Quaestio 27
Quaestio 27
Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Hee enim revelationem accipit ab Angelo bono, et illusionem ab Angelo malo. Fit autem hoc tripliciter, ut dicit Augustinus super Genesim ad litteram, scilicet secundum sensum exteriorem. Secundum imaginativam, que sicut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram vocatur spiritus. Dicit enim sic: "Spiritus est quedam vis anime mente inferior, in qua imagines rerum imprimuntur." Fit etiam secundum intellectum.
Queruntur ergo ista tria, scilicet qualiter boni Angeli et mali possint super sensum tam interiorem quam exteriorem ? Et, Qualiter possint super intellectum ? Et, Utrum sint immissores talium visionum vel incentores, ut dicit Beda ?
Membrum 1
Qualiter Angeli tam boni quam mali possint super sensum interiorem vel exteriorem
1.Quod enim possint super sensum exteriorem tam bonus quam malus, ex hoc apparet, quod boni Angeli sensibiliter sepe apparuerunt, et de multis instruxerunt, tam per visum, quam per auditum, sicut Abraham *, et Lot *, et Tobiam *. Quod etiam Angelus malus hoc faciat, dicitur, If ad Corinth. xi, 414, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis, et sub hujusmodi transfiguratione, specie sensibili decipit tam per visum, quam per auditum: sicut dicitur, quod apparuit beato Martino.
2. Adhuc, Nisi in specie sensibili Angeli Dei apparerent, non esset triplex genus visionis, quam distinguit Augustinus in libro XII super Genesim ad litte~ ram. Dicit enim, quod id quod apparet in sensu, pingitur in spiritu, et fulget in intellectu. Propter quod etiam dicitur, quod Paulus raptus est in celum °. Et dicit ibi Glossa Augustini, quod per triplex ccelum intelligitur triplex visio, in qua spiritualia celantur, que per Angelos revelantur. Et dicif, quod primum genus est sensibilis visio : secundum, imaginaria: tertiam, intellectualis. Non autem possuntimprimere in sensum exteriorem, nisi potestatem acciperent super sensum : ergo tam bonus quam malus potestatem habet super sensum exteriorem sub speciebus revelandi que volunt, vel illudendi ad quod volunt.
1. Expresse dicit Gregorius’, super Job, sic : "Nisi aliquando somnia ex ministerio revelationis Angelorum orirentur, Joseph praferendum se fratribus suis fore somnio non videret : nec Mariz sponsum ut ablato puero in Egyptum fugeret, Angelus per somnium moneret *."
Quod etiam possit hoc malus Angelus patet, quia multis illuditur in somno per tentationem et pollutionem et per turpes visiones. Unde Gregorius, et ponitur in Deeretalibus, dist. VI, cap. Testamentum, dicit : "Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, que subtiliter pensare debet, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula : aliquando ex nature superfluitate vel infirmitate : aliquando ex cogitatione contingit pollutio : aliquando ex sola illusione demonis." Et dicit, quod tunc magis timenda est. Ex hoc accipitur, quod tam bonus quam malus habent potestatem super imaginativam partem, qu est sensus interior : quia aliter non possent imprimere in eam.
2. Adhuc, Super somnium Scipionis dicit Marcianus, et ponitur in libro qui dicitur esse Augustini de Spiritu et anima, quod aliquando fit somnium quod est visio, cum id quod quis videt, eodem modo quo id apparuerat evenit. Aliquando fit visio que est oraculum, cum aliqua gravis persona, vel etiam Deus aliquid aperte eventurum vel non eventurum, faciendum vel devitandum denuntiat *. Cum hoc non possit fieri nisi per Angelos, manifestum est, quod Angeli boni habent potestatem super sensum interiorem, qui ab Augustino vocatur spirilus sive imaginativa,
Et quamvis hoc verum sit, tamen quidam objicitunt in contrarium sic : quia per talem impressionem Angelorum nihil fit in sensu tam exteriori quam interiori, nisi quod etiam per operationem naturalem fieret. Per operationem enim naturalem sensibiles species imprimuntur in sensu exteriori, presente materia : et per operalionem naturalem species sensibiles imprimuntur in imaginativa, materia non presente. Dicit enim Aristoteles in If de Anima,quod sensus est susceptivus sensibilium specierum presente materia ; imaginatio autem tenet eas etiam materia non presente.
