprie non fit nisi in Deum. Extenso nomine fit etiam in creaturam, in qua est potestas Dei, sicut in Praelatos. Sicut dicitur, III Reg. xx1, 10 ab impia Jezabel: Submittite duos filios Belial contra eum, scilicet Naboth, et falsum testimonium dicant: Benedizxit Deum et regem. Et educite eum, et lapidate, sicque moriatur Sic enim extenso nomine blasphemia fit in creaturam, licet vera ratione non fit nisi in Deum.

49

Similiter secundum quod est in Deum, non de omnibus speciebus dicitur equaliter, sed per prius et posterius.

50

Et si queritur, Inter quas species in Deum dicatur per prius ?

51

Dico quod inter primas tres species, de prima dicitur per prius, in qua attribuitur Deo quod sibi non convenit. Sed inter tres que sunt Augustini, de ultima dicitur per prius: quia ibi attribuitur Deo quod nulli rei convenit, neque vestigio, neque imagini: quod sine maxima injuria esse non potest.

52

Si queritur, Quare sunt tot species ?

53

Facile est respondere: prime enim accipiuntur secundum injuriam que fit Deo in seipso, scilicet attribuendo ei quod sibi non convenit, vel auferendo ab eo quod sibi convenit, vel attribuendo alii quod sibi non convenit. Secunde tres accipiuntur sub prima, quando scilicet Deo attribuitur quod soli corpori convenit: et valde indigne Deo attribuitur, cum ipse sit supra omne corpus. Secunda accipitur sub eadem, quando scilicet attribuitur Deo quod convenit spirituali creature: quod non potest fieri nisi figurative, sicut dictum est. Tertia que maxima est, accipitur etiam sub eadem, quando scilicet attribuitur Deo, quod nec vestigio ejus, nec imagini convenit: propter quod maxima dicitur.

54

Et sic determinatum est quid sit blasphemia, et que et quot ejus species: quod secundo querendum fuit.

Articulus 2

Quantum peccatum sit blasphemia, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale ?
55

MEMBRI TERTII ARTICULUS II. Quantum peccatum sit blasphemia, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale ?

56

Deinde queritur, Quantum peccatum sit blasphemia? et, Utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale ?

57

Et videtur, quod semper sit mortale.

58

1. Isa, xvin, 2: Jte, Angeli veloces, ad geniem convulsam et dilaceratam: ad populum terribilem. Glossa: "Omne peccatum blasphemie comparatum, levius est." Sed non esset levius, nisi esset mortale peccatum.

59

2. Adhuc, Levit. xxiv, 14: Edue blasphemum extra castra :... et lapidet eum populus universus, Et ibidem, ¥. 16: Quit blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Nullum'peccatum morte et lapidatione puniebatur in Veteri Testamento, nisi esset mortale peccatum.

60

Gratia hujus queritur, Utrum blasphemia sit peccatum tantum vie, vel etiam damnationis in inferno ?

61

Et videtur, quod in inferno blasphemant. Apocal. xvi, 9: Blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas. Ibi Glossa: "Interius penitentes dolebunt, extra confiteri non audebunt." Ibidem Glossa alia: "Interius dolebunt, quod Deus tantam potentiam habebit, quod scilicet tales plagas inferre possit." Hoe est blasphemare, auferre scilicet a Deo quod sibi convenit, scilicet potentiam,

62

Ulterius queritur, Utrum blasphemia semper sit in verbis, vel aliquando in factis ?

63

Et videtur, quod aliquando in factis. II Petr. u, 2: Per quos via veritatis blasphemabitur. Hoc videtur esse in factis. Ergo in factis aliquando est blasphemia.

64

Contra: 1. Blasphemia peccatum est oris quia ore attribuitur Deo quod sibi non convenit, vel aufertur ab eo quod sibi convenit secundum omnes species supra inductas.

65

2. Adhuc, Quod sit in factis, probatur sic: II Petr. u, 2, super illud: Per quos via veritatis blasphemabitur, Glossa: "Per hereticos non solum in eis quos per turpissima facta sua et sacrificia vel etiam minisleria exercenda, que faciunt in odium Christiani nominis: et ad que concitant imperitos, nomen Dei blasphematur." Ergo videtur, quod etiam in factis blasphemia sit.

66

3. Adhuc, Isa. uu, 5: Jugiter tota die nomen meum '‘blasphematur, scilicet inter gentes. Scitur, quod hoc non fit nisi in factis. Dicit ibidem Hieronymus, quod "in hoc blasphemant, quod dicunt quod non possit esse potens Deus et bonus qui talem populum habet, de cujus vita et actibus nulla laus Deo accrescit." Ergo videtur, quod etiam in his sit blasphemia.

