Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 7

An quis possit petere honorem
1

⁋ Distinctionis Vigesimae quarta Quaestio Septima. Eptimo quaeritur: an quis possit petere honorem

2

⁋ Respondetur per conclusio nes. Quarum prima est: Dignus honore sciens se esse talem: potest honorem petere suis humeris non imparem Probatur sic. magnanimitas inclinat habentem ad petendos honores quibus nouit se dignum: petendo vt prosit: non vt praesit. vt habetur manifeste. iiii. Ethii. ii. c. vbi sic ait philosophus. Videtur itaque magnanimus is esse qui magnis est dignus: & qui di gnum sese magnis sensit. Insuper Caimus petit honorem illicite quem magnanimus licite petit: quia non transcendit ipum ex parte obiecti petiti: sed ex parte modi petendi. hoc est vnus licite petit: alte illicite. vbi in noua transsatione sic habetur. Lentus autem, hoc est caimus, respectu quidem sui exuperat non tamen ipsum magnanimum. Sed forte dicis. nullus est magnanimus nisi optimus. propterea illic inquit Aristoteles. Atque magnanimus cum sit maxi mis dignus, fuerit optimus sane. Illud non obstat nam de perfecte magnanimo loquitur. vel de modesto loquamur: & est idem. potest enim quis iudica re quod nullus est in sua vrbe se peritior: nam proprios mores potest explorare sufficienter: & nullus occurrit aeque idoneus: firmiter quoque proponit proficere in vinea domini Sabaoth: quare ergo non poterit petere materiam exercendae virtutis: esto alii deuotiores in vrbe putentur? nam diuisiones gratiarum sunt diuersae secundum Apostolum. ipse autem habet talenta a deo concessa ad beneficiorum onera sustinenda: quibus deuotior vacat. vel si alius sit eo perfectior: tamen iam beneficiis est onustus: & in idoneus est simpliciter pro hoc beneficio. Item nisi sic: multos reprobabis tamquam peccatores qui nunquam de hoc fa- ciunt conscientiam, quando euidentersunt idonei. Praeterea, licet petere gradum in theologia per tehoc enim religiosi & saeculares faciunt directe vel in directe. ergo licet petere curam animarum. Dicis. homo potest scire se habere scientiam quae ad gradum sufficit: non autem charitatem quae ad beneficium requiritur. Hoc non valet. nam publice notatus vitio, non admittitur ad gradum in theologia, nec requiritur cha ritas ad beneficium acceptandum vel retinendum: quia illo dato, nemo deberet accipere beneficium oblatum: contra istos quos impugno. Multa discrimina do ctor sanctus tertio Quodli. nititur dare inter haec petere gradum, & petere praelaturam: sed quia facile est omnia illa euertere, non insisto.

3

⁋ Secunda conclu sio, non est petendus honor quem homo dubitat suis humeris fore imparem. Probatur, non est petendum illud quod verosimiliter est homini materia pro pinqua peccandi. sed sic est in casu. igitur, conse quentia tenet cum maiore. & probatur minor. quilibet prudens debet iudicare de seipso quod facilius la bitur in extremum illud quod plus aequo de se praesumit quam de medio vel extremo opposito. ergo debet iudicare quod honor ille est relinquendus. Quia autem plurimum homines nimium de se praesumant: quatinus humiliemur, paucis ostendam. Cum contra erxen Persarum imperatorem potentissimum Graeci victores essent: convenerunt in hoc vt quilibet ducum in ara Neptuni poneret signum: quo sciretur quem primas partes in bello consequutum fuisse iudicaret. mox principum quilibet se primum, & Themistoclem secundum posuit. Simile legimus euenisse inter pri marios artifices simulacrorum in templo Dianae Ephesinae: vbi quilibet se primum & Polycletum secundum posuit. qui duo a iudicibus primas habue re partes. Exemplum peculiare inter baccalaureos iam prouectos & eruditos, in sacra theologia proxime licentiandos cape. semper enim tunicam pallio propinquiorem existimamus. Pari forma nostros aliis melioribus praeferimus. vt de Niobe & eius liberis est apud poetas: & ad simile propositum ab Arist. in Ethicorum. assumpta. Sed dicis, non nobis & nostris fidem habebimus sed neutris: licet ita in materia ancipite faciendum sit. Aliter secundo arguitur ad com clusionem. contingit nos / collatorem & alios in petem do honore offendere seu scandalizare: sed a scandalo etiam pusillorum desistendum est. igitur. Tertio arguitur: licet maius sit meritum probe agere in honore publico quam officio carere: tamen crebro est pericu losius. & propterea venerabiles patres satius iudica runt contemplari cum Rachele & Maria Magdalena sub modio, quam se exponere procellis in cathedra & multitudine curarum. Porro lippos oculos Lia habuit: & propterea non ita lympide vidit vt Rachel. In ima quoque valle arbor sita diu stat: quae in montis iugo, borea, & fulminibus crebris icta era dicatur: secundum illud Alani. Tutior in terris locus est quam turribus altis. Qui vadit in terris non habet vnde cadat. Cui alludit responsio Anacharsis nterrogati. de tutissima naui: respondentis eam esse in portu & solo sittam. Hinc Moyses renuit esse dux populi: inquiens. Exodi. iiii. Mitte quem misurus es. & beatus Marcus pollicem sibi amputa uit ne fieret sacerdos. Beatus quoque Baldredus sancti Andreae episcopatu relicto ad eremum se con ferens in rupe Bassensi latuit. Augustinus, Ambro sius, Petrus Damianus & reliqui patres sancti hos honores fugerunt.