Sed tunc ulterius queritur, Utrum illusio possit esse a bono Angelo in tali sensibili visione vel imaginaria ?
Et videtur, quod sic:. Angelus enim qui ex natura bonus est, etiam visione proprii boni falli potuit : Lucifer enim deceptus fuit in hoc quod judicavit, quod peccatum quod ex ordine justitie Deus vindicare potuit, propter suam bonitatem non ita vindicaret ut vindicavit : sicut supra ostensum est in questione de casu diaboli. Ergo videtur quod etiam per bonum Angelum in visione sensibili vel imaginaria possit fieri deceptio : certiorem enim visionem non potest conferre alii quam in seipso habet : unde si in seipso potest decipi, ex visione sensibili vel imaginaria quam imprimit alii, etiam alius decipi potest.
Contra : 1. In libro de Spiritu ef anima sic dicitur : "Gum bono spiritu: assumitur anima, falli non potest ?." Et ille liber attribuitur Augustino.
2. Adhuc ibidem, "Humanum spiritum aliquando bonus, aliquando malus assumit spiritus : nec facile discerni potest a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus instruit, malus autem fallit." Ergo in visione sensibili vel imaginaria fallacia non potest esse.
Dicit enim Augustinus in libro XIL super Genesim ad litteram, quod "sancti Angeli mullis modis visa sua facili quadam ac prepotenti unitione vel mixtione cum animabus nostris, visa nostra esse faciunt, et visionem suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro informant *."
1. Aut enim talis est sicut in speculo resultant species opposite. Et hoc esse non videtur : eodem enim modo species resultant in speculo quo sunt in seipsis : et hoc non est hic: in Angelo enim sunt intelligibiles species, in homine autem sunt sensibiles.
Nec potest esse tali modo, sicut unus Angelus imprimit alteri cam loquitur ei : quia tam ex parte loquentis, quam ex parte cui loquitur, sunt species intelligibiles : he autem ex parte hominis sunt sensibiles, et ex parte Angeli sunt intelligibiles. .
2. Adhuc, Si dicitur quod unilur ei ratione effectus, eo quod essentialiter non potest ei uniri : quia, sicut dicit Beda, nihil essentialiter illabitur in animani, nisi solus Deus : videtur non esse verum. Causa enim per effectum formalem non efficit nisi simile sibi : cum ergo in Angelo non sit nisi species intelligibilis, videtur non posse eflicere in anima nisi intelligibilem speciem : et sic numquam facit visionem sensibilem vel imaginariam.
3. Adhue, In libro de Spiritu et anima dicitur, quod Angeli significativas species imprimunt in sensum et imaginalionem : et propter hoc talis visio dicitur ccelum : quia celat aliquid significatum. Et ideo dicit Augustinus, quod dicitur, Daniel. x, 1: IJntelligentia est opus in visione. Et dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram', quod Pharao et Nabuchodonosor ( quorum unus vidit spicas et boves, et non intellexit quid celaretur in visione per significationem : alter vidit imaginem cujus caput fuit aureum, etc., et non intellexit quid significaretur in talibus speciebus) non fuerunt Prophete: sed Daniel qui intellexit quid celaretur vel significaretur in talibus speciebus, Propheta fuit. Numquid ergo in talibus visionibus semper aliquid significatur, vel aliquando nihil ?
4, Adhuc, Cum actio et passio secundum communionem aliquam fiant, ut dicit Aristoteles, numquid sicut Angelus imprimit in animam, ita anima e converso potest imprimere in Angelum conceptus suos ?
