Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

QVaeritur de circunscisione, & de eius obligatio ne.

⁋ Pro solutione notabis quod Circuncisio definitur a loanne Damasceno lib. iiii. Orthodoxae fidei. cap. xxvi. sic - Circuncisio est signum distinguens Israel a gentibus. Dabatur autem Abrahae ante legem. Genesis. xvii. Et econ uenienter lex est danda vni populo. Fides enim est fundamentum diuinae legis. & sic congruebat quod populus accepturus legem debuit distingui ab i fidelibus aliquo signo fidei. & quia primus Abraham segregauit se a societate infidelium & familiam suam: propterea ei & eius familiae data est primo circuncisio. secundum illud ad Romanos. iiii. Quod signum accepit circuncisionis signaculum iustitiae fidei.

⁋ lstis notatis ponuntur conclusio nes.

⁋ Prima est. soli masculi de domo Abrahae tenebantur ad circuncisionem.

⁋ Secunda conclusio, Non omnes qui descenderunt ab Abraham tenebani ad circuncisionem.

⁋ Tertia conclusio. Licet non erat de essentia sacramenti circuncidi in octauo die: necessarium tamen erat de necessitate ministri.

⁋ Primae conclusionis quae est virtualiter hypothetica: prior exponens quae est haec. masculi tenebanl probatur per illd Gen. xvii. Masculus cuius praeputii caro circuncisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit. Secunda pars patet: quia nulli non masculi de domo Abrahae tenebant. Haec iterum duas imbibit partes: quarum vna. fecto in perfectius. Lex ergo posterior est perfectior ergo congruum erat habe alia sacramenta perfectiora quam habuerat lex aliqua praecedens.

⁋ Ex illo sequituri licet non de directo, sed per locum a contrario sensu: quod nec in statu innocentiae: nec in statu patriae / erant aut erunt sacramenta.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. primo sic. Probatio non concludit nisi de medicina curatiua / & non praeseruatiua. Aliquis enim non habens morbum capit medicinam praeseruatiuam. Et confirmatur. matrimonium erat institutum inter Adam & Euam: & est sacramentum: igitur male dictum est. Prae terea in tempore legis naturae nullum erat sacrame tum: igitur. Assumptum patet auctoritate beati Gre gorii. iiii. Moralium: & recitatur de consecratione distin. iiii. cap. Quod autem apud nos valet aqua baptismatis hoc egit apud veteres vel pro paruulis sola fides &c. ergo sola fides parentum saluabat eos

⁋ Ad primum respondetur negando quod probatio non concludit secundum exigentiam materiae. medicina enim praeseruatiua non sumitur nisi quando timetur de morbo modo in statu innocentiae protoplastus habuit iustitiam originalem: & non cecidisset in morbum si voluisset. secus est post peccatum.

⁋ Ad confirmationem dicitur: quod matrimonium in officium tamtenm institutum erat. sed no erat sacramentum: quia non erat contra morbum Sed contra hoc arguitur, tota definitio sacramenti conuenit matrimonio ipsius Adae. Respondetur negando: quia forte non contulit gratiam virtute operis operati: & quando gratiam contulisset: opus esset supplere definitionem addendo (contra morbum.