67

Solutio. Ad primam partem questionis dicendum, quod absque dubio blasphemia secundum omnes specics suas mortale peccatum est, sicut probant auctoritates ad hoc inducte: nisi forte ex eventu efficiatur veniale per confessionem et peenitentiam. Unde Augustinus in sermone 44 de Verbis Domini in monie sic dicit: "Impcenitentia et cor impeenitens quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad peenitentiam adducit.Paganus est hodie, Judaus est hodie, infidelis est hodie, hereticus est hodie, schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur Catholicam pacem, et sequatur Catholicam veritatem? Quid si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos damnas, antequam finiant hance vitam, agant peenitentiam et inveniant veram requiem et vitam in futuro?" Et inducit illud Apostoli 1 ad Corinth. 1v, 5: Itaque nolite ante tempus judicare.

68

Ad id quod queritur, dicendum quod in veritate peccatum blasphemie vie est, non patrie. Unde cor blasphemi proprie in via egreditur in actum blasphemie.

69

Et quod dicuntur damnati blasphe mare, potius est ex amaritudine quam sustinent in peenis qua murmurant con tra potentiam condemnantis, quam sit ex aliquo spiritu. blasphemie — sicut etiam in textu et in Glossa innuitur inductis.

70

Et ita sunt intelligende auctoritates inducte.

71

Ad aliud dicendum, quod proprie loquendo blasphemia est in verbis aliquando tamen refertur ad facta sicut et confessio. Ad Titum, 1, 16: Conftentur se nosse Deum, factis autem negant.

72

Et sic procedunt auctoritates inducte ad utramque partem.

Articulus 3

Quare blasphemia dicatur peccatum irremissibile?
73

MEMBRI TERTII ARTICULUS III. Quare blasphemia dicatur peccatum irremissibile?

74

Tertio queritur, Quare blasphemia dicatur peccatum ad mortem et irremissibile, pro quo non sit orandum ?

75

1. Ad hoc dicit Magister Hugo de sancto Victore, sic loquens de hoc peccato, et bene: "Peccatum blasphemiae nihil habet in se excusationis: et ideo non meretur habere excusationem remissionis." Matth. xu, 31: Spiritus blasphemia non remittetur, scilicet neque in hoc seculo, neque in futuro.

76

2. Adhuc, Hugo: "Blasphemus sine misericordia punitur a patribus tamquam civis ineruditus, sine misericordia ejicitur tamquam peregrinus, et veniam non consequitur."

77

Contra: 1. Hieronymus: "Blasphemia culpa grave peccatum, quamquam culpa gravi non careat, erroris tamen veniam habet propter corporis infirmitatem."

78

2. Adhuc, Matth. xu, 34 et 32, non dicitur, quod, nulla blasphemia remitta tur, sed quod Spiritus blasphemia non remittetur, Sic enim jacet littera: /deo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittelur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dizerit contra Spiritum sanctum, non remittelur ei, negue in hoc seculo, neque in futuro. Et ex hoc accipitur, quod aliqua blasphemia remissibilis sit.

79

Sonurio. Ad hoc respondet Magister Richardus de sancto Victore dicens, quod aliquis blasphemat spirilu blasphemiae ex coactione: et hoc peccatum procedit ex infirmitate carnis, et ideo in Patrem fit, et hoc est remissibile. Alius ex certa malitia: et hoc quia excusationem non habet, irremissibile est, hoc est, de se non habens causam quare remittatur.

80

Aliam videtur dare responsionem Ambrosius, et ponitur in Zettera in distinctione XLII, in illo cap. De hoc quogue peccato. Et dicit sic: "Si quis corporis specie deceptu8 humani remissius aliquid sentit de Christi carne quam dignum est, habet culpam, non est tamen exclusus a venia. Si quis vero Spiritus sancti dignitatem, majestatem et potestaiem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici deemonia, sed in Beelzebub (quod peccatum dicitur invidentia gratiae oppugnans fraternitatem, et gratie Deiinvidere non dubitat) hic excusationem non habet. Et ideo irremissibile ejus peccatum dicitur: quia causam remissibilitatis in se non habet, infirmitatis scilicet vel ignorantie: cum hoc quod non convenit nisi Spiritui sancto, scilicet expellere demones, et remittere peccala, ex certa malitia attribuit Beelzebub, quod blasphemia est, sicut in antehabitis dictum est: quia hoc principi attribuitur damoniorum, quod non convenit nisi Spiritui sancto." Et subjungit: "Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divise sint offense: sed ibi genera peccatorum distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur, quod per infirmitatem carnis fit, quia Patri Scriptura frequenter attribuit potentiam. Peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur. Sed peccatum ex certa malitia dicitur esse contra Spiritum sanctum, cui bonitas attribuitur."

