Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

⁋ Distinctionis Quadragesimaetertiae Quaestio Secunda. Ecundo quaeritur circa hanc materiam. an in lumini naturali ostendi possit hominum resurrectionem possibilem esse futuram. Per lumen naturale intelligo, vtrum possit ostendi seclusa fide. hoc est vt distinguitur contra lumen supernaturale.

⁋ Di cisio huius quaestionis dependet ex aliquibus propositionibus: quarum Prima est. Anima est hominis forma. Secunda est. Anima manet separata a cor pore. Tertia est. Anima iterato naturaliter informabit corpus. Harum trium propositionum si veritates ostenderimus: quaestio quam proposui erit sufficienter decisa. Pro prima propositione sapientum positiones aliquot recitabo. deinde dicam quod sentio. Recitat Aristoteles primo de Anima textu commenti xlv. &. vii. Metaphysicae. quod Plato posuit intellectum vniri corpori non vt formam materiae: sed vt motorem mobili: eo modo quo nauta vnitur na ui: & intelligentia orbi: & non per modum informationis. Praeterea commentator comento quinto Tertii de anima dicit quod naturaliter loquentium qua tuor sunt opiniones de anima. Prima opinio fuii Alexandri ponentis quod intellectus multiplicatur ad multiplicatiorem indiuiduorum speciei humant & quod est generabilis & corruptibilis more aliarum formarum naturalium, per nobilissimam mixtionem qualitatum primarum, & dissolutionem eiusdem mixtionis. Secunda opinio fuit Platonis ponentis ani mas intellectiuas in numero finito respondentes astris caelestibus: ita vt post mortem reuertantur ad stellas: & quaedam puniantur, quaedam vero praemientur secundum merita: & post multa saecula infinities, reuertantur ad corpora. Tertia opinio fuit Pythagorae asserentis animas humanas in numero finito: non tamen dimittere corpora simpliciter: sed intrantes alia corpora indifferenter, brutorum & hominum. Quarta est opinio Neotericorum dicentium animan intellectiuam multiplicari ad multiplicationem indiuiduorum & generari: non autem corrumpi. & hanc credunt fuisse opinionem Aristotelis. Commentator vero po nit vnam animam in omnibus hominibus. Plures item alias opiniones recitat Aristoteles primo de anima. sed de cuiussibet contraria proferentis opinione sollicitum esse, stultum est.

⁋ Ponam igitur aliquas conclusiones ad quaestionis titulum responsiuas. quarum Prima est. Intellectus humanus est forma corpus in formans. probatur haec conclusio eisdem mediis quibus Aristoteles primo Physicorum & primo de Generatione probat formam distingui a materia. hac autem conclusione negata, negabo Aristoteli, Platoni, & cuicumque philosopho ethnico quod aliqua forma substantialis distinguatur a materia. cum enim materia prima sit eiusdem speciei in omnibus mixtis: & cu homo sit perfectissimum animalium: ab surdissimum est auditu quod equus habeat formam / materiam suam informantem, & non homo. Prae terea haec est expressa Aristotelis mens. nam secundo de Anima, sic animam definit. Anima est actus primus corporis physici organici in potentia vitam habentis. & in eodem dat aliam definitionem inquiens. Anima est principium vegetandi, sentiendi, secundum locum mouendi, & intelligendi, quam definitiones omni animae conueniunt.

⁋ Secunda conclusio. prima fronte apparens est opinio Alexandri peripatetici. nam rationes in lumine naturali posteriorum vix eam insolubiliter improbant, quin euadere possit cum aliquo colore: & nostri fideles philosophi varia contra eam adducunt: per appetitum naturalem, vel huiusmodi. sed parum habent efficaciae. Appetitus enim bruti est conseruare se in esse. primo Physicorum. Aristote les autem in aliquibus locis videtur animam dicere immortalem. vt. xvi. de animalibus. vbi dicit intellectum foris aduenire, & non accipere esse per generationem. & secundo de anima dicit quod intellectus separatur a caeteris sicut perpetuum a corruptibili. Sed istud nihil est. munlta enim probabilia dicit Aristoteles quae non sufficienter probat. Secundo dicit aliqua his dictis vt sonant repugnantia. Principium autem apud eum. est. Quod incipit esse, desinit esse. & oppositum habet pro inconueniente contra Platonem primo de Caelo & mundo. immo si anima sit incorruptibilis secundum Aristotelem: & mundus fuit ab aetemo secundum eum. vt patet. viii. Physic, ergo nunc datur infinita multitudo animarum sepa ratarum. consequentia est infallibilis non fugiendo ad vias erroneas aliorum. sed Tertio Physicorum, & primo de Caelo & mundo ex industria infinitatem re probat.