⁋ Ad aliud, an fuerit aliquod sacramentum pro itenpore legis naturae, partita est positio, aliquibus dicentibus quod erant sacramenta. Genesis. xvii. glo. quae est Hieronymi, & Strabi dicit. Foeminae saluabantur quae non circuncidebantur: fide scilicet, & hostiarum oblatione: sicut ante circuncisionem viri sancti mundabantur: & illae oblationes aequiualebant sacramentis. Placet aliis quod sola fides parentum sufficiebat pro salute paruulorum, cui positioni occasio nem dedit dictum beati Gregorii. iiii. Moralium. Item quaeritur quorum parentum, an propinquorum / an aliorum: nec hoc: nec illd. Insuper tuc paruuli fuissent in securiore statu quam nunc sint: quod non est dicendum Propterea dicitur quod requiruntur signa exteriora. & hoc videtur rationabilius. ratio est: quia licet fides requiratur & sufficiat in adulto: non tamen in paruulo: nec fuisset certum parentibus an paruuli eorum essent saluati, nisi deus eos certificasset. & hoc videtur per sensibile signum: quod ducit in cognitionem, cui alludit illud beati Augustini. xix, contra Faustum. In nullum nomen religionis seu verum siue falsum coadunati homines possunt: nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligantur: sicut oues est. Filiae de domo Abrahae non tenebantur. Alia est. Masculi de alia domo non tenebantur. Prior pars patet per locum a contrario sensu de masculo. Sed dicis. locus a contrario sensu parum ponderatur extra leges & iura. patet aliter. deficit necessarium eis membrum ad circuncisionem: ergo circuncidi non poterant. Et istud congruebat. nam generatio perpetua vocatur circum laris: & quia peccatum originale in omnes propagatos seminaliter descendit virgine dempta, igitur. Item si Adam peccasset: & non Eua, fuissemus concepti in originali: & Adae potissimum est data custodia iustitiae or ginalis. igit. Alia pars patet: quia gentiles non tenebam tur. bene tmen poterant circuncidi: vt patet Exodi. xii Quia si quis peregrinorum in tuam voluerit transire coloniam: & facere phase domini: circuncidetur prius omne mascul num eius: & tunc celebrabit phase: eritquod sicut indigena terrae. Item lob fuit saluatus: & tamen non apparet quod circuncisus fuerit. igitur. Idem potest ostendi de gentibus Romanis. ad Romanos. ii. Gentes qua legem non habent. sibiipsis sunt lex. Idem erat de omnibus gentibus. Et Hugo. Circuncisio non est data nisi semini Abrahae vt in carne significarentur quae in carne vnirentur. Amplius. tunc colebatur deus Hierosolymis: & de tribu Leui erant ministri. hoc autem designat particularitatem illius legis. & Psal. cxlvii. Qui annunciat verbum suum lacob: iustitias & iudicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi: & iudicia sua non manifestauit eis.

⁋ Secunda conclusio patet. Iob enim descendit de Abraham per Esau secundum beatum Gregorium in prologo Iob.

⁋ Tertia conclusio patet de proselytis conversis ad iudaismum. Et de Achior ludicum. ix. & Hismaele circunciso. xiii. anno suae aetatis: quod hodie Hismaeli tae seruant: & de Abrahamo. essentia autem sacramenti est inuariabilis. Alia pars patet ex litera Geneseos Magister tamen tenet in litera quod poterant praeuenire dien octauum si puer esset in periculo. sed oppositum vsum in hodiernum diem obseruant ludaei. Et id patet per glos, quam habetur Prouerbiorum. iiii. super verbo. Vnigenitus eram coram matre mea. quae dicit quod alius filius Bersabeae non computatur: quia non circuncisus nec nominatus: nam in circuncisione nomen imponebatur: vt apparet Lucae. i. de loanne. Et Lucae. ii. de Christo. nullum etiam animal offerebatur ante octauum diem. Exodi xxii. Nec licuit parentibus anticipare octauum. For te si erant in periculo vitae poterant applicare sacramenta legis naturae ante octauum diem, tempore quo circuncisio erat in praecepto. Dixi forte: quia ludei non credunt paruulos natos in originali culpa: sed sacra mentum applicant tanquam praeceptu. Nec differre nisi dis pensante dmino: vt in deserto: & hoc erat rationabile: quia nesciebatur quando erant decessuri: nam mouebantur ad columnam nubis: de cuius motu erant incerti: & paruuli fuissent laesi: propterea erant inepti ad motum: & erant separati a gentibus. propterea Moyses peccauit redienad suos: non circuncidens eos. Exodi. iiii. scribitur. Pro pterea occurrit ei dominus & volebat circuncidere eum.

⁋ Contra definitionem circuncisionis arguitur. Multa erant alia signam per quae Israel distinguebatur a gentibus: ergo definitio nihil valet. In super ponatur quod omnes gentes sint conuersae ad iudaismum. Rursus gentes habebant sua signa: ergo per non signum poterant distingui ludaei: licut si omnes oues in pago essent signatae: oues meae cognoscerentur per non signaturam.

⁋ Respondere potes. bene addendum est delens originale) & licet hoc totum nunc convenias baptismo: tunc sufficiebat pro definitione secundum lege. Ad secundum dicitur quod est signum aptitudine facies distinctionem. Nec stes in distinctione logicali ponente constantiam extremorum. Quicquid sit de pos sibili: congruebat populum dei habere proprium signum ouis ei non signata requirit maiorem indaginem quam ouis signata. aliquam autem signantur in fronte: aliae a tergo: & ad varias differentias positionum: & omnes partes intueri oportet ad cognoscendam ouem non signatam: secus eft de signata. applica ad propositum. Item priuatio non cognoscitur: nisi per positiuum. Porphyrius dans duas definitiones accidentis dicit quod illa est peior in qua dicitur. Accidens est quod neque est genus: neque species: ne quod differentia: quia pro illa cognoscenda operae praecium est cognoscere genus, specien, & differentia. sed quia ibi aliquo modo potes tuam ouem cognoscere: potes luctari circa hanc: non signatum est signatum in qua mihi immorari est peregrinum.

⁋ Contra primam conclusionem argumentor. morbus fuit communis foeminis sicut masculis: ergo & remedium debuit esse commune. & illud probat idem debere esse apud gentiles: quia erant com cepti in peccato originali sicut ludaei.

⁋ Insuper Hieremiae. ix. Visitabo super omnem quim incircuncisum habet praeputium: super Aegyptum: & super ludam: & super Edom: & super filios Amon: & super Moab. vbi glossa beati Hieronymi. Multitudo gentium maxine ludaeae & Palaestinae confinis vsque hodie circunciduntur: & praecipue aegyptii, & ldumaei, Amonitae, & moabitae: & omnis regio sarracenorum qui habitant in solitudine. ergo circuncisio fuit inter alios multos a semine Abrahae. hoc patet ex modo praecepti Gene sis. xvii. de vernaculis & seruis emptitiis.

⁋ Ad primum nego consequntiam: quia decuit quod populus peculiaris dei haberet signum distinctum a populo infideli. Foeminae autem saluabantur per sacra menta ante legem: sicut paruuli ludaeorum ante octa: uum diem morientes: & sicut gentes.

⁋ Ad aliud conceditur assumptum: sed ad hoc non tenebantur: sed erat ad imitationem ritus iudaeorum: visis beneficiis quae deus dedit ludaeis. sicut legitur quod multi Aegyptiorum exierunt de aegypto cum ludaeis visis mirabilibus quae deus fecit ad liberationem ludaeorum. Exodi. xiii. Sed & vulgus promiscui sexus innumerabile ascendit cum eis. De vernaculis & seruis potest dici. quod decens erat quod conformarent se modo viuendi dominorum: secu dum illud Ecclesiastici. x. Secundum iudicem populi sic & ministri eius. & quamuis illi essent obligati quamdiu erant de familia Abrahae: non sequitur de aliis. & per consequens Esau & Hismael tenebatur ad circuncisionem quamdiu manserunt cum lsaac & Abraham: sed cum ab eis decesserunt: non tenebantur suos successores circuncidere, nec etiam successores tenebantur. ad Romanos. ix. Non omnes. qui ex circuncisione sunt Israel, hi sunt Israelitae: neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii Abrahae. Omnes autem filii Iacob tenebantur: quia manserunt in ritu Abrahae & patriarcharum: licet crebro peccauerint: etiam post separationem decem tribuum a reliquis sub Roboam: & etiam ante & post. Dicis: ergo alii erant liberioris conditionis qua sudaei: & ex infidelitate & nequitia importabant commodum. consequentiam nego: quia vt dicit Comicus, Omnes deteriores sumus licentia. Illud concluderet religiosos esse in peiori statu quam saeculares, & presbyteros quam laicos.

⁋ Contra secundam conclusionem argumentor: vel aliqui tenebantur & aliqui non: vel omnes. Si primum: dentur qui obligabantur: si illi manserunt in ritu viuendi Abrahae: & alii non temnebantur: tunc ex culpam regulam latiorem viuen di caperent. si secundum, contra conclusionem. Argumentum hoc est solutum inter arguendum cum solutione argumenti praecedentis. Stat enim populum peccare transgrediendo vnum praeceptum ecclesiae: & successu tamen temporis populus posterior non peccabit. Lex autem gratiae quae est plenitudinis, obligat omnes ad baptismum: & ad ila quae legis diuinae sunt, omes obligantur. Matthaei vltimo. Euntes docete omnes gentes. Et Marci vltimo. Praedicate euangelium omni creaturae. Christus enim lapis angularis coniunxit duos parietes in vnum. & sicut est vnus pastor: ita vnum puile esse debet. & licet ante incarnationem esset vnus pastor: non tamen erat adhuc lapis angula ris coniungens vtrumque testamentum. Nunc autem non solum Hierosolymis vel Romae colitur deus sed vbicumque venerari publice licet. similiter eius ministri non accipiuntur de vna tribu tantum, sed de omni gente quae sub caelo est. Cultellus vero petrinus videtur fuisse congruitatis ad circuncisionem & non necessitatis: petra autem erat Christus. Item populus iste erat durae ceruicis: & sic erat congruitas non necessitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5