Solutio ad id quod primo queritur. Absque dubio concedendum est, quod Angeli tam bonus quam malus ex prela tione naturali qua eminent super animam sensibilem, possunt imprimere et in sensum exteriorem, et in sensum interiorem qui est imaginatio, species sensibiles et imaginarias, non tantum in homine, sed etiam in brutis. ‘ Unde Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram dicit, "quod omnis anima movetur visis, et quod ad vermiculum qui percussit hederam *, visus ille quo apparebat vermiculo percutiendam esse hederam, ministerio Angelorum delatus est, et impressus anime vermiculi."
Ad id quod objicilur in contrarium, dicendum, quod falsum est, quod nihil aliud fiat quam quod fit operatione naturali : quamvis enim non fiant alie species secundum formam, tamen alia fit abstractio specierum et impressio in sensum et imaginationem, et excellentiori virtute, et ad aliud quam in operatione naturali.
Dicendum, quod si Angelus dicatur bonus bonitate nature tantum, posset concedi, quod aliquando possit fieri fallacia, sicut probat objectio. Vix {amen fit : quia natura intellectualis sicut est Angeli, qui deiformis est intellectus etiam per naturum inclinatur ad verum, et non ad deceptionem. Si autem dicatur Angelus bonus bonitate confirmate gratia : tunc non potest fieri deceptio per eum in talibus visionibus, sicut probat auctoritas adducta in libro de Spiritu et anima. Sed quando tales visiones fiunt per Angelum malum : tunc fit deceptio, quia ille spiritus mendax est, et semper inlendit decipere: quia sicut dicitur, Joan. vi, 44: Mendaz est, et pater equs. Kt, Ill Reg. xxu, 22: Ero spiritus men dax in ore omnium prophetarum ejus. Et hoc expresse dicitur in sequenti auctoritate in libro de Spiritu et anima adducta.
Dicendum, quod quia Angelus tam bonus quam malus secundum nature excellentiam elevatur super animam sensibilem, per hoc ipsum habet potestatem imprimendi sibi saos conceptus. Per hunc enim modum omnis natura superior, tam spiritualis, quam corporalis, habet potestatem imprimendi in inferiora mota secundum nature ordinem. Et dieit Avicenna in VI de Naturalibus, quod secundum nature ord‘nem in omnibus mobile obedit motort ad induendum formas ejus. Kt bene concedendum est, quod hoc non est omnino sicut res que resultant in speculo : sed est sicut species imprimentis motoris resultant in impresso et moto.
Ad aliud dicendum, quod non est ita sicut unus Angelus per locutionem imprimit in alium Angelum conceptus suos, sicut probat objectio : sed est sicut natura superior imprimit in inferiora, ubi inferior natura impressionem superioris nature recipit secundum virtutem et modum proprium, et non secundum virtutem et modum superioris imprimentis. Dicit enim Aristoteles in V1 in Ethicorum, quod "omne quod recipit aliquid, recipit illud secundum modum et virtutem recipientis et non agentis." Et ideo quod in Angelo imprimente est intellig:b.liter, in anima sensibili efficitur sensibiliter : eo quod anima sensibilis alum modum et aliam virtutem recipiendi habet.
Av auiup dicendum, quod unitur ei sicut causa effectui, sicut jam dictum est. Argumentum autem contra factum procederet, si anima sensibilis secundum eamdem virtutem vel univocam recipe ret impressionem, secundum quam agit Angelus et imprimit. Et huic aliquo modo simile est, quod dicit Aristoteles in libro de Somno et vigilia, ubi dicit, quod somnia que per signum, non per causam sunt, intra tamen sub imaginibus somniantur sensibilibus, quamvis in ceelo secundum positionem astrorum non sint sub talibus imaginibus : anima enim sensibilis in talibus impressiones receptas sive ab astris sive ab Angelis, format ad imagines congruas sue potentie receptive.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Anselmus et etiam Augustinus, cursus rerum triplex est, scilicet naturalis : et ad hune cursum manifestandum anime sensibili non est necessaria operatio Angeli sive impressio. Kt est cursus voluntarius, quo fiunt res a voluntate procedentes: et hunc cursum non possunt manifestare Angeli: quia sicut supra determinatum est in questione de cognitione Angelorum, ea que subsunt voluntati, non possunt cognoscere Angeli, nisi quatenus manifestantur insignis corporalibus, quamvis propter perscipicacitatem intelligentie sue talia signa subtilius et celerius percipiant, quam homines, quando apparere incipiunt in corpore vel in sanguine vel spiritu interiori, sive naturali, sive vitali, sive animali: et secundum hoc quod percipiunt ea, possunt imprimere in animam sensibilem, Et est cursus mirabilis, secundum quem in qualibet natura reservavit sibi Deus quid de unaquaque natura, et in unaquaque natura faciat pro tempore quod vult, ad ostensionem potentie et gloria sue: et de hoc secundum quod boni Angeli accipiunt a Deo per revelationem, ut frequentius faciunt in animabus visiones sensibiles et imaginarias : et ideo etiam ceelum dicuntur.
