Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

An mors sit de ratione martyrii

⁋ Distinctiois Quadragesimae nonae Quaestio Vigesimaquarta. Vabus aureolis breuiter absolutis eo ordine ascendendo quo se habent in nobilitate: postremo de martyrum aureola & suprema loquendum est. sed de illa leiune loqueremur nisi non nihil de eius essentia diceremus. Propterea quaero, an mors sit de ratione martyrii.

⁋ Pro intelligentia quaestionis supponatur quod terminus martyrium bifariam accipitur. vno modo extenso termino. & sic definitur. Martyrium est volitio non deserendi opus secundum dictamen rectae rationis, non obstante conditione mortis illata ab altero, siue sit contrapugnatio, siue non. quo modo strenui milites pro fide Christi morientes in bello dicuntur martyres. idem autem est velle non, & nolle in proposito. hoc modo in vsu loquendi non vtimur termino. Secundo modo accipitur martpy rium, definiendo vt prius, apponendo (sine contra pugnatione) quemadmodum Petrus & Andreas passi sunt martyrium: quomodo beatus Mauricius cum sociis suis arma abiecit vt martyr fieret. Contrapugnare autem est viribus & armis resistere. Oportet praeterea ad includendos paruulos ab Herode peremptos superaddere (vel aliquis occisus loco Christi) Nec mireris de talibus definitionibus, cum secundum legem dei ordinatam procedere oporteat.

⁋ Praemissis acceptionibus termini, notabis hic geminum esse modum dicendi quid ad martyrium requiratur. Vnus tenet quod requiritur mortis perpessio actualis ad hoc vt aliquis dicatur martyr. & multi antiquorum illum imitati sunt. Alti dicunt quod non requiritur mortis actualis perpesi sio. & huc modum insequitur Martinus: qui contra primum modum facit aliquas rationes. quae quod roboris habeant: in primis videamus. postea contra alium modum paululum instabimus. demum in illam sententiam descendemus quae nobis rationabilior videbitur.

⁋ Arguitur sic. Si de ratione mat tyrii esset actualis perpessio mortis pro Christosequeretur: si essent duo omnino aequales in pro posito grauissimorum suppliciorum suscipiendorum pro Christo, in hoc solum differentes quod furor tytanni in vnum saeuiat & non in alium: quod vnus esse: martyr & non alter. sed consequens est falsum, quod probatur sic. quoruncumque actus interiores sunt eiusdem tationis & intensionis, eorum merita sunt eiusdem rationis & aequalia. sed actus interiores istorum duorum sunt eiusdem rationis: quia in vtroque est vo litio sustinendi grauissima supplicia ne deseratur fides i aut ne idola colantur: quae volitio in vtroque est formaliter imperatiua exequutionis. suppos no enim quod vterque admoneatur a tyranno vt neget fidem & colat idola: aut grauissimis suppliciis afficietur: & vterque respondeat se nequaquam negaturum fidem, sed ad quaecumque grauissima supplicia paratissimum. quod vterque praeterea ducatur ad locum tormentorum & cum cruciatur vnus si ex ipsa perpessione augeatur voluntas martyrii in eo qui patitur: quod etiam augeatur in altero videndo socium patientem. Addatur quod cum ille prior inter tormenta emis tit spiritum: aut propter euidentiam miraculorum aut propter mortem tyranni relinquatur alter: iam non videtur quid desit isti quod ad martyrium requiratur.

⁋ Ad hoc argumentum conceditur sequela & consequens. & quarido improbas falsitatem consequentis. quoruncumque actus interiores sunt eiusdem rationis &c. distinguo quod actus interiores sint eius dem rationis: vel entitatiue. & sic conceditur. vel accidentaliter & in denominatione martyrii: & sic nego: quia deest vni mors quam aduersarius dicit esse requisitam ad martyrium.

⁋ Secundo arguitur. eo modo per aliquid mere naturale, quod no est in po testate studiose operantis, aliquis de non martyre fiet martyt. Hoc concludit contra arguentem de virginitate. nam si aliqua cognoscatur renitens, & propositum continuet castitatis: perditur virginitas per aliquid quod non est in potestate eius. Similiter. ebrius hominem occidens ex culpa praeuia, peccat per aliquid mere naturale, quod no est in eius potestate tunc secundum eum.

