Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

⁋ Distinctions Trigesimaeo ctauae Quaestio Decimatertia. Exto quaeritur circa hanc pauptatis materiam, quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores. Respondetur per conclusiones: quarum Prima est. In rebus quae vsu cdi consumuntur vt in cibo et potu fratres minores habent dominium. vsus enim licitus quo licite praedicti fratres vtuntur / a dominio non dist guitur. et ratio est: quia in aliis rebus vsu non consum ptibilibus vt in equo / domo / & similibus / vnus potest habere proprietatem: & alter ad commoditatem suam licite illis vti, quod non contingit in rebus vsu consumptibilibus.

⁋ Secunda conclusio. In aliquibus rebus vsu consumptibilibus quibus fratres minores vtuntur, dominium non manet penes ecclesiam Romanam. Probatur sic. dominium non manet penes aliquem vel aliquos nisi eis consentientibus sed Romana ecclesia non consentit in dominium omnium rerum quibus vtuntur fratres minores: immo dissentit: & pronunciat, ac definit ne deinceps quisquam constituatur nomine ecclesiae procurator pro defendendis illis bonis. Vnde dicit Ioannes vigesimussecundus. Nunquid non praefatae ecclesiae de rogatur honori si ipsam oporteat nunc in foro ecclesiastico / nunc saeculari: interdum quoque coram pedaneis iudicibus: & plerunque pro rebus paruis & vilibus continue litigare? Excipit tamen ecclesiam, vestes, libros, domos quibus vtuntur ad inhabitandum & ad officia peragenda in diuinis. Omnia autem ista habentur in ca. Ad conditoremcanonum. in extra. loan nis vigesimisecundi de verbo. signifi. & etiam caCum inter nonnullos. & ca. Quia quorundam. Eum damentaliter his determinationibus pontificiis in hac parte innitimur.

⁋ Sed quia tunc restat dubium penes quos manebit dominium aliarum rerum fratribus minoribus concessarum, quarum dominium Romanus pontifex & ecclesia Romana recusant: dico pro Tertia conclusione quod deus est specialis dominus talium rerum. Probatur sic. Aut fratres minores sunt domini: aut ecclesia Romana, aut illi qui haec bona contulerunt. Non primum, vt dicunt ipsi frares, nec secundum ex dictis, contingit etiam Romanum pontificem esse fratrem minorem: & potest contingere quod cardinales similiter sint fratres minores. ergo secundum eos non sunt capaces talis dominii. qui vero has res contulerunt, no possunt eas licite reuocare, consequens est igitur quod deus si dominus talium rerum: & breuiter omnium rerum ecclesiasticarum ratione ecclesiae prouenientium, & otissimum religiosarum. Nec obstat quod ecclesia Romana aliquarum rerum vsurpat dominium. hoc enim intelligitur ad bonum sensum: quia vult quod nomine suo tales res defendantur, ac si immediate ad ecclesiam Romanam pertinerent.

⁋ Et quia fratres praefati dicunt se Christum imitari qui nihil in proprio nec in communi vnquam habuit: Ponitur haec Quarta conclusio. Haeresis est asserere Christum & apostolos nihil habuisse in proprio vel in communi. Probatur haec conclusio. Contrarium habetur ex euangelio: ergo est haeresis. consequentia est euidens. & antecedens probatur. nam Ioannis. iiii. scribitur quomodo mulier de Samaria venit haurire aquam: & Christus petiit bibere. vbi sequitur in litera statim. Discipuli enim eius abierant in ciuitatem vt cibos emerent. ergo ipse & discipuli habebant pecuniam, saltem in communi ad cibos emendos. ltem ludas vt scribitur loan. xii. voluit vnguentum quod Magdalena effudit super pedes Iesu, venire: inqui ens. Quare hoc vnguentum non veniit plusquam trecentis denariis & datum est egenis: quod non dixisset si Christus recusasset ante denarios. Et sequitur in litera immediate. Dixit autem hoc, non quia de egenis ad eum parti nebat: sed quia fur erat, & loculos huns ea quae mittebam tur portabat. Illic super verbo ( loculos) glos. interlinearis dicit. Domini loculorum custos. & loanis. xiii. lu dae a saluatore nostro dictum est. Quod facis, fac citius. Et sequitur. Hoc autem nemo sciuit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant: quia loculos habe bat ludas: quod dixisset ei Iesus, eme ea quae opus sunt nobis ad die festum: aut egenis vt aliquid daret. Ex hoc textu convincitur quod pecuniam habebat in communi saltem. & consuetudo eius erat / pecuniam dare pauperibus: & more ludaeorum emere aliqua: vt vestes, vel cibum in festo paschali. Item Matth. xxvii. ludaei sortiti sunt de tunica eius. ergo tunicam habebat, siue erat illius proprietarius, vel taqui pars, sicut quilibet religiosus in bonis coenobii. Et Matth. xvi. didrachma dedit recipientibus tributum. quod adducitur ab Vrbano papa. xxiii. qui. vlti. Tributum. & Actuum. xx. dicit Paulus. Ad ea quae mihi opus erant / ministrauerunt manus istae. vendebat enim artificium suum, & inde viuebat.