Membrum 2
Qualiter Angeli tam boni quam mali possint super intellectum
Videtur enim, quod non possint nec boni nec mali: 1. Secundum rationem enim et intellectum est homo ad imaginem Dei: imago autem Dei, ut dicit Augustinus, non formatur nisi a Deo: dicit enim Augustinus, quod inter mentem nostram in qua imago Dei impressa est, et Deum _ cujus imago est, nihilest medium. Si autem illuminaretur ab Angelo bono, vel obnubilaretur ab Angelo malo: oporteret, quod Angelus ille sic formans intellectum vel deformans, superior esset intellestu : et sic medius esset inter intellectum nostrum, et Deum : quod non est verum secundum Augustinum.
2. Adhuc, Super illud Psalmi ty, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : distinguit Glossa triplicem imaginem, scilicet creationis, similitudinis, et recreationis. Et dicit, quod imago recreationis est fides, spes, et charitas, per quas virtutes formatur et imago creationis et imago similitudinis : fides autem, spes, et charitas non sunt nisi a Deo, et non ab Angelo bono vel malo: ergo intellectualis nostra natura non formatur nisi a Deo: sed siab Angelo bono illuminaretur, ab Angelo bo no ad lumen formaretur: et hoc esse non potest, sia solo Deo formanda est ad lumen veritatis.
Ex eodem arguitur, quod non deformatur a malo Angelo: Angelus enim bonus potentior est in formando quam Angelus malus in deformando : sed bonus Angelus non potest formare imaginem : ergo nec malus Angelus potest deformare.
3. Adhuc, Si ita esset, quod Angelus bonus haberet posse super intellectum, cum inferior natura de necessitate suscipiat actionem superioris in corporalibus, sicut patet in sole, cujus actionem de necessitate suscipit hemispherium : et de igne, cujus actionem de necessitate suscipit cremabile: videtur tunc, quod intellectus noster de necessitate susciperet impressiones Angeli tam boni, quam mali: et hoc falsum est, quia intellectus noster libertatem habet, et non necessitatem ad suscipiendum bonum vel malum.
4, Adhuc, Damascenus de malis Angelis loquens in libro II de Fide orthodoxa, dicit sic: "Violentiam inferre non prevaluit. In nobis est enim suscipere, vel non suscipere immissiones € 0rum ’*." Ergo non est necesse intellectum nostrum ab Angelo bono vel malo suscipere tales impressiones.
Uxtrerivs hic queritur ratione verbi Damasceni. Utrum tales impressiones dicantur immissiones, sive fiant a bonis Angelis, sive a malis ?
Et videtur, quod sic : 1. Glossa super illud Job, xix, 9: Spoliavit me gloria mea, dicit sic : "Maligni spiritus in afflictorum cordibus cogitaliones suas immittere non desistunt." Cum ergo potentior sit Angelus bonus ad bona, quam malus ad mala, videtur quod etiam boni possint immittere bonas cogitationes in intellectum.
2. Adhuc, Joan. xiu,2: Cum diabolus jam misisset in cor ul traderet eum Judas Simonis Iscariote : Glossa ibidem: "Per mali suggestionem." Et ex illo arguitur ut prius, quod etiam bonus per boni suggestionem potest immittere in cor, hoc est, in intellectum, et multo melius quam malus,quia potentior est ad bonum, quam malusad malum.