⁋ Tertio. pauper non habens quod dare possit est vel esse potest liberalis: ergo fidelis non habens illum a quo crucietur potest esse martyr. Consequentia est nulla. & eodem modo concluditur de virginitate. Facit duas alias rationes in quaestione prima huius materiae : ad quas non respondeo, quia non sunt magnae molis intelligenti positionem.

⁋ Facit tamen vnam rationem in quaestione quarta: quae videtur maioris acrimoniae. & est haec. Si ad rationem martyrii exigatur de necessi- tate tolerantia mortis: autem actus martyrii erit post mortem: & hoc non quia actus martyrii est meritorius. post mortem autem non est actus mtritorius. aut in instanti aliquo praecedente instans mortis: & hoc non: quia inter tale instans & instans mortis est tepus medium: ergo potest naturaliter aut supernaturaliter non consequi mors. ponatur quod non sequatur mors per potentia diuinant iam vel ad martyrium non exigitur actualis tolerantia mortis: vel actus iste qui concessus est esse martyrium non est martyrium, quod non est dicendum.

⁋ Ad hoc argumentum dicitur quod actus martyrii est ante mortem in a in stanti vel bet & si ponatur quod sit vna hora adhuc ad mortem vsque: dico quod repugnas posito. ponis enim actum martyrii esse vna hora vel duabus ante mortem: & postea vis quod non moriatur ad. xx. an nos. Vel sic, & tibi lucidius erit. quando petitur, an iste actus sit martyrium: dico quod dependet ex vna propositione de futuro sc. ls. ex hac iste morietur ex hac plaga. et si illa fuerit vera: actus datus est mai tyrium. sin minus, num quam fuit martyrium. Et vbi Martinus dicit opinantem non velle dicere hoc modos dico quod nulla est alia via dicendi ipsi opinanti. & ita videtur dicere bea. Tho. secunda Secundae. quaest. exxiiii. licet tenebrose loquatur super hoc. sed quicquid sit, pro me ita dico.

⁋ Et quod ita dicere sit rationabile ostenditur arguendo contra aliam positionem quam Marti nus insequitur: licet sit partim de nomine certare. & hoc sic. Nisi hic modus sit verus: dabitur mati tyr damnatus: immo multi martyres dabuntur damnati. consequens est inconveniens: ergo & antecedens. probo consequentiam: quia stat plerosque qui habuerunt actum martyrii & habitum, viuere. xx. annos vel. xxx. post martyrium de lege communi & multos tales esse damnatos de lege. hoc concedere est inconueniens. nam iniuriam facit martyri qui orat pro martyre. de celebratione missarum ca. Cum Marthae. Propterea vbi orabatur pro sancto Leone: mutata est persona vt sanctus Leo pro nobis intercederet: vt eodem loco dicit maximus pontifex. Sed dicis hoc argumentum esse contra me arguentem: quia contingi virum mori post duos dies vel tres ex vulnere illato post vulnus inflictum. & sic dabitur martyr damnatus. Sed non est simile, quia plurimum in campo occiditur martyr: nec datur tempus amplius viuen di: & ratissime datur alicui tempus viuendi extra vulnera inflicta vel cruciatus illatos. & si diu viuat dato etiam quod vita eius longaeua non notabiliter breuietur: non propterea dicendus est martyr. quare non est tantus color: immo non est color quod mattyr aliquis damnabitur. sed qui moriuntur pro fide in die illo vel sequaente, vt dubitatur de sancto Matthia, in feruore martyrii perdurant, & specialiter adiuuantur a deo: & hoc merentur, quia corpus & animan pro deo obtuierunt, non est autem verosimile quod alicui sic suffragabitur, & quod in tali proposito perdurabit si viuat. xxx. annos: cuius vita etiam non breuiabitur.