4

⁋ Tertia conclusio. Tanetsi vir nonore sit dignus, de quo in prima conclusione lo quuti sumus: modeste tamen honorem petere debet. vt sic. tuae paternitati meam inopiam & industriam ( si qua est) o pontifex commendatam facio pro loco & tempore. quis vero consummatum virum prouisionem aliunde non habentem pro mediocri beneficio sub talibus terminis rogantem reprehendetu? profecto sa piens nemo. & per cosequens nec eruditissimus ille Thomas. Non sufficit dicere. profiteatur religionem & habebit prouisionem. ad hoc enim non tenetur. & rei publicae est vtilior multo futurus verosimiliter quam episcopus quem rogatum facit, non auderem tamen approbare si episcopatum vel adeo sublime sacerdotium quo etiam est euidenter dignus, pro se petat: non enim conducit quod iudicet se ad hoc ido neum: prouincias itaque magnas aliorum oneri & curae relinquat. multi namque alii sunt valentes viri beneficiati & non beneficiati qui forte sua beneficia relinquent: & episcopatum suscipient & reside bunt. prudentis quoque non est iudicare se tot magnis viris magis idoneum, vel se ad hoc dignum. se cus est de mediocri cura.

5

⁋ Contra primam conclusionem arguitur, auctoritate beati Augustini. xix. de ciui. dei. viri non solum illuminatissimi, sed sane cum hoc humanissimi, dicentis. Locus superior sine quo populus regi non potest, etsi administretur vt decet, tamen indecenter appetitur. & glossa. i. ad Ti moth. iii. hoc ipsum allegat. Item dicit Gregorius in registro. Recusantibus dignitates ecclesiasticae sunt conferendae, petentibus sunt denegandae.

6

⁋ Respondetur. Augustini. & Grego. intelligunt in euentu secundae conclusionis: & a fortiori quando etiam petit beneficium cognitum suis humeris impar. Lo qui non oportet de his qui beneficia quaerunt vt praesint & non prosint: & vt opes accumulent: quaerentes in primis quantum valeat beneficium in importatis: & nouissime de populi moribus. secundum illud luuenalis. Protinus ad censum. de moribus vltima fiet Quaestio: quot pascit seruos: quot possidet agri lugera: quam multa magnaque paropside coenat. Vlte ius dico quod beatus Augustinus loquebatur pro diebus suis quando bene meriti ad beneficia vocabantur: quia tunc alii principibus assistentes erupescebant pro suis in idoneis intercedere. tunc enim be neficia dabantur sine violentia: & meliores, hoc est magis indonei semper praeferebantur. tunc in illa aurea aetate virtutibus florebat ecclesia. Sed cum principes primum coeperunt se ingerere ad ecclesiae benefi cia conferenda: & suos aulicos beneficiis inutiles, beneficiis summis cumulauerunt: qui similibus inferiora beneficia contulere: multi beneficiati coe perunt esse dissolutiores, & ex consequenti non erubuerunt collatorum familiares pro quibuscumque pasa sim intercedere. quare euenit viros optime meri tos non vocari, vix necessaria habentes pro comparan dis libris. de quibus intelligo conclusionem.

