Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 69

Quid sit anima
1

QUSTIO XLIX. Quid sit anima ?

2

Secundo queritur, Quid sit anima? Et queruntur duo: primo scilicet de definitionibus Sanctorum. Secundo, De definitionibus Philosophorum.

Membrum 1

De septem definitionibus Sanctorum de eo quid sit anima
3

MEMBRUM I. De septem definitionibus Sanctorum de eo quid sit anima.

4

Definitiones Sanctorum inveniuntur sex. Remigius sic definit animam: "Anima est substantia incorporea regens corpus.".

5

Augustinus sic in libro de Spiritu et anima: "Anima est substantia incorporea regendo corpori accommodata.";

6

Alexander nequam in libro de Motu cordis, sic: "Anima est substantia incorporea, iluminationum que sunt a primo ultima relatione perceptiva."

7

Seneca sic: "Anima est spiritus intellectualis ad beatitudinem in se et in corpore ordinatus."

8

Cassiodorus sic: "Anima est substantia spiritualis a Deo creata, proprii sui corporis vivificatrix."

9

Item, Augustinus sic: "Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in motu, bone maleque voluntatis capax."

10

Adhuc unam addit Joannes Damascenus: "Anima est substantia vivens, simplex, et incorporea, corporalibus oculis secundum propriam naturam invisibilis, infigurabilis, immortalis, rationalis, intellectualis, organico utens corpore, et huic vite augmentationis et generationis tributiva, non alium habens preter seipsam intellectum, sed partem sui purissimam."

11

Queritur ergo de definitionibus istis, et penes quid sumantur ?

12

Objicitur de hoc quod ponit Remigius, quod dicitur sebstantia incorporea. Dicit enim Damascenus, quod "incorporeum simpliciter non est nisi Deus." Male ergo dicitur, anima est substantia incorporea,

13

Adhuc, In Ecclestasticis dogmatibus dicitur sic: "Solus Deus est incorporeus: alias autem creaturas corporeas dicimus."

14

Contra SECUNDAM que est hec, "Anima est substantia incorporea, regendo corpori accommodata:" objicitur sic: hoc enim videtur convenire Angelo assumenti corpus: ille enim tune est substantia incorporea, regendo corpori accommodata.

15

Contra TERTIAM Objicitur sic: quia illuminationum gue sunt primo preceptivam esse animam, bene esse anime dicit: definitio autem deberet dicere esse substantiale.

16

ConTRA QUARTAM que est Seneca, objicitur: In corpore enim non potest esse beatitudo: quia, sicut dicit Boetius, beatiludo. est status omnium bonorum agegregatione perfectus: et hujus non est particeps anima in corpore.

17

Contra quintam que est Cassiodori, objicitur de hoc quod dicitur, Anima est substantia spiritualis: per hoc enim non separatur anima ab Angelo. Per hoc etiam quod dicit, Proprit sui corporis vivificatriae: non dicitur quidditas anime, sed actus cujus causa est: definitio autem deberet dicere substantialem quidditatem.

18

Contra sextaM que est iterum Augustini, objicitur sic: Quod dicitur semper vivens, non omni anime videtur convenire: guia no convenit animabus brutorum et vegetabilium. Adhuc, Per hoc quod dicitur, semper in motu, videtur non esse verum inducenti per singulas species motus: male ergo data est definitio.

19

Simiuirer objicitur contra illam Joannis Damasceni:

20

1. Cum enim dicitur substantia incorporea, non oportuit dicere, corporeis oculis invisibilis, et infigurabilis: quia nihil est corporeis oculis visibile et figurabile, nisi corpus. Unde cum dicebatur incorporea, nugatorie addebatur, corporeis oculis invisibilis, et infigurabilis.

21

2. Similiter, Objicitur cum dicitur intellectualis, rationalis: allerum enim intelligitur in altero: ergo alterum videtur superfluere.

22

3. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit, quod non habet intellectum preter se, sed partem sui purissimam. Dicit enim Philosophus, quod intellectus nullius corporis est actus. Male ergo dicitur, quod in intellecta habeat partem sui anima: quia id quod per substantiam et aclum separatum est, non potest esse pars ejus quod per substantiam et actum organo corporeo conjunctum est.

23

4, Ultimo queritur, Penes quid accipiantur iste definitiones ?

24

Solutio. Ad primam definitionem dicendum, quod illa datur per genus, et differentiam propriam, et essentialem actum anime. Anima enim substantia est, quia est substantialis forma animati: et est substantia a swbstando dicta, quia ad minus substat in omni animato naturalibus potentiis que fluunt ab ipsa: cum, sicut dicit Aristoteles in Predicamentis, naturalis potentia vel impotentia species sit qualitatis, quam necesse est esse in anima sicut in subjecto. Et cum sit in toto tola secundum aclum vite, non potest esse corporea, sed incorporea. Corporeum enim nullo modo potest esse in toto totum, sed secundum unam partem sue divisionis est in una parte, et secundum aliam in alia.: Ad objectum contra, dicendum quod corporeum dicitur dupliciter, scilicet a. privatione nature corporeitatis: et sic et Angelus et anima incorporei sunt. Et a privatione proprietatis corporis, que est localitas, sive per definitionem in loco, sive .per circumscriptionem: et sic solus Deus incorporeus est: omnia autem alia tam spiritualia quam corporalia definiuntur loco, ita quod sint hic et non alibi: solus autem Deus hic et ubique est. Definiri autem in loco vel cireumscribi, primo et per se convenit corpori: et hoc modo solus Deus incorporeus dicitur.