⁋ Sed tunc petis quid de Aristotele dicendum sit. Variae dari possunt responsiones. Alii dici rent eum sibi contradicere latenter & sine aduertentia in vno loco ponendo antecedens: quod infert contradictorium aliquorum expresse positorum. Gregorius Ariminensis in materia de futuris contingentibus dicit Aristotelem aliquotiens sibi contradixisse. & si non esset fama viri, in materia quam tractamus hoc diceretur. Secundo dicitur & melius quod erat problema apud Aristotelem: & nunc vnam parte: nunc alteram susti nuit. Tertio dico & plus placet adhuc quam secundum, quod tenuit animam humanam immortalem, nec obstant allegata ex primo de Caelo. & tertio Physicorum. quia illic loquutus est in generali de infinito. & potissimum de infinito corporeo & secundum magnitudinem: a qua generalitate animam humanam excepit, secundo de Aina. &. xvi. de animalibus in particulari loquens. Declaro hoc per simile. in materia rescriptorum, generali rescripto speciale derogat: & eius indulgentiam sine repugnantia euiscerat. vt in materia rescriptorum videri habet. sic in proposito. Aristoteles ergo dicere habuit infinitam esse multitudinem animarum, categorematice capiendo infinitum, & hoc a parte anteriore. sed quia continuo adduntur nouae animae: non est infinitas completa.

⁋ Tertia conclusio. Probabilius est dicere in lumine naturali animam humanam esse in mortalem. probatur haec conclusio. Mortalitas animarum brutalium non arguit mortalitatem animae rationalis: cum sint alterius rationis: & anima humana sit qualibet anima brutali superior. modo corruptibilitas in inferiore non arguit corruptibilitatem in superiore: vt patet de inferioribus & caelestibus Secundo arguitur ad idem. Cetera animalia prona terram despiciunt: homo autem contemplatur caelestia, vt superius diximus in. xl. distinct. & hoc non nisi quia homo participat naturam caelestem: hoc est, in se habet vnam partem perpetuam more caeli. caducum autem corpus, vt vi demus, resoluitur in cineres. Propterea hoc videntes Plato / Pythagoras / & multi sapientes philosi phi in hoc vnanimiter convenerunt: licet variis rationibus. Sed dices, non est introducenda auctoritas, cum in solo lumine naturali loquamur: sed rationes. Contra hoc argumentor. Philosophi non po suerunt illud sine ratione aliqua: alioquin non erant digni vocari philosophi. Sed dicis. multi philo sophi posuerut oppositum: & non sine ratione: sicut ego arguo ex Aristotele / Platone / & Pythagora Dico: non tam praeclari philosophi posuerunt opposi tum: vt allegati. hoc idem tenuerunt Cleanthes / Chry- sippus / Teno / & Empedocles: vt refert Lactantius tertio diuinarum institutionum. cap. xviii. Dico secundo argumentum non esse multum efficax. Propter ea aliter argumentor. In lumine naturali demostra tiue probari potest quod est vnum ens supremum, affirmatiue capiendo superlatiuum, quod patet ex secunda dist. primi. & illud ens apud philosophos est hoc quod deum vocamus, quod ens est intelligens & volens, & adorandum, & praemia dat bonis / & malis supplicia. plerique enim boni in hac vita mortali a tyrannis op primutur: & omnia eis sunt aduersa: ergo datur aliud tempus poenae & praemii: & nonnisi post separationem animae a corpore. igitur. Totus iste discursus est ferme demonstratiuus. ad demonstrationem enim moralem non requiritur quod homo nullo modo possit euadere ei contraueniendo. Confirmatur haec ratio. insculptum est cordibus hominum communissime quod poena & praemium sunt expectanda in alia vita pro ponis operibus, & malis. ita enim gentiles in qualibet secta ab orbe condito rati sunt / vt notum euadit legenti chronographos. ergo non est quaerenda alia ratio. principiorum enim non est quaerenda ratio. primo Posteriorum. potest exemplum dari de vno principio quaerendo, quare homines assentiuntur huic, boni sunt laudandi: & standum est tandem in hoc quia sapientes illi protinus assentiuntur. & hoc est quod innuebat Apostolus. i. ad Corinthios. xv. dicens. Si in hac vita tamenm, in Christo sperantes sumus: miserabiliores sumus omnibus hominibus. indicans oppositum inopinabile apud omnem sapientem in lumine naturali. Numquid Aristoteles in Politicis dicit sacerdotes & cultui diuino deditos, esse vnam magnam partem ciuitatis? & sic antiqui, quorum politias recitat. Hoc notum est apud Aegyptios sacerdotes. lege Diodorum Siculum, Herodotum, & alios. Et cum omnes in hoc conveniant: signum est cordibus hominum d esse insculptum. Haec vltima ratio cum sua confirmatione mihi demonstrant hanc conclusionem tertiam. Nec respicio ad euasiones non apparentes: quia ille non impediunt demonstrationes morales. Nihil est dicere quod actus bonus est praemium sui. quia non est sufficiens praemium sui. nam quaero abs te, vnde sit hoc quod omnes homines expectant in alio saeculo praemium vel poenam pro bonis operibus vel malis, siue ab vno deo, siue a pluribus, siue a loue, siue a Marte, siue ab alio putato deo. & respondere non potes rationabiliter consequenter. Per omnes homines intelligo vniuersitatem mortalium.