⁋ Item videtur quod Origenes per aduersarios debeat dici martyr qui patri consuluit perpeti, & confiteri nomen Christi: & patrem accessisset postridie eius diei quo martyrium sustinuit, si non clanculum mater eius vestes abstulisset & eum prohibuisset. iam enim secundum imaginationem Origenis erat prae sentia periculorum: & adhuc volebat confiteri nomen Christi: & hoc proponebat. ergo habebat actum heroicum volendo cofiteri nomen Christi ad mortem ysque: & tamen a multis reuocatur in dubium an sit saluatus. Et hoc potest vallari per Eusebium Caesa tiensem dicentem. Tanta erat multitudo in Aegi pto se offerentium morti pro defensione fidei circa dies Origenis, vt fessi essent carnifices & coacti eos relinquere. Vbi ergo tot venerunt in praesentia periculorum: quis scit quin aliqui eorum: immo multi in hoc tempore vel alio damnati sint? Praeterea idem est martyr & testis fidei: & talem putari ab ecclesia. modo nemo est putandus talis ante inflictionem mortis. aliqui enim confitentur nomen Christi in absentia qui in praesentia negant: vt legimus de beato Petro Matth. xxvi. & aliqui confitentur ante tormenta, qui adhibitis cruciatibus resiliunt. sic tem. pore paruorum cruciatuum, & in principio durorum aliqui perstiterunt, qui postea retrocesserunt. ergo quousque mors inferatur: ecclesia non habet signum efficax iudicandi talem esse martyrem, nec tempore quo torquetur, nec antea. Quando autem dico idem esse martyrem, & talem putari ab ecclesia: intelligo quod faciat signa ratione quorum si ecclesia mi litans esset, deberet iudicare hunc esse martyrem. nam aliquis pro amore Christi moritur inter Ma humetanos vbi nullus est Christianus: qui est martyr, & a nullo viatore putatus talis. Ad indicium autem martyrii requiritur quod signa sint effica: cia. quare loquela de volendo pati in absentia & in principio cruciatuum, non est signum efficax.

⁋ Prae terea sic argumentor. velle pati mortem, vel potius tueri fidem non obstante conditione mortis oblata in absentia non sufficit ad martyrium per te, sed requiritur praesentia: quaeramus de illa praesentia, non est localis: quia sic tyrannus vel spiculator esset martyr. Nec requiritur visio securis. alioquin caecus non esset martyr: nec habens oculos velatos tempore mortis infligendae, quod dicere est absurdum. per quem ergo sensum oportet habere notitiam intui tiuam quae causat hoc iudicium, ego patiar mortem: Si dicas, per auditum: & sufficere quod sit iudicium in isto quod patietur mortem: hoc est: praesentia pericula esse secundum eius iudicium: & adhuc perseueret in confessione fidei: iam tota nocte qua Origenes intendebat die postero sustinere mortem cum patre erat martyr, quod tamen non solet concedi a quopiam. ltem Ioannes Euangelista secundum te de bet dici martyr: quod negas quaestione secunda huius materiae. ergo cotra te pugnas, quod debeat concedi, patet: quia habuit in praesentia periculorum propositum confitendi nomen Christi, quod non deseruit.

⁋ Rursus tentatiue arguendo posito quod quis habeat iudicium opinatiuum quod patietur mortem, & notitiam in oppositum: quo non obstante confitetur nomen Christi: quaero an is sit martyr: cum assentiatur se moriturum, & sit praesentia periculorum secundum eius aestimationem. Fortasse dicit aliquis euacuando pondus rationis cui innitor. si quis decedat in mortali, non est martyr, nec sequitur: iste habuit martyrium & moritur: ergo moritur martyr. & sic non habeo quod martyr damnabitur, quemadmodum multae mulieres quae pro aliquo tempore erant virgines, mortuae sunt meretrices & damnatae. Hoc non eneruat rationem: quia non quaelibet quae habuit virginitatem decedit virgo / quando habet opposi tum virginitatis, vt ponitur in illo casu, nec similiter quilibet qui habuit martyrium: proportionabiliter mortuus est martyr: vtpote si postea pati noluit, vel ei displicuit suum velle finaliter. Sed si quis habuit martyrium, & nunquam postea oppositumis decedit martyr, quemadmodu si quis habuit propositum virginitatis simul, & postea moritur non habendo oppositum: decedit virgo. Diceret forte aliquis. terminus martyr connotat quod homo decedat in gratia: & sic non quilibet habens propositum patiendi in praesentia periculorum est martyr: vt ille qui decedit in mortali. Hic nihil dicit, sed stat solum in terminis, nec sic capiendo terminum esset quaestio: nec esset ad intentionem aliorum. Sic dicam de virginitate: & fingam acceptiones peregrinas terminorum vbicunque vrgeor ratione. Praeterea iste doctor fatetur martyrem damnatum. a quo recedimus repente sicut inopinato premens pede colubrum. Item Maximinus dicit in quodam sermone de martyre quod vincit pro fide moriendo qui vinceretur sine fide, viuendo. Si ponas aliquem cui placet peccatum mortale, & velit pati mortem pro Christo per alium actum: non do casum. Quis enim est adeo insensatus volens vitam in mortem pro Christo commutare actualiter cui placeat mortalis noxa? Ad casus autem possibiles & non de commui lege, non respondeo.