25

Secunda definitio que est Augustini accipitur a generali natura anime et proprio actu quem habet in corpus.

26

Ad objectum contra, dicendum quod equivoce dicitur Angelus substantia incorporea et anima. Angelus enim substantia incorporea est non unibilis corpori: anima autem substantia incorporea unibilis corpori. Similiter Angelus quando assumit corpus, non regit corpus ad operationes vite, sed ad congruentias operationum, quas ministerio suo operatur circa eos quibus apparet, ut dicit Augustinus. Cum autem anima regendo corpori accommodata dicitur, intelligitur quantum ad operationes vite naturalis.

27

Tertia definitio quae est Alexandri, accipitur secundum comparationem anime ad primam causam que influentia sui luminis intellectualia lumina constituit: sed quia in anima illud lumen est per continuationem intellectus cum continuo et tempore, ut dicit Philosophus in II de Anima, ideo non recipit lumen intellectus, nisi per vestigium et enigma: et hoc vocatur ultima relatio.

28

Ad id quod objicitur contra definitionem Senece, dicendum quod beatitudo dicitur duobus modis, large scilicet et stricte. Beatitudo large dicta, consistit in felicitale duplici, scilicet civili, et contemplativa: secundum duplicem virtutem, moralem scilicet et intellectualem, secundum quod felicitas est actus vel operatio secundum propriam et connaturalein virtutem, non impedita, in eo cujus est talis virtus, nullo modo impedimentum habens, eo quod taliter felix vel béatus virtutem perfectam habet ad actum cum omnibus condecorantibus felicitatem in amicis et bonis fortune et pulchritudine corporis. Et haec est beaitudo de qua loquitur Seneca: et illius bene est particeps anima in corpore. Dicitur etiam stricte beatitudo status omnium bonorum aggregatione perfectus. De qua dicit Bernardus in libro quinto de Consideratione ad Eugenium, quod beatitudo et miseria in eodem esse non possunt simul. Et hujus non potest esse particeps anima in corpore: quia quamdiu est in corpore, circumdata est miseria corporis: et cum tali miseria non potest esse beatitudo.

29

Ad id quod objicitur de definitione Cassiodori, dicendum quod illa definitio datur in comparatione ad causam, et in comparatione ad primum effectum qui est vita, secundum quod dicit Aristoteles, quod "vivere in viventibus est esse." Et licet Angelus sit substantia spiritualis a Deo creata, tamen non est carni unibilis: et ideo aliter est spiritualis quam anima: nec est creata substantia Angelus ad imaginem creantis sicut anima. Unde licet in multis sit imago anima, in hoc tamen etiam est imago, quia sicut Deus vivificat omnia, ita anima vivificat omnia sua, et unumquodque membrum ad suum proprium actum vite.

30

App quod objicitur contra illam alteram que est Augustini, dicendum quod dicitur semper vivens, eo quod semper influit vitam: et dicitur semper in motu, eo quod semper influit potentiam motivam ad opera vite secundum propriam periodum uniuscujusque vivi. Et ideo dicit Pythagoras, quod anima est numerus seipsum movens, vocans numerum proportionabilitatem potentiarum ad organa: hec enim consistit in numero proportionali., Ideo etiam dixit Plato, quod anima est substantia intellectualis ex seipsa mobilis secundum numerum harmonicum. Omnia enim que ad se invicem proportionantur ut motivum et mobile, dicebat Plato secundum numerum harmonicum proportionari, qui numerus est in numero potentiarum moventium, et numero organorum motorum, et dispositionum figurarum quibus aptantur ad motum. Sicut etiam dicebat Socrates constitui mundum totum numeris proportionalibus. Unde Boetius in libro IJ de Consolatione philosophie: "Tu triplicis mediam nature cuncta moventem Convertens animam, per consona membra resolvis."

31

Ad id quod objicitur contra lam que est Damasceni, dicendum, quod illa bona est, et datur per comparationem ad naturam et potentias anime, secundum quod anima est totum potestativum constitutum ex omnibus potentiis suis.

32

Et quod dicitur corporeis oculis invisibilis, et infigurabilis, non est nugatorium, licet ante dicta sit substantia spiritualis: hoc enim dicitur ad amovendum errorem Cleantis Stoici, de quo dicit Gregorius Nyssenus in libro de Homine, quod Cleantes et Chrysippus et Stoici talem complicant syllogismum: Non solum similes genitoribus secundum corpus sumus, sed etiam secundum animam passionibus, moribus, et dispositionibus. Corporis autem proprie est esse simile, et non incorporei. Corpus igitur est anima. Unde ad exprimendum et determinandum incorporeitatem anime, dicitur infigurabilis et corporeis oculis invisibilis, ut intelligatur anima non esse virtus corporea.

