Quaestio 4
Quaestio 4
An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum
⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Quarta. Vaeritur quarto de simonia: An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, & cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci tam in collatione Quam sacramentorum quam beneficiorum. Haec quistio est anceps, & materia conscientiae tangens. propterea paululum immorabor: prolixitatis tamen semper memor: ne tedium lectoribus afferanIn primis conclusiones & modum dicendi aliorum ponam: postea quid mihi dicendum videatur, po siturus.
⁋ Sit omnium dicendorum haec prima conclusio. Licet post factum capere aliquid dono gratuito. Probatur. Nemo peccat capiens donum gratuitum: sed cum pecunia datur post factum: ap pareritissimum est signum doni gratuiti. ergo beneficium conferens potest aliquid post collationem beneficii vel sacramenti capere loco doni gratuiti. quia si capere non potest: sequitur quod benefactor alicuius est minus capax doni liberalis quam sortes hierichuntinus, quod est inconueniens. suppono rectam intentionem tam conferentis quam accipientis: & caetera requisita. Si enim conferens det munus gratia vlterioris beneficii habendi: iam actus eius est malus: sed actum bonum praeteritum non vitiat siue statim post factum detur, siue diu post.
⁋ Secunda conclusio. Licet sacerdos male agat cogendo laicos dare pecuniam ante spiritualia exhibita: eis tamen exhibitis subiectos sibi laicos coge re potest auctoritate superioris seruare laudabiles consuetudines, hoc est, soluere secundum consuetudinem non reprobatam in tali loco. Hanc conclusionem probat capitulum Ad apostolicam de simonia. vbi sic scribit pontifex. Ad apostolicam audientiam frequenti relatione peruenit, qua quidam clerici pro exequiis mortuorum & benedictionibus nubentium / & similibus pecuniam exigunt & extorquent. & si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum: impedimenta fictitia fraudulenter opponurit. Econtra vero quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam pia deuotione fidelium introductam, ex fer mento haereticae prauitatis nituntur infringere sub praetextu canonicae pietatis. Quapropter super his prauas exactiones fieri prohibemus: & pias consuetudines praecipimus obseruari: statuentes vt libere conferantur ecclesiastica sacramenta sed per episcopum loci veritate cognita compescantur qui malitiose nituntur lauoabilem consuetudinem immutare. Vult ergo dicere pontifex quod sacramenta & beneficia libere danda sunt, sine pactione praeuia vel tempore dationis. sed tamen cogendi sunt accipientes seruare laudabilem consuetudinem.
⁋ Tertia conclusio ab Hostiensi & Panor. & canonistis passim ponitur: quod non valet consuetudo qua clerici pro spiritualibus receptis vel recipiendis dent aliquid temporale aliis. Hoc patet per locum a contrario sensu in c. allegato, in quo fit specialis mentio de laicis. Sed dices. locus a contrario sensu non tenet quando ad oppositum sequitur absurditas, vt hic. nam vix potest dari discrimen quaere laici sint cogendi seruare laudabiles consuetudines: & non clerici. Probatur conclusio per cap. Iacobus. de simonia. & cap. i. eiusdem tituli. Et. i. q. iii. cap. Si quis episcopus. Hostiensis in cap. Iacobus. assignat dis crimen tertiae conclusionis a secunda: quare scilic laicos consuetudo excuset & non clericos dicens. Est publica vtilitas quando clerici a laicis capiunt. priuatae vtilitatis est quando clerici dant clericis stem quia laici sunt clericis oppido infesti. Item nec curandum est quae ecclesia habeat, quod non fit cum