81

Et sic patet solutio: quia procedunt auctoritates ad utramque partem introducte.

Articulus 4

Quare hoc peccatum dicitur peccatum ad mortem ?
82

MEMBRI TERTII ARTICULUS IV. Quare hoc peccatum dicitur peccatum ad mortem ?

83

Ulterius quaeritur, Quare hoc peccatum dicitur peccatum ad mortem pro quo non est orandum?

84

1. I Joan. v, 16: Est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico roget quis.

85

2. Adhuc, Augustinus in libro I de Sermone Domini in monte: "Peceatum ad mortem esse puto, cum quis post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi fraternam oppugnat charitatem, et adversus gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentie facibus agitatur." De hoc enim dicitur, Jerem. vu, 16: Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, ef non obsisias mihi, quia non exaudiam te.

86

3. Adhuc, Matth. xu, 31: Spiritus blasphemia non remittetur. Glossa: "Blasphemus exigentibus malis meritis suis sicut numquam ad remissionem, ita numquam ad pcenitentiam perveniet."

87

Ex his omnibus accipitur, quod peccatum in Spiritum sanctum non est peccatum ad mortem, nisi cum finali impeenitentia.

88

Sed contra hoc est, 1. Quod in precedenti articulo habitum est ex verbis Augustini, et ponuntur in libro secundo Sententiarum, didistinct. XLII, cap. st etiam alia hujus peccati assignatio, quod de nullo desperandum est quamdiu patientia Dei ad peenitentiam adducit: et de quo non desperatur, pro illo non incongrue oratur.

89

2. Adhuc, Augustinus super illud Psalmi txvin, 23: Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Hoc est eos qui erant desperatissimi. Et sicut peccatum desperationis quod est peccatum in Spiritum sanctum, remittitur: ita et alia. Ergo non est peccatum irremissibile, nec ad mortem, nisi in morte comitante.

90

3. Adhuc, Super illud Psalmi txvin, 71: Qui educii vinctos in fortitudine, etc., Glossa: "Eos qui vincti et obstinati erant quasi de sepulcro a#terne mortis educit ad pcenitentiam et ad vitam."

91

4, Adhuc, Super illud Psalmi cxtvu, 47: Mittit crystallum suam sicut buccellas, Glossa: "Obstinatos et induratos facit aliorum doctores, sicut Paulum." Ergo videtur, quod istud peccatum aliquando remittitur: et quod remittitur, pro eo non incongrue oratur, Sorvutio Magistri patet in Littera in illo cap. Sed guzxritur, Utrum omnis obstinatio mentis, quod non dicitur irremissibile propter hoc, quod numquam remittatur, sed quia vix et difficulter subit humilitatem pcenitentie qua remittatur: sicut vix et magno igne solvitur erystallus. Et hoc satis planum est.

92

Et sic auctoritates procedunt ad utramque partem: quia quidem remittitur, sed vix et difficulter.

93

Alii tamen posteriores, distinctionem accipiunt ex ipsis verbis Joannis' et Glossa ibidem, et melius dicunt. Dicunt enim, quod peccatum ad mortem dicitur tribus modis. Uno modo quo omne peccatum mortale dicitur peccatum ad mortem. Unde, Joan. v, 17: Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Et sic secundum specialem rationem non dicitur peccatum in Spiritum sanctum ad mortem, sed generalem.

94

Secundo modo, dicitur peccatum ad mortem,ut ibidem dicit Glossa,quod separat finaliter a Deo,sicut mors animam e corpore. Et sic peccatum in Spiritum sanctum potest dici peccatum ad mortem.

95

Tertio dicitur, dicitur peccatum ad mortem, quod cum finali impcenitentia et obstinatione perdurat usque ad mortem. Unde Glossa interlinearis super illud I Joannis, v, 16: Est peccatum ad mortem, hoc est, usque ad finem vite, si in hac obstinatione impcenitens decesserit. Per istam distinclionem scitur, quod obstinatio et finalis impcenitentia sunt peccata ad mortem.

96

Et sic patet solutio ad omnia objecta: quia post mortem non est locus remissionis, sed retributionis. Sed ante mortem pro quolibet peccatore orandum est: quia patientia Dei ad poenitentiam adducit. Unde, ad Hebr. x, 28 et 29: Trritam quis faciens legem Moyst, sine ulla miseratione duobus vel tribus testtbus morilur; quanto magis putatis deleriora mereri supplicia, qui Filium Det conculeaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratie contumeliam fecerit?

97

Et haec de peccato in Spiritum sanctum dicta sufficiant: quia quod ultimo de differentiis et sufficientia istorum peccatorum querendum esset, secundo membro istius distinctionis disputatum et determinatum est per singula in communi.

PrevBack to TopNext