33

Er qvuop dicitur intellectualis, et additur rationalis, non est nugatorium exprimit enim modum intellectualitatis anime, que non habet intellectum simplicem et deiformem sicut Angelus, sed intellectum discursum, inquisilivum, et compositum, sicut dictum est in tractatu de attributis Angelorum, questione de ratione’,

34

Ad aliud quod objicitur de intellectu, dicendum quod intellectus in actu intelligendi nullius corporis est actus: quia si esset actus alicujus corporis, non intelligeret nisi ea que sunt de harmonia illius corporis: nunc autem intelligit omnia. Sed quod dicitur, quod potentia in actu separata non possit esse pars animz, que est actus corporis, falsum est. Avicenna enim in VI de Naturalibus ubi venatur definitionem anime, dicit quod anima in hoc differt a natura, quia ab anima fluunt quedam potentiae conjuncte organo corporis, et quedam non conjuncte. Tamen propter objectionem illam quidam dixerunt, quod intellectus non est in anima ut pars potestaliva, sed est ex splendore intelligentia, que sicut dicitur in libro de Cawsts, agit in animam sicut anima in naturam. Et ideo dixerunt intellectum extra animam esse. Et ad excludendum errorem illum dixit, non habens extra se intellectum, sed partem sui purissimam. Et ideo etiam dixit Aristoteles in 1 Ethicorum, quod "sicut visus in corpore, ita intellectus in anima."

35

Ad utrmmum jam patet solutio: quia de definitione dictum est penes quid datur et sumatur.

Membrum 2

De tribus definitionibus Philosophorum de quid sit anima.
36

MEMBRUM II. De tribus definitionibus Philosophorum de quid sit anima.

Articulus 1

De prima definitione anime, quae est Avicennae
37

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. De prima definitione anime, quae est Avicennae.

38

Secundo, Queritur de definitionibus Philosophorum, que inveniuntur tres: duz ab Aristotele, et una ab Avicenna.

39

Avicenna in VI de Naturalibus animam sic definit: "Anima est perfectio prima corporis naturalis instrumentalis, habentis opera vita."

40

Circa quam definitionem primo queriiur, Quare anima dicatur prima perlectio corporis ?

41

Prima enim perfectio corporis connaturalitatem habet ad corpus: et est corporea, quia forma corporalis. Dicit autem Aristoteles in primo de Anima, quod omnes antiqui Philosophi, et maxime Stoici, et Epicurei, tribus definiebant animam, scilicet motivo, cognoscitivo, et incorporeo. Stoici enim motivo definiebant eam, et in prehabitis posite sunt rationes eorum, ubi determinatum est de illis qui dicebant animam esse spheras atomales, rotundas, semper mobiles. Epicurei autem definiebant eam cognoscitivo. Et habitum etiam est in precedentibus de illis: quia illi dicebant animam esse vel elementum vel ex elementis, et simile similt cognosci. Quorum rationes etiam in prehabilis habite sunt. Sic enim eam dicit esse Dinarchus, et sui sequaces.

42

Socrates autem, et Plato, et nepos ejus Speusippus definiebant eam incorpoream: dicentes animam esse numerum harmonicum seipsum moventem. Et ratio eorum fuit triplex. Prima fuit, quod dicebant demonstratum esse, quod omne corpus indiget continente: unde si anima est corpus, indiget aliquo con- tinente: nec propria virtule continet corpus in quo est. Et tune queralur de illo quod continet animam, Utrum sit corpus, vel non? Si dicatur, quod sit corpus: tunc iterum indiget aliquo continente: et hoc abibit in infinitum, nisi stet in aliquo quod est incorporeum: anima igitur est incorporea, et incorporeo debet definiri. Secunda ratio eorum fuit, quod dicebant omne corpus esse divisibile: et si divisibile, etiam corruptibile: animas autem et precipue hominum rationales, dicebant esse incorruptibiles, et a principio mundi omnes simul esse creatas, et per secula que sibi succedunt, sicut dicunt, semper incorruptibiles: et ideo animam rationalem nihil posse esse corporeum, sed ab omni corporeo per naturam et substantiam distinctum. Tertia ratio eorum fuit, quod videbant omne corpus distensum esse dimensionibus quantitatis, animam autem esse substantiam simplicem, et formas que in anima sunt rationali, intentionales esse et simplices: quod ille forma habere non possunt, nisi ex subjecto in quo sunt: et ideo animam esse substantiam simplicem, et nihil corporeum posse esse, sed definiendam eam esse in genere incorporee substantie.

43

1. Cum ergo Avicenna dicat, quod est perfectio prima corporis, cum prima perfectio corporis sit quid corporeum, videtur male dicere et contra positionem sapientium.

44

2. Adhuc, Quare dicit, Prima? Primum enim dicitur respectu secundi: et sic videtur innuere, quod aliqua perfeclio sit post animam que perticiat ipsum animalum in esse animati: quod falsum est.

45

3. Adhuc, Male videtur dicere cum dieitur, Instrumentalis. Tostrumentum enim est, ut dicit Aristoteles, quod ab extrinseco motore movetur, ut securis, et gladius. Corpus autem naturale animatum ab intrinseco motore connaturali sibi movetur, a quo accipit et nomen et rationem. Manus enim abscissa, vel pes, vel oculus, non dicuntur manus, vel pes, vel oculus, nisi aquivoce, ut dicit Aristoteles, et omnes Philosophi.

46

4, Adhuc, Quare dicit, Habentis opera vite ? Videtur enim debuisse dixisse, Habentis potentiam ad opera vite: ex anima enim corpus non habet, nisi potentiam ad opera vite, et non opera in actu.