⁋ Quarta conclusio. Sapientes tenentes animam humanam esse mortalem in solo lumine naturali ambulantes etiam ante legem gratiae, non sunt excusati a peccato. Dico ante lege gratiae: quia pro tempore legis gratiae cuilibet ratione vtenti haec propositio, Anima humana est immortalis, est ad necessitatem salutis credenda. nam fides catholica post promulgationem euangelii est ex necessitate credenda: in qua magnus est articulus de immortalitate animae: vt videre licet ad Hebraeos. xi vt statim explicabimus. Probatur haec conclusioSapientes non erant excusati a peccato in lumine na turali, non assentientes multis propositionibus quas in illo lumine acquirere poterat & tenebantur. probatur. quia non assentientes huic, deus est, non erans excusati. Nam ad Romanos primo dicit Apostolus. Reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem & iniustitiam hominum, eorum qui veritatem de in iniustitia detinent: quia quod notum est dei manifestum est in illis. Vbi glossa interlinearis super verbo sipietatem) ponit idololatras. & super verbo (mani- festum est in illis) ait, ductu rationis. vbi elegantes dicit glossa eadem. Multa enim sunt quae de deo per naturam sciri non possunt: vt de mysterio redemptionis & incarnationis. talia deo erant nota. multa alia philosophis in lumine naturali. Et sequitur in literaDeus. n. manifestauit illis. vbi glo. Per opus suum. & sequitur. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus & diuinitas. ita vt sint inexcusabiles: quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt: sed euanuerunt in cogitationibus suis: & obscuratum est insi piens cor eorum. Vbi glos. interli. in vet. (cum cognouissent deum) dicit. Per naturalem rationem & creaturae re uelationem a deo: vt vnum confiterentur principium omnium. ld elegantissime & clarissime deducit Apostols per totum illud capitulum: hoc volens ostendere: quod deus pulchra naturalia dedit gentilibus: & ostendit eis per creaturas & per reuelationem internam quod vnus erat deus: hoc est vnus primus motor: vel prima causa, more philosophorum loquendo. sed vbi mult philosophi hoc intellexerunt & non conformiter egi runt bene viuendo & ipsum colendo: vt dicit glossa interlinearis, sibi ipsis hanc cognitionem attribuerunt: & inflati sunt. quare deus subtraxit auxilium suum speciale ab eis: vnde postea in multa vitia inciderunt: vt in idololatriam cum vulgo: & in passiones ignominiae: & traditi sunt in reprobum sensum.

⁋ Ex his patet quod gentiles tenebantur assentiri huic vnus est deus. eodem modo huic. anima humana est immortalis. siue assensus dicatur fides, siue eui dentiam: non refert. & quia ad illius assensum requirebatur non mala dispositio in voluntate: potest aliquo modo dici fides.