7

⁋ Secundo arguitur argumento aliquorum tenentium oppositum: sed fortassis cum moderamine quo vtot convenirent in sententia. Sic arguunt. iste est iniustus vel superbus iudicans se aliis meliorem. Respondeo nulli facit iniuriam, nec reipublicae: sed si non obtinet, minus idoneo dabitur: & ita notabiliter alios de quibus est verosimile quod vnus eorum beneficium habebit, exuperat: quod sane sine fastu potest de se iudicare.

8

⁋ Tertio arguitur. sequeretur quod quis habens ius patronatus posset praesentare seipsum dummodo sit idoneus & clericus. consequens reprobat Roma nus pontifex de iure patro. c. Per nostras. vbi glo. in verbo (ingerere) hoc ipso tamquam ambitiosus debet repelli. viii. qui. i. In scripturis. &. i. qui. vi. Sicut is qui. Respondetur. si lex pontificia non praestaret obicem: concederem. & propterea quis non habens beneficium, beneficio tali no magno par & vtilis potest praesentare seipsum Romano pontifici cum gra no salis quod addidimus.

9

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur: & potissimum de viris heroicis beneficia recusanti bus. & hoc sic. Recusans honorem in quo potest pro desse in republica est pusillanimis: & tales sunt vituperandi. iiii. Ethico. iii. & Eccle. vii. Noli esse pusili lanimis in animo tuo. modo pusillanimitas indignum facit virum contrarie, vel eum minus dignum reddit.

10

⁋ Respondetur negando quod erant pusillanimes. nam si quis idoneus se inidoneu iudicet: non propterea est ma lus, sed solum in intellectu errat. Iob. ix. Et si simplex fuero: hoc ipsum ignorabit anima mea. nam vere humi lis ita crebro facit, & certe sine peccato. Secundo aliquis iudicat se dignum beneficio: sed refugit ab illo vt aliis exemplum humilitatis det, honores caducos recusandi. Vel tertio iudicat siue vere siue eronee / non refert / se posse tutius & quietius viuere in cellula: & mauult esse abiectus in domo domini quam habitare in tabernaculis peccatorum: quemadmodu forte beneficium ipsum vel officium requirit. & isti verum honorem acquirunt. quo modo de Catonae maiore Titus Liuius scribit: quanto magis fugiebat honorem, tanto magis sequebatur eum honos. Sic erat de istis heroicis viris caelo dignis, se minores iudicam tibus quam erant. Nec putes tu inerudite iudicium erroneum esse malum culpae: vel ad illud coagere: immo crebro ad bonum coadiuuat. aliquod tamen est malum sed non propo sito nostro. Parati tamen erant hi heroici viri parere dummodo vocarentur cum Aaron: & honore accipere vt populo dei proficerent. iuxta id quod xix. de ciui. dei dicit diuus Augusti. Ocium sanctum quaerit charitas: veritatis negociu iustum suscipit necessitas, quemadmodum Hieremias purgatus per calculum dixit. Ecce ego domine mitte me. Hieremiae ii. Et doctor gentium. Domine quid me vis facere? Actuum. ix. vbi glossa interlinearis. Indica volun tatem tuam & ego obediam. quia si renuat fratre de functo suscitare semen, hoc est Christo qui pro nobis defunctus est: domus discalceati vocatur. Deutero. xxv. Sic & beatus Martinus dicebat. Domine si sum vtilis ecclesiae tuae non recuso laborem: qui an tea ab Hilario sacerdos ordinari noluit. Et Augustinus episcopatum rogatus instanter accepit: verbum episcoporum vere implens. nolens volo: me nolente cum iudicor ecclesiae dei vtilis, prouinciam acceptabo: sed illud nolens volo, quod sic seruatur ad literam sicut ludaei vetus testamentum seruant: & intrantes iuramentum quod praestant de non eligendo rectore de quo est prius habita mentio. Hi patres heroici non induerunt chlam ydem cum loanne. xxiii nec ambitiose se in beneficiis ingesserunt: vt nunc faciunt ambitiosi qui tolluntur in altum vt casu grauiore ruant, vt in Anticlaudiano scribitur: verbi Dauidici immemores. Beatus qui in cathedra pestilentiae non sedit. Plerisque enim cathedra Moysi, & Petri est ca thedra pestilentiae. vnde Greg. in Pastorali. Gradus magistrorum est periculosus: gradus discipulorum est securus. & idem Grego. xxviii. moralium dicit quod praelatio per meliorem intentionem fugienda est.