3. Adhuc, In Psalmo txxvn, 49, super illud : Immissiones per Angelos malos, dicit Glossa Augustini : "Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam, ira ad nefandam audaciam, tribulatio ad confusam desperationem. Tunc per diabolos ad illicitas immissiones pracipitantur nudati defensione Dei." Ex hog idem arguitur quod prius: si enim Angelus malus ad illicitas immissiones potest precipitare homines, multo magis Angelus bonus, cum potentior sit in bono, quam malus in malo.
Ulterius queritur hic, Si aliquam potestatem habeant super voluntatem, sive super affectum rationalem ?
Et videtur, quod sic : 4. Ad Hebr.1, 7, super illud : Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis 1: Glossa, "Ministros suos flammam ignis facit, quia ministri Ecclesia igne suo dum spiritu fervent, vitia nostra exurunt;: fenum enim ttium et stipulam exurunt ignito eloquio predicationis." Et sihoc possunt ministri Ecclesie, multo magis possunt hoc Angeli.
2. Adhuc, Beda sic dicit: "Damones sunt incentores malarum cogitationum, et non immissores ?:" sed non incenditur nisi affectus sive voluntas: ergo demones incendunt affectum et voluntatem : ergo multo magis potest hoc honus Angelus in bono. Contra : Si accensibile appropinquat accensivo, de necessifate accenditur: ergo si Angelus bonus vel malus incendit voluntatem ad bona sive ad mala: quotiescumque Angelus bonus vel malus suadendo vel suggerendo apprepinquat voluntati, toties voluntas de neccessitate accenditur: ergo aliquam potest violentiam inferre voluntati: quod directe est contra Augustinum, et Bernardum, qui in lib, de Libero arbitrio dicit, quod potentissimum in anima voluntas est, et in hoc gerit typum et similitudinem divine voluntatis.
Uurerivs queritur, Quare Scriptura dicit aliquando Angelos malos immissores esse malarum cogitationum, et non dicit bonos Angelos immissores esse bonarum ?
Adhue queritur, Quare Beda non dicit malos esse immissores, sed incentores malarum cogitationum, cum in corde non possit incendi, nisi quod prius immissum est ?
Philippus enim cancellarius Parisiensis dixit, quod solus Deus potuit super voluntatem in homine, informando eam, et convertendo ad quidquid volueiit. Et hoc confirmabat per auctoritatem Fulgentii: que ponitur in Glossa super epist. ad Roman. 1, 24, super illud : Zradidit illos Deus, ete , ubi dicit Fulgentius sic, quod "solus Deus operatur in cordibus hominum ad. inclinandis voluntates eorum ad quidquid voluerit, sive ad bonum, sive ad malum. Sed in bonum inclinat apposilione gratia ope:antis : in malum autem non inclinat faciendo malum, sed subtractione gratie ejusdem : sicut sol dicitur facere tenebras, ubi non illuminat."
Dixit etiam, quod "Angelus bonus potest super sensum exteriorem, et super sensum interiorem, qui est imaginatio, et phantasia, et estimativa, et memoralis, et sensus communis." Dicit enim Avicenna in VI de Naturalibus, quod quinque sunt sensus interiores, sicut sunt quinque exteriores, qui jam enumerati sunt. Et quod potest etiam super intellectum, maxime possibilem. Et ratio sua fuit, quia aliter tres visiones, scilicet corporalis, imaginaria, et intellectualis,quas distinguit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, non perficerentur ministerio Angelorum bonorum: et hoc esset contra Augusilinum, qui expresse dicit, quod ministerio Angelorum he tres visiones perficiuntur.
Dixit etiam, quod malus Angelus potest super sensum exteriorem et interiorem, obnubilando, et illusiones faciendo in sensibilibus et phantasmalibus: sed immediate super intellectum non potest, eo quod intellectus verorum est et luminis spiritualis receplivus: ipse autem pater mendacii est, et aversus a lumine: propter quod, Joh, im, 6, ut dicit Gregorius, tenebrosus turbo dicitur, super illud : "Noctem illam tenebrosus turbo possideat : non computetur in diebus anni," etc. Mediate autem potest procurare deceptionem in intellectu et ratione secundum conversionem intellectus ad inferiora, turbando scilicet phantasmata, quibus turbatis intellectus non potest accipere ab eis clarum lumen veritatis, et decipitur.