remanent bona apud laicos. Sed istud discrimen parui momenti est: & pondus discriminis in hoc stat, quod clerici possunt & debent omnia a laicis capere: quia ciericis sunt infesti. Sic multi clerici laicis sunt in festi / & ignauiter & auare ex bonis a laicis concesi sis vitam dicunt. Et si non curandum sit quae ecclesia habeat: debet quaelibet ecclesia fructus suos alteri concedere: quod est falsum. Est quidam canonisti qui libellum super hoc fecit: quem aliquando vidi: vere nomen non memini: omnes indifferenter excusans. nam ita late procedit: vt eum praelatorum vlcera iudicem lingere, dum vult omnes has modo strosas praelatorum pestes circa exactiones indifferenter excusare. Propterea aliud discrimen inter clericos & laicos est dandum: quia praelati beneficiorum collatores ex officio obligantur illa quae sibi in cumbunt gratis ministrare. Ad hoc enim habent stipendia ex redditibus ecclesiae. Et propterea simoniam committunt vltra exigendo ab ecclesiasticis: & ad restitutionem tenentur. Vnde sanctus Thomas secunda secundae quaest. c. art. iii. dicit quod ille cui committitur spiritualis potestas, ex officio obligatur ad vsum potestatis sibi commissae in spiritualium dispensatione: & etiam pro sui sustentatione statuta stipendia habet ex reditibus ecclesiasticis. Et idec si aliquid acciperet pro vsu spiritualis potestatis non intelligeretur locare operas suas quas ex de bito suscepto officio debet impendere: sed intelligeretur vendere ipsum spiritualis gratiae vsum. & propter hoc non licet pro quacunque dispensatione aliquid accipere: nec etiam pro hoc quod subditos su os corrigat: vel a corrigendo desistat. Et probatur quod istud sit verum, per canones summorum potes tificum rationabilissimos in aequitate naturali fun datos: qui per consuetudinem in oppositum tolli non possunt. vt isti olei venditores dicunt. Et a posteriore arguitur sic. nisi tertia conclusio esset vera: dices omnes episcopos probe agere / qui ir fas & nefas episcopatuum prouentus aggerat tam in beneficiorum quam in sacramentorum collationi pus: qui bonis ad nauseam abundant: & a pauperibus quorum miserendum foret, capiunt: in magnam deformitatem cleri: a qua sacri canones tanquim ab aspide cauere iusserunt. Praeterea arguitur ad indem: si consuetudo currens sic eos excusaret pro collatione vnius ordinis, successu temporis licebit quatuor aut quinque scuta capere: non ratio ne sacramenti (dicent) sed sub consuetudinis velamine. ergo viam ad peruerse agendum peccatoribus aperies. Credo Aristotelem cum Platone in gentilitatis tenebris incedentes ingenue fassuros praeter rationem fore quod vnus de sorte cleri, licet caput in dioecesi, sugat alimentum a minutis membris in eorum iacturam, potissimum quando caput est modostrose nimis magnum: cui opum honesta diminutio esset maxime expediens / quae fit relinquendo: saltem non extorquendo a pauperibus membris. Rursus. si vis eos omnes excusare a consuetudine aut potius a corruptela: hoc erit propterea quia per hanc tertiam conclusionem plurimi episcopi sunt in periculoso statu viuendi. sed hoc non tollit conclusione: vt videre licet de multis scelerate viuentibus tam in clero quam in populo. Aliqui tamen sunt boni episcopi ab his omnibus immunes. Teneo ergo tertiam conclusionem: nec auderem in conscientia eos more istius excusare.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Capere hanc pecuniam a consuetudine in ductam est extra prouentus ecclesiae debitos colligere: vt patet de prouentibus quos pastor habu it ante consuetudinem introductam. ergo iniuste cogit populum consuetudinem seruare.