⁋ Secundo arguitur ad conclusionem Necesse est ante omnem fidem proprie dictam assentiri quod deus est: & est remunerator bonorum. Nam hoc habet Apostols ad Hebraeos. xi. dicens. Credere enim oportet accedentem ad deum quia est: & inquirentibus se remunerator sit. Vbi glos. interlinearis. Sine fid enim non potes placere deo quia nec accedere. vbi recte dicit Nicolaus. Ista enim duo credere, scilicet dei vnitatem, & eius remunerationem aeternam / fuit necessarium ad salutem semper apud gentiles: nec plus requirebatur ad salutem gentilium qui nullam legem receperant a deo nisi legem naturae. Circa propositionem autem negatiuam quam ponit, nunc non insisto. recte dicii quo ad illa duo affirmatiua quod tenebantur assentiri illis. Modo ad hanc, deus est remunerator, sequitur haec, anima praemiabitur post hanc vitam. & si maneat separata per aliquod tempus: ipsa est naturaliter incorruptibilis & perpetua. Praeterea arguitur ad idem. Disi sentiens huic, anima est immortalis: viam securam re liquit & periculosam in via morum accepit: ergo male egit. cosequentia tenet ex secunda quaestione prologi. Antecedens probatur: quia si duo philosophi disputassent de hac propositione, vt Cato Vticensis & Alexander Peripateticus: Cato assentiens huic: anima est immortalis, viam securiorem accepit, & Alexander viam periculosam & obliquam. vtrique igitur facio hoc argumentum. Vel anima manebit post hanc vitam: vel ipsa non manebit post hanc vitam. certa enim est haec disiunctiua ex contradictoriis vel subcontrariis coflata: non refert. & tunc sic. si anima non erit post mortem, nullam poenam patietur anima Catonis vel Theonbrotisi erit, adhuc nullam poenam patietur pro illo assensu vero: & anima Alexandri patietur. Amplius arguitur tibi Alexander sic. Est vnum ens supremum: & est remunerator bonatum actionum sufficientissimus: & pleri quod sunt in hoc mundo non sufficienter praemiati pro actibus suis bonis: ergo animae eorum praemiabuntur in alio saeculo. Haec consequantia est bona: & teneris assentiri antecedenti: & consequentia est tibi nota: ergo teneris assentiri consequenti. Praeterea quando agitur de salute animae: & varia sunt media salutem procurandi tam per iudicium qui per opus: sanior pars est amplectenda tam quam demonstratio. alioquin homo est suae salutis contemptotur. Vnde Auicenna. ix. Metaphy. ca. vii. Est pro missio quae apprehenditur intellectu & argumentatione demonstratiua: & propheta hoc probat. & haec est felicitas & miseria aiarum postquam exutae sunt a corporibus suis.

⁋ Ecce duas propositiones probatas quae sufficiunt, siue erit resurrectio siue non. & vanum est laborare de tertia cum iam habeatur ex istis duabus, quod animae bonorum remunerabuntur in alio saeculo apud Elysios campos: prout placet aliquibus philosophis & poetis loqui: & malorum animae perpetuo cruciabuntur.

⁋ Sed tamen ad tertiam propositionem argumentor sic. Anima sepatata potest se mouere: & ponere se praesentem corpori quod ante informabat: ergo potest ipsum viuificare. nam cum cuilibet parti corporis coassistit sicut antea: ipsum informat. nihil enim aliud ad informationem requiritur. Aliqui negant consequentiam propter duo. Primum est: quia iam causa efficiens coincideret cum causa formali: quod habent absonum. Secundum absurdum afferunt quod imperfectius produceret perfectius se: quia illa anima producit totum conpositum: quod est perfectius parte essentiali. Neutrum istorum est disconveniens, non primum. nam anima respectu alicuius effectus est causa efficiens: & totius compositi causa formalis. Secundum autem est nullius momenti. primo quia minus perfectum partialiter potest producere magis perfectum. secundo totum compositum non est tertia entitas distincta a partibus simul sumptis: vt postea in hac distinctione dice mus. & sic forma solum informat materiam. quare assumptum in argumento non sufficit ad informare, vt patet de angelo assumente corpus, sed requiritur quod reddatur hoc vnum. Verum opinor in lumine naturali hanc tertiam propositionem non esse ponendam: non propter rationes quas isti alii afferunt: sed quia anima separata non potest disponere vnum corpus ad hoc vt ipsum informet: nec ipsum informare: & hoc a posteriore cognoscitur: quia homines non resurgunt. propterea hoc est negandum ex natura reisicut a posteriore cognoscimus corpora de praedicamento substantiae non posse se compati: de prdica mento vero quantitatis posse se compati. Et confirmatur istud a signo. Nam cum beatus Paulus, vt refert beatus Lucas Actuum. xvii. de ignoto deo praedicaret Athenis, auditus est. sed cum de resurrectio ne corporum loquaeretur vocatus est seminiuerbius, & ab eo discesserunt.