11

⁋ Secundo arguitur contra secundam conclusionem asserendo quod homo sine peccato possit petere benefi cium, de quo est dubium an habeat iustum titulum ad ipsum. & si iniuste illud habeat est suis humeris im par. vt patet in litigantibus pro beneficiis.

12

⁋ Respondetur hoc argumentum non est contra conclusionem: quia nihil impedit virum pro beneficio quod habebit dubium exitum litigare: & tamen illd non fore suis humeris imparSed quo ad difficultatem argumenti, vel homo est certus certitudinem morali quod habet ius ad beneficium: vel est ei dictum a prudentibus neutris quod habet ius probabile: vel solum ius sophisticum: & multo minus probabile quam pars aduersa. & semper suppono quod nullam aliunde habeat prouisionem vel insufficientem. Si primum: potest suum ius tueri: vel alium ius suum impendientem remouere. In secundo membro eo dem modo quo in materia probabili opinionum. Si tertium: peccat alium vexando: & tenetur ad interesse damni. Et si dicas contra duo prima membra. ii. ad Timoth. ii. dicit Apostolus. Nemo militans deo implicat se negociis saecularibus. Respondetur. quando homo defendit causam probabiliter iustam non est arguendus: quia non implicat se negociis sae cularibus praeter rationem. etiam illic est sermo de spiri tualibus viris quales sunt episcopi, vt erat Timo theus, non enim decet seruum Christi esse litigiosum nisi causa fuerit iusta & honesta: quia pro iusta cau sa potissimum honorem dei tangente litigare licet: vbi non potest haberi res iusta alio medio.

13

⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. i. ad Timoth. iii. dicitur. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. ergo licitum est viro petere episcopatum. Respondetur multifariam. primo. illa tempestate ab episcopatibus omnes refugiebant: & in primis ad martyrium vocabantur. Nan xxxiiii. inter Petrum & Syluestrum si recte memini fuerunt maximi pontifices: quorum nullus non martyr mortuus est. consimiliter erat de aliis episcopis qui primi ad martyrium tamquam columnae vocabantur. Etiam hos prouentus ecclesia tunc non habebat. considera tempora & concordabis scripturas. quo non ob stante viros scientia & virtutibus praestantissimos praefice re studuerunt illi ad quos spectabat. Secundo stat virum multum idoneum desiderare episcopatum mente: & ipsum non petere voce. Tertio (bonum) potest esse adiectiuum termini (episcopatum) vt sensus sit: qui episcopatum desiderat bonum: opus desiderat. ita vt connotatio adiectiui (bonus) denotetur cadere in connotatum termini (episcopatus). rioicoproo autem graece / tantum valet quantum superintendens / vel me lius, obseruator / speculator / vel custos latine. & tunc est sensus. qui bonam obseruationem seu superintendentiam desiderat / opus desiderat. Quarto. bene velle superintendere vt quis praesit: est bonum opus desiderare.

14

⁋ Hactenus de moderata & immode rata episcopatus & beneficiorum petitione dictum est: & quod patrum vestigia saequentes multo melius fa ciunt non petentes honores qui ad ipsos anhelantes. non petere enim est securius in conscientia. vt dicebat lle. Si non fuissem de numero episcoporum / non fuissem de numero reproborum. Superbus instanter quaerit: dicens siue vero siue mendacio se velle prodesse: tamen aduenientibus procellis de dandis beneficiis, instai arundinis a recto itinere agitatur. Plerique etiam antequim episcopatus & dignitates adepti sunt, aliorum erro res plangentes, dixerunt: & vt reor sine mendacio, si talia deus sibi conferret: probe omnia disposituros: mo re Petri ante passionem dicentis. Et si omnes scandalizati fuerint in te: ego nunquam scandalizabor. & tamen ad vnius ancillae vocem magistrum quem deum sciebati manifeste negauit. sic est de multis episcopatus & coenobiorum habenas seu abbatias acquirentibus: qui ad voces famulorum & mulierum, ne dican dominarum, in conferendis beneficiis labuntur. Scio tamen quosdam episcopos & beneficiorum collatores viros egregios & integros, alios aedificantes spi ritualiter: quorum ecclesias sine columnis deus non relinquit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7