⁋ Teneo ergo conclusiue impraesentiarum quod est de ratione martyrii pati mortem pro Christo. sed ex alia parte dico quod interdum aliquis habebit aureolam martyrum qui non est martyr: vt ille qui vocatur coratyranno in praesentia periculorum paratus sustinete fidem ad mortem inclusiue / si decedat in gratia. quemadmodum diximus quod aliqua habebit aureolam virginum quae non decedit virgo. vt corrupta a tyranno renitens: quae vt superius diximus, non est amplius virgo, sed moritur non virgo, & habebit aureolan virginum. Sic in proposito, qui non occiditur habebit aureolam martyrum cum martyre: sed non est martyr si decedat in mortali, vt potest postea: nec habebit illam aureolam: sicut nec virgo quae decedit cum mortali. Nec abhorremus admittere virginem damnati: cum sacrae historiae mentionem faciant de fatuis virginibus. sed non admittunt pontificum iura martyrem damnari. interdum tamen metaphorice vocantur martyres qui non patiuntur mortem. vt apud Hieronymum in sermone de assumptione diuae virginis dicentem. Recte dixerim quod dei genitrix virgo & martyr fuit. sic de beato Martino legimus. & quod amplius est, de loanne Euangelista qui dolium feruentis olei euasit: & de tribus pueris qui ab igne Babylonis euaserunt. Danielis. iii. & aliis. sed proprie nullus illorum est mai tyr. Si petas, quibus debetur aureola martyrum, dico his qui in gratia decedunt, & habuerunt iudicium firmum quod occiderentur si persisterent in actu honesto: & nullo obstante perstiterunt.

⁋ Sed adhuc argumentor proba do quod stat martyr eim damnari. & hoc sic. Contingit aliquem subito vocari coram tyranno qui erat in peccato antequam veniret: & non cogitare amplius de suo peccato: & sic non detestari. & per consequens ipse patiens damnabitur.

⁋ Praeterea contingit Tartarum gentilem vel Mahumetanum mori cum actu martyrii. sed tales damnabuntur. Maior probatur: quia potest proponi vni Mahumetano quod neget deum esse vel deum creasse mundum: hic Mahumeta nus mauult sustinere mortem quam neget hanc: deus est, vel deus creauit mundum. & sic sustinet. ergo damnabitur martyr. quod autem damnabitur patet quia non est Christianus, & est adultus audiens loqui de fide nostra quam fioccipendit. igitur

⁋ Ad primum dicitur quod is detestatur sua peccata in generali, & non habet opportunitatem confitendi nemo enim obligatur ad impossibile. sed si non detestetur formaliter, sufficit virtualiter. hunc casum in materia poenitentiae excepimus. & statim euolat ad patriam, ac in primo instanti non esse est beatus.

⁋ Ad secundum nego quod stat dare Mahumetanum vel gentilem martyrem si patiatur mortem pro hac, deus est, vel deus creauit caelum & terram: quia refert hoc actualiter vel virtualiter in suam sectam, & in honorem suae fectae. circumstantia autem finis est potissima circumstantia ad bonitatem actus requisita: vt patet tertio Ethico. in materia de fortitudine. Et sic actus eius est malus, & per consequens non est martyrium: cum martyrium sit actus virtutis: quinimo virtutis heroice. Si quis autem esset natus gentilis, non baptizatus baptismo fiuminis, que vellet pati pro Christo: & circumstantionare recte suum actum: is erit martyr & Christianus, quia baptizatus baptismo sanguinis. Sed dicis, non respondeo ad punctum rei: quia stat Mahumetanum habere hoc propositum. volo pati pro hac, deus creauit mundum: amore dei: nullo modo in suam sectam referendo formaliter vel virtualiter. & deus talem illuminabit vt consentiat fidei, non enim dubito quin sint aliqui inter eos Christiani in corde. Si ponas quod velit pati pro hac propositione, & tenere suam sectam, iam damnabitur, & erit martyr: & non ob aliud nisi quia non decedit in gratia. ergo terminus martyr hoc connotat. Nego quod erit martyrratio in proptu est, quia non habet fidem: & licet decedat in gratia: tamen vocabulum hoc non connotat. Quamuis aut obiectiones surrepant: malo illud protegere iuxta verba pontificis. Iniuriam facit martyri qui orat pro martyre, quam inniti phantasiolis. nihil enim occurrit quod eluere non possis.