⁋ Respondetur. plerunque curati etiam in hoc peccant: & nimis sunt solliciti: vt patet in cap. Suam. huius tituli. sed in regionibus in quibus quilibet vicus regulariter habet ecclesiam parochialem: curae frequenter sunt tenues: & naturale est vt cum in spiritualibus laborent pro plebe / ab ea nutriantur. Et decimas quo ad quotam in plerisque locis non habent: prouentus autem communes ante hanc dationem pecuniarum non sufficiebant. propterea ex liberali dono populus eis vltro post spiritualia exhibita aliquid pie dedit. Et licet aliquae curae sint pingues vt Parisiis videmus: illae tamen sunt paucae in comparatione totius multitudiuis. Possunt etiam in eis cogere subiectos seruare consuetudines: licet non sit eadenm ratio legis, potissimum quando curatus est parum idoneus. Quando autem lex vel consuetudo est com- munis: ipsa est seruanda: licet in quolibet membro non sit eadem vis legis. De custodia huius consuetudinis Romanus pontifex in cap. Ad apostolicam, dicit quod per episoum loci veritas est cognoscenda ac si diceret. si exorbitanter plebani petant / arcendi sunt. Et licet prima fronte videretur quod in tenui cura debeat cogere subiectos seruare consuetud nem: non autem in pingui: hoc non valet. quia esset eneruare consuetudinem dioecesis: & per cosequens vim consuetudinis abolere, in iacturam etiam viri valde idonei plus valentis qui alii duo valeant.
⁋ Sed contra hoc arguitur. populus libere & sua sponte plebano concessit talem pecuniae summam ab exordio: sed ex liberali dono non nascitur necessitas dandi. Si enim ego liberaliter in quolibet primo die anni consueui dare tibi decem: & hoc duodecies vel vige sies replicem: non potes propterea in foro contradictorio me cogere ad solutionem. eodem modo nec filium meum nec nepotem.
⁋ Secundo arguitur ad idem. Stat quod hic modus soluendi, per exactionem & cum peccato auaritiae sit introductus: ergo non est laudabilis consuetudo: sed corruptela quae minime ligat. Et hoc dicitur in cap. Suam nobis. de simo.
⁋ Ad primum conceditur quod populus sua sponte & libere ab initio dedit: vt puta aliqui deuoti videntes curatum vndecunque dignum: quo exemplo vicini moti sunt ad consimiliter liberaliter dandum. itaque mansit talis datio aliquanto tempore continuata: quo usque a multis putaretur esse de praecepto: & post ea a maiore parte: & sic erat virtualis consensus populi ad hoc se obligantis / non potentis discernere an esset de iure debita talis pecuniae summa praelato nec ne: cum a consuetudinibus fructus laborum eius dependeant. Exemplum in simili. solum profestum assumptionis diuae virginis est de praecepto ecclesiae quo ad ieiunium. Britanni tamen ex com suetudine in omunibus profestis antiquis nostrae dominae ieiunant: & omittentes iudicant male facere: quare consuetudo est eis obligatoria: habui tamen initium de consilio solum assumptum: quams populus erronee putabat fuisse legem scriptam ad hoc obligantem: vel forte putabat idem de pro festo natiuitatis christiferae virginis: & assumptionis ad supos. Sic namque propter aliquem colorem introducitur consuetudo peaeceptoria. Similiter si agri cola habens terras colendas ab aliquo diuite daret sua sponte ab initio certos capos libere: potest continuando liberalitatem in praeceptum conuertere: quando non potest docere de principio. quia non praesumitur quod sic continuaret libere. Et si agri cola debet aliquos redditus domino: est maior pra sumptio. sed primum solum sufficit. Vides non esse simile si ego dem alicui in primo die anni scutum: vbi possum docere de initio libero: & progressu spontaneo. Ex quo patet hoc argumentum esse nullius momenti: possum probare quod haec datio pecuniae post funeralia & sacramenta exhibita fu it libera: ergo ad eam nunc non obligor. Sacerdos enim debet hanc pecuniam capere non ratione spiritualium populo exhibitorum: quia illa gratis exhiber Sic enim Christus qui praecepit hec gratis exhiberi, etiam praecepit eis cui haec exhibentur / dare ministrantibus necessaria. vt patet Matthaei. x. vbi illa duo simlul vnico contextu praecipiuntur. Dicat ergo se capere ratione sustentationis: & eius titulus ad hoc in consuetudine fundatur: quia aliter probare non potes in particulari quod aliquid ei debeatur.