Quod autem Angeli boni possint super intellectum, probabat per Hieronymum qui sic dicit: "Angeli hominibus auxilium tribuunt, ministrantes eis salutem, et annuntiantes eis dona largissima." Et quod Angeli mali non possint super intellectum et voluntatem, probabat per illud Genesis, 1v, 7: Sub te erit appetitus egus. Dicebat enim, quod ill potentie, scilicet intellectus, et voluntas, li bere sunt: et ideo ab Angelo malo non possunt inclinari, nisi ad quod voluerint. Et quod Angelus bonus potest super intellectum, est ex lumine divino, cui conjunctus est Angelus bonus et non malus: per quod sicut per agens proprium Angelus bonus operatur in intellectu, et imprimit in eum intelligibilia intellectualis visionis.
Ad primum ergo quod in contrarium objicitur, quod non possit Angelus bohus super intellectum, dicendum, quod formatione gratia mens nostra non formatur nisi a Deo, et hoc intendit Auguslinus : sed formatione specierum intclleclualis visionis,quibus annuntiantur dona largissima, ut dicit Hieronymus, et disponitur homo ad gratiam, potest formari ab Angelo bono operatione luminis divini, ut dictum est.
Per iwem patet solutio ad sequens : imago enim recreationis format imaginem similitudinis et creationis, formatione gratie : el hoc non potest esse nisi a Deo: sed formatio dispositionis per species intellectualis visionis potest esse ab Angelo bono operante per lumen divinum.
Ad aliud dicendum, quod sola voluntas libera est simpliciter ad eligendum et suscipiendum: vi enim conclusionis et veritatis aliquando intellectus recte ordinatus cogitur ad concedendam. Sed hoe verum est, quod in ipso intellectu est et in libertate ejus, per affectum converti ad intelligibile, et averti ab eo. Et propter hoc non est simile quod inducitur pro simili. In agente enim corporali et patiente, patiens necessitatem habet suscipere actionem agentis et imprimentis, vel averti ab ipso: in spiritualibus autem et voluntariis non est sic, non enim in patiente est suscipere actionem agentis imprimentis, vel averti ab ipso.
Per noc patet solutio ad dictum Damasceni, quia hoc expresse dicit, Ad id quod ulterius queritur, dixit idem Cancellarius, quod immiétere dicitur multis modis. Aliquando enim refertur ad propriam suggestionem : aliquando refertur ad opus sequens suggestionem, quando scilicet per suggestionem jam factam et acceptam aliquis immittitur in bonum opus vel in malum mediante suggestione illa : et sic accipitur in malo in loco illo Psalmi txxvu, 49 : Immissiones per Angelos matos: sicut patet per Glossam paulo ante super idem inductam.Et sic accipitur etiam illud Joannis, xu, 2: Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas. Per suggestionem enim acceptam a Juda, immisit eum diabolus in malum opus traditionis. Sic etiam in bono accipitur in Psalmo xxxu, 8, ubi dicitur: Immitiet Angelus Domini. Per illuminationes enim et persuasiones ad bonum boni Angeli immittunt homines in multa bona: et hic sensus juvatur ex alia translatione, que sic dicit: "Circumdat Angelus Domini in gyro timentium eum." Aliquando refertur ad ipsas species sive formas intelligibiles, que per suggestionem inducuntur in intellectum : que tamen per abstractionem non possunt fieri in Angelo, eo quod potentias sensibiles non habeat, mediantibus quibus fit abstractio, si tales formas immitteret Angelus, cum non possit immittere nisi quod habet, oporteret quod ipse Angelus faceret eas, et sic creator esset formarum : quod falsum est, creare enim non convenit nisi soli Deo. Et sic dicitur a Sanctis, quod Angeli boni et Angeli mali non sunt immissores, sed incentores formarum _ intelligibilium, quas vel Deus creando immittit, vel anima intellectualis per abstractionem a sensibilibus colligit.