⁋ Tertio arguitur. contingit aliquem percuti pro defensione fidei: sic scilicet vt viuat ad aliquot dies: in quibus potest mortaliter delinquere & sine poenitentia decedere. ergo martyr damnabitur.

⁋ Respondetur concedendo quod contingit aliquem viuere aliquot dies post ictum letalem, qui erit viro causa mortis. sed nego quod is damnabitur: quia secundum legem ex libertate arbitrii non deflectetur finaliter a deo qui deum noluit pro vita relinquere, nec quod amplius est deus ipsum deseret in fine siue peccet postea, siue non. Nec putes hoc argumentum esse contra me solum: sed & contra determinationem Romani ponti ficis rationabilem, quod num quam martyr damnabitur. Adde quod non iuuat istud aduersarios. quia citius contra illum quodlibet argumentum ad hoc propositum habebit colorem quam contra me. ipse enim debet, sicut & ego protegere quod non damnabitur martyr: licet contrarium admittat, & male.

⁋ Paucis aliqua colligendo dico: quod nemo non moriens est martyr: licet martyr dici possit ante mortem certitudinaliter apud illos qui hoc nouerunt. Damnatus supplicio mortis ob scelus commissum vel aliud vetitum qui non potest euade re quicquid egerit, non est martyr. Ratio est: quia martyrium est actus heroicus & in facultate hominis situs: sic scilicet si suam causam deserere vellet, non occideretur quam minime deserit. sed ille damnatus non potest euadere. Est tamen actus patientiae & pulchrae virtutis mortem illatam aequanimiter ferre: & de necessitate facere virtutem: & in poenam peccati perpetrati mortem subire: quia velle sic assumere est actus liber. Ex eodem forite sequitur quod praedicans verum coram tyranno vel eo absente, inscius quod mors sequetur, si cogatur subire mortem, proprie non est martyr. hinc loan nes Baptista namn abstinuit a reprehensione Herodis etsi mortem iudicabat infligendam a tyrano. quod cumque autem iudicium ad hoc sufficit, dummodo homo non deserat honestum: & sequatur mors. sed vbi firmiter iudicat: actus est magis meritorius: quia difficilior. Similiter nec occisus inopinate in nemo re est martyr. Si quis tamen gratia praedicationis verbi diuini animam suam ponat in manus suas / vt multi in primitiua ecclesia praedicando verbum dei fecerunt, non obstante absentia coditionis mortis, si a sicario inopinate occidatur in nemore, est mai tyr. Ratio est: quia verosimile erat quod aliquando pro sermone dei plantando occideret, licet inscius a quo & quando. tunc is dans exequutioni officium inchoatum si sit occisus, est martyr. Et eodem modo plerique inclusi in carcere & vinculis detenti, in quibus successu temporis moriuntur, qui perstant fixi in fide, quocumque genere mortis oblato, sunt martyres. & si casus trabis domus forte eos necaret probabile est ipsos fore martyres: quia ab aliis effectualiter eos in carcere detinentibus haec mors est inflicta, & non ab ipsismet inclusis. Aliqui insu per reges iustum titulum ad regnum habentes, & reipublicae vtiles, ab hostibus suum regnum petentibus caesi a vulgo reputantur martyres. quocunque autem nomine vocentur, martyres vel non martyres: sufficit eorum bona vita cum miraculorum claritate ad hoc vt colantur. vt Henricus. vi. a Ricardo Eduardi fratre peremptus: dummodo sint canonizati formali ter vel interpretatiuae.

⁋ Petis: si actus martyri in beati Laurentii ponatur in alio qui mortem non sit passus: an ille sit martyr. & videtur quod sic: quia actum martyrii habet: & aureolam martyrum habebit.

⁋ Respondetur. casus est praeter legem: et si deus hoc faciat praeter legem communem: de aureola poterit facere sicut ei placebit. Secundo dico quod is non erit martyr: quia actus martyrii non denominant quemlibet, sed solum illum qui patitur. vt si virginitas Mar thae vel Petronillae ponatur in Magdalena: ipsa non erit propterea virgo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24