⁋ Teneo ergo quod tertia propositio non potest probari in lumine naturali: & per consequens resurrectio non potest probari naturaliter. duae autem primae propositiones probari possunt in lumine naturali. & contradictoria tertiae est ponenda cum duabus primis, quod iterum confirmo: quia facilius est omnia saluare apparenter in lumine naturali ponendo duas primas propositiones cum contradictoria tertiae, & quod animae puniantur & praemientur.

⁋ Ex omnibus sequitur haec quinta conclusio in lumine naturali. Animae decedentes cum culpis mortalibus hoc est magnis, sunt puniendae, & cum virtutibus sunt praemiandae sine corporibus assumptis.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Bene sequitur. Animae sunt puniendae: ergo in aliquo loco. ergo in hoc vel illo. & sic de animabus praemiandis.

⁋ Insuper animae damnatae sunt puniendae: vel ergo perpetuo vel temporarie. neutrum est di cedum. igitur.

⁋ Ad primum respondetur quod naturaliter loquendo potest homo probabiliter negare consequentiam quia caeli sunt finiti: & animae possunt se mouere ta extra caelum quam intra caelum. hinc Aristoteles secundo de. Caelo dicit. Sunt animalia extra caelum optimam vi tam ducentia quam toto aeuo complent: quae sunt animae. Secundo admisso consequente primi enthymematis, secundum consequens nego in lumine naturali. Declaro per simil le. fide notum est paradisum terrestrem esse in aliquo loco: sed quocumque particulari loco demonstrato non est ex fide. nam crebro aliquid incontractum est de fi de, vel notum in lumine naturali: & tamen restrictione addita non est de fide, nec notum in lumine naturali.

⁋ Ad secundum, nego consequentiam in sensu disiunctiuo: quia consequens non est sic notum sicut antecedens: & propositio de sensu disiuncto aequiualet disiunctiuae. sed hanc propositionem in sensu intellecto concedo notum est in lumine naturali quod animae sunt puniendae perpetuo vel temporaliter. Aliquibus autem ex nostris vt Origeni imponitur dixisse animas damnatas tandem habituras finem, quod licet sit haeresis contra euangelium & ipsam veritatem: non tamen forte est haeresis in lumine naturali. Vlterius dico etiam in lumine naturali satius esse dicere quod perpetuo punientur mali: si cum multis malis decesserint. sicut dicimus de decedem te cum mortali. & ratio est. Nam postquam animae sunt purgatae secundum aliam viam non reuertentur ad corpora: nec vn quam erunt viatores: nec habebunt praemium cum bonis quia non meriti sunt: ergo continuo punientur. Sed contra hoc arguitur. boni praemiabuntur: vel ergo in visione & dilectione dei, vel aliter. dico quod no cadit in lumen naturale modus particularis quo praemiabuntur: quamquam constat quod praemiabuntur.