47

5. Adhuc, Determinare debuisset que sunt opera vite, et que non: quod non fecit. Dicit enim Aristoteles in primo de Anima, quod vivere multipliciter dicitur, scilicet nutriri, augeri, et secundum locum moveri, sentire, et intelligere: et cum definitio detur ad manifestationem et declarationem, videtur quod nihil multipliciter dictum in definitione debeat poni nisi distinctum et determinatum: quia non declarat aliquid quamdiu est multipliciter acceptum.

48

6. Adhuc, Contra totam definitionem sic objicitur: Omnis forma naturalis est perfectio prima corporis naturalis: et sic hac definitio non convenit soli anime, sed etiam forme naturali: ergo vitiosa est: quia in VII Topicorum determinat Aristoteles, quod "definitio debet convenire omni et soli, sicut proprium et convertibile."

49

Solutio. Dicendum, quod definitio Avicenne bona est, et eumdem sensum habet cum definitione quam ponit Aristoteles, sicut in sequentibus patebit.

50

Ad primum dicendum, quod verum est, quod rationibus que inductee sunt primi philosophantes tribus definierunt animam, motivo scilicet, cognoscitivo, et incorporeo. Sed incorporeo omnem animam delinietur, vegetabilis scilicet, sensibilis, et rationalis vivi. Motivo autem et cognoscitivo definierunt animam vivi quod movetur secundum locum: in illo enim cognoscitivum nuntiat de motu: motivum autem perficit motum. Et motum illum duplicem esse dicebant, scilicet processivum, quiest de loco ad Jocum procedere: et motum contractionis et dilatationis, qui est etiam in imperfectis animalibus, ut in spongia, et in embryonibus conceptis, que puncta se contrahunt, et ad nutrimentum delectabile se dilatant. Nec Avicenna obviat in aliquo istis. Perfectio enim corporis naturalis dupliciter dicilur, scilicet que secundum substantiam est dimensa et corporea, et est in majori corpore major, et in minori corpore minor: et talis perfectio corporalis non est anima. Et dicitur per fectio corporis, que secundum substantiam est incorporea et indivisibilis, sed secundum potentias in partes corporis est distributa: nec in majori est major, nec in minori minor: quinimo si tale animal dividatur, sicut anguilla, anima secundum sensum et motum in utraque parte remanet integra. Et quod non convalescit utraque pars in animali, dicit Aristoteles non esse ex defectu anime, sed per accidens: quia scilicet in utraque parte non habet membra guibus conservatur, os scilicet, stomachum, et hepar, et cor.

51

Ad aliud dicendum, quod prima dicit, quia in omnibus operibus naturalibus et artificialibus prima perfectio est que dat esse simpliciter. Secunda autem est, que perficit ad agere. Et est exemplum Philosophi in primo de Anima: sicut in artificialibus figura ensis dat ensi esse in specie artificiati: incidere autem perfectio est in agere, ad cujus operationes datur perfectio prima que est figura. Similiter anima perfectio prima est, que dat esse animato in specie animati. Secunda autem perfectio est in operibus animati vivificando, nutriendo, sentiendo, movendo de loco ad locum, et intelligendo: que sunt in animali sicut vigilia, que nihil alind est nisi expansio ealoris et spiritus ad exteriora: quia illis duobus membra perficiuntur ad vite opera. Unde Philosophus etiam dicit, quod anima est perfectio sicut somnus: operari aulem opera vite perfectio sicut vigilia.

52

Ad aliud dicendum, quod Avicenna ponit instrumentale pro organo. Organum enim est, quod intrinseco motore movetur connaturali sibi et unito.

53

Ad aliud dicendum, quod opera vite dicit, ut notet secundam perfectionem, que est sicut vigilia et finis, propter quem datur anima. Illa enim non consistit in potentiis, sed in operibus: quia potentia secundum quod potentia, non est perfectio nisi sicut somnus.

54

Ad aliud dicendum, quod Avicenna definit gencraliler animam, et non specialiter quamdam animam., Et quia vita essentialis actus est ‘anime in corpus et omnis anima, ideo non distinguendo dicit tantum opera vite. Si enim distingueret: tunc esset definitio cujusdam anime, et non anime secundum se: et hoc declarat satis animam secundum se, licet non determinet hance et illam.

55

Ad uttimum dicendum, quod licet forma naturalis sit perfectio materia, tamen -nullius corporis perfectio est ad opera vile. Unde per hoc quod dicitur, Ad opera vite, separatur anima a forma naturali. Democritus tamen (qui, ut dicit Aristoteles, de omnibus se intromisit) dicebat unam formam omnium esse, sed in quibusdam oppressam materiae pondere, et haec dici materialia et naturalia: in quibusdam autem esse elevatam super materiam, et habere proprias operationes immateriales, et hewc dici viva et animata. Sed hoc falsum est, et una simplici propositione destruilur: quia scilicet perfectiones differunt secundum perfecla: propter quod impossibile est unam esse perfectionem omnium vel formam.

Articulus 2

De secunda definitione anime# secundum Philosophos, quae est Aristotelis.
56

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS ITI. De secunda definitione anime# secundum Philosophos, quae est Aristotelis.

57

Deinde, Queritur de definitionibus quas dat Aristoteles in II de Anima, ubi dat talem definitionem, et venatur eam per divisionem, et dicit: "Anima est primus actus corporis physici orga nici, potentia vilam habentis." Hujusmodi autem est quodcumque organicum.