Ad id quod ulterius quaritur, dicendum, quod ignem charitatis in corde non potest facere, nisi Deus, vel creando eam in nobis, vel dando eam nobis ex bonitate sua. Luce, xm, 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ac cendatur ? A ministris autem Ecclesiz et a Predicatoribus potest homo disponi ad charitatem, vel ut habilior fiat ad recipiendam gratiam, vel ut charitas, que est in ipso, amplius ferveat, et cremabilia venialium peccatorum fortius exurat : propter hoc enim carbones desolatorit dicuntur ardores charitalis, sicut dicit Augustinus in libro X Confessionum, ubi tractat illud verbum Psalmi cxix, 3 et 4: Quid detur tibi,aut quid apponatur tibi ad linguam delosam? Sagitte potentis acute, cum carbonibus desolatoriis. Sic enim Angeli possunt disponendo operari, sed charitatem dare non possunt.
Ad aliud dicendum, quod demones non sunt incentores, nisi disponendo et turbando phantasmata ad incensionem, sicut dictum est. Et quod non sunt immissores, causa jam dicta est.
Ad aliud quod in contrarium objicitur, dicendum, quod non est simile de incensivo corporali et spirituali: incensivum enim corporale necessitatem habet ad incensionem ex obligatione materie, quando appropinquat incensivo: et hoc modo non est in incensivo spirituali et incensibili, cujus causa paulo ante dicta est.
Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum, quod suggestio mala a diabolo est: et ideo dicitur ab eo immitti, quia ad Deum sicut ad principium reduci non potest, sed stat in diabolo sicut in causa deficiente. Bona autem cogitatio non est ab Angelo sicut a causa prima, sed sicut a causa media sive instrumentali: et ideo Angelus non dicitur bone cogitationis immissor, sed Deus: Angelus enim preparator est vel incentor : cor enim mundum et bonum creat in nobis Deus per seipsum, et non per Angelum.
Ad primum Bed patet solutio per ante- 4¢ quest dicta: Angelus enim malus non potest immittere, nisi quod habet apud se : et cum non possit habere tales formas per abstractionem, si haberet eas, oporteret quod faceret eas: et hoc esse non potest at dictum est : incentor ergo esse potest, non immissor.
Membrum 3
Utrum Angeli boni et mali sunt immissores visionum, vel incentores tantum
Tertio queritur, Utrum Angeli boni et mali sunt immissores talium visionum, vel incentores tantum, ut dicit Beda?
Inveniuntur autem a Sanctis multi modi assignati, quibus illuminatur intellectus, et accenditur atfectus.
1. Aliquando per remolionem impedimenti: sicut dicit Glossa super illud Psalmi cxviu, 73: Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Sic ipse solus Deus scilicet dat intellectum: etsi aliquando ministro Angelo, sicut Daniel. x, 14, ubi nos habemus sic : Gabriel, fae intelligere istam visionem: alia translatio habet: Vent ut docerem te, etc. Deus tamen per seipsum (qui lux est) illuminat pias mentes: etsi aliquando utitur Angeli ministerio: ita enim dicitur Angelus intellectum dare homini, ut quisquam dicitur dare lumen domui,cum per fenestram facit eam luce non sua penetrari, et sic illustrat eam. Videtur ergo, quod per remotionem impedimenti Angelus et illustrat et accendit hominem ad veritatem et devotionem.
2. Adhuc, Augustinus in libro LAX XII Quaestionum dicit, quod "quando malignus spiritus obstruit meatus intelligentiz, per quos pandere lumen rationis ra-~ dius terne lucis solet, fit ralione corruptionis contract in anima et obtenebrationis." Cum igitur ex obstructione meatus intelligentia impediatur anima, ne erigat se ad bonas cogitationes, et bonus Angelus fortior sit in promovendo quam malus inimpediendo, videtur quod contra hec duo impedimenta dupliciter expedit animam, scilicet illuminando ad intuitum spiritualium bonorum, ex quibus intuitis per intellectum ad bonas cogitationes excitatur anima, et arcendo malos Angelos, ne talia impedimenta procurare possint,
3. Adhue, In libro XH super Genesim ad litteram? dicitur, quod revelationes aliquando fiunt hominibus ab Angelis in somnis. Et subditur: "Vigilantibus etiam occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes quibus divinarent novimus, sicut Caiphas pontifex prophetavit, cum prophetandi voluntatem non haberet, nec prophetare intenderct*." Ex hoc accipitur, quod in somnis ordinando phantasmata aliquando illuminatur etiam lumine prophetie intellectus.