⁋ Colligam summatim quae dixi. Primo notum est in lumine naturali quod anima humana est forma corporis ipsum informans: & illa propositio non est principalis quam inquirimus: sed haec anima est perpetua a parte posteriore: & tot sunt animae quot sunt homines. Somnium est ergo commentatoris dictum & philosopho indignum, quod sit vna anima in omnibus hominibus. immo quot sunt homines tot sunt animae. Et si dicas. secundum philosophum primi Celi septimo, &. xii. Metaphysices non possunt esse plures intelligentiae separatae solo numero differentes: quia quaecumque conueniunt in eadem specie & differunt numero: habent materiam. sed anima intellectiua non habet materiam. Respondetur. animae humanae habent materiam pro tempore. Illius autem propositionis philosophi varia est expositio. Thomistae dicunt materiam esse principium indi uiduationis. Conterraneus vero ponit haecceitatem esse principium indiuiduationis, quam materiam vocat. Aegidius Romanus quantitatem. vt in tertia distinctione secundi prolixius deducit Scotus. Ego autem cum communi schola nominalium omnia illa vana com seo. & dico quod res ipsa quaecunque fuerit est principium indiuiduationis: nec aliud quirere oportet: & si inaniter aliorum more quaeratur, nihil aliud dabitur. sicut enim haecceitatem materiam vocant: sic ego rem ipsam. sed de hoc alias. Forte dicis. ignis generat ignem & bos bouem: vt se perpetuent in specie qui non possunt in numero se perpetuare. & sic in talibus dantur plura indiuidua. anima vero est perpetua secundum dicta. ergo non est opus multitudina indiuiduorum: nec quod aliam animam producat ad perpetuandum se in specie: cum possit se perpetuare in indiuiduo. Respondetur. in lumine naturali anima humana concurrit ad productionem animae: & anima extra subiectum non producit. quia si non produceret quando informat corpus: non essent perpetui homines. Licet enim secundum veritatem anima humana creetur a deo: amen in lumine naturali dicendum est quod anima generatur: quia creatio non admittitur apud gentiles philo sophos. Modo si intelligentia separata produceret intelligentiam, crearet. accidentale ergo est quod plura sunt indiuidua, vel vnum in perpetuis. officia enim quae intelligentiae exercent circa orbes inaequales, probabiliter arguut eas specie differre. Credo quod Aristoteles desudaret / in vico straminis probaturus com tra ingeniosum praesidentem quod omnes intelligentiae spe cie differrent. Nequeo ergo satis admirari cur aliqui fideles grauissimi theologi propter similia verba Aristotelis dixerint deum non posse producere duos angelos in eadem specie specialissima.

⁋ Praeterea diximus philosophum quencumque non fuisse excusabilem in lumine naturali, qui non posuerit vnum primum ens, scilicet deum qui praemiat pro bonis, & punit pro malis. & ex hoc intulimus animam humanam esse immortalem. Assensus autem oppositus non potest esse sine ignorantia vincibili praeuia, vel concomitante: vt ex Apostolo ad Romanos primo ostendimus. Caeterum inter omnes hos errores, Manichaeorum / Platonis / ac Pythagoricorum / nullus est peior errore commentatoris. in quo foedissime consequenter admittendum foret quod qualitates contrariae sint in eodem subiecto naturaliter: & caetera id genus indigna auditu a philosopho. Multo etiam minor est ei danda venia quam caeteris: quod veniens post veritatem clarissime ostensam / ac post omnes alios & foede & pueriliter a vero aberrauit. Praeterea ostendimus duas primas propositiones in lumine naturali veras: & tertiam falsam. & ex consequenti basim ad resurrectionem naturalem diximus infirmam Amplius de anima dixi quam breuissime potui, eam immortalem. & aliquas rationes ad hoc apposui: & plures apponerem nisi ad alia mens festinaret. Nec multum in hac re auctoritati philosophi fidendum est. tum quod non sufficit auctoritas in lumine naturali sine suasione. tum quod commentator licet falso, diceret se habere mente Aristotelis: & idem assereret Alexander Peripateticus. cuius viam Ioannes Buridanus & varii ex nostris putarunt solam probabilem in lumine naturali. & conterraneus putabat Aristotelem dubium in hac parte: & ad nullam partem se flexisse. Ego aliter de Aristotele opinor: vt ex superioribus liquet. Sed quia auctoritas obscura sine ratione adducta: ad partes oppositas more cerei sine fractione potest hinc inde flecti: propterea illorum dictis non institi. & cum in solo lumine naturali procedam: instituti immemor fuissem si verbis fidei propositum vallassem. Ex fide tamen ostendi & in lumine naturali simul, quod philosophi non poterant sine culpadissentire vnitati dei: & quomodo sit remunerator bonorum

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2