58

Contra hance definitionem mulltipliciter objicit Gregorius Nyssenus in libro de Homine.

59

1. Dicit enim, quod sianima est endelechia sive actus et perfectio, cum endelechia sive actus non sit nisi in perfecto, videtur quod anima nullum esse habeat nisi in corpore, et sine corpore nihil sit.

60

2. Adhuc, Addit Gregorius Nyssenus, quod ad hoc deducti sumus, quod dicamus cum Platone, quod anima sit substantia, et hoc aliquid, corpori regendo accommodata, et quod separabilis sit a corpore: vel cum Aristotele dicamus, quod est endelechia sive perfectio corporis: et cogemur dicere, quod nullum esse habeat sine corpore.

61

1. Adhuc, Hoc maxime videtur sequi ex hoc quod dicit Aristoteles, ibidem: "Quoniam autem et corpus hujusmodi vitam erit habens, nec erit corpus anima: non enim est eorum que in subjecto sunt, scilicet corpus: magis autem subjectum et materia est, scilicet corpus: necesse est animam substantiam esse sicut speciem corporis physici potentia vitam habentis." Ex hoc accipitur, quod anima est substantia, sicut forma et sicut species corporis physici: et si est sicut species et forma talis corporis, est actus illitus, Et quia omnis forma predicatur in quale: tunc, ut dicit Gregorius Nyssenus, sequitur quod anima sit essentialis qualitas corporis. Et tunc de necessitate sequitur quod dictum est. Qualitas enim essentialis numquam est sine eo quod quale facit. Et sic oporteret, quod anima universaliter etiam hominis, numquam esset separabilis a corpore, nec haberet esse separatum.

62

4, Adhuc, Hoc magis sequitur ex hoc quod dicit Aristoteles inducendo simile sic: "Si autem est aliquid commune quod in omni anima oportet dicere: tune erit utique actus primus corporis physici organici. Unde non oportet querere si unum est anima et corpus: sicut neque ceram et figuram sigilli que est in cera, nec omnino uniuscujusque materiam et id cujus est materia. Ergo videtur, quod sicut figura sigilli se habet ad ceram, dans ei speciem et formam sigilli, sed non speciem et formam cere: ita se habet anima ad corpus, ut dans ei speciem et formam animati et vivi, sed non dans ei formam et speciem corporis." Et ex hoc iterum concluditur, quod anima extra corpus nullum habet esse.

63

5. Adhuc, Hoc maxime videtur sequi ex hoc quod infra dicit sic: "Si ali- quod organorum, hoc est, instrumentorum physicum esset ut dolabra, erit quidem dolabrale esse substantia ipsius, et anima hec est. Divisa autem substantia hac, scilicet que confert ei dolabrale, utique dolabra non amplius erit, sed aut equivoce. Nunc autem est dolabra, scilicet quamdiu habet talem formam." Ex hoc expresse accipitur, quod anima non est substantia, nec aliquid, nisi quamdiu est in eo quiconfert esse vivi et animati: et sic anima non remaneret post corpus ut substantia et hoc aliquid, nec esset post mortem, sed periret cum corpore, quod valde inconveniens est de anima rationali.

64

6. Ulterius queritur, Quomodo dicatur anima actus primus ? Cum actus primus sit sicut habitus: est enim sicut scientia, sicut ibidem dicit. Secundus autem est sicut considerare per scientiam. Et dicit, quod manifestum est, quod anima est sicut scientia. Et subjungit rationem dicens: "In eo enim quod est anima, et somnus et vigilantia est. Simile autem vigilantia est quidem ipsi considerationi: somnus autem dormienti et non operanti." Et ex hoc concludit sic: "Prior igitur consideratione in eadem scientia. Unde et anima primus actus est corporis physici vitam habentis potentia: secundum hoc enim actus primus ordinatus est ad actum secundum tamquam ad perfectissimum: animatum autem perfectissimum est secundum esse in natura: ergo anima confert esse perfectissimum." Et sic videtur magis similis ad actum secundum, quam ad actum primum: unumquodque enim debet definiri ab ultimo et optimo sui: quia hoc, ut Aristoteles ostendit in VII prime philosophie, est conslitutivum tolius esse, et differentia convertibilis, respectu cujus omnia alia sunt in potentia.

65

7. Ulterius queritur, Quare dicit, Corporis physici? Physicum enim in eo quod physicum est, forma physica perficitur: anima autem, sicut dicit Avicenna, elevata est supra formam physicam: deberet ergo dici magis animati corporis quam physict.

66

8. Ulterius adhuc queritur, Quare dicit, Organici ? Quedam enim sunt animata, in quibus nulla distinctio est organorum, sicut spongia, et aureum vellus: ergo non generaliter animatum est organicum: et sic non deberet anima definiri per organicum.

67

9. Ulterius adhuc queritur de hoc quod dicit, Potentia vitam habentis: et queritur de qua potentia intelligitur? Sicut enim dicit Aristoteles in V prime philosophiz, potentia duplex est in genere, activa scilicet, et passiva. Potentia activa est, ut dicit ibidem, principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud. Et haec corpori convenire non potest: quia, sicut ibidem dicit, ubi illam dat definitionem, corpus in animato materia est :ergo potentiam activam habere non pétest. Si autem intelligitur de potentia passiva, que sicut ibidem dicitur, principium transmutationis est ex alio secundum quod est aliud, tune illa potentia nihil essentialium anime est. Et cum definitio debeat dari per essentialia definito, videtur quod anima per talem potentiam non debeat definiri.