4, Adhuc, Numer. xxiv, 3 et 4: Dizit homo, cujus obturatus est oculus :dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, gui cadit, et sic aperiuntur oculi efus. Kit intendit dicere, quod cadens in somnum, apertos accepit oculos ministerio Angelorum ad lumen prophetie.
5, Adhuc, Si similitudo a corporalibus sumitur secundum doctrinam Dionysii in Celesti hierarchia *, tunc multiplicationem luminis semper sequitur incensio ignis: quod secundum Euclidem in libro de Vis, maxime fit in speculis puris et concavis, in quibus reflexio radiorum lu minis statim elicit flammam ignis et calorem incensivum et maximi ardoris. Ergo a simili, multiplicato lumine veritatis in intellectum per Angelum bonum, de necessitate videtur accendi affectus ad pietatem et devotionem intellectorum : sicutdicitur, Jerem.xx,9: Factus est, scilicet sermo Domini, in corde meo velut ignis exestuans, clatisusque in ossibus meis, hoc est, in fortissimis viribus anime et purissimis : ed defect, ferre non sustinens. Et, Thren.1, 13: Deezxcelso misit ignem in ossibus mets, et erudivit me.
Solvtio. Concedendum, quod omnibus his modis Angeli boni accendunt affectus fidelium, scilicet aliquando per remotionem impedimenti, sicut dicit Augustinus in libro LXXXIIL Questionum. Aliquando patefaciendo meatus veritatis ad intellectum, ut lumen eterne veritatis libere ad intellectum venire possit : sicut dicit Glossa super illud Psalmi cxvut, 73, adducta : Da mihi intellectum. Dicit enim Costabenluce in libro de Differentia spiritus et anime, quod ad cellulam que dicitur logistica sive rationalis, in qua operatur vis intellectiva in spiritu animali, meatus sunt duo. Unus ab anteriori, a sensu communi et imaginativa virtute, deferens formas ad cellam logisticam. Aller a posterioti, formas a memoriali virtute et recordaliva sive reiminiscentia, ad eamdem cellam formas deferens. Et iste due vie aliquando dupliciter obstruuntur.
Obstruuntur enim aliquando nigredine et spissitudine spiritus animalis et obnubilatione : aliquando quadam caruncula, quae ibi est, obstruente meatum. Et hujus signum dicit esse, quod cum homo est in magna cogitatione et subtili, agonizat flectendo caput ante, et retro, et ad dextrum, et ad sinistrum : per quod nature intendit removere obstaculum, ut forme intelligibiles lueide ef libere possint transire ad intellectum. Et cum, sicut in prehabitis dictum est, Angeli tam boni quam mali operentur in phantasmatibus et dormiendo et vigilando, ordinando, disponendo, iluminando, obnubilando : sic operatio bonorum Angelorum confert ad illuminationem intellectus.
Aliquando etiam species intelligibiles, sicut dicit Augustinus in libro XIE super Genesim ad litteram, wnitione mirabili et mixtione sui ad animam ipsi intellectui per lumen divinum ingerendo. Et de hoc quidam satis conveniens dederunt exempluin. Quando enim duo specula opponuntur sibi invicem directa oppositione, species que sunt in uno, resultant in alio. Sic Angelo conjuncio intellectui hominis, species quas habet in lumine divino, cui conjunctus est, resultant in intellectu hominis actu luminis divini, cujus virtute species ille sunt apud hominem, quas cum limpide intuetur intellectus, inflammatur et incandescit calore charilatis affectus.