⁋ Haec conclusio patet per extrauagam. Io. xxii. Cum inter nonnullos. in quam sic dicit. Vm inter nonnflos viros scho llasticos saepe contingat in dubium reuo lcari: vtrum pertinaciter affirmare redemptorem nostrum ac dominum Iesum Christum, ciusque apostolos in speciali non habuisse aliqua nec in com muni etiam, haereticum sit censendum, diuersa & adue sa etiam sentientibus circa illud: nos huic concertationi finem imponere cupientes: assertionem huiusmodi pertinacem (cum scripturae sacrae qui in plerisque locis ipsos nonnulla habuisse asserit, contradicat expresse ipsamque scripturam sacram per quam vtique fidei orthodoxae probantur articuli, quo ad praemissa fermentim aperte supponat continere mendacii: ac per consequens quantum in ea est, eius in totum fidem euacuans: fidem catholicam reddat (eius probationem adimens : dubiam & incertam) deinceps erroneam fore censendam & haereticam de fratrum nostrorum consilio hoc pre petuo declaramus edicto. Rursus in posterum pertinaciter affirmare quod redemptori nostro prdicto / eiui quod apostolis his qui ipsos habuisse scriptura sacra te statur nequaquam ius ipsis vtendi competierit / nec illa vendendi seu donandiius habuerit, aut ex ipsis alia acquirendi: quae tamen ipsos de praemissis fecisse scriptu ra sacra testatur, seu ipsos potuisse facere supponii expresse: cum talis assertio ipsorum vsum & gesta eu denter includat / in praemissis non iusta: quod vtique de vsu / gestis / seu factis redemptoris nostri dei filii sentire nefas est, sacrae scripturae contrarium, & doctrinae catholicae inimicum: assertionem ipsam pert nacem de fratrum nostrorum consilio deinceps er rationeam fore censendam merito ac haereticam de claramus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum declarationum infringere: vl ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc at tentare praesumpserit: indignationem omnipotentis dei & beatorum Petri & Pauli apstolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinioni. iii. ldus Nouembanno. vii.

⁋ Ex his formo hanc rationem. In rebus dubiis fidei / determinationi Romani pontificis auctoritate sacrae scripturae se munientis appa rentissime / indubie credendum est. sic est in proposito. igitur. consequentia patet cum maiore. & minor nota est ex allegatis.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Fratres minores habent solum nudum vsum facti, vt Nicolaus tertius vel quartus decreuit in ca. Exiit qui seminat. Respondetur. si per nudum vsum facti ir telligatur quod in nulla re habent proprietatem & dominium, vel licitum vsum: hoc est falsum & negandum. nec hoc voluit dominus Nicolaus. Pro cuius vberiore intelligentia notato quod nudus vsus facti potest excludere proprietatem. & sic non excludit eam in rebus vsu consumptibilibus: vt diximus. in rebus autem vsu non consumptibilibus, proprietatem in particus lari excludit: & radicaliter in communi respectu omnium religiosorum: quorum Christus est fundamentalis dominus: quamuis omnes religiosi sint condomini: in sententia non refert. Bene tamen fratres minores habent licitum vsum rerum quarum ecclesia habet dominium: & eleemosynatum, quarum deus vel dantes secundum aliquos habent dominium. Secundo nudus vsus facti potest excludere actionem in foro contradictorio: vtpote si quis velit auferre tibi tunicam vel equum: non moues ei litem in foro contradictorio: sed permittis eum abire. & hoc est licitum. ius enim licet pariat actionem / non tamen nisi voluntariam. Potest insuper esse nudus vsus facti, vt distinguatur contra vtilitatem. sicut seruus vtitur re domini in vtilitatem domini, & non propriam. & sic minores non habent nudum vsum facti: cum habeant vtilitatem ex domibus, in quibus manent: & hoc quidem licite. Potest quarto excludere nudus vsus facti / omnis iuris nudationem. & is non competit fratribus minoribus: sed excludit a fure, qui alieno vtitur iniustehoc non facit frater minor: sed honeste re vtitur. & per consequens iuste / & cum iure: vnde Augustinus ad Macedonium. & transumptiue. habetur. xiiii. q. iiii. Quid dicam. Hoc enim certe alienum non est quod iure possidetur. Hoc autem iure possidetur quod iu ste: & hoc iuste quod bene. Nam omnis actus iustus est iuris: & omnis actus licitus est cum iure vtendi. Hanc rationem innuit Ioannes vicesimussecundus in ca. Cum inter nonnullos. Dicit enim quod asserere Christum & apostolos in rebus quibus vsi fuerunt, non habuisse nisi simplicem vsum factiiconuincit actus eorum fuisse non iustos, & per consequens iniustos: quiam negatio in subiecto apto nato / infert priuatio nem. sicut non visio in oculo infert caecitatem.