68

10. Ulterius queritur de hoc quod dicit in fine postquam venatus est definitionem generaliter sic concludendo: "Universaliter quidem igitur est dictum quid sit anima. Substantia enim est secundum rationem: hoc autem est quod quid erat .esse hujusmodi corporis." Hoc enim non videtur convenire omnibus que sunt anime: intellectus enim anime est. Et ibidem dicit, quod intellectus nullius corporis actus est. Male ergo videtur esse data dicta definitio.

69

11. Si forte dicat aliquis, quod dicta definitio data est de tota anima, et non de partibus. In contrarium est quod ipse ibidem dicit sic: "Considerare autem Oportet in partibus quod dictum est. Si enim esset oculus animal, anima utique ipsius esset visus: hec autem substantia est oculi secundum rationem: oculus autem est materia, quo scilicet visu deficienle, non est quidem oculus nisi equivoce, sicut lapideus, vel depictus." Et ex his concludit ganeraliter: "Simile namque habet sicut pars ad partem: sic et totus sensus ad totum corpus quod est sensitivum secundum quod hujusmodi est." Si ergo intellectus est aliquid anime, videtur quod secundum hane rationem sit alicujus corporis actus: et sic anima rationalis et intellectualis non separantur a corpore, quod hereticum est.

70

Solutio. Dicendum, quod definitio Aristotelis inducta, dicit quid est anima secundum quod anima est forma et species et substantia animalti corporis, in quo secundum totum et secundum partes operatur operationes vite, et non est data de anima secundum quod est in seipsa: propter quod etiam Philosophus dicit ibidem, ubi ponit istam definitionem, quod secundum partes secundum quas est actus corporis alicujus, extra quas non exercet opera vite, non est separabilis: quia si separaretur a corpore, et esset in se, secundum illas partes secundum quas actus est corporis, nullas haberet operationes vite, et sic non esset anima. Substantiale est enim anime operationes vite facere. Unde Philosophus ibidem dicit sic: "Quod quidem igitur non sit separabilis anima a corpore: aut si separabilis, pars quedam ipsius apta nata est separari, non immanifestum est, Quarumdam enim partium actus est, secundum quas scilicet non contingit eam separari. At vero secundum quasdam nihil prohibet eam separari, propter id quod nullius sunt corpora actus. Ampliusque manifestum est hoc si sit corporis actus anima sicut natura navis." Quod tractans Avicenna in VI de Naturalibus, dicit, quod sicut nauta duplicem habet definitionem: unam secundum quam consideratur in seipso, secundum quam dicitur artifex arte regens navim: aliam secundum quam operationes nauticas operatur instrumentis navis, arlemone scilicet, malo, velo, remis: ita anima duplicem debet habere definitionem: unam secundum quod operatur opera vitz in corpore et in organis ejus. Et secundum hoc definitcr ab Aristotele secundum yuod est endelechia sive perfectio corporis physici organici, potentia vitam habentis. Et intelligitur de completa potentia, que perfecte habet in se omnia, et in nullo deficit, quin ex his que in se habet, operetur opera vite. Illa enim est perfecta potentia sicut scientia, que tunc completa est, quando in nullo deficit eorum que exiguntur ad considerare secundum actum illius scientie.

71

Alia definitio est, que datur de anima secundum se, et secundum quod separabilis est a corpore, maxime secundum partem que nullius corporis est actus, hoc est, intellectivam, secundum quam partem opera vite operatur in seipsa. Secundum quod dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod anima rationalis, substantia est in umbra intelligentie creata. Et hoc est quod dicit Dionysius dicens, quod supremum rationis attingit infimum intelligentie. Intelligere enim et scire, opera quedam vite sunt, sed secundum potentiam, que nullius corporis est actus. Potentia enim que alicujus corporis est actus, nihil recipit, et circa nihil operatur, nisi circa hoc quod est de harmonia illius corporis cujus actus est: sicut patet in visu, qui est actus oculi, qui nihil recipit et circa nihil operatur, nisi circa hoc quod est de harmonia perspicui aquei sive diaphani, ex quo componitur oculus: et hoc est lux et color. Et sic est de aure ad sonum et ad crepitum aeris in quo fundatur tympanum auris et auditus.

72

His ira prenotatis, dicendum est ad primum, quod Gregorius bene diceret, si anima in se considerata esset endelechia secundum essentiam. Hoc autem non est verum: non enim est endelechia nisi per animationem quam facit corpori per opera vite. In se autem spiritus est incorporeus, semper vivens, ut dicit Plato..

73

Ad aliud dicendum, quod animam considerando secundum se, consentiemus Platoni: considerando autem eam secundum formam animationis quam dat corpori, consentiemus Aristoteli.

74

Ad aliud jam patet solutio per idem. Et propter hoc anima que tantum est actus corporis, sicut vegetabilis in plantis, et sensibilis in brutis, que non sunt nisi species et actus corporis et qualitas essentialis, non separantur a corpore.