⁋ Sed contra hoc arguitur. Innocentius tertius in cap. prae fato. Suam. definit contrarium sic inquiens. Suan nobis parochiani de villa Franca quaerimoniam dest i narunt: quod capellanus eorum pro exequiis mortuorum & benedictionibus nubentium minus licite pecuniam ab eis exigit & extorquet. & infra. Dil. v. mar damus quatinus dictum capellanum vt a tanta praesumptione desistat: & etiam pro excessu satisfaciat copetenter, moneatis, sibi (si obedire noluerit) poenam canonicam infligentes. & in cap. Cum in ecclesiae. eis dem spiritualibus recitatis dicitur. Putant autem philuroes ex hoc licere: quia legem mortis de longa inualuisse consuetudine arbitrantur: non attendentes quod tanto grauio ra sunt crimina quanto diutius infelicem animam te nuerunt alligatam. Ne igitur haec de caetero fiant: vel pro personis ecclesiasticis deducendis in sedem, vel sacerdotibus instituendis: aut sepeliendis mortuis: seu benedicendis nubentibus: seu aliis sacra mentis conferendis / seu collatis aliquid exigatur, districtius prohibemus. Si quis aute contra hoc venire praesumpserit: portionem cum Giezi se non uerit habiturum.
⁋ Respondetur. ista capitula sunt apparentia contra conclusionem secundam: & videntur bellum cum cap. Ad apostolicam. moue re. sed dicimus quod ista cap. intelliguntur quando consuetudo non est sufficienter introducta: quia saltem requiruntur decem anni / populo non recalcitrante. indistincte enim consuetudo contra solos laicos decennio roboratur: vt notari solet in. l. De quibus. S. De lege. & per glossam in cap. fina. de consuetudi. libro. vi.
⁋ Ad secundum argumentum duo dico. Primum est: quod licet ita fuerit: non sequitur quin iam consuetudo sit bona. quod patet de primis Gallis qui non ieiunarunt in omnium nouem apostolorum profestis. & denique de omnibus consuetudinem contra legem scriptam introducentibus & peccantibus. Posteriores tamen non peccant quia iam per consuetudinem lex est abrogata. Ad consuetudinem autem non oportet probare eius initium fuisse bonum: quia aliqua est consuetudo nunc rationabilis, quae initium habere po terat ex peccato: aliqua etiam sine peccato. Secundo dico praesumendum esse in meliorem partem vbi de op posito non docetur.
⁋ Ex tota solutione patet quod vbi non est consuetudo accipiendi pecuniam pro his nominatis platus non potest cogere populum ad dandum. probais sic. vbi consuetudo est quodammodo introducta & non sufficienter stabilita, no potest cogere: vt dicitur in cap. Cum in ecclesiae. ergo a fortiori non potest vbi nihil consuetudinis est introductum. Item quaeritur, quo titulo talem pecuniam exigat, non sufficit alia loca allegare: quia sic possemus in Gallia vesci extremitatibus & interioribus animalium / omnibus diebus sabbatinis extra quadragesimam. Sic enim Castellani faciunt. Et in illis diebus inter festa natalia & purificationem inclusiue liceret comedere carnes in Britannia more Pa risiensium: quod est falsum. Sed contra istud arguitur, contingit praelatum non habere sumptus necessarios: ergo tuc potest cogere subditos subire consuetudinem soluendi locorum vicinorum. Respondetur. ad nuc non potest aliquid exigere. potius autem doceat pueros, scribat, quaerat victu manibus vel industria. vt dcitur. xci. dist. Clericus victum, quemadmodum fecit Apo stolus. de censi. cap. Cum apostolus. Sed si nesciat victum aliunde quaerere populus ei prouidebit: & ad hoc compelletur,
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur Secunda infert contradictorium tertiae: ergo illae duae conclusiones compugnant: quia si inferiori liceat superiori licebit. alioquin inferior in iutisdictione erit proportionabiliter maior superiore.