⁋ Contra tertia conclusionem arguitur. Christus praecepit apostolis ne aliquid haberent in communi, vel in proprio. nam Matth. x. scribitur. Noli te possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non peram in via: neque duas tunicas i neque calceamenta / neque virgam. Ex quo textu arguitur sic. hoc erat praeceptum: ergo apostoli contraueniendo peccassent. nam Christus seruauit quod docuit. Actuum primo. Coepit Iesus facere & docere.

⁋ Respondetur. hoc argumentum non conuicit Christus enim pececepit apostolis quando ibant ad praedicandum ne hoc facerent. & quia plantaturi erant nomine eius fidem: dedit eis modum necessaria habendi. quia ante in eodem cap. scribitur. In firmos curate: mortuos suscitate: leprosos nundate: daemones eijcite: gratis accepistis: gratis date. Quis autem obsecro nuc est qui non daret necessaria viris qui talia peragerent: & eos non rogaret vt continuo secum manerent ? quid opus erat ergo viris illis aliquid habere pro illo tem pore? interdum tamen habebant sacculum. nam Luca xxii. dixit Christus. Qui habet sacculum, tollat: simul ter & peram. Ex quibus verbis denotatur quod iam habuerunt peram & sacculum. vt enim Matth. x. prohibuit eis capere aliquid quod esset sibi impedimento praedicationis: postea vt condescenderet sequacibus apostolorum: per misit eos habere sacculum & peram. Vnde. xii. qui. i. dicit Augustinus. Habebat dominus loculos a fidelibus oblata conseruans: & suorum necessitatibus & aliis indigentibus tribuebat. tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta. Quia sequacibus non dedit robur miracula faciendi: nec opus erat. sicut haerba recer ter plantata, qualibet nocte irrigatur: non aut cum iam coaluerit.

⁋ Secundo arguitur. Lucae. ix. scribitur Vulpes foueas habent: & volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet vbi caput suum reclinet. Respondetur. iste cui Christus respondebat erat scriba, hoc est doctus in lege, considerans quod multa bona pos set a Christo habere. nam Matth. viii. sic dicitur. Et ad cedens vnus scriba ait illi. Magister sequar te quo cumque ieris. Et dicit ei Iesus. vulpes foueas habent: & qui sequuntur. Ac si diceret. Tu sequeris me iniquo animo, vt bona fortunae consequaris quae non habeo. hoc est, quae minime vides me curare, non enim vendico mihi proprietatem in quancumque domum. & ita exponit glossa marginalis dicens. Quid me propter lucrum sae culi vis sequi cum ita sim pauper, vt nec hospitiolum quod meum sit habeam: licet domorum quas accessit acceperit vsum.

⁋ Ecce qui sint domini bonorum quibus vtuntur fratres minores. Aliquorum enim curia Romana: aliorum non improbabiliter illi qu dant, manent veri domini: & possunt sua dona ad libi tum reuocare: quia fratres nolunt strepitum forensem super hoc sustinere. deus autem est dominus funda mentalis omnium bonorum religiosorum: sed quo ad defensionem, religiosi communiter. licet fratres minores in lite nolint bona tueri. Minoribus autem hoc di consilium: ne circa opus nonaginta dierum Gui lielmi Oclam, & multa alia Christi paupertatem tangentia laborent: sed suam institutionem seu re gulam quae est bona & sancta, seruent & colant. & sicut sunt minores nomine, maneant maiores humilitate & virtute: vt populum verbo & exemplo instituant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13