75

Eovem modo dicendum est ad sequens, quod hoc omnino est verum de anima que tantum est actus corporis, sed non de anima que est actus et motor corporis ut nauta navis. Hec enim per substantiam et essentiam est extra corpus et distincta ab ipso, nec inest ei ut forma sive gualitas essentialis, sed inesé ei ut influens ei potentias ad opera vite, sicut nauta instrumentis navalibus potentias influit ad opera nautica.

76

Ad aliud omni eodem modo dicendum est. Hoc enim non sequitur, nisi de illa que est actus corporis, et nihil amplius: sicut forma et figura dolabree est actus et species dolabre ad esse dolabre.

77

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod actus primus dicitur, quia confert esse animato secundum quod est animatum, et speciem, et rationem. Quod non facit secundus actus, sed indicat per effectum in opere, quod tale esse vivo collatum est: sicut considerare mdicat, quod sciens facultatem habet ex scientia considerandi. Unde’ primus perfectior est in conferendo esse et speciem, licet secundus magis indicet facultatem.

78

Ad aliud ulterius dicendum, quod sicut dicit Plato, a datore formarum datur forma physica, que non elevatur super materiam, sed est in ipsa sicut in Euripo, hoc est, in ebullitione continua: nec operatur nisi per operationes materia: et ideo dicitur physica. Et datur forma ad similitudinem datoris formarum, que est intellectus activus formarum. Et hec forma quia est similitudo datoris formarum, elevata est super materiam, et vocatue anima. Et sicut dator formarum multa operatur, ita illa forma multum operatur. Nec dicitur physica, sed physici: quia scilicet est corporis ex physicis principiis constituti. Et dat Aristoteles exemplum, sicut forma et figura serre non sunt ferrum, sed ferri, quia in alia materia operationes serre facere non posset.

79

Ad aliud ulterius dicendum, quod omne animatum corpus est organicum: sed, sicut dicit Aristoteles in eodem loco circa istam definitionem, in guibusdam sunt organa simplicia sive homogenia, sicut in plantis folium, et cortex: folium enim est ad cooperiendum fructus ab imbribus ef caumatibus, cortex autem ad cooperiendum semen et humiditatem fructus, ut ad maturitalem et digestionem que pepansis dicitur, deducatur. Sicut etiam in spongia et aureo vellere que dam sunt partes, quibus perficitur motus dilatationis et constrictionis, et quibus sugitur nutrimentum. Et sicut planta habet radices ori in animalibus similes, ut dicit Aristoteles in II de Anima, ubi islam ponit definitionem.

80

Ad aliud ulterius dicendum, quod intelligitur de potentia passiva sive receptiva: nec ponitur in definitione anime, ut essentialis anime sit, sed quia ad potentiam que est in anima correlativa est. Et ideo, sicut dicit Porphyrius, necesse est in utrisque utrorumque rationibus uti. Et Commentator super secundum de Anima dicit, quod causa multitudinis in corpore organorum est multitudo potentiarum in anima operantium opera vite: sicut in arte propter multas operationes artis que uno instrumento perfici non possunt, requiritur multitudo instrumentorum, ut securis ad incidendum, dolabra ad dolandum, terebrum ad perforandum, et sic de aliis, scilicet ascia, runcia, et serra.

81

Ad id quod ulterius queritur, dicen dum quod bene data est definitio, et convenit omni anime que est actus corporis, et nihil habet nisi quod est actus corporis, Intellectus autem nullius corporis est actus: et propter hoc illi non convenit: et per consequens etiam subslantiae anime rationalis non convenit. Quia impossibile est, quod a substantia que tantum est actus corporis, fluat potentia que nullius corporis est actus, cum potentia naturalis fluat de essentialibus substantiae illius cujus est potentia. Sed e converso a substantia separata que motor est corporis, bene possunt fluere potentiae conjuncte corpori. Et hujus ratio est: quia quidquid potest potentia inferior, potest superior excellenter, sed non e converso. Et hoc dicunt Dionysius, et Boetius, et generaliter verum est in potestativis.

82

Ad uLtimum dicendum, quod intellectus est aliquid anime, qui est ad modum intellectus qui est dator formarum et separatus: et propter hoc ab eo fluit potentia que in actu separata est. Ita etiam dicunt sancti, quod ad imaginem et similitudinem ipsius est. Unde Gregorius Nyssenus: "Quis igitur digne non admirabitur nobilitatem hujus animalis, quod copulat in seipso mortalia immortalibus, et rationalia irrationalibus colligit, et fert in suiipsius natura omnis creationis imaginem? Propter quod et parvus mundus dictus est, qui tanta dignus factus est 4 Deo providentia, propter quem sunt omnia et que nunc sunt et que futura sunt, propter quem et Deus homo factus est, qui desinens in incorruptibilitatem et mortale suum effugiens, in ceelis regnat, et secundum imaginem et secundum similitudinem Dei factus cum Christo conversatur: Dei filius enim omni principatui et potestati presidet.. Quis dieere potest hujus animalis preeminentias ? Pelagus pertrans- ‘it, celum intrat contemplatione astrorum, et motum et intervalla dignoscit, terram et mare fructificat, feras et cete contemnit, omnem disciplinam et artem et methodum dirigit, exsul per litteras quos vult alloquitur, nullo a corpore impeditur, prophetat futura, omnium dominatur, omnia possidet, omnibus voluptnatur, Angelis et Deco Joquitur, creationi jubet, demonibus precipit, horum naturam perscrutatur, Deum investigat, domus et templum fit Dei: et cum haec omnia habet, a virtute et pietate proficit." Et per hec omnia intendit, quod cum tanta dignitate et cum tantis muneribus nature honoratus sit homo, quod consequenter naturale est homini, quod honorabiliorem quam alia animalia et incorruptibilem sortiatur animam: et ita anima ejus cum animabus animalium brutorum non debuit habere communem definitionem.

Articulus 3

De tertia definitione anime quam idem ponit Aristoteles.
83

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS III. De tertia definitione anime quam idem ponit Aristoteles.

84

Deinde, Queritur de alia definitione Aristotelis qui dicit, quod "anima est principium et causa hujusmodi vite, physici scilicet corporis organici."

85

De hac enim dicit in II de Anima, quod est definitio ut principium demonstrationis propter quid, et est causa per quam demonstrative concluduntur prima et secunda definitio, hec scilicet, "Anima est endelechia physici corporis organici potentia vitam habentis:" et hee, "Anima est species et ratio physici et organici corporis potentia vitam habentis."

86

Et dicit quod iste definitiones non di cunt nisi quid est anima, et non dicunt propter quid talis est substantia et species, et ideo imperfect sunt: quia per eas non contingit cognoscere causas accidentium per se et operationum que per se conveniunt anime. Et de talibus definitionibus generaliter dicit in primo de Anima, quod facile manifestum est de eis, quod dialectice sunt et vane omnes: quia per eas non cognoscitur perfecte quid est anima: cum per eas non cognoscantur per se accidentia, que maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Dicit enim, quod sunt definitiones ut conclusiones, et non ut principium et cause, que sunt medium in demonstratione.

87

Quod ut melius intelligatur, et definitio inveniatur que anime rationali convenit, de qua principaliter intendimus, ponit exemplum ex libro XII Geometriz Euclidis sumptum, ubi dicit Euclides, quod contingit protrahi tetragonum sive tetragonismum equale altera parte longiori quadrangulo. Si quis ergo definiens dicat, quod tetragonum est quadratum quale altera parte longiori quadrangulo, non dicit' nisi quid est equalitas, scilicet quod sunt due quantitates capacitatis equalis: et non dicit causam propter quam est illa equalitas inter duas quantitates. Si quis autem dicit, quod equalitas tetragoni et quadranguli alia parte longioris, est mediae proportionis inventio inter quatuor quantitates ex quibus surgit tetragonum et altera parte longius quadrangulum, ille dicit causam propter quam equalia sunt quadratum et altera parte: longius quadrangulum. Tetragonum enim ab una simplici quantitate surgit, | ut dicitin II Geometriz, scilicet ex linea in seipsam ducta. Altera autem parte longius quadrangulum a tribus surgit quantitatibus: habet enim opposita la-' tera equalia: sed latera in angulis lon- ' ioribus lateribus conjuncta habet inequalia ad latera que conjungunt.

88

Quod ut perspicue videatur, ex quinto Geometries sumantur tres numeri continue proportionis, scilicet duodecim, sex, tria. Ti enim numeri sunt in proportione dupli ad invicem se habentes. Duodecim enim duplum est ad sex, et sex ad tria: et si voluero facere quadratum numerum sive tetragonum, secundum doctrinam Pythagore in I Arithmetice, medium proportionis numerum, scilicet sex ducam in seipsum sic dicendo, sexies sex, et perficio tetragonum qui est triginta sex ab una surgentem quantitate, habentem omnia latera equalia. Et si voluero perficere quadrangulum quod tantumdem contineat, ducam extremos numeros in se invicem dicendo, ter duodecim, vel duodecies tria, et perficio quadrangulum altera parte longius; quia duodecim longius est quam tria: et tamen hoc omnino equale est quadrato, quia ter duodccim sunt triginta sex, et duodecies tria iterum triginta sex. Et si queratur, qua causa est equalitatis: patet, quod non est alia causa nisi medie proportionis inventio, hoc est, numeri, qui ita se habet ad majorem, sicut minor se habet ad ipsum: et ideo quando medius ducitur in seipsum, zqualis fit summa cum summa que provenit ex hoc quod ducitur extremus in extremum.

89

Ita est de anima: si enim dixero, quod anima est aclus physici corporis potentia vitam habentis, dixi quid est anima, et quod est talis substantia talis corporis et species et ratio. Si autem dixero, quod anima est principium et causa operum vite et per se accidentium in tali corpore, dixi causam propter quam anima est species et ratio et actus talis corporis quod habet potentiam vite secundum se et secundum partes: et tune syllogizo primam definitionem ex secunda sic: Omne quod est principium et causa per se operum vite et accidentium in physico organico corpore in toto et in partibus, est actus et ralio et species ipsius. Anima est per se principium et causa operum vite et accidentium in physico organico corpore secundum totum et secundum partes. Ergo est actus et ratio et species. Anima rationalis secundum quasdam partes suas nec principium, nec causa est corpori operum vite et accidentium per se sicut secundum iutellectum agentem et adeptum. Ergo secundum illas nec est actus, nec ratio, nec species alicujus corporis, sed separata et separabilis ab ipso.

90

Et hic est intellectus definitionum Aristotelis.

PrevBack to TopNext