⁋ Respondetur negando harum conclusionum repugnantiam. nam pauper plebanus magnum habens laborem in plebe ex consuetudinibus & omnibus aduentitiis / interdum aegre colligit. lx. ducatos: nonnunquam vix. xxx. vel minus: & plures habebis opinione mea non colligentes. c. ducatos immo. lx. quam colli gentes vltra hanc summam etiam omnibus consuetudinibus in sortem deputatis. Episcopi vero regula riter prouentus sufficientes habent. Nunquid duo milia vel tria ducatorum sufficiunt episcopo pro sui sustentatione: quamuis etiam sit profundissimus theologus tot oculos in cura habens quot argus. etiam nobilis: Quid opus est ergo cum tot prouentus habeat pro se & suis nutriendis, facere tot exactiones? Adde vlterius. si opus fuerit, potest episcopus fouere ecclesiasticos viros dando eis pauca quibus etiam potest prouidere pro loco & tempore non ratione seruitii: sed ratione idoneitatis cognitae seruiendo. Vbi autem esset aliquis pauca habens secundum suum statum communem, deberet suum statum temporalem & transitorium diminuere potius quam aliis dare occasionem male agendi: quia si episcopus pauca habens capiat pecuniam post spiritualium exhibitionem sub titulo sustentationis, potissimum si bonus fuerit, putabunt opulenti episcopi hoc sibi licere. Motiua au tem cuiusdam oppositum tenentis nullius sunt nomenti. dicit episcopos grauatos esse cura totius dioecesis. hoc nihil est: nam contra aequitatem naturalem non currit consuetudo, vt superius dixmus. Nec valet dictum eius quod papa scit & tolerat: ergo est licitum. Antecendens enim est falsum: vt patet per constitutiones Martini quinti, Eugenii quarti, Pii, Pauli, Sixti / & multoru aliorum neotericorum pontificum. Secundo consequentia est nulla, vt patet de multis criminibus irretitis tam inter ecclesiasticos quam laicos.
⁋ Recolligendo sparsim dicta: diximus quod plebanus lici te cogit subiectos laudabilem seruare consuetudinem post factum tamen quando consuetudo est tora liter praescripta. ante factum enim aut tempore exhibitionis sacramenti cogere non potest: licet non capiat ratio ne consuetudinis: quia adhuc non est consuetudo & esset color de sacramentorum venditione. spe cies autem mali est relinquenda. gratis tamen oblata capere potest. Nec obstat cap. Emendari. i. q. i ybi prohibetur nummos in concham mittere ne videatur sacerdos vendere baptismum. quia hoc est propter speciem mali. sed in cap. sequente dicitur quod gratis oblata capere potest. Episcopi autem ista facere non possunt: cum sufficientes redditus passim habeant. Quo fit vt minor venia danda sit opulento episcopo ista capienti quam pauperi. Sed dicis. si pauper occulte caperet aliquid pro sui susa tentatione / non committeret simoniam: ergo neque diues simoniam committit. Respondeo. consequentia intelligenti nullum colorem habet. Vbi enim non est consuetudo cogens homines soluere, simoniam committeret: non autem vbi est consuetudo in plebanis. sicut negociator capit lucrum vltra sortem sine vsura. sed si is qui non est negocia tor, simile lucrum caperet / vtique vsuram committeret. Ille simoniam committit qui in exhibitione spiritualium temporale capit praeter rationem: licet dicat pro sui sustentatione se capere. Et haec de consuetudine tam episcoporum quam inferiorum. De notanis & similibus videndum est, an habeant sustentationem deputatam vt gratis suum officium exequantur / an non. Et secundum hoc consequenter dicendum est de simonia vel